Skip to the text

Articulus 32

EXPOSITIO CAPITULI QUINTIDECIMI : LOCUTUSQUE EST DOMINUS AD MOYSEN.

DE immunditia fluxus seminis in viro et femina nunc tractatur. Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens: Vir qui patitur fluxum seminis, immundus erit, durante hujusmodi fluxu, imo et post ad tempus: et immunditia ista non erat culpa in se, nec semper conjuncta culpæ, et interdum venit ex inculpabili causa; sed fuit immunditia corporalis, quia et fluxus ille in se ipso corporaliter fœdus est, et erat irregularitas quædam, ab ingressu templi et atrii ejus impediens: de cujus rei causis infra dicetur. Et tunc judicabitur huic vitio, id est defectui, subjacere, secundum quod vitium extense accipitur: nam et animalia ad immolandum inepta ex monstruositate, dicebantur sic vitiosa; quum per momenta singula adhæserit carni illius, atque concreverit fœdus humor, ex seminis quadam resolutione in extremitate membri virilis. Nec solum fuit talis immundus in se, sed alia quoque etiam inanimata fecit suo contactu immunda. Omne stratum in quo dormierit, immundum erit, et ubicumque sederit. Si quis hominum tetigerit lectulum ejus, lavabit vestimenta sua, etc. Textus est planus. Sagma super quod sederit, immundum erit. Sagma est stratura equi aut asini, scilicet sella, quod super jumentum ponitur ut equitetur. Hæc ergo inanimata sic erunt immunda, quod non poterunt venire in usum humanum ante eorum purgationem. Hinc subditur: et quidquid sub eo fuerit qui fluxum seminis patitur, pollutum erit usque ad vesperum.

Qui portaverit horum aliquid, lavabit vestimenta sua: sicque et illa ulterius immundum fecerunt tangentem. Omnis quem tetigerit qui talis est, utpote maculatus ex contactu rei illius inanimatæ, immundæ ex contactu viri seminiflui, immundus erit: vel potius, Omnis quem tetigerit qui talis est, utpote semine fluens, non lotis manibus suis, lavabit vestimenta sua.

Si sanatus fuerit qui hujusmodi sustinet passionem, id est, fluxus et fœditas illa in ipso cessaverint, numerabit septem dies post emundationem sui, id est a die quo cœpit in eo cessare immunditia illa. Et lotis vestibus ac toto corpore in aquis viventibus, id est scaturientibus aut fluentibus, quatenus ibi removeretur, quidquid de reliquiis illius fœditatis mansisset cohærens vestimentis, præsertim inferioribus, et corpori. Et quia hic dicitur, In aquis viventibus, videtur, quod lotionem illam fieri non oportuit per aquas adspersionis. Erit mundus. Die autem octavo, ab eo die quo immunditia illa cœpit cessare, sumet duos turtures aut duos pullos columbæ, et veniet in conspectu Domini ad ostium tabernaculi testimonii, dabitque eos sacerdoti; qui faciet unum pro peccato, et unum in holocaustum illius mundati. Nam interdum ex priori culpa oritur passio illa, imo interdum ex assidua imaginatione lasciva, et tunc est non mediocriter vitiosa. Alter in holocaustum ad reverentiam Dei, a quo est omnis purgatio atque munditia. Rogabitque pro eo sacerdos coram Domino, ut emundetur a fluxu seminis sui. Jam dictum est, quod per septem dies fuit a fluxu illo sanatus atque mundatus: quomodo ergo octavo die orabit pro eo sacerdos ut inde purgetur? Respondendum, quod emundatio ista quæ fiebat octava die, intelligitur vel de pristinæ emundationis manifestatione, vel de emundatione a culpa, ex qua fluxum illum sustinuit, vel ne de cetero eam sustineat. Convenienter quoque pro emundatione ab impuritate prætacta, offerebantur aves præfatæ, in quibus castitas commendatur.

Vir de quo egreditur semen coitus, id est, qui coeundo effuderit semen, lavabit aqua omne corpus suum, etiam si fuerit coitus copulæ conjugalis; et immundus erit usque ad vesperum, ita quod illo die non poterit sanctum ingredi locum. Vestem et pellem quam habuerit, lavabit aqua, et immunda erit usque ad vesperum. Quamvis enim in matrimoniali concubitu possit deesse peccatum, raro tamen fit sine culpa; estque semper in eo corporalis pollutio. Mulier cum qua coierit, lavabitur, id est, se ipsam lavabit aqua, vel hoc fiet per alium.

Mulier quæ redeunte mense, id est novo mense adveniente, patitur fluxum sanguinis menstrualis1, septem diebus separabitur, id est amota et prohibita erit a sacri loci ingressu, sacrificii esu, nec licebit communicare cuiquam cum ea in cibo, potu, aut strato. Certumque est, quod cunctis diebus quibus patitur sanguinis hujus fluxus, sit immunda et separanda. Verum quod dictum est de ejus separatione, videtur intelligendum juxta præhabita de septenario dierum, cessationem fluxus illius sequentium. Dicitur autem mulieribus consuetudinarium, ut a tempore quo concipere queunt, usque ad tempus quo desinunt eis muliebria fieri, et concipere nequeunt, quolibet mense menstrualis patiantur sanguinis fluxum, nisi interdum infirmitas aut conceptus impediat. Omnis qui tetigerit eam, scilicet aliquod ejus membrum aut vestimentum, aut quod ex illius contactu pollutum est, immundus erit usque ad vesperum. Si coierit vir cum ea tempore sanguinis menstrualis, immundus erit septem diebus. Sicque purificatio ei conceditur: quod intelligendum est de viro, qui nescit feminam pati hanc passionem, nec inde in judicio convincitur. Infra vero habetur, quod eam tempore illo accedens, sit simul cum ea occidendus: quod de eo intelligitur, qui scienter hoc agit, et potest convinci. Talis quippe concubitus prohibetur non solum ob fœditatem præfatam, sed item quia ex eo gignuntur proles monstruosæ, aut alias valde defectuosæ et ægræ, propter indispositionem materiæ. Unde si tempore tali vir petat a femina debitum, illa quantum valet, debet dissimulare, renuere, seu ægritudinem aliam simulare. Tutum tamen non esset, quod passionem suam indicaret marito, nisi de ejus præsumeret probitate.

Mulier quæ patitur multis diebus fluxum sanguinis ex infirmitate seu morbo, non ex causa penitus naturali: et talis passio ex peccato frequenter contingit; non in tempore menstruali, vel quæ post menstruum sanguinem fluere non cessat; quamdiu huic subjacet passioni, immunda erit quasi sit in tempore menstruo, ita quod nemo eam accedet, separataque erit. Si steterit sanguis et fluere cessaverit, numerabit septem dies, etc. Istud de purificatione ejus et oblatione pro ea, intelligendum est, sicut de viri seminiflui purgatione, sacrificioque expositum est: et quia in femina minor est calor, indigestiores sunt seminis ejus humores communiter.

Docebitis ergo filios Israel, ut caveant immunditias, et non moriantur in sordibus suis. Istud sacerdotibus et prælatis, prædicatoribusque jubetur.

Præterea de ista materia scribit Thomas in prima secundæ, quæstione 102: Ex hominibus immundum reputabatur, quidquid corruptionem aliquam jam habebat, vel corruptioni erat expositum. Hinc mulieres patientes sanguinis fluxum, sive per infirmitatem, sive per naturam, vel temporibus menstruis, vel tempore conceptionis, erant immundæ; similiter viri fluxum seminis patientes per infirmitatem, aut per pollutionem nocturnam, sive per coitum: quoniam omnis humiditas, prædictis modis ab homine egrediens, quamdam immundam habet infectionem. Ratio autem figuralis istorum erat, quia per hujusmodi exteriores immunditias diversa significabantur peccata. Per immunditiam enim mulieris sanguinifluæ, designabatur immunditia idololatriæ propter immolaticium cruorem. Per immunditiam vero viri seminiflui, figurabatur immunditia vanæ locutionis, quoniam semen est verbum Dei. Per immunditiam mulieris menstruatæ, immunditia mentis per voluptates emollitæ. Universaliter vero per immunditiam contactus rei immundæ, exprimebatur immunditia consensus in aliorum peccatis. Hæc Thomas.

Insuper Guillelmus libro de Fide et legibus, de his plenius scribens: Mulier, inquit, menstruata reputata est immunda secundum quosdam † Zabæorum, qui adeo exsecrabantur menstrua, quod crediderunt ea non nisi igne posse purgari: et propter hoc comburebantur vestimenta earum, et omnia quæ tetigissent tempore menstruali. Et quia ritus ille tantum inoleverat in terra Ægypti et in terra promissionis, non potuit populus Israel in toto averti ab eo: ideo circa hoc fecit legislator, quod in plebe tam duræ cervicis fieri potuit, immutans ritum illum et mitigans, judicans menstruatas immundas et ea quæ tetigerunt, sed cum aqua lavari. Nec dubium quin per immunditiam istam, multum detractum sit idololatriæ lunæ, quum fluxus menstruorum lunæ deputaretur : sicque discerent eam non esse colendam, cujus operatio pollutio est. Credimus etiam ex his quæ de idololatria legimus, quod mulier menstruata quandoque sit lunæ oblata, et quod sanguis menstruus in ejus sacrificio crebro offerebatur. Coli enim a mulieribus luna cum magna aviditate solebat, quemadmodum legitur in Jeremia : Mulieres adspergunt adipem, ut faciant placentas reginæ cœli, id est lunæ.2 Fuit quoque istud præceptum, quia de sanguine menstruo multa fecerunt malefici. Et propter corruptelam atque contagium sanguinis menstrualis, qui tantæ est fœditatis, ut fæculentiæ suæ manifestum imprimat signum speculo, in quo faciem suam mulier menstruata inspexerit : sicque per legem istam de menstruatis, consultum est saluti animarum et corporum ac fetuum, et ipsius Matrimonii sacramento. Hæc Guillelmus.

Amplius ex prædictis quidam affirmant, quod menstruatam scienter accedere, sit peccatum mortale. Sed ut hujus rei veritas clarius innotescat, quæritur primo circa prædicta, an liceat mulieri menstruatæ debitum petere. Ad hoc Thomas super quartum, distinctione 32, respondet : Ad mulierem menstruatam accedere, in lege prohibitum erat, tum propter immunditiam, tum propter nocumentum quod ex hujusmodi commixtione provenit proli. Unde super illud Isaiæ, Omnes justitiæ nostræ quasi pannus menstruatæ, scribit Hieronymus :3 Tunc viri debent ab uxoribus abstinere, quia tunc concipiuntur membris damnati, cæci, claudi, leprosi et hujusmodi : ut quia parentes non erubuerunt in conclavi commisceri, eorum peccata pateant cunctis, et aperte redarguantur in parvulis. Sicque præceptum non accedendi ad menstruatam, fuit cærimoniale, in quantum statutum est propter immunditiam ; sed quoad aliam jam prætactam suæ institutionis causam, fuit morale : quia quum matrimonium sit ad bonum prolis principaliter ordinatum, omnis inordinatus matrimonii usus prohibetur, quo bonum prolis impeditur. Verumtamen fluxus menstruorum potest esse naturalis et innaturalis : naturalis, sicut dum mulieres etiam sanæ patiuntur hunc fluxum temporibus determinatis ; innaturalis autem, quando inordinate et quasi continue fluxum sanguinis patiuntur ex quadam infirmitate. In fluxu autem menstruorum innaturali, non est prohibitum ad menstruatam accedere, præsertim in nova lege : tum propter infirmitatem, quoniam mulier in statu illo non potest concipere ; tum quoniam fluxus ille est perpetuus seu diuturnus, propter quod oporteret quod vir jugiter abstineret. Sed quando mulier naturaliter patitur fluxum menstruorum, potest concipere, talisque fluxus durat ad modicum tempus : idcirco prohibitum est ad talem mulierem accedere ; prohibitum quoque est mulieri in tali statu debitum petere.

Secundo quæritur, an liceat mulieri menstruatæ debitum reddere suo marito. Et dixerunt quidam, quod non ; sed hæc opinio videtur derogare matrimonio, per quod datur marito omnimoda potestas in corpus mulieris, quantum ad matrimonialem actum. Nec est simile de infirmitate prolis et periculo proprii corporis : quia si mulier infirmatur, certissimum est quod ex carnali copula periculum ei immineat ; non autem ita est certum de prole, quæ forte nulla sequetur. Hinc alii dicunt, quod si vir quærat debitum ab uxore, quam scit menstruatam, mulier debet eum precibus monitisque avertere, non tamen sic, quod sit viro occasio incidendi in alias corruptiones damnabiles, si ad eas vir pronus esse credatur. Si autem petit debitum, nesciens quod uxor sit menstruata, debet mulier aliquam occasionem prætendere, et infirmitatem simulare ne reddat, nisi viro timeatur periculum. Si tamen vir a petitione non desistit, reddere debet. Hæc Thomas.

Denique juxta spiritualem interpretationem ex præsenti docemur capitulo, quam detestanda sit concupiscentia vitiosa, et omnis illegitima viri ac mulieris commixtio, quum tam immundus et inquinativus reputatus sit ipse seminis fluxus in suo manens subjecto, et sine culpa frequenter contingens.4 Spiritualiter quoque per virum fluxum seminis patientem, intelligitur superior portio animæ seu appetitus intellectivus, in quo est vanorum desideriorum, ambitionis, superbiæ, sive malitiæ aut rancoris [profluvium]; vel intellectus ex quo decidit verbum Dei, vel cui inhæret error aut fluctuatio circa fidem, præsertim si talibus immoretur. Omne stratum in quo dormierit, immundum erit*, id est, cuicumque* motivo seu argumento innitatur, insufficiens et irrationabile erit. Si quis hominum tetigerit lectulum ejus*, id est, argumentis* ejus consentiat, lavabit vestimenta sua, id est, opera sua bona a tali purgare debet peccato, ejus admixtionem delendo. Et lavabit se aquis contritionis, imo et sapientiæ salutaris. Si sederit ubi ille sedebat, id est, consensum seu delectationem morosam adhibuerit, immundus erit. Si salivam jecerit super eum qui mundus est, id est, si talis pollutus aliquid suæ falsæ doctrinæ infuderit viro catholico, immundus erit ille fidelis, nisi mox renuat consentire. Talis pro sua emundatione debet duos turtures aut duos pullos columbæ offerre, id est, per simplicem fidei confessionem, et columbinam simplicitatem, atque per compunctionem et gemitum satisfacere Deo.

Vir de quo egreditur semen coitus, etc. Per hoc conjugati docentur, ut culpas copulæ conjugali admixtas deplorent ac vitent, nec putent se qualitercumque posse misceri. Hi quoque qui prædicando, docendo alios spiritualiter fecundant ut pariant, quidquid vanitatis aut abusionis admiscuerit se prædicationi seu doctrinæ eorum, defleant et emendent. Mulier quæ redeunte mense patitur fluxum sanguinis*. Per hanc mulierem ratio inferior, sensitivusque* appetitus, in quibus carnalium desideriorum regnat profluvium, intelligitur: quod tamen profluvium non assidue, sed certo est tempore, ex calore aut superfluitate naturæ, vel ex diabolica seu humana suggestione. Porro, per eam quæ patitur fluxum multis diebus, menstruoque cessante, accipitur anima, quæ non solum tempore externæ tentationis, sed et illa cessante, inquietudine concupiscentiarum, et inundatione cogitationum inanium ex propria fragilitate aut perversitate, hinc inde movetur ac defluit. Itaque contra has fœditates studeamus semper esse armati castitatis virtute et sapientiæ firmitate, omnique constantia ac fortitudine mentis et puritate, et caveamus ne nostra ex culpa nobis contingat seminis fluxus.

Footnotes

  1. Lev. xx, 18. ↩

  2. Jer. vii, 18. ↩

  3. Is. LXIV, 6. ↩

  4. Sensus spi- ritualis. ↩

Chapter 33 of 52