Articulus 37
EXPLANATIO LITTERALIS CAPITULI NONIDECIMI: LOCUTUS EST DOMINUS AD MOYSEN, DICENS.
REPETUNTUR in isto capitulo aliqua, vel in Exodo vel in isto volumine habita. Multa quoque præcepta adduntur. Estque præsens capitulum sententiosum, imo (ut Rabbi Paulus testatur) apud antiquissimos Hebræorum notabilissimum reputatur. Locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Loquere ad omnem cœtum filiorum Israel. Communitatem namque respiciunt ista præcepta. Et dices ad eos: Sancti estote, quia ego sanctus sum, Dominus Deus vester. Hæc est dignatio Dei immensa, quod servulos suos ad sui assimilationem invitare dignatur. Unde hanc benevolentissimam ac dignantissimam suæ majestatis exhortationem præmittit, ut per ipsam populum suum ad suorum impletionem mandatorum alliciat. Et quoniam sine præceptorum custodia nemo potest sanctitatem adipisci, mox subditur: Unusquisque patrem suum et matrem suam timeat filiali timore, ita ut parentes suos, spiritualesque patres tam cordialiter amet, et tam gratus sit eis, ut eorum offensam vereatur et vitet, quantum rationabiliter et sine Dei offensione potuerit. Sabbata mea custodite. De hujus intellectu et qualitate præcepti, super Exodum dictum est copiose. Ego Dominus Deus vester. Nolite converti ad idola, id est, ad idololatriam mens vestra non inclinetur, non consentiat, non procedat, ne cultus vero, vivo, omnipotentique debitus Deo, creaturis aut figmentis impendatur:1 quæ est iniquitas maxima et negatio contra Deum altissimum.2 Nec deos conflatiles faciatis vobis. Ego Dominus Deus vester. Si immolaveritis hostiam pacificorum Domino, ut sit placabilis, id est Deo accepta, eo die quo fuerit immolata comedetis eam, et die altero.3 Istud præceptum supra scriptum est atque expositum.
Quum messueris segetes terræ tuæ, non tondebis usque ad solum superficiem terræ, id est, blada non desecabis ita totaliter, ut pro pauperibus nihil remaneat, sed aliquæ spicæ ac competens stipula pro illorum necessitate sunt relinquendæ in agro, nec remanentes spicas colliges; neque in vinea tua racemos et grana decidentia congregabis, sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes. Ecce exhortatio et præceptum ad pietatem, ad liberalitatem, ad caritatem fraternam inducens ac pertinens. Quo probatur, Deum legis non esse naturaliter malum, nec justum dumtaxat, sed etiam bonum et pium: cujus oppositum dixerunt impiissimi hæresiarchæ Marcion, Manichæus, Apelles, atque Montanus. Ego Dominus Deus vester. Non facietis furtum. Non mentiemini, nec decipiet unusquisque proximum suum.4 Non pejerabis in nomine meo, id est, me non adhibebis in testem ad confirmandum tuum mendacium; nec pollues nomen Domini Dei tui, id est, Deum tuum non inhonorabis in tantum, ut ipsum qui essentialiter verus et veritas est, inducas ad confirmationem mendacii, præsertim dum illud scis falsum esse. De his quia præhabita sunt, transeo. Sed cur non resumitur hic præceptum de fornicatione seu adulteratione vitanda? Respondetur, quod inde facta est mentio partim in præcedenti capitulo, partimque fiet in sequenti.
Circa hæc loquitur Augustinus: Non mentiemini, nec calumniam facietis. In hoc præcepto videtur contineri, Neque falsum testimonium dices: quia calumnia sine mendacio fieri non potest, quod falso testimonio concluditur. Sed quæritur, an aliqua dispensatione, id est pro aliqua utilitate, facienda sint ista. Sic pene videtur omnibus, quod mentiendum sit pro salute ubi nemo læditur. An similiter ergo furandum est ei, cui per furtum consulitur, velut si quis furetur gladium volenti se trucidare, quemadmodum calumnia fiebat ad majus gaudium, quam Joseph de scypho intulit fratribus suis, quibus etiam explorationis falsum crimen intenderat?5 Fortassis enim furtum non est, nisi dum alieno occulte ablato proximus læditur:6 mendacium autem non possumus dicere tunc tantum esse; quum enim a sciente dicitur, mendacium est, sive quis, sive nemo lædatur. Absolute autem dicitur, Non mentiemini, sicut dictum est, Non occides:7 quia quum homo juste occiditur, lex occidit, non tu. Numquid similiter potest dici, quum homo juste mentitur, lex mentitur? Mentitæ sunt obstetrices, et Deus retribuit illis bona.8 Mentita est Rahab, et liberata est. An quoniam dictum est in lege, Non mentiemini, non licuit in tali casu et causa mentiri? Sed magis dicendum, quod quia injustum erat mendacium, idcirco prohibitum est: et non quia prohibitum, idcirco injustum est. Forsan ergo sicut obstetrices remuneratæ sunt, non quia mentitæ, sed quia liberaverunt infantes: et propter hanc misericordiam veniale fuit illud mendacium, non tamen nullum peccatum. Similiter de Rahab dicendum. Sed ne putet quisque in ceteris peccatis, si propter liberationem hominum fiant, ita posse concedi veniam.910 Multa enim mala, intolerabilia, detestanda, talem sequuntur errorem. Hæc Augustinus.
Ego Dominus. Non facies calumniam proximo tuo, aliquid falsi ei imponendo, aut sua ab eo extorquendo cum apparenti motivo, sed injusto; nec vi opprimes eum: quia hoc esset crudele, inhumanum et impium. Non morabitur opus mercenarii tui apud te usque mane: id est, operanti apud te pro quotidiana mercede, da justam mercedem eadem die, si tamen indigeat et requirat, et tibi possibile sit. Mercenarii enim pauperes esse solent. Unde in Ecclesiastico legitur: Qui sanguinem fundit, et qui fraudem facit mercenario, fratres sunt.11 Non maledices surdo, nec coram cæco pones offendiculum. Isti enim sunt miserabiles personæ, quibus non est addenda injusta afflictio, nec valent se juvare, respondendo et evadendo: imo nulli est maledicendum ex zelo injusto, ira, impatientia aut rancore. Similiter offendiculum nulli ponendum est, quum et
Apostolus dicat: Ne ponatis offendiculum fratri aut scandalum.12 Sed timebis Dominum Deum tuum, quia ego Dominus sum. Quem qui veretur, præfata mala, imo et cetera vitia detestatur, quemadmodum scriptum est: Qui timet Deum, nihil negligit.13 Itemque: Qui timet Dominum, declinat a malo.14
Non facies quod iniquum est, id est contra justitiam; nec injuste judicabis ex amore vel odio, timore aut cupiditate, aut aliquo impetu passionis, et summe cavendum, ne quis scienter hoc faciat. Causam vero quam judex ignorat, diligentissime perscrutetur. Non consideres personam pauperis, hoc est quod alio loco idem iste præcipit legislator, Pauperis non misereberis in judicio.15 Quamvis ergo ceteris paribus, quantum rationabiliter fieri potest, condolendum, condescendendum, et succurrendum sit pauperi, non tamen in foro judicii, in gravamen injustum alterius partis, neque sic ut derogetur justitiæ, aut in rei publicæ detrimentum. Ceterum, si pauper sit simplex, formidolosus, mæstus et innocens, aut excusabiliter reus, parsque adversa, audax, astuta et potens, pium et justum est, pauperem verbo et signo confovere et animare, quemadmodum sanctus Job loquitur: Quumque sederem quasi rex circumstante exercitu, eram tamen mœrentium consolator.16 Nec honores vultum potentis. Istud, sicut præcedens præceptum, est intelligendum, ut scilicet in judicio non deferatur parti adversæ, quamvis nobili ac potenti, contra justitiam;17 sed sine personarum acceptione fiat justitia, ita ut cuicumque, quantumlibet propinquo aut dilecto vel familiari, exhibeatur quod justum et condecens est: quoniam judex debet esse quasi lex animata ac viva justitia, a qua nihil æquitati contrarium, aut bono communi repugnans, procedere queat. Verumtamen potentes ac nobiles, in quantum sunt Dei vicarii ac ministri, et publicæ personæ in officiis constitutæ, seu virtuosi et superiores, sunt specialiter honorandi, sicut ait Apostolus:18 Cui honorem, honorem. Hinc subditur: Juste judica proximo tuo, id est, ad profectum seu utilitatem proximi tui profer justum judicium in causa ipsius, tu qui ex officio vel commissione habes judicare de illo. Porro usurpata, temeraria, et injusta judicia sunt vitanda, nec ex levi suspicione est judicandum. Si autem aliquis reus est, expedit ei ut juste dijudicetur, et in vita puniatur præsenti, ne pereat aut multo gravius puniatur in posterum.
Non eris criminator, hoc est accusator malevolus aut mendosus, sed potius fratrum amator, et caritativus detector pecati proximi tui, dum caritas vel justitia id requirunt, opportunoque loco et tempore. Circa hoc scribit Hesychius: Septuaginta transtulerunt, Non ambulabis in dolo in gente tua. David quoque conjungit homicidium dolo, dicens:19 Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus: (dolus enim est occultus gladius) ut dolum velociter fugiamus, qui tanto crimini, scilicet homicidio, est conjunctus.20 Nec eris susurro in populis, id est seminator discordiæ inter fratres. De hoc ait Thomas in secunda secundæ: Susurro et detractor in materia ac modo loquendi conveniunt, quia uterque profert de alio malum occulte: propter quod unum frequenter pro alio sumitur. Proprie tamen loquendo, differunt in fine: quia detractor intendit alterius famam denigrare; susurro autem aliorum amicitiam conatur corrumpere seminando discordias. Unde in Proverbiis habetur:
Susurratore subtracto, litigia conquiescunt. Hinc susurro proprie vocatur bilinguis, quoniam inter duos duabus utitur linguis, de utroque proferens malum in aure alterius. Hinc susurratio est gravius crimen, quam detractio, imo quam contumelia. Vere ergo in Ecclesiastico scriptum est: Susurro et bilinguis maledictus, multos enim turbavit pacem habentes. Non stabis contra sanguinem proximi tui, id est, ad lædendum vel occidendum proximum tuum contra processum formamque juris, operam non impendes; neque consenties, nec te conjunges his qui proximo insidiantur, sicut multi aliis sociati faciunt, quod per se non possunt.
Ego Dominus. Non oderis fratrem tuum in corde tuo. Ex hoc arguitur, quia secundum legis intentionem omnis proximus, in quantum rationalis creatura ad Dei imaginem facta, et beatitudinis capax, sit ex caritate amandus. Omnes etenim fratres sumus communione naturæ specificæ, et unius Patris cœlestis identitate, atque ex eisdem primis parentibus orti.
Qui autem ejusdem religionis aut professionis consistunt, ampliori ratione sunt fratres. Unde hoc loco per fratrem, etiam soror et quilibet homo viator est intelligendus: et in isto erraverunt et errant Judæi, qui putant adversarios odiendos. Præcipue autem vitandum est, ne quis malitiose seu ex rancore observet et celet peccatum alterius, ut suo tempore in majorem illius perniciem detegat illud. Idcirco subjungitur: sed publice argue eum, id est evidenter et caritative, non tamen semper aut statim in aliorum præsentia, ne exasperetur, aut vilescat in cordibus proximorum, seu lædatur in fama; sed ut docet ac jubet Salvator, primo in secreto est corripiendus, et si ita non acquiescit, adhibendi sunt unus vel duo testes. Quod si nec ita corrigitur, denuntiandum est Ecclesiæ, seu judici aut prælato.21 In aliquibus tamen criminibus bonum commune lædentibus, oportet quandoque statim judici denuntiare. Est autem increpatio ista actus caritatis, et sic spectat ad omnes: estque intermittenda vel differenda, si non sit spes probabilis de emendatione peccantis. Est etiam actus justitiæ, sicque ad præsidentem ac judicem pertinet. Et illius discretioni relinquitur, an statim increpet et castiget eum, de cujus emendatione spes parva vel nulla apparet. Si tamen ex dilatione disciplinæ lædatur bonum commune, non est amplius dissimulandum, sed rigore justitiæ est utendum. Sic ergo argue fratrem delinquentem, ne habeas super illo peccatum, hoc est, ne particeps sis peccati illius illud palpando, aut indebite occultando, et ne efficiaris transgressor divini præcepti: quia (ut asserit Augustinus) si increpare neglexeris, pejor eo qui peccavit, efficeris.
Non quæres ultionem, id est, injuriam tibi factam non ulcisceris, nec ulcisci optabis, præsertim ex ira per vitium; tamen ira per zelum non reprobatur. Nam et vindicativa, quæ operatur rectitudinis zelo, est pars justitiæ. Verumtamen ceteris paribus, commendabilius est æquanimiter pati, quam vindicare. Si autem ex patientia tali derogetur justitiæ, et lædatur bonum commune, seu injuriator fiat ad injurandum procacior, expedit justam optare ac fieri ultionem, ut reprimantur tot mala, ne pereat injuriosus in finem. Nec memor eris injuriæ civium tuorum, id est, ex ira et impatientia seu rancore memor non sis injuriarum tibi a proximis illatarum. Verumtamen eo modo, quo licet aut expedit quærere ultionem, licet et expedit recordari injuriæ tempore opportuno, et sine animi perturbatione.222324 Diliges amicum tuum sicut te ipsum, id est in Deo et propter Deum, ut simul cum eo acquiras salutem. Non tamen per istud datur intelligi, quod inimici sint odiendi, nisi in quantum iniqui, id est quoad id quod culpa in eis est. Sic enim odiuntur a Deo, quemadmodum scriptum est : Odio sunt Deo impius et impietas ejus. Verum (ut ait Salvator), Si diligimus eos, qui nos diligunt, tantum, quam mercedem habebimus ?2526 Nonne et ethnici hoc faciunt ? Debemus ergo inimicos propter Deum diligere, quoniam ipse hoc jussit, atque ad ejus imaginem sunt plasmati, et ipse Creator omnipotens quantum in se est, eorum cupit salvationem, et ad salutem multipliciter eos instigat per se, per angelos sanctos, per homines bonos, per beneficia atque miracula, imo et comminando ac perterrendo.
Ego Dominus. Leges meas custodite. Jumenta tua non facies coire cum alterius generis animantibus. Agrum tuum non seres diverso semine. Vestem quæ ex duobus texta est, non indueris. Hic ponuntur tria præcepta, per quæ tres prohibentur commixtiones. Prima est individuorum diversarum specierum; secunda, diversorum seminum seu granorum in agro eodem; tertia, diversorum pannorum seu colorum in una veste. Quarum jussionum ad litteram causa est, quoniam Deus voluit populum se colentem, ab idololatris distingui. Unde de his præceptis scribit S. Thomas in prima secundæ, quæstione 102 : Circa prohibitionem commixtionis animalium diversarum specierum, ratio litteralis potuit esse triplex. Una, ad detestationem idololatriæ Ægyptiorum, qui tales commixtiones fieri procuraverunt in obsequium planetarum, qui secundum diversas conjunctiones, causant diversos effectus et diversas species rerum. Alia ratio est, ad excludendum concubitus contra naturam. Tertia, ad tollendum universaliter concupiscentiarum occasionem. Animalia namque diversarum specierum non miscentur de facili ad invicem, nisi hoc per homines procuretur, et in adspectu hujusmodi coitus, excitatur homini concupiscentiæ motus. Unde (ut Rabbi Moyses narrat) in traditionibus Judæorum fuit præceptum, ut homines oculos suos averterent ab animalibus coeuntibus. — Conformiter commixtiones seminum in agricultura, ad litteram prohibitæ sunt, quia Ægyptii in venerationem stellarum, quas quasi deos colebant, diversas fecerunt commixtiones in animalibus, agris, ac vestibus, repræsentantes varias stellarum ac planetarum conjunctiones. Vel omnes tales commixtiones prohibentur, in abominationem coitus contra naturam. — Præterea sicut in Ecclesiastico dicitur, Amictus hominis annuntiat de eo, ideo voluit Dominus populum suum distingui a gentibus aliis, non solum in corpore per circumcisionis signaculum, sed etiam extra per corporis habitum.27 Sicque prohibuit populo suo vestes ex duobus contextas : Primo, ad evitandum idololatriæ cultum. Nam talibus vestibus utebantur gentiles in cultu deorum suorum. Secundo, ad declinandum luxuriam : quia per commixtiones varias vestimentorum prohibitas, insinuatur excludi omnis inordinata commixtio coitus. Hæc Thomas.
De eadem demum materia scribit Parisiensis libro de Fide et legibus : Post hæc dicemus causas prohibitionis commixtionis animalium diversi generis. Prima fuit, ut ipse ordo naturæ commendaretur populo Dei, naturaleque jus et institutio ejus. Secunda, ut omne Sodomiticum vitium vitandum monstraretur. Tertia, ut populus Dei a spurcissimis Chananæis differret. Quarta, ut modestia et repressio concupiscentiæ Deo acceptior ostenderetur : quam concupiscentiam etiam in brutis ad normam limitesque naturæ esse voluit religatam. Quinta, ut nefanda opera et maleficia, quæ fiebant de fetibus ex tali commixtione procreatis, evitarentur : de quibus in libris necromanticorum multa leguntur. Has quoque commixtiones animalium procurabant idololatræ juxta constellationes et siderum conjunctiones, quia credebant ex hoc sua opera prosperari. Voluit ergo Deus a populo suo removere hujus credulitatem vanitatis, tanquam idololatrandi radicem, ne relicto Dei cultu, ad stellarum servitia traheretur. Alia multa scribit præfatus doctor, et Alexander de Hales, de istorum rationibus præceptorum, quæ brevitati studens dimitto.
Verum, ut Josephus scribit, vestis ex duobus texta, fuit communi plebi prohibita: quia in vestibus sacris summi sacerdotis et ornamentis tabernaculi, erant hujusmodi varietates, quibus alii conformare se non debuerunt. Magister quoque in historiis ait: In his præceptis subintelligendum est, ut populus Israel talia non ageret, nec haberet secundum ritum gentilium, et maxime Ægyptiorum, inter quos fuerant commorati. Nam et Salomon tertio Regum talia multa legitur habuisse. Sed Ægyptius omnigenum venerans monstra deorum, in honore diversorum deorum, quos putavit talibus præesse, diversa semina in agro, diversas materias in veste sociabat; diversos etiam cincinnos capitis, diversis diis sacrabat.
Homo natione Judæus si dormierit cum muliere coitu seminis, id est, in loco quo solet esse quies dormitionis, seu etiam alibi, carnaliter cognoverit mulierem, quæ sit ancilla etiam nobilis, tamen in famulam venumdata: ideo subditur, et tamen pretio non redempta a servitute, nec libertate donata, id est non dimissa libera a domino suo; vapulabunt ambo, et non morientur, id est, pro peccato suo castigabuntur flagellis, non tamen usque ad mortem. Numerus autem ictuum, modus et quantitas percussionis, non exprimuntur hoc loco, sed e Deuteronomio accipi possunt.28 Ideo autem non moriuntur pro isto peccato, quia mulier non fuit libera, sed ancilla. Pro delicto autem suo offeret Domino ad ostium tabernaculi testimonii arietem, id est, ad ostium atrii præsentabit sacerdoti arietem, ut sacerdos ex parte ipsius offerat illum pro peccato ipsius. Orabitque pro eo sacerdos, et pro delicto ejus, coram Domino. Orabit enim ut Dominus viro ignoscat, et deleat culpam ejus. Et repropitiabitur ei, dimitteturque ei peccatum, non virtute sacrificii, sed si vere pœniteat, et in quantum ex fide et obedientia tale sacrificium offert. Mulier vero, quia ancilla fuit, nec propria habens, non offerebat.
Sequitur præceptum observantiæ specialis. Quando ingressi fueritis terram Chanaan, et plantaveritis in ea ligna pomifera, id est arbusta recentia et fecunda, ut per ligna pomifera intelligantur quæcumque arbusta esibilem fructum portantia. Raro autem contingit, quod ossa fructuum arboris, vel latentia semina seminentur, quoniam tardius ferrent fructum. Auferetis præputia eorum, id est primos flores seu gemmas, ne erumpant in fructum. Sic quidam exponunt. Cui expositioni non videtur consonare quod subditur: Poma quæ germinant, immunda erunt vobis, nec edetis ex eis, id est illicita ad edendum. Itaque per arborum præputia, intelliguntur nunc fructus quos ferunt per tres annos, quia hos Dominus voluit populo suo esse immundos, et abjiciendos instar præputiorum. Quarto autem anno omnis fructus eorum sanctificabitur laudabilis Domino, id est, fructus quarti anni deputabitur partim Domino, et cedet in usum sacerdotum, partim vero communis erit pauperibus. Quinto autem anno comedetis fructus, quia tunc licuit vesci eis, congregantes poma quæ proferunt. Ego Dominus Deus vester. Hoc præcepto non fuit filiis Israel prohibitus esus fructuum arborum, quas in terra promissionis invenerunt plantatas.
Circa hoc scribit Guillelmus: Quum plantaveritis ligna pomifera, auferetis præputia eorum, hoc est prima genimina, quæ Deus immunda haberi voluit contra errorem idololatrarum, qui ea tanquam primitias idolis offerebant in parte, et partim ea comederunt in domibus idolorum, et istud per tres annos a plantatione servabant. Credebant quoque primos fructus esse faustos et fortunatos: ideo Dominus voluit fructus trium primorum annorum projici a populo suo, quatenus nihil faustæ virtutis aut fortunæ crederent esse in illis. His consonant verba Thomæ, qui addit, quod quidam gentiles fructus primitivos comburebant, ad quædam magica facienda. Aliqui vero affirmant, quod etiam ideo Dominus jussit (ut tactum est) flores et gemmas primorum annorum deleri, quia dum arbores nimis cito portant fructum, postea minus valent.
Non comedetis carnem cum sanguine. Hoc præcedenti capitulo satis tractatum est. Non augurabimini, nec observabitis somnia. Augurium est species divinationis. Divinatio autem est species superstitionis. Itaque augurium est, dum ad præcognoscendum futura, aliquid consideratur in motu, garritu, seu vocibus avium, aliorumve animalium, aut in sternutationibus hominum, saltibusve membrorum: quod totum est superstitiosum. Et quamvis in talibus non sit invocatio dæmonum manifesta, dæmones tamen in talibus ingerunt se secrete. Omnis quippe divinatio ex dæmonibus provenit, vel quia aperte invocantur, vel quoniam vanæ inquisitioni occulte se ingerunt. Propter quod in libris Periarchon asserit Origenes: Est quædam operatio dæmonis in mysterio præscientiæ, quæ artibus quibusdam ab his qui se dæmonibus manciparunt, comprehendi videtur, nunc per sortes, nunc per auguria, nunc ex contemplatione. Quæ omnia operatione dæmonum non dubito fieri.
Præterea, dæmones expresse multis modis futura prænuntiant, quandoque videlicet præstigiosis apparitionibus adspectui atque auditui hominum se objicientes seu præsentantes, et hæc divinationis species vocatur præsagium. Quandoque vero per somnia, sicque vocatur divinatio somniorum. Interdum quoque per mortuorum apparitionem seu allocutionem, quod necromantia vocatur: necros etenim Græce, Latine dicitur mortuus; mantia autem divinatio nuncupatur. Aliquando vero per homines vivos, ut per arrepticios, et hæc est divinatio per pythones. Nonnunquam futura prænuntiant per figuras, aut signa in rebus inanimatis apparentia, puta in igne, ferro, speculo, lapide, aqua vel aere, vel in visceribus animalium, idolis seu dæmonibus oblatorum.
Præterea, ut clarius pateat, qualiter prohibitum sit somnia observare, pensandum, quod (ut S. Thomas in secunda secundæ, quæstione 95 disseruit) somnia sunt interdum futurorum effectuum causa, quemadmodum dum homo ex iis quæ vidit aut intellexit in somno, sollicitus est, et inducitur ad aliquid faciendum aut evitandum. Interdum somnia signa sunt futurorum eventuum, in quantum reducuntur ad causam ipsis somniis eventibusque futuris communem. Causa autem somniorum est duplex: una interior, alia exterior. Interior quoque est duplex. Una animalis, ut dum phantasiæ seu imaginationi dormientis illa occurrunt, circa quæ cogitatio vel affectio sua tempore vigiliæ fuerunt intentæ. Et talis causa somniorum, non est causa futurorum eventuum: imo somnia talia, habent se per accidens ad futuros effectus, et casuale exsistit, si cum eis concurrant, id est, sic fiat ut somniatum est. Alia interior causa somniorum est corporalis, quia ex interiori corporis dispositione fit motus seu apprehensio in phantasia, tali dispositioni proportionata: quemadmodum homini in humoribus frigidis abundanti, apparet in somno quod sit in aqua aut nive; et ei qui in calidis abundat humoribus, videtur in somno, quod exsistat aut vadat in igne. Talibus autem somniis est secundum medicos intendendum, ad cognoscendum interiores dispositiones. Porro causa exterior somniorum, est duplex. Una corporalis, in quantum phantasia dormientis immutatur ab aere continente, aut impressione cœlestium corporum, ex qua dormienti apparent aliquæ similitudines vel imaginationes, elementari aut cœlesti dispositioni conformes. Alia exterior somniorum causa est spiritualis, quæ aliquando est a Deo, qui angelorum ministerio aliqua dormienti revelat, secundum quod Joseph dixit regi Ægypti: Quæ facturus est Deus, ostendit Pharaoni.29 Interdum vero ex operatione diaboli, qui in dormientis imaginativa similitudines atque phantasmata format, ex quorum intuitu dormiens futura quædam prænoscit: quod maxime his contingit qui cum dæmonibus pacta habent. Si itaque somniis quis utatur, prout procedunt ex revelatione angelica seu divina, aut ex causa naturali intrinseca, seu etiam extrinseca corporali, in quantum se potest extendere virtus hujusmodi causæ, non est divinatio illicita, quia sic Joseph ex revelatione divina exposuit somnia Pharaonis, et Daniel somnia Nabuchodonosor regis.30 (De ista materia pulchre scribit in speciali tractatu Boetius.)—Amplius advertendum, quod avium motiones, garritus et motus atque consimiles earum dispositiones, esse non valent causæ futurorum eventuum aut actuum humanorum: ideo si ex illis futura aliqua prænoscantur, hoc est in quantum garritus seu voces ac motus sunt effectus quarumdam causarum, quæ vel causant, aut etiam præcognoscunt futuros eventus. Causa vero operationum brutorum, est quidam instinctus quo moventur per modum naturæ et potius aguntur quam agunt, secundum Damascenum, quoniam suorum actuum non habent dominium. Hujusmodi autem instinctus est duplex. Unus corporalis, quia quum bruta non habeant nisi animam sensitivam atque organicas vires, subjacent dispositioni corporis continentis, videlicet aeris, influentiis quoque cœlestium corporum. Sicque quædam actiones brutorum esse possunt futurorum signa eventuum, in quantum dispositioni prædictorum corporum conformantur. Nam ex prædictis causis bruta cognoscunt multa, quæ naturæ eorum necessaria exstant, ut sunt immutationes ex ventis et pluviis. Unde ad talia præscienda considerare avium garritus ac gestus, non est superstitiosum: ut si quis dicat imbrem cito futurum, quia audivit corvum sæpius crocitantem. Secundo, instinctus brutorum est a causa spirituali bona, scilicet Deo, vel angelo sancto, ut descensus columbæ super Christum baptizatum, et instinctus corvi qui pavit Eliam. Interdum vero est a causa spirituali mala, videlicet dæmone, qui Deo permittente movet aliquando bruta ad hominum deceptiones.3132 Itaque hujusmodi divinatione uti latius quam se extendit per naturam, aut per divinæ providentiæ ordinem, superstitiosum censetur. Nec obviat his quod Joseph dixit sibi non esse consimilem in augurandi scientia.33 Hoc enim (secundum Augustinum) joco asseruit.
Ex his constat qualiter intendere liceat somniis aut auguriis. Augurium tamen secundum communem modum loquendi, sonat in vitium. Est autem periculosum, præsertim simplicibus, attendere somnia, quia in eis contingere multiplex potest fallacia. Propter quod scriptum est in Ecclesiastico: Somnia extollunt imprudentes. Quasi qui apprehendit umbram, secundum hoc visio somniorum. Divinatio erroris, et auguria mendacia, et somnia malefacientium, vanitas est. Sicut parturientis, cor tuum phantasias patitur, nisi fuerit ab Altissimo emissa visitatio. Ne dederis in illis cor tuum:34 multos enim errare fecerunt somnia, et exciderunt sperantes in eis.
Sequitur: Neque in rotundum attondebitis comam, nec radetis barbam. Circa hoc ait Glossa: Sicut faciunt Barbari. Debet enim quisque esse contentus naturalibus ornamentis, ne Creatorem videatur accusare tanquam impotentem opus suum perficere; nec debet quis in honorem dæmonum cincinnos nutrire et fovere, sicut student pagani puerorum capita dæmonibus offerre: quod hic maxime prohibetur. Hæc Glossa sequitur: Ista ergo jussit Dominus populo in detestationem idololatrarum, qui comam attondebant rotunde in capitis gyro, et barbam suam abraserunt; quorum etiam sacerdotes in ritibus suis vulneraverunt se ferro usque ad sanguinem.35 Unde subjungitur: Et super mortuo non incidetis carnes vestras. Hoc tamen exponitur melius, ut scilicet filii Israel in funere propinquorum suorum non inciderent corpus suum usque ad sanguinis effusionem, instar gentilium, qui ad demonstrandum vehementiam sui doloris in morte suorum, ita se inciderunt. Hinc scriptum est in Baruch de sacerdotibus gentilium: Sacerdotes sedent, habentes tunicas scissas et capita et barbam rasam.36 Tertio quoque Regum de sacerdotibus Baal narratur: Incidebant se cultris atque lanceolis, donec perfunderentur sanguine.37 Neque figuras aliquas et stigmata facietis vobis: confidendo in talibus, quod in ipsis characteribus et protractionibus linearum, seu modo effigiandi sit virtus, præcipue per respectum ad astra, vel ex parte loci aut temporis: quæ omnia sunt idololatriarum quædam reliquiæ, contra quæ loquitur Augustinus libro de Doctrina christiana.
Hinc scribit Guillelmus: Ad vitandam omnem idololatriæ exsistentiam, apparentiam, et signa ejus ac nutum, præcepit Dominus filiis Israel non consulere ariolos, nec observare somnia vel auguria, et ne inveniretur in terra Israel incantator, neque maleficus, aut qui divinos consuleret. Speciem quoque idololatriæ prohibuit zelo eodem, dicens: Neque in rotundum attondebitis comam, nec barbam radetis. Incisiones autem super mortuum faciebant idololatræ, ita monstrantes magnitudinem sui mœroris in morte carorum, ad placandum deos inferorum: quod multi adhuc faciunt in morte carorum suorum, quod utique est de reliquiis idololatriæ et sacrorum Plutonis. Stigmata vero et figuras adhuc faciunt aliqui Christiani, et deferunt ea, vocantque brevia, et in corporibus propriis, et in chartis ac metallis: quæ omnia aut sunt idololatria vera, aut species ejus, ac reliquiæ detestandæ, christianæ religioni contrariæ.
Ego Dominus. Ne prostituas filiam tuam, id est, eam in lupanari non ponas, nec libidini generali exponas, nec ad spiritualem fornicationem seu idololatriam corruere sinas; et contaminetur terra, et impleatur piaculo, id est, ne ex tali prostitutione plurimi inquinentur, et terra habitationis vestræ pollui affirmetur. Sabbata mea custodite, et sanctuarium meum metuite, id est, templum seu tabernaculum Dei in reverentia habetote, nec illud intrare præsumatis, nisi mundi sive mundati. Ego Dominus. Ne declinetis ad magos, id est maleficos sive astrologos, qui genetici appellantur, propter considerationem dierum natalium, atque ex situ, motu, seu dispositione ac habitudine stellarum prognosticant ultra et aliter, quam naturali scientia sciri potest, vel virtus ac influentia illorum extendit se;38 nec ab ariolis aliquid sciscitemini, id est, veritatem secretorum, aut futurorum eventum, non interrogetis ab his, qui talia divinare ac insinuare præsumunt ex intuitu viscerum et extorum animalium dæmonibus oblatorum; ut polluamini per eos. Ego Dominus Deus vester, ad quem convertere vos debetis, ad interrogandum de talibus, si fuerit opportunum, sicut per Isaiam ait Spiritus Sanctus: Numquid non a Deo suo populus quæret ?39
Coram cano capite consurge. Senes enim, ceteris paribus, sunt præhonorandi corde et signo exteriori: nam et ipsa senectus est unum eorum quæ hominem efficiunt venerandum. In senibus quoque solent experientia et sapientia abundare, quamvis in decrepitis vigor sensuum visque intellectus paulatim decrescant. Si autem qui capite canus est, levis sit moribus et vitiis induratus, ipse se privat senectutis honore. Qui vero ex naturali aut inevitabili causa puerilizat in senio, est pie portandus et honeste tractandus. Et honora personam senis: quod a minoribus præsertim servandum est. Unde et Paulus apostolus: Seniorem, inquit, ne increpaveris, sed obsecra ut patrem.40 Et in Ecclesiastico habetur: In multitudine presbyterorum prudentium sta, et ex corde sapientiæ illorum conjungere.41 Et rursus Ecclesiasticus docet:4243 Ubi sunt senes, non multum loquaris.44 Hinc de improbis fertur in Threnis: Facies senum non erubuerunt.45 In libro Sapientiæ quoque impii dicunt:46 Non vereamur canos veterani multi temporis. Et time Dominum Deum tuum.
Ego Dominus. Si habitaverit advena in terra vestra, et moratus fuerit inter vos, non exprobretis ei: hoc est, defectum vel inopiam, expulsionem sive exsilium ejus non objiciatis ei malevole, imo quantum fieri potest, salva justitia pie eum tractetis; sed sit inter vos quasi indigena, id est quasi natus et civis in terra vestra, et diligetis eum quasi vosmetipsos, quamvis non æqualiter. Nam amor ad alium, oritur ex amore ad se ipsum. Spirituali autem amore amandus est omnis proximus propter Deum. Fuistis enim et vos advenæ in terra Ægypti. Ideo sicut vobis factum est, aut fieri affectastis ab indigenis regni illius, sic facite aliis advenis in vestra terra, præsertim quia ex propria experientia scitis animos advenarum, quam faciliter desolati et pusillanimes fiant, dum ab indigenis dure tractantur.
Ego Dominus Deus vester. Nolite facere iniquum aliquid in judicio, quo alios judicatis, vel in foro judiciali alios accusando mendaciter, vel contra eos injuste testificando, aut certe innocentes non excusando et eripiendo pro posse, præsertim si illorum innocentiam possetis probare; in regula: sumitur regula hic pro instrumento mensurandi ea, quæ linealiter aut per planum mensurantur: in quo instrumento servanda est rectitudo, ne proximus damnificetur; in pondere: per quod accipitur cognitio, quantum quid valeat, aut quantum alteri debeat de re sua aut empta; in mensura: per quam liquida venduntur aut arida, ut blada. Hinc subditur: Statera justa, et æqua sint pondera; justus modius, æquusque sextarius: ut sic inter concives ac reliquos medium justitiæ observetur, nullaque fraus committatur; sed quod sibi quisque fieri cupit, aut vellet rationabili voluntate, faciat ceteris, et quod sibi fieri odit, nemini faciat.4748 Justus etenim Dominus, et justitias diligit, suosque ministros vult invicem esse fideles ac justos, et unicuique reddi quod ei debetur, virtute misericordiæ salva. Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægypti. Custodite omnia præcepta mea, et universa judicia, et facite ea. Ego Dominus.
Footnotes
-
Exod. xx, 8-11; xxxi, 13-16. ↩
-
Job xxxi, 28. ↩
-
Lev. vii, 16. ↩
-
Exod. xx, 7. ↩
-
Gen. xliiv, 2 et xlii, 9. ↩
-
Ibid. 1, 19. ↩
-
Exod. xx, 13. ↩
-
Josueii, 4, 5 ↩
-
Exod. i, 19. ↩
-
Gen. xliv, 2 et xliii, 9. ↩
-
Eccli. xxxiv, 27. ↩
-
Rom. xiv, 13. ↩
-
Eccle. vu, 19. ↩
-
Prov. xv, 27; xvi, 6. ↩
-
Exod. xxiii, 3. ↩
-
Job xxix, 25. ↩
-
Exod. xxiii, 6. ↩
-
Rom. xiii, 7. ↩
-
Ps. v, 7. ↩
-
Eccle. vii, 19. ↩
-
Matth. xviii, 15-17. ↩
-
Prov. xxvi, 20. ↩
-
Eccli. xxviii, 15. ↩
-
Matth. xxiii, 8. ↩
-
Matth. v, 46. ↩
-
Sap. xiv, 9. ↩
-
Eccl. xix, 27. ↩
-
Deut. xxv, 2, 3 ↩
-
Gen. xli, 25 ↩
-
Dan. iv, 19 et seq. ↩
-
III Reg. xvii, 6. ↩
-
Joann. i, 32. ↩
-
Gen. xliiv, 15. ↩
-
Eccli. xxxiv, 1-7. ↩
-
Gen. xliv, 15. ↩
-
Baruch vi, 30. ↩
-
III Reg. xviii, 28. ↩
-
genethlici ↩
-
Is. vii, 19. ↩
-
1 Tim. v, 1. ↩
-
Eccli. vi, 35. ↩
-
Is. viii, 19. ↩
-
genethliaci ↩
-
Eccli. xxxii, 13. ↩
-
Thren. v, 12. ↩
-
Sap. u, 10. ↩
-
Ps. x, 8 ↩
-
Tob. iv, 16 ↩
Chapter 38 of 52