Articulus 38
DE SPIRITUALITATE HUJUS NONIDECIMI CAPITULI ET QUIBUSDAM VERBIS RABBI PAULI.
LOCUTUS est Dominus ad Moysen, dicens: Loquere ad omnem cætum filiorum Israel: Sancti estote, quia ego sanctus sum, Dominus Deus vester. Non solis sacerdotibus, nec solis Scribis et Pharisæis, sed universo Israelitico populo ista sunt jussa, ut sancti sint: quanto magis plebem omnem evangelicæ legis (cui lex spiritualis, et tota divina atque perfecta, desuper est collata) sanctam esse oportet? Verum, ut ait Origenes, sanctitas in
D Scripturis non solum hominibus, sed et brutis, imo et inanimatis rebus, ut templo, altari, vasis tabernaculi et vestibus cultus divini, adscribitur: in quibus illa dicuntur sancta, quæ divino sunt cultui mancipata, nec aliis possunt usibus applicari. Sic et homines merito sancti dicuntur, qui toto corde adhærent Deo, et sacro ejus obsequio cum omni posse suo intenti sunt, atque a pravis et carnalibus hominibus separantur, etsi non loco, tamen operibus. Sanctus quoque in Græco dicitur ἄγιος, quod interpretatum est, sine terra. Tunc itaque recte dicimur sancti, dum a terrenis et mundanis affectibus fuerimus expurgati. Unusquisque patrem suum et matrem suam timeat. Non solum carnales parentes, sed et patres spirituales, vicarii Dei, prælati nostri, nobis sunt cordialiter honorandi, timendi, et cum obedientia diligendi, propter eum cujus circa nos vicem gerunt, et quia pro nostra sollicitantur salute. Nemo igitur talibus audeat indignari, irasci, resistere.1 Nolite converti ad idola. Semper itaque, potissimum in divinis, omnia vana, phantasmata, distractiones, et fœdas imaginationes prorsus abjiciamus, quoniam Spiritus Sanctus aufert se a cogitationibus quæ sunt sine intellectu.2 Æterna quoque Sapientia contestatur :3 Ego Sapientia habito in consilio, et eruditis intersum cogitationibus.
Quum messueris segetes terræ tuæ, non tondebis usque ad solum superficiem terræ, nec remanentes spicas colliges. Terra nostra est propria caro, cujus segetes sunt opera bona, quæ per corpus et membra ejus efficimus. Hujus terræ segetes metimus, dum ad memoriam revocamus bona quæ egimus, et ea in horreo cordis reponimus, ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis, vel ut ea intueamur, quando de desperatione tentamur, vel ut in grandi necessitate Deum cum ampliori invocemus fiducia, exemplo sancti Ezechiæ orantis :4 Memento, quæso, Domine, quomodo ambulaverim coram te in veritate, etc.5 His nempe ex causis expedit interdum propria bona recolere, attamen cum humilitate et gratiarum actione, imo et sine incauta assertione, quum ignoremus an ex vera processerint caritate. Sed dum facimus istud, non debemus usque ad solum superficiem terræ nostræ tondere : quia non debemus nimis integraliter ea ad mentem reducere, nec ea plus quam condecet magnificare ; imo merita nostra debemus proximis, præsertim pusillis et imperfectis, libenter communicare. Considerando etenim propria mala, debemus potius declinare ad majus; sed considerando propria bona, declinare debemus ad minus. Opposito autem modo nos habere debemus in considerationibus vitiorum, operumque bonorum proximorum nostrorum. Istud quoque in vinea est agendum, id est in exercitiis saporosis ac dulcibus vitæ contemplativæ.
Non mentiemini, nec decipiet unusquisque proximum suum. Deus qui essentialiter verus et veritas est, omne detestatur mendacium : ideo os quod mentitur, occidit animam; et ipse perdet omnes qui loquuntur mendacium.6 Ipse quoque qui substantialiter justus est et infinita justitia, deceptores et deceptiones eorum abhorret : idcirco simulatores et callidi provocant iram Dei, et qui sophistice loquitur, odibilis est.78 Denotatio etiam pessima super bilinguem ; et, Væ duplici corde. Non facies calumniam proximo tuo, nec vi opprimes eum.9 Jubet omnipotens Dominator, ut servi et subditi mutuo conversentur pacifice, caritative, juste et pie, ne potentior opprimat infirmiorem ; nec unus alteri injurietur ;10 nec is qui astutior est, sub colore justitiæ alium gravet injuste. Non morabitur opus mercenarii tui apud te usque mane. Ex hoc patet, quam graviter peccent, qui mercenariis et operariis, servis et ancillis justam mercedem non solvunt tempore opportuno, aut aliquid subtrahunt illis : imo qui solutionem differendo, sunt aliis, quibus tenentur, causa damni, illis pro hujusmodi damno satisfacere obligantur : nec dimittitur peccatum, nisi restituatur ablatum, aut recuperetur damnum ita illatum. Hinc juxta Scripturam, qui defraudat mercenarium, et qui sanguinem fundit, fratres sunt.11 Jacobus quoque apostolus : Ecce, inquit, merces operariorum vestrorum quæ fraudata est a vobis, clamat, et clamor eorum in aures Domini Sabaoth introivit.12 Denique, his qui nobis spiritualia seminant, temporalia stipendia prompto ac celeri animo sunt præstanda. Non maledices surdo : quia nec absenti est maledicendum, et surdo compatiendum.131415 Ei vero qui aures audiendi non habet, bona gratiæ imprecemur, ut cum obtemperatione audiat verbum Dei, et timeat. Audiat item quid in ipso loquatur Dominus Deus, et quid ei inspiret angelus bonus.16
Juste judica proximo tuo. Hoc est quod ait Salvator: Nolite secundum faciem judicare, sed justum judicium judicate.17 Non oderis fratrem tuum in corde tuo. Qui enim odit fratrem suum, homicida est. Et sicut summa virtus est caritas, sic maximum peccatum est odium.18 Sed publice argue eum ex caritate et pietate cum discretione. Hoc est quod Christus præcepit: Si peccaverit in te, id est te sciente, frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum.19
In Proverbiis quoque asseritur: Qui corripit hominem, gratiam postea inveniet apud eum, magis quam ille qui per blandimenta decipit.20 Et Psalmista: Corripiet me, inquit, justus in misericordia, et arguet me. Correptus vero, cum omni patientia et gratiarum actione increpationem, tanquam interioris suæ læsionis ac mortis medelam, accipiat, efficaciterque emendet.21 Non quæres ultionem, nec memor eris injuriæ civium tuorum. O saluberrimum documentum! dogma non solum Mosaicum, sed evangelicum quoque! Ait namque Salvator: Quum stabitis ad orandum, dimittite si quid habetis adversus aliquem. Quod si non dimiseritis, nec Pater vester qui in cœlis est, dimittet vobis peccata vestra.2223 Hinc in Ecclesiastico legitur: Qui vindicari vult, a Deo inveniet vindictam. Et Salomon ait: Ne reddas malum pro malo; exspecta Dominum, et liberabit te.24 Itaque væ, et æternum væ illis, qui tam faciliter irascuntur, et difficulter ignoscunt, imo memoriæ suæ inscribunt, si eis in aliquo forefiat! Etenim qua mensura mensurant, remetietur eis.
Jumenta tua non facies coire cum alterius generis animantibus: id est, carnales ac brutales sensualitatis tuæ motus, non permittas in actum procedere cum motibus alienorum. Agrum tuum non seres diverso semine. Per agrum cor potest intelligi, vel grex ovium Christi. Hi agri non sunt diverso semine seminandi, hoc est, documentis catholicis atque hæreticis instruendi, aut moribus sæcularium simul cum moribus virtuosorum instituendi, nec prudentia carnis cum prudentia spiritus est miscenda, ita nec amor mundi cum amore Dei. Vestem quæ ex duobus texta est, non indueris. Vestis animæ, est operatio ejus. Vestis autem ex duobus contexta, est operatio apparenter bona et foris clara, intus autem infecta, et ex vana emanans intentione. Ne prostituas filiam tuam: id est, animam tibi commissam, nec verbis, nec actibus, nec omissionibus scandalizes, ita ut dæmonum incidat manus, et constupretur ab eis. Nolite facere iniquum aliquid in judicio. Contra hoc agunt temerarie judicantes, qui propria mala excusant, extenuant, et se ipsos justificando, interpretantur illa in melius, aliorum autem facta in pejus. In regula. Contra hoc agunt, qui auctoritates Scripturæ ad suum flectunt propositum, et per earum expositionem non rectam, culpas suas colorant, et alios gravant. In pondere. Contra hoc faciunt, qui festucam cernunt in oculis proximi, trabem autem in oculo suo non intuentur;25 item scrupulosi nonnulli, et aliqui excæcati, qui de parvis culpis aut etiam rebus non malis, grandem sibi conscientiam pariunt, et mala pejora dissimulant. In mensura. Contra hoc peccant, qui fortia docent, et nec minora adimplent;26 qui item instar Scribarum et Pharisæorum imponunt gravia aliis, quæ ipsi nec digito suo curant movere.27
Præterea circa istud capitulum aliqua scribit Rabbi Paulus, et primo quærit, cur Moyses hic resumit præcepta Decalogi.28 Quocirca reprobat responsionem dicentium, quod ideo, ut ea fortius imprimat cordibus hominum: quia ut ait, Moyses non loquitur hic ut repetitor, sed præcipit ista quasi antea ea non præcepisset, saltem sub forma qua hic traduntur. Deinde aliam assignat rationem, inter cetera dicens :29 In datione legis, populus Judæorum fuit non solum rudis, sed etiam noviter incipiens in disciplina virtutum: idcirco non fuit eis pro tunc expressus modus servandi illa præcepta, prout cadere possunt sub lege divina, videlicet ut præcepta illa ex interiori motu tanquam volentes et eligentes implerent; sed solum fuerunt eis proposita, saltem pro majori parte, quoad actus exteriores, prout possunt cadere sub lege humana, quæ de exterioribus tantum judicat. In hoc autem loco, quum populus ille esset jam magis eruditus, præcepta Decalogi iterantur cum expressione modi quo observanda sunt, ut scilicet ex interiori motu ad exteriora virtutum opera procederetur. Nam circa parentum obsequia, in datione legis dicitur, Honora patrem tuum et matrem tuam : quod præceptum per solos exteriores actus potest impleri, quia honor qui est exhibitio reverentiæ, in solo exteriori actu consistit, in quo signa reverentiæ exhibentur. Porro, in hac hujus præcepti iteratione dicitur, Unusquisque patrem suum et matrem suam timeat. Timor autem essentialiter consistit in actu interiori, quod est difficilius impleri quam primum. Et in isto tangitur modus implendi præceptum hoc, ut scilicet parentes honorentur ex timore filiali et reverentiali. Idem patet in secundo præcepto hic tradito, quum dicitur, Sabbata mea custodite. In prima vero traditione singulariter dicitur, Memento ut diem sabbati sanctifices. Perfecta autem sabbati quies, debet esse per cessationem ab omni opere servili, carnali. De prohibitione quoque idololatriæ dicitur hic, Nolite converti ad idola : ubi interior actus circa idolorum culturam prohibetur, quod in prima traditione non fuit expressum. Similiter de prohibitione homicidii dicitur hic, Non stabis contra sanguinem proximi tui : ubi consilium et auxilium occidendi vetantur, quæ non videntur in prima traditione prohibita.
Insuper dicit hic Rabbi Paulus : Præceptum de dilectione proximi, prout in lege divina traditur, non est de præceptis juris naturalis, primo per se notis. Manifestum est enim, quod talia præcepta prima juris naturalis, sunt eadem apud omnes. Constat autem quod præcipui philosophi, qui de naturali dictamine rationis maxime scrutati sunt, hoc non invenerunt. Nam tractantes de amicitia quæ apud eos virtus est, ipsam posuerunt solummodo inter bonos et virtuosos.
Hæc et alia multa scribit hic Rabbi Paulus, cujus verba non videntur pro magna parte salvari. Nempe quod ait, in prima præceptorum Decalogi traditione non fuisse expressum modum servandi illa præcepta, prout cadere possunt sub lege divina, videlicet, ut præcepta illa ex interiori motu tanquam volentes et eligentes implerent, sed solum fuerunt eis proposita, quoad actus exteriores, saltem pro majori parte, prout cadere possunt sub lege humana : istud, inquam, videtur omnino irrationabiliter et inconsiderate prolatum. Omnis etenim legislator dat præcepta sua secundum exigentiam finis suæ legis, hoc est, secundum quod per observantiam præceptorum suorum, subditi sui possunt pertingere ad finem, ad quem intendit eos perducere per suæ legis impletionem. Finis namque, secundum philosophos, imponit necessitatem his quæ sunt ad finem; atque secundum finis exigentiam, media disponi necesse est. Finis autem legis divinæ, non solum evangelicæ, sed item Mosaicæ, est vera et æterna felicitas, quæ sola est digna et plena merces dilectionis divinæ, quæ in Mosaica quoque præcipitur lege, dicente : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo.30 Ad hunc autem finem observantia præceptorum Decalogi, neminem unquam perducere quivit, nisi in quantum illa præcepta ex interiori motu voluntatis ea sponte implere volentis, et mentis sibi præeligentis observabant.
Præterea Deus jussit præcepta illa impleri, secundum quod eorum impletiones sunt actus virtuosi et meritorii, præsertim de affirmativis loquendo præceptis : imo præcepta illa, secundum quod primo sunt tradita, sunt præcepta justitiæ secundum doctores communiter. Intentio quoque legislatoris est, populum suum facere virtuosum. Denique præcepta Decalogi secundum quod primo sunt data, duabus tabulis sunt inscripta, et in forma illa permanent usque in præsens, et sufficienter sunt tradita, secundum quod per eorum impletionem Deo placeretur; et secundum formam illam cadunt sub lege divina, et pertinent ad eamdem tanquam prima et principaliora ejus præcepta, per quorum impletionem Deus voluit et intendit interiora populi sui purgare et reformare, et suæ majestati serviri ab eis: quod esse non potuit, nisi secundum quod observabantur ex interiori cordis affectione, et mentis deliberatione atque proposito.
Amplius, in prima præceptorum traditione Deus intendebat sibi Synagogam per caritatem unire, imo et desponsare, acceptamque facere per observantiam præceptorum secundum sensum et formam seu modum quo tradidit, prout Sancti communiter dicunt, præsertim Hieronymus, atque in Ezechiele satis describitur.31 Istud autem nequaquam verum esset, nisi in prima illa traditione expressus esset modus servandi Decalogum. At vero hoc ipsum ex textu monstratur, quoniam in Exodo legitur, qualiter Dominus decem præcepta daturus, ita exorsus est loqui ad Synagogam seu Israeliticam plebem: Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti. Non habebis deos alienos coram me.32 Quasi dicat: Me solum habebis, coles, et adorabis pro vero Deo; ceteros qui dii vocantur, refutabis adorare et colere latriæ cultu. Hinc subjungitur ibi in textu: Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem, etc. Non adorabis ea nec coles. Cujus præcepti rationem protinus subdit ibidem: Ego enim sum Dominus Deus tuus, fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, etc.33 Porro zelotes proprie nuncupatur, amator volens solus amari: idcirco secundum doctores præcipuos, Alexandrum, Thomam, Albertum et ceteros, ita est sensus: Ego enim sum Dominus Deus tuus, fortis, zelotes, id est, ideo tibi alienorum deorum cultum et adorationem prohibeo, quoniam ego solus sum verus Deus et Dominus tuus, qui instar sponsi et mariti seu amatoris zelotypi, volo a fidelibus animabus solus amari, adorari, amplecti, et coli ut Deus et sponsus, ita ut in derogationem et minorationem mei amoris, nil mecum ametur: propterea plebi et sponsæ meæ prohibeo cum aliis diis fornicari, sicut sponsus sponsam suam non patitur alteri commisceri. Ecce clarissime in prima hujus traditione præcepti evidenter exprimitur modus servandi ipsum, ut scilicet ex interiori cordis intentione et affectu, Deus verus colatur et adoretur. Idcirco quoque in isto præcepto vetatur conversio mentis ad idola.
Denique, quum in actu exteriori non sit culpa aut meritum, seu aliquid virtutis aut vitii, nisi ex interiori mentis dispositione, secundum doctores, constat quod Deus in prima Decalogi datione eo modo jubet se adorari et coli, quo adoratio sui et cultus procedunt ex interiori mentis conversione ad ipsum et ex virtute. Eo etiam modo prohibet alienos deos coli et adorari, secundum quod hoc fieret ex cordis conversione ad illos. Insuper istud evidenter probatur ex prima traditione præcepti de celebratione sabbati, quum in prima ejus traditione Dominus ait: Memento ut diem sabbati sanctifices. Reminisci enim est actus interior, et verus hujus præcepti intellectus a Deo intentus est, ut dies ille solennis in virtuosis et sanctis operibus expendatur. Similiter Deus præcepit honorari parentes, secundum quod honoratio illa est actus virtutis, nec aliter placet Deo. Possent autem et alia quasi innumerabilia, verbis Rabbi Pauli objici, quæ dimitto.
Denique, quod non obstante populi ruditate, Deus in prima Decalogi datione intenderit populum illum inducere, imo et obligare ad observantiam præceptorum illorum cordialem, ex interiori promptitudine et affectu atque proposito emanantem, declaratur ex ipsa Scriptura canonica. Nam in Exodo describitur, qualiter Deus volens populo dare decem præcepta, primo vocavit Moysen in altitudinem montis Sinai, et dixit ad eum: Hæc dices filiis Israel: Vos ipsi vidistis quæ fecerim Ægyptiis, et assumpserim vos mihi. Si ergo audieritis vocem meam, et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis gentibus, et eritis mihi in regnum sacerdotale, et gens sancta.34 Palam est autem, quod verba illa de sola exteriori auditione vocis Dei non possint intelligi, nec pactum seu fœdus Dei initum cum Hebræis, poterat sine interiori commemoratione et electione ac volitione servari, nec pro sola exteriori auditione ac impletione filii Israel esse promeruerunt præ ceteris gentibus peculium Dei et gens sancta. Deinde post hæc in Exodo narratur, qualiter Deo jubente, Moyses descendit de monte ad populum, verbaque Dei retulit eis.35 Quumque respondissent, Omnia quæ locutus est Dominus, faciemus, Moyses retulit verba eorum ad Dominum. Qui dixit ad Moysen: Vade, et sanctifica populum hodie et cras; laventque vestimenta sua, et sint parati in diem tertium. Deinde recitatur ibidem, qualiter tertio die cœperunt de monte audiri tonitrua, micareque fulgura, et ignis operuit montem. Quæ omnia fiebant, ut populus cum majori reverentia, timore et attentione præcepta Dei susciperet et impleret.36 Unde et Moyses paulo post dixit: Ut probaret vos, venit Deus in igne, et ut terror illius semper in vobis sit.37
Præterea, quod proximum diligere quasi se ipsum, sit de lege naturæ, doctores fatentur concorditer. Philosophi quoque dixerunt hoc. Nam et vitiosos conabantur a vitiis ad virtutes retrahere, quod non fecissent, nisi amassent eos. Porro amicitiam quæ fundatur in bono honesto, et relationem includit, secundum quod Avicenna et Algazel in suis metaphysicis scribunt, dixerunt philosophi inter virtuosos dumtaxat haberi: quod etiam nos fatemur. De his brevitati studens pertranseo, quum et certum sit istud, dicente sancto Ambrosio: Nihil tam secundum naturam, sieut amare consortem naturæ; in Ecclesiastico quoque dictum sit: Omne animal diligit simile sibi, sic et omnis homo proximum sibi, etc.38
Footnotes
-
Sap. 1, 11. ↩
-
Sap. 1, 5. ↩
-
Prov. viii, 12. ↩
-
1 Cor. n, 12. ↩
-
IV Reg. xx, 3. ↩
-
Ps. v, 7. ↩
-
Eccli. xxxvii, 23; v, 17; ii, 14. ↩
-
Job xxxvi, 13. ↩
-
Joh. xxxvi, 13. ↩
-
Eccl. xxxvii, 23; v, 17; n, 14. ↩
-
Eccl. xxxiv, 27. ↩
-
Jacob. v, 4. ↩
-
Sap. i, 11. ↩
-
I Cor. ii, 12. ↩
-
Sap. i, 5. ↩
-
Ps. LXXXIV. 9. ↩
-
Joann. vn, 24. ↩
-
1 Joann. III, 15. ↩
-
Matth. XVIII, 15. ↩
-
Prov. XXVIII, 23. ↩
-
Ps. CXL, 5. ↩
-
Marc. XI, 25, 26. ↩
-
Marc. XI, 25, 26. ↩
-
Prov. XX, 22. ↩
-
Matth. vn, 3. ↩
-
Eccl. XXVIII, 1. ↩
-
Ibid. XXVIII 4. ↩
-
Matth. vn, 2. ↩
-
Joann. VII, 24. ↩
-
Deut. vi, 5. ↩
-
Ezech. xvi, 8 et seq. ↩
-
Exod. xx, 2, 3. ↩
-
Ibid. 4, 5. ↩
-
Exod. xix, 3-6. ↩
-
Exod. vii, 7 et seq. ↩
-
Deut. iv, 10. ↩
-
Exod. xx, 20. ↩
-
Eccli. xiii, 19. ↩
Chapter 39 of 52