Articulus 34
DE SPIRITUALI EJUSDEM CAPITULI SEXTIDECIMI INTELLECTU.
EXORDIUM præsentis capituli nos informat, ut ex aliorum ruina, plaga et damno cauti, providi, et emendatiores reddamur. Unde et Salomon contestatur : Pestilente flagellato, id est peccatore, stultus sapientior erit. Estque commune proverbium: Felix quem faciunt aliena pericula cautum. Idcirco in Ecclesiastico dicitur: Memor esto judicii mei, sic enim erit et tuum. Mihi hodie, et cras tibi. Etenim Dominus ipsum pontificem exhortatus, recolit mortem, quam filii ejus pro suo incurrerunt excessu. Itaque perpendamus quam celeriter de medio sint sublati, quamque irrecuperabiliter condemnati, qui ante modicum tempus in hoc sæculo rebelles fuerunt lumini, et lucem justitiæ contempserunt, ambulantes per itinera tenebrosa in vanitatibus, carnalitatibus, et impietatibus suis, divinæ pietati et longanimitati prorsus ingrati. Hinc de talibus cum admiratione exclamat Propheta: Quomodo facti sunt in desolationem? Subito defecerunt: perierunt propter iniquitatem suam.
Loquere ad Aaron, ne omni tempore ingrediatur sanctuarium, quod est intra velum, (quia in nube apparebo super oraculum), nisi hæc ante fecerit. Quemadmodum Origenes fatetur, omnes nos sermo iste concernit. Præcipit enim ut non ingrediamur ad sacramenta suscipienda, neque ad sacra celebranda aut participanda, nisi diligenter ac debite præparati. Qui enim accedit indigne, ad suam accedit damnationem impia mente. Per hoc quo-
Pror. XIX, 25.
Eccli. XXXVIII, 23.
Ps. LXXII, 19.
1 Cor. XI, 29. que mystice edocemur, ne incomprehensibilia Dei judicia perscrutari, et ea quæ fidei sunt, discutere præsumamus irreverenter, immoderate, aut curiose, quum in Proverbiis dicatur: Sicut qui mel comedit multum, non est ei bonum; sic qui perscrutator est majestatis, opprimetur a gloria. In Ecclesiastico quoque: Altiora te ne quæsieris, et fortiora te ne scrutatus fueris; sed quæ præcepit tibi Deus, illa cogita semper. Non est enim tibi necesse ea quæ abscondita sunt, videre oculis tuis. In nube apparebo super oraculum. Oraculum est ipsa Ecclesia, mensque devota, seu locus quicumque orationis, in quibus gratiarum actio, vox laudis, atque ignitæ orationis oblatio immolantur Altissimo. Ibi Creator apparet in nube. Videmus enim per speculum in ænigmate. Nec aliter potest nobis lucere radius lucis æternæ, nisi sensibilium fuerit specierum circumtectus velamine. Nubes rursus est Christi humanitas, sacra Scriptura, prædicator verbi cœlestis, homo virtuosus, cujus conversatio est in cœlis. Per quæ omnia nobis in vita hac relucet, innotescit, apparet Omnipotens. Omnes etenim homines vident Deum, unusquisque intuetur procul. Verumtamen interdum anagogica contemplatione atque theorica claritate, elevatur et rapitur mens amorosa et pura in Deum, dicente Apostolo: Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes.
Vitulum offeret pro peccato et arietem in holocaustum. Vitulus pro peccato offertur, dum caro indomita et lasciva jugo subjicitur disciplinæ, et jejuniis, vigiliis, laboribusque castigatur salubribus, atque ab omni refrenatur voluptate iniqua. Porro qui ad Christum sunt pertinentes, hoc utique modo carnem suam cum vitiis et concupiscentiis crucifigunt. Quo patet, quam pauci vere Christiani consistant. Aries autem in holocaustum offertur, dum superior pars animæ inferioribus viribus præbens ducatum, divino cultui totaliter cum inflammatione caritatis valida mancipatur. Vitulum quoque offerimus,
A dum Christi propter nos crucifixi virtute et meritis, veniam, gratiam et salutem obtinere precamur. Similiter arietem immolamus in holocaustum, dum amarissimam passionem Filii Dei præsentamus æterno Patri cum gratiarum actione perenni. Tunica linea vestietur. De spirituali significantia harum sacerdotalium vestium, et qualiter virtutibus per eas signatis omnis Christifidelis, præsertim in sacris Ordinibus constitutus, sit ornandus, in expositione capituli octavi est expressum.
Suscipietque ab universa multitudine duos hircos pro peccato. Per hircum uno modo notatur caro Christi, propter similitudinem suam cum carne peccati; alio modo caro nostra immunda, sensitivusve appetitus. Non autem sufficit ad nostram salutem, ut superior noster passionem Christi pro nostris transgressionibus offerat Patri, nisi inducat nos ad hoc, ut proprium quoque corpus divino subdamus obsequio; nec rursus sufficit servitus nostra, nisi virtus et meritum passionis Unigeniti Dei nobis communicentur. Utrumque igitur hircum accipiat is qui præest, quatenus sibi commissis indulgentiam et salutem procuret. Denique per caprum emissarium in solitudinem missum, peccata populi super se bajulantem, Christus significatur, in quem Pater posuit iniquitates omnium nostrum: qui bajulans sibi crucem, exivit, et quæ non rapuit, solvit; atque in monte Calvariæ rabidis canibus et atrocissimis bestiis expositus fuit ad devorandum, qui aperuerunt super eum ora sua, exprobrantes; percusseruntque maxillam ejus, et satiati sunt pœnis ipsius.
Assumptoque thuribulo. Per hoc thuribulum potest intelligi cor humanum, quod implendum est prunis altaris, id est incitamentis divini amoris et sanctæ dilectionis objectis; thymiamate quoque, id est meditationum et orationum suavitate, ac redolentia bonæ exemplarisque famæ, ut cura habeatur de bono nomine. Quumque cor fuerit his repletum, introducendum est in contemplationis secretum ultra velum,
Rom. xi, 33. Prov. xxv, 27. Eccli. m, 22, 23. 1 Cor. xm, 12. Philipp. m, 20. Job xxxvi, 25. 11 Cor. m, 18. Galat. v, 24. Is. liii, 6. Ps. lxxxiii, 5. Ps. xxi, 17, 13, 14. Job xvi, 11. Eccli. xli, 15. ut ablato obscuritatis velamine, intueatur affectuose ac limpide, quam superincomprehensibilis sit Creatoris majestas, quam item immensa superadmirabilis Trinitatis felicitas. Nullus hominum sit in tabernaculo, quando pontifex ingredietur sanctuarium, ut roget pro se et pro domo sua. Per pontificem intellectus accipitur, qui est summa vis animæ, atque multiplicem hostiam pro toto homine offert Deo, eum deprecando, laudando ac venerando. Quum igitur intellectus ingreditur sanctuarium, id est, verticem suum ascendit, et sapientiæ mysteria aggredi parat, nullus in tabernaculo animæ maneat: quia tunc universæ distractiones, inquietudines, curæ, phantasmata, fabulationes et occupationes impertinentes, sunt prorsus abjiciendæ, quatenus soli Altissimo acies intelligentiæ infigatur, et puram, ferventissimam ac stabilem orationem immolet Domino pro se et proximis ac tota Ecclesia, pro vivis ac mortuis.
Præterea de hujus capituli mystica expositione loquitur Thomas: Christus significatur per vitulum, propter virtutem; et per arietem, quoniam ipse est dux fidelium, sicut aries ovium; atque per hircum, propter similitudinem carnis peccati.1 Ipse autem Christus oblatus est pro peccatis sacerdotum ac populi.2 Sanguis autem vituli et hirci per pontificem illatus est in Sancta sanctorum, quia per sanguinem passionis Christi patet nobis introitus in regnum cœlorum. Combusta autem sunt illorum corpora extra castra, quoniam extra portam passus est Christus.34 Per hircum autem qui emittebatur, potest significari vel ipsa Christi divinitas, quæ Christo paciente in solitudinem abiit, non locum mutando, sed virtutem solitæ protectionis ac influentiæ subtrahendo; vel significatur concupiscentia, quam debemus abjicere, virtuososque motus Domino immolare.
Postremo de eadem materia scribit Parisiensis: Voluit Deus in hirco emissario insinuare, quod sicut hircus ille sine custode relinquebatur in deserto, expositus bestiis deserti ad devorandum pro peccatis populi, quæ in figura portabat, sic populus oneratus peccatis, atque a Deo custode ac defensore suo relictus, bestiis, id est principibus et tyrannis malorum regnorum, inimicarumque nationum, diripiendus ac dilacerandus esset: sicque Deus populum suum sapienter admonuit, ut si Deum habere vellent propitium, vitarent immunditias vitiorum. Et quod alter hircus cremabatur, alter in eremum mittebatur, significabat, quod quædam vitia sunt fuganda longe, longeque fugienda, videlicet contagiosa et scandalizativa; alia vero consumenda et concremanda per pœnitentiam et sacrificium. Vel potius totum intelligitur de cunctis peccatis: omnia namque fuganda, fugienda et consumenda consistunt. Septena vero sanguinis adspersio fiebat contra idololatriæ ritum, quoniam quidam idololatræ totum sanguinem immolaticium apponebant dæmonibus ad bibendum, nihil de sanguine reservabant, et offerentibus nisi propter aliquas scripturas aut figuras inde faciendas, aliquid reservaretur: quod a multis idololatris factum esse, certum habemus. adeo ut nec offerentibus.56
Footnotes
Chapter 35 of 52