Skip to the text

Articulus 33

EXPLANATIO LITTERALIS CAPITULI SEXTIDECIMI : LOCUTUSQUE EST DOMINUS AD MOYSEN.

DE sacrificiis quæ in die propitiationis seu expiationis fiebant, nunc agitur. Locutusque est Dominus ad Moysen post mortem duorum filiorum Aaron, videlicet Nadab et Abiu, quando offerentes ignem Lev. x, 1, 2. alienum interfecti sunt, id est cœlesti igne occisi, prout in principio decimi capituli scriptum est atque expositum. Et quod ait, Quando offerentes, etc., non est intelligendum, quod locutus sit ista Deus ad Moysen, quando duo filii illi alienum ignem sic obtulerunt, sed quod ipsi duo sunt mortui quando hoc ipsum fecerunt. Denique infra mortem illorum et istam Dei locutionem, alia multa locutus est Dominus Moysi : cur ergo ante præcepta nunc exprimenda, specialiter recolitur mors illorum, et post illam hæc a Domino dicta scribuntur? Et respondendum, quod ideo, quia nunc comminatio mortis fit ipsi Aaron, nisi præcepta nunc depromenda servaverit; ideirco ut diligentius ipse et posteri ejus obedirent, commemoratur effectus divinæ justitiæ in punitione inobedientiæ illorum duorum.

Et præcepit ei, dicens : Loquere ad Aaron fratrem tuum, et per ipsum ad posteros ejus ei in pontificio succedentes, ne omni tempore, id est nullo tempore, ingrediatur sanctuarium quod est intra velum, id est interiorem tabernaculi partem, inter quam et partem tabernaculi exteriorem, velum medium fuit suspensum, coram propitiatorio quo tegitur arca. In interiori namque tabernaculi parte fuit mensa aurea arcam operiens : quæ mensa propitiatorium vocabatur, quoniam erat quasi sedes Dei, cujus velut scabellum exstitit arca, et ex propitiatorio illo dabat Deus responsa, et orationes pontificis exaudivit, seque propitiari seu misereri monstravit. Quæ omnia ante jam dicta sunt plenius. Ut non moriatur, hoc est, ne justo Dei judicio subito occidatur, sicut occisi sunt filii ejus. Quia in nube apparebo super oraculum. Quasi dicat : Non aliter ingrediatur Sancta sanctorum, quam ei præcipitur : quia si in hoc obediens fuerit mihi, apparebo ei super oraculum. Quod si per oraculum intelligatur sanctuarium seu tabernaculum, in quo orationes fiebant, et divina proferebantur eloquia, per nubem intelligatur nubes illa, quæ filiis Israel in deserto præbebat ducatum, et super tabernaculum erat frequenter in aere. Si vero per oraculum intelligatur propitiatorium, ex quo processerunt oracula seu responsa divina, sicut colloquium sæpe vocatur locus colloquii : per nubem intelligi debet vapor ille, qui ex igne et thure thuribuli pontificis ascendit usque ad propitiatorium, quando in loco illo sanctissimo pontifex adolevit incensum : qui vapor nebula appellatur et nubes per similitudinem quamdam. Quo item vapore sic consurgente, Deus per signum sensibile suam gratiosam præsentiam multoties demonstravit.

Itaque illuc non intret, nisi hæc ante fecerit, hoc est, sacrificia statim sequentia obtulerit ante præfatum ingressum : quod tamen non est ita accipiendum, ut quandocumque vellet Sancta illa sanctorum intrare, hæc faceret et intraret, sed ne in die propitiationis illuc ingrederetur, nisi istis præmissis. Vel etiam ut nunquam illuc intraret, regulariter certitudinaliterque loquendo, nisi his primo oblatis. Regulariter quippe loquendo, non introivit illuc, nisi semel in anno, videlicet decima die mensis septimi, quem Septembrem vocamus. Propter quod ad Hebræos habetur : In secundo autem semel in anno solus pontifex introibat non sine sanguine. Aliquando vero in certis temporibus et accidentalibus causis ingrediebatur locum illum, ut quando castra erant movenda, seu loca mutanda, ut involveret sancta ibi contenta, quæ alii sacerdotes ea portaturi, non nisi involuta poterant ferre, ut in Numeris describitur.

Vitulum offeret pro peccato suo et domus suæ, ut infra docetur. Sacerdos etenim, etiam summus, cum ceteris aliis fuit culpabilis. Unde ut magis exaudiretur pro populo, primo studuit se ipsum Deo reconciliare. Et arietem in holocaustum, ad reverentiam majestatis divinæ, et in memoriam arietis oblati pro Isaac, ut tanti Patriarchæ meritis juvaretur. Hæc duo animalia sumpsit pontifex ex suo peculio. Et quia ante oblationem debuit se vestire vestibus sacris, subjungitur : Tunica linea vestietur, feminalibus lineis verenda celabit, accingetur zona linea, cidarim lineam imponet capiti.1 Ista quatuor ornamenta alba et linea, erant communia pontifici et sacerdotibus aliis, de quibus in Exodo, et

Hebr. ix, 7.

Num. iv, 5 et seq.

Gen. xxu, 13.

Exod. xxviii, 4. supra dictum est. Hæc enim vestimenta sunt sancta, hoc est ad cultum divinum in eis faciendum consecrata et deputata; quibus cunctis, quum lotus fuerit, induetur. Nam lavit se in aqua in sanctuario posita, sicut et ceteri sacerdotes, antequam ad sacrificia exsequenda processit: imo et lavit se antequam sacras induit vestes, sicut et legis gratiæ sacerdotes.

Suscipietque ab universa multitudine filiorum Israel duos hircos pro peccato, et unum arietem in holocaustum. Hæc tria animalia dicitur suscepisse pontifex ab universo populo Israel, quia de communibus expensis ex parte communitatis adducebantur ab aliquibus viris communitatis ministris ad ipsum. Suscepit itaque duos hircos pro peccato, hoc est offerendos pro remissione peccatorum communitatis; et arietem, qui pro illis offerebatur in holocaustum. Quumque obtulerit vitulum, et oraverit pro se, et pro domo sua. Istud non potest intelligi de reali et exsecutiva vituli immolatione, quum paulo post, post quædam fienda post hæc, dicitur: His rite celebratis, etc. Est igitur sensus: Quumque obtulerit vitulum, hoc est, sumptum a populo vitulum præsentaverit coram Deo ad offerendum. Duos hircos stare faciet coram Domino in ostio tabernaculi testimonii, ut sint parati pro oblatione: non quod ambo æqualiter offerrentur, sed unus super quem sors venerit; mittens super utrumque hircum sortem unam Domino, id est unam sortem per quam sciretur, quis duorum hircorum esset Domino offerendus, et alteram capro emissario, hoc est aliam sortem per quam agnosceretur, quis horum hircorum esset in solitudinem ducendus.

Cujus sors exierit Domino, id est hircus qui per sortem dignoscitur ad Dominum pertinere, tanquam in ejus sacrificium offerendus, offeret illum pro peccato, hoc est pro remissione culparum communitatis. Cujus autem in caprum emissarium, id est hircus super quem cadit sors, ut emittatur in eremum. Porro caper et hircus idem significant. Statuet eum vivum coram Domino in atrio circa altare, ut fundat preces super eo, hoc est, Deum oret, quatenus toti populo suo peccata eorum quæ infra annum per ignorantiam aut negligentiam incurrerunt, ignoscat; et emittat eum in solitudinem, et transferat in hunc caprum, ita ut deferat illa peccata in eremum, atque pro pœna quam filii Israel meruerunt peccando, caper relinquatur in eremo, devorandus ibidem a bestiis, aut silvestris efficiendus: non quod peccata essent materialia entia realiter portabilia a jumento, sed ut per emissionem capri, designaretur elongatio vitiorum a populo per remissionem culparum, juxta quem modum in Michæa legitur:2 Projiciet in profundum maris omnia peccata nostra. Et item in Psalmo: Quantum distat ortus ab occidente, longe fecit a nobis iniquitates nostras.34 Qualiter autem divinæ justitiæ congruat, ut pro hominum iniquitatibus bruta puniantur et occidantur, dictum est sæpe, præsertim circa primum hujus operis articulo secundo.

His rite celebratis, hoc est, legitime seu celebriter factis, offeret vitulum, de quo jam facta est mentio, pro suo et domus suæ peccato; et rogans pro se et pro domo sua, immolabit eum. Immolatio enim talis fiebat oratione præmissa; nec fuit accepta, nisi ex fide, devotione, oratione et obedientia immolantis. Assumptoque thuribulo quod de prunis altaris holocaustorum impleverit, quia de materia ignis illius altaris implevit thuribulum, et hauriens manu compositum thymiama in incensum, id est, cum manu sua accipiens notabilem partem de thymiamate boni odoris, quod in tabernaculo servabatur, ut partem seu materiam illam imponens ardentibus prunis, faceret eam incendi; ultra velum intrabit in Sancta, hoc est, ex exteriori parte tabernaculi, in qua sumpsit thymiama, intrabit per velum in interiorem tabernaculi partem, puta in Sancta sanctorum; ut positis super ignem aromatibus, id est thymiamate ex aromaticis speciebus confecto, imposito carbonibus illis ardentibus, nebula eorum, et, pro id est, vapor operiat oraculum, hoc est, vapor ex inflammatione thymiamatis instar nebulæ atque nubeculæ surgens, ascendat tam alte, quod operiat propitiatorium, quod est supra testimonium, id est super arcam, in qua continebantur tabulæ testamenti, in quibus fuit Decalogus legis; et non moriatur, hoc est, pontifex non tangatur subito plaga ultionis divinæ, si transgressus fuerit hoc præceptum, vel non moriatur ex humana fragilitate, visa Domini majestate, ex magnifica aliqua divinæ majestatis apparitione ibidem per terrificum splendidissimumque effectum, cujus intuitum nebula illa impediebat. Propitiatorium etenim exstitit sedes residentis in eo Omnipotentis, in quantum ibi specialiter et eminenter operabatur.

Tollet quoque de sanguine vituli hujus oblati in atrio, et adsperget digito septies contra propitiatorium, hoc est ex opposito ejus, utpote stans coram eo sicut quis stat coram altari, et contra illud projicit thus: et per septenam illam adspersionem figurabatur, ut tactum est sæpe, perfecta atque totalis propitiatio Dei super propitiatorium residentis. Sed difficultatem inducit quod subditur, ad orientem. Quum enim tabernaculum fuerit dispositum versus occasum solis, ita quod a plaga orientali intrabatur in illud, non apparet quod adspersio ista fiebat ad orientem, sed occidentem.

Hinc circa hæc scribit Lyra: Dicunt hic aliqui expositores nostri, quod licet tabernaculum sic esset dispositum, quod ingressus esset ab oriente, tamen adspersio ista fiebat ad orientem; sed non videtur, quia si adspersio ista fuit contra orientem, sequeretur quod facies ipsorum Cherubim exsistentium ex utraque parte propitiatorii, fuissent versæ ad occidentem, et dorsa eorum versus partem tabernaculi quæ dicebatur Sancta: cujus oppositum dicitur secundo Paralipomenon, quo habetur, quod facies Cherubim erant versæ ad domum exteriorem.5 Templum autem Salomonis, de quo loquitur ibi, fuit (secundum omnes doctores) dispositum ad modum tabernaculi Moysis. Idcirco dicendum, quod oriens non accipitur hic respectu mundi aut tabernaculi, sed propitiatorii: quia quum sacerdos adspergens sanguinem, haberet dorsum ad orientem mundi, pars illa propitiatorii quæ objiciebatur sacerdotis adspectui, erat orientalis. Hæc Lyra. Sed advertendum, quod facies Cherubim non erant directe situatæ ad orientem, imo collateraliter respiciebant ad propitiatorium, juxta illud Exodi: Facies propitiatorium, etc. Duos quoque Cherubim ex utraque parte oraculi, respiciantque se mutuo, versis vultibus in propitiatorium.6 Itaque facies Cherubim erant versæ ad exteriorem domum, et ad orientem, non totaliter et directe, sed oblique et pro parte, imo pro parte majori. Porro, qui aliam positionem, quam scilicet reprobat Lyra, vellet tenere, dicere posset quod pontifex fecit præfatam adspersionem, stans retro propitiatorium, vultu suo ad populum extra stantem converso, sicque ad orientem mundi facta fuisset adspersio, sicut et pontifex ac sacerdos evangelicæ legis interdum in sacrificio suo se vertit ad populum.

Quumque mactaverit hircum pro peccato populi, inferet sanguinem ejus in vasculo intra velum, id est in interiorem tabernaculi locum, qui dicitur Sanctum sanctorum, sicut præceptum est de sanguine vituli; ut adspergat e regione oraculi, hoc est ex opposito propitiatorii; et expiet sanctuarium, id est, locum illum sanctum purget, ab immunditiis filiorum Israel, et a prævaricationibus eorum, cunctisque peccatis, hoc est a contagiis quæ contraxit ex pravis actibus et omissionibus, negligentiis et irregularitatibus populi, in cujus medio erat, qui circa sacra loca et sacrificia ac cetera ad cultum Dei ac tabernaculi pertinentia, se frequenter habebat indigne et vitiose per totum annum: ideo semel in anno fiebat expiatio ista, non quod contagium culpæ inesset templo aut sanctuario, sed quod quamdam inidoneitatem, ad hoc quod in eo exercerentur divina, incurrit ex vitiis: quemadmodum materiales ecclesiæ consecratæ, dicuntur per vitia quædam in eis patrata contaminari, et reconciliatione egere. Juxta prætactum etiam ritum, altaria nostra in die Cœnæ lavantur. Juxta hunc ritum faciet tabernaculo testimonii, hoc est exteriori parti tabernaculi, quod fixum est inter eos in medio sortium habitationis eorum, quia per gyrum ejus habitabant, et castra figebant Israeliticæ tribus: hoc est, pontifex expiabit septena sanguinis adspersione tabernaculum istud exterius, sicut illud interius a suis contagiis.

Nullus hominum sit in tabernaculo, quando pontifex ingredietur sanctuarium, utpote Sancta sanctorum, in solennitate hac expiationis seu propitiationis, ut roget pro se et pro domo, hoc est familia sua, et pro universo cætu filiorum Israel, donec egrediatur tabernaculum. Cur autem tunc solus esse debebat in tabernaculo, possunt causæ aliquæ assignari: ad insinuandum excellentiam ejus, qui inter Deum et totum populum mediabat, sicque Deus in suo honoraretur ministro; alia, ut populus interim se humiliando, quasi indignum se arbitraretur sancti loci ingressu, quousque per ea quæ pontifex gessit in sanctuario, reconciliaretur Deo; tertia, ut pontifex ab aliorum strepitu atque præsentia liber, suas preces ac ministrationes devotius exsequeretur. Quum autem exierit de Sancto sanctorum ad altare quod coram Domino est, hoc est ad altare thymiamatis, quod fuit in exteriori tabernaculi parte, quæ Sanctum vocabatur seu Sancta, oret pro se, ut hac sua oratione fiat magis idoneus orare pro aliis, et cetera ad se spectantia exsequi; et sumptum sanguinem vituli atque hirci, id est, aliquid de utriusque sanguine sumens, fundat super cornua ejus, utpote altaris thymiamatis, per gyrum; adspergensque digito septies de sanguine illo utroque versus altare hoc, expiet et sanctificet illud ab immunditiis filiorum Israel, juxta sensum nunc introductum.

Postquam emundaverit sanctuarium et tabernaculum et altare. Sanctuarium et tabernaculum, sæpissime pro eodem sumuntur. Sed quia nunc exprimuntur distincte, per sanctuarium intelligendum est Sanctum sanctorum; per tabernaculum vero, exterior pars tabernaculi, quæ Sanctum vocatur: per quod, etiam includitur altare thymiamatis situm in eo; per altare autem, altare holocausti quod erat in atrio. Tunc offerat hircum viventem. Sicut in Scholastica fertur historia, non est credendum quibusdam, dicentibus quod ideo super hircos sors mittebatur, ut sciretur quis Domino esset immolandus, et quis diabolo mittendus in solitudinem cum peccatis. Lex enim non permittit immolare nisi Deo. Est igitur sensus: Offerat hircum viventem, id est, coram Deo illum præsentet juxta altare in atrio ad faciendum circa hircum quod subditur. Vel, Offerat, id est, deputet eum ad aliqua, ad Dei honorem populique salutem spectantia, sicut subjungitur.

Et posita utraque manu super caput ejus, propter causas in expositione primi capituli tactas, ob quas communiter ponebat manum sacerdos super animal immolandum.7 Raro tamen exprimitur, quod utraque manus super illud ponenda sit; sed hoc nunc explicatur, quoniam pro totius populi culpa ignoscenda fiebant ista, et ut devotio seu attentio pontificis per hæc amplius excitaretur. Confiteatur omnes iniquitates filiorum Israel, id est, culpas eorum in Deum, coram Deo cum humilitate, hoc est contritione, enuntiet: et confessio illa non fuit sacramentum aut sacramentalis, eo modo quo in evangelica lege, nec ita distincta et circumstantionata; et universa delicta, hoc est culpas omissionis, atque peccata eorum commissionis. Quæ imprecans capiti ejus, id est, imputari hirco illi exorans, juxta sensum prætactum, et infra tangendum. Itaque confitebatur pontifex omnes has populi culpas in generali, quantum ad eos qui peccaverunt, multa tamen peccata specificans, sicut fit confessio in principio Missæ, et post sermones. Dicuntque aliqui, quod peccata illa scripsit in charta quam imposuit capiti hirci, ut eam secum in solitudinem ferret. Emittet illum, videlicet hircum, per hominem paratum, id est præcinctum et expeditum ad perducendum hircum illum, in eremum . Tradunt autem Hebræi, quod quorumdam parvuli tribualiter, id est secundum aliquam tribum, ad hoc erant parati, medicinaliter eis splene subtracto.8 Et quia hic hircus emittebatur non rediturus, Græce ἀποπομπιος, Latine emissarius dicebatur; atque ut fertur, si redisset, populus non fuisset a peccatis illis solutus.

Quumque portaverit hircus omnes iniquitates eorum in terram solitariam, et dimissus fuerit in deserto, expositus periculo devorationis, revertetur Aaron in tabernaculum testimonii. Non est intelligendum, quod pontifex distulit reditum suum in tabernaculum, quousque homo ille cum hirco solitudinem introisset; sed quum eas hircus portasset, id est portare cœpisset, peccata plebis in eremum, id est, quum pontifex deduxerat hominem illum cum hirco extra castra, redire cœpit ad tabernaculum. Et depositis vestibus quibus prius indutus fuerat , id est, exutis lineis ornamentis, sibi et aliis sacerdotibus communibus, in quibus vestibus prædicta exercuit. Ideo subditur: Quibus prius indutus fuerat, quum intraret sanctuarium: nam vestibus illis aliqua fecit in Sanctis sanctorum, et quædam in Sancto, utpote in utraque tabernaculi parte, ut patuit. Relictisque ibi, id est in sanctuario, lineis vestibus illis, lavabit carnem suam in loco sancto, id est in atrio, in quo erat labium æneum, in cujus aqua lavabant se pontifex et sacerdotes, ad cultum tabernaculi accessuri. Lavabant autem manus et pedes. Verumtamen ista pontificis lotio non fuit idcirco, quod aliquam inquinationem aut immunditiam contraxisset ex oblationibus actibusque prædictis, quia hoc ipso die eis peractis introire sanctuarium tenebatur; sed propter reverentiam divinorum se lavit, atque ob mysticam significationem, et ut per exteriorem lotionem, ad gratiam contingeret ampliorem. Inducturque vestibus suis, hoc est, pontificalia pontifici propria induet.

Et postquam egressus de sanctuario, obtulerit holocaustum suum ac plebis, id est unum arietem in holocaustum pro se et domo sua, aliumque arietem in holocaustum pro populo, ut habetur ex dictis in isto capitulo; rogabit tam pro se, quam pro populo, non solum pro remissione peccati, sed et pro salute, pace et gratia obtinendis, aut conservandis, seu perficiendis. Et adipem qui oblatus est pro peccatis, adolebit super altare, id est adipes vituli ac hirci: vituli, inquam, pro culpa pontificis immolati, et hirci pro peccato plebis oblati, cremabit super altare holocausti; nec solum adipes, sed et renes atque renunculos adolebat ibidem. Ille vero qui dimiserit caprum emissarium in deserto, lavabit vestimenta sua et corpus aqua. Lotio hæc fiebat per adspersionem aquæ expiationis. Et sic ingredietur in castra, id est in tabernaculum Dei seu atrium, seu etiam in habitaculum suum. Porro, circa ista et præcedentia ac consequentia, possent multa inquiri, quæ infra tangenda sunt.

Vitulum autem et hircum qui pro peccato, hoc est peccatis pontificis ac populi, fuerant immolati, et quorum sanguis illatus est, id est, de quorum sanguine aliquid intulit pontifex in Sancta sanctorum et in Sancta, in sanctuarium, ut expiatio compleretur, hoc est, quatenus per adspersionem, linitionem, seu fusionem sanguinis illius, præfata sanctuarii loca atque altaria mundarentur, asportabunt foras castra, et comburent igni, id est, exstincta illorum animalium corpora inferiores sacerdotes extra castra Dei et filiorum Israel deferent, et in ignem projicient, tam pelles quam carnes eorum et fimum: ad designandum omnimodam consumptionem seu deletionem culparum cum circumstantiis suis atque effectibus. Et quicumque combusserit ea, hoc est, sacerdos qui corpora illa oblata fecit consumi ab igne, lavabit vestimenta sua et carnem aqua, sicut expositum est, tanquam immundus ex contactu mortuæ carnis, et ex contrectatione eorum quæ pro peccatis erant oblata: in quorum contrectatione forsan incurrit aliquas culpas, in suo officio non satis reverenter et devote se habens. Unde et sacerdotes sub tempore gratiæ post celebrationem se lavant. Et sic ingredietur castra. Eritque vobis hoc legitimum sempiternum, id est præceptum divina lege sancitum, et per omne tempus veteris Testamenti servandum.

Consequenter traditur ritus solennitatis, in qua prædicta, aliqua quoque sequentia, sunt servanda. Mense septimo, decima die mensis ejusdem, affligetis animas vestras, id est vos ipsos et vitam vestram animalem ac intellectualem afflictione spontanea, corpora affligendo per jejunium, et mentem per cordialem contritionem, quia in hoc festo fiebant, ut dictum est, sacrificia pro totius populi culpa, et Deus repropitiabatur communitati; nullumque facietis opus, mechanicum aut servile in festo hoc, sive indigena, sive advena qui peregrinatur inter vos, id est, sive sitis natione Judæi, sive proselyti. In hac die expiatio erit, id est purgatio vestri in anima, atque mundatio ab omnibus peccatis vestris, id est ab exterioribus inquinamentis, per sacrificia jam prædicta et orationes sacerdotum: quod tamen sine contritione propria in nullo specialiter complebatur. Præcipue quoque intelligitur de peccatis communibus, toto anno per fragilitatem ignorantiamque contractis. Coram Domino mundabimini. Sabbatum requietionis est. Festivitas ista, ut patuit, die decima mensis septimi occurrebat. Sabbatum autem septimus dies est septimanæ, et etiam mensis, saltem ejus qui incipit prima die hebdomadæ. Quomodo ergo de celebritate decima die Septembris occurrente, asseritur, Sabbatum requietionis est? nisi forte quod ait, Sabbatum requietionis est, intelligatur intransitive, sicut ait Apostolus, In exspoliatione corporis carnis;9 vel ex alterius modi computatione id accidat; vel propter similitudinem dicatur sabbatum requietionis, hoc est, festum in quo velut in sabbato sit requiescendum. Affligetis animas vestras religione perpetua.

Expiabit autem sacerdos qui unctus fuerit, utpote pontifex, qui proprie ungebatur fuso super caput ipsius oleo sancto, quod aliis sacerdotibus non fiebat, et cujus initiatæ, id est consecratæ, sunt manus, ut sacerdotio, id est pontificatu, fungatur pro patre suo, hoc est loco progenitoris sui, cui in pontificatu successit successione legitima, si tamen prosapia et successio illa duraverint. Indueturque stola linea et vestibus sanctis, videlicet tunica linea, feminalibus lineis, et cidari linea in capite, sicut jam claruit; et expiabit, hoc est purgabit, sanctuarium, id est interiorem et sacratiorem tabernaculi partem, et tabernaculum testimonii, hoc est partem ejus exteriorem, atque altare utrumque, quia altare thymiamatis et holocaustorum, sacerdotes quoque et universum populum, quia pro omnium horum peccatis sacrificavit. Eritque vobis hoc legitimum sempiternum, ut oretis pro filiis Israel et pro cunctis peccatis eorum semel in anno. Et istud totum præhabitum est. Fecit ergo ipse Aaron, et post eum successores ejus in pontificio, sicut præceperat Dominus Moysi: non quod Moyses faceret ista, sed ut ex parte Dei præciperet ea fieri.

Denique de hac solennitate ait Petrus Comestor: Hæc dies solennis, dicebatur propitiationis, quia in ea certificati sunt filii Israel per Moysen, quod Dominus eis fuit propitius et ignoscens de peccato adorationis conflatilis vituli, et quia pro totius anni peccatis communibus fiebat ea die oblatio. Vocabatur item afflictionis, quia hoc die jejunabant homines, et jumenta, puerique septennes, et agebatur in eo memoria defunctorum. Dicebatur insuper dies expiationis, quia tunc purificabant totum tabernaculum atque altaria.

Quæritur circa prædicta, cur pontifex expiabat utramque tabernaculi partem et altaria, et pro peccatis obtulit vitulum et hircum unum, aliumque emisit, in quatuor vestibus lineis, communibus sibi et sacerdotibus inferioribus; oblaturus vero holocausta, exuit illas, et pontificalia induit. Respondetur, quod ideo, quia expiatio illa et oblatio pro peccatis, fieri debuerunt cum contritione et humiliatione; holocaustum autem et incensum, cum solennitate et jucunditate. Unde et novæ legis episcopi, lineis et minoribus vestibus sacris utuntur in adspersione ecclesiæ quam dedicant aut expiant, et in sabbato baptismali, consecrationeque fontium et immersione catechumenorum, dum ignoscuntur eorum peccata. Porro, dum his peractis procedunt ad ministrationem altaris, pretiosis et pontificalibus induuntur, prout in Scholastica fertur historia. At vero Lyra allegat Rabbi Salomonem, qui assignavit aliam rationem, quia videlicet minister non debet esse seu ornari ut dominus. Quum ergo Sanctum sanctorum fuerit specialis locus habitationis ac residentiæ Dei, aurea mensa et alia aurea seu deaurata ibi contenta, fuerunt quasi ornamenta ipsius: ideo pontifex non debuit illum ingredi locum cum aureis ornamentis; sed cum illis poterat ministrare et ingredi extra Sanctum sanctorum. Verum hæc ratio modici videtur momenti, quoniam præfatam expiationem in lineis, non solum fecit intra Sanctum sanctorum, sed in loco quoque tabernaculi exterioris, et in utroque altari, quorum unum fuit in atrio.

Amplius circa istud capitulum Magister in historiis scribit, quod dies ista solennis, etiam vocabatur propitiationis: quia in ea agebatur cinis expiationis, sicut dies Jovis dicitur sancta, quia in ea sanctum chrisma conficitur. Deinde subjungit: Ea die tollebat summus sacerdos vitulam de proprio rufam et trimam, hoc est trium annorum, quæ non traxerat jugum. Nec turbemur, si quandoque vitulus nominatur, quia in femineo genere tantum intelligendum est, quoniam pro peccatis fragilitatis offerebatur; sicque non sexum, sed naturam designat. Iterum addit: Sacerdos qui colligebat cineres reservandos ad aquas adspersionis, qua per totum annum purificabantur immundi, fuit immundus. Ex quibus verbis manifeste habetur, quod secundum istum doctorem, hic vitulus fuit vacca, seu vitula rufa, ex cujus cineribus fuit conspersa aqua expiationis, seu lustrationis, vel adspersionis, prout in Numerorum libro legitur. Et istud etiam alii quidam sunt opinati, quibus obviare multa cernuntur. Nam caro vituli hujus simul cum carne hirci, usque ad cineres est combusta: sicque eorum cineres videntur fuisse commixti, nisi forte quis dicat, quod divisim et diversis ignibus sint combusti vitulus iste et hircus. Sed obviant alia. Nam vitulum istum obtulit pontifex pro se suaque domo, nec eo oblato fuit immundus, quia mox sacra introiit loca. Vacca autem seu vitula rufa, pro totius populi offerebatur peccatis; et qui obtulit eam, fuit immundus. Rursus hic vitulus offerebatur in atrio, sed vacca illa extra castra.1011 Denuo vaccam illam obtulit primo Eleazarus, patre suo pontifice adhuc vivente; hunc vitulum obtulit pro se Aaron pontifex. Quæ omnia ex nunc dictis atque ex textu Numerorum sunt certa.

De hac materia scribit sanctus Thomas in prima secundæ, quæstione 102: Immunditia quæ ex corruptione mentis aut corporis proveniebat, expiabatur per sacrificia pro peccato. Offerebantur autem specialia pro peccatis sacrificia singulorum; sed quoniam aliqui negligentes erant circa expiationem hujusmodi peccatorum et immunditiarum, vel ex ignorantia ea omittebant, institutum fuit, ut semel in anno, decimo die mensis septimi, fieret sacrificium expiationis pro toto populo. Et primo jussus est Aaron pontifex offerre vitulum pro se ipso, in commemorationem peccati quod fecit in conflatione vituli aurei; et arietem in holocaustum, ad designandum quod pontificis prælatio, quam aries dux gregis exsistens significat, ordinanda erat ad Dei honorem. Deinde offerebat pro populo duos hircos, quorum unus immolabatur ad expiandum peccatum multitudinis. Hircus namque est animal fœtidum, de cujus pilis fiunt vestimenta pungentia : quatenus per hoc significarentur fœtor et immunditia, atque aculei peccatorum. Corpora vero hirci et vituli oblatorum pro peccato, oportebat comburi, ad ostendendum consumptionem culparum, non tamen in altari, quia ibi non comburebantur totaliter nisi holocausta. Unde præceptum fuit ut comburerentur extra castra, in detestationem peccati. Hoc autem fiebat, quandocumque immolabatur sacrificium pro aliquo gravi peccato, vel pro multitudine peccantium. Alter hircus mittebatur in desertum, non ut offerretur dæmonibus, quos coluerunt gentiles in deserto, sed ad designandum effectum sacrificii illius oblati. Dicebatur autem hircus portare peccata populi : vel quia in ejus emissione significabatur remissio peccatorum populi ; vel quia ligabatur super caput ejus aliqua schedula, in qua peccata populi erant scripta. Hæc Thomas.

Præterea, de his libro de Fide et legibus, scribit Guillelmus Parisiensis : Inter sacrificia solennia, valde solenne fuit sacrificium duorum hircorum, quorum unus fuit emissarius. Quem sacerdos vivum statuens coram Deo, et confitens universa peccata filiorum Israel, imputabat ea capiti ejus, quia dicebat ad hircum : Super caput tuum sunt omnia hæc peccata, seu capiti tuo imputet ea Deus. Credebant enim, et adhuc credunt Judæi, quod hircus ille portabat omnia peccata populi in desertum, et sicut disparuit, vel devoratus a feris, vel factus silvestris, sic disparerent omnia illa peccata per hujusmodi ritum. Et quia secundum eorum opinionem portavit omnia illa peccata, immundus erat; et qui abduxit eum, fuit immundus. Quomodo (inquiunt) mundus esset, qui portantem tantas immunditias tetigisset? Mirabile autem valde videtur, et etiam ridiculum, quod peccata populi imputarentur hirco, qui innocentissimus erat. Quomodo etiam portavit peccata populi, quæ non reliquerunt sua subjecta, migrando in aliud? Quod si dicatur, quod non portavit peccata populi, sed pœnam pro illis : hoc similiter non videtur, quia liber et sanus emittebatur. Præterea, quid necessarius fuit alius hircus qui occidebatur, et postea comburebatur pro peccato populi? Si enim hircus emissarius universa populi peccata tulit in eremum, quid necesse fuit alium hircum pro peccato populi sic occidi? Prima autem causa, ob quam hircus unus in solitudinem mittebatur, esse videtur, quoniam dæmones in desertis habitare a multis credebantur, et adhuc creduntur : ideo Deus habitationem dæmonum voluit populo suo facere abominabilem et horrendam. Secunda, ut ostenderet loca dæmonum esse loca immunditiarum et vitiorum, quasi diceretur ad hircum : Illuc perge et porta immunditias peccatorum, ubi locus proprius est ipsorum. Tertia, ut monstraret quod peccatores et peccata sint pars dæmonum. — Per hircum autem voluit Deus hæc fieri, quia in se immundus est, et forsan quia in specie hircorum seu caprarum dæmones hominibus apparere solebant. Ideo quoque voluit corpus hirci pro peccato oblati extra castra comburi, ut per hoc cunctis pateret, quantum ipse detestetur peccata. Unde in horrorem et abominationem peccatorum, voluit hircum et vitulum cum fimo pellibusque cremari. Porro, dum dicitur hircus peccata populi asportasse, vel quod in hirco cremari et consumi asserebantur, signum ibi pro veritate accipitur, quemadmodum aliquid dicitur scribi aut pingi, dum nomen ejus scribitur aut pingitur. Hostiæ namque signa et figuræ erant vitiorum : idcirco crematio, mors, ejectio, seu fugatio hostiarum, significavit cremationem, mortem, et diffugationem vitiorum. Propter quod hujusmodi hostias tangi prohibuit Dominus ; et qui tangerent eas, immundos esse decrevit: in hoc patenter ostendens, quam longe vellet populum suum esse a peccatis, quem prohibuit tangere hostias, quæ sunt peccatorum figuræ et signa. — At vero oratio quæ super hircum fiebat, videtur fuisse hujusmodi: Sicut tu ejiceris, et longe fis a populo isto, ita fiat de peccatis eorum. Vel, Sicut tu liber et sanus a morte et læsione evadis sive emitteris, ita liber et immunis fiat iste populus a peccatis. Eodem modo super vitulum: Sicut tu cremaris et consumeris, ita consumantur peccata populi hujus. Sicque dicitur pontifex aut sacerdos imprecatus fuisse peccata capiti capri. — Ne obliviscaris autem, quia per caprum emissarium voluit Deus populo suo deserta omnia abominabilia reddere et immunda, quantum videlicet ad mali communionem: tum quia malefici atque idololatræ propter hoc deserta maxime frequentabant, ut ibi dæmonum responsa audirent, et eis immolarent ibidem, sicut adhuc multi faciunt. Unde quidam magus in libro suo de Magis, ait quod causa philosophandi intravit loca destructa, omni habitatione carentia, et quod habitaverit ibi cum habitantibus lucem sex lustris annorum, didiceritque ab illis quæ in libro eodem scribit. Tum etiam propter Faunos et Satyros, qui in specie hircorum frequenter ibi illudebant hominibus, et adhuc illudere non desistunt. Si autem totam Ægyptiorum et Chananæorum ac Chaldæorum idololatriam nosceremus aut legeremus, nihil penitus dubitaremus in his ac aliis, quæ de sacrificiis legalibus absurda esse videntur.

Hæc et alia multa scribit prætacto libro Guillelmus. De quibus et Alexander de Hales super tertium scribit diffuse, sed brevitati studendum est.

Footnotes

  1. Lev. viii, 7 et seq. ↩

  2. Mich. vii, 19. ↩

  3. Ps. cii, 12. ↩

  4. Ps. cii, 12. ↩

  5. II Par. III. 13. ↩

  6. Exod. xxv, 17-20. ↩

  7. Lev. 1, 4. ↩

  8. * desertum ↩

  9. Coloss. II, 11. ↩

  10. Num. xix, 9. ↩

  11. Ibid. 9. ↩

Chapter 34 of 52