Skip to the text

Articulus 39

EXPOSITIO LITTERALIS CAPITULI VICESIMI : LOCUTUSQUE EST DOMINUS AD MOYSEN.

QUÆ octavodecimo capitulo jussa sunt sine adjectione pœnæ transgressoribus infligendæ, nunc repetuntur cum appositione hujusmodi pœnæ: et ibi expressa sunt ista præcepta sine pœnæ expressione, ad innuendum, quod Deo sit obediendum, eo ipso quod ipse sic præcipit, et propter suæ majestatis honorabilitatem, suamque bonitatem et sanctitatem, et solo ejus intuitu ac amore; sed quia perpauci sic serviunt Deo, nunc pœna adjicitur, ut vel pœnarum formidine obedire incipiant, qui amore boni hoc facere renuunt. Exprimuntur quoque pœnæ vitæ præsentis potius quam gehennæ, quoniam rudes, imperiti et imperfecti in fide, magis moveri videntur horrore suppliciorum vitæ quæ nunc est, quam futuræ. Nam et pro peccatis suis cogitant se postmodum confessuros ac benefacturos.

Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Hæc loqueris filiis Israel: Homo de filiis Israel, et de advenis qui habitant in Israel, si quis dederit de semine suo

Moloch. Qualiter autem dupliciter possit intelligi datio ista seminis proprii idolo Moloch, in litterali expositione capituli octavidecimi est inductum.1 Morte moriatur : secundum quod subditur, Populus terræ lapidabit eum, id est filii Israel in terra eis promissa morantes, quibus crimen hoc innotuerit, quum fuerit satis probatum et dijudicatum. Et ego ponam faciem meam contra illum, id est, rigorose et indignanter eum adspiciam; et succidam eum de medio populi sui, auferendo eum per mortem, ita quod ultra non gignet; eo quod dederit de semine suo Moloch, et contaminaverit sanctuarium meum, id est, templum seu tabernaculum Dei inhonoraverit, offerendo superstitiose alteri quam vero Deo, cui in sanctuario suo est immolandum. Qui autem in loco consecrato vero Deo tale quid egerit, præcipue locum sanctum contaminat : quod filii Israel sæpe fecerunt in templo a Salomone constructo, prout in libris Regum et Paralipomenon recitatur. Circa hoc scribit quidam, quod Scriptura sacra frequentius loquitur de Moloch quam aliis idolis;2 verumtamen puto quod sæpius loquatur de Baal. Ac polluerit nomen sanctum meum, id est, me ipsum, quantum in se est, vilipendendum monstraverit, alteri magis quam mihi sacrificando, et alios scandalizando, seu suo exemplo inducendo ad idem. Vel, Polluerit nomen sanctum meum, tam vile idolum, falsumque deum, vocando Deum sacrificiis dignum, quum soli vero Deo sit sacrificandum.

Quod si negligens populus terræ, et quasi parvipendens imperium meum, dimiserit hominem qui dederit de semine suo Moloch, nec voluerit eum occidere; ponam faciem meam super hominem illum dantem de semine suo Moloch, ita quod meam non evadet vindictam; et super cognationem ejus, quæ ei in crimine tanto communicat; succidamque eum et omnes qui consenserunt ei in tanto facinore : et per illos consentientes, quidam intelligunt negligentes eum occidere. Unde Lyra hic dedit et ipsum scribit : Ex quo patet, quod illi qui debent corripere crimina, si negligent, consentientes reputantur, et eamdem pœnam incurrunt. Sed contra hoc scribit Rabbi Paulus : Ex littera non habetur, quod negligentes corrigere crimina, eamdem pœnam incurrunt, sed solum si sint consentientes. Dicitur enim in littera : Succidam eum et omnes qui consenserint; non dixit, Et omnes qui neglexerint. Ex quo patet, quod negligentes, licet sint digni pœna, non tamen eamdem pœnam incurrunt quam transgressores, nisi cum hoc sint consentientes.

Quocirca dicendum videtur, quod verba Lyræ satis caute prolata sunt. Illi qui debent corripere crimina, utpote quibus ex officio vel præcepto incumbit, ut in proposito, si negligent, consentientes reputantur, id est, æquivalenter tantumdem est ac si consentiant, quamvis non semper consentiant formaliter et directe : et eamdem pœnam incurrunt, quia mortaliter peccant negligendo seu omittendo quod eis præceptum est;3 imo interdum culpabiliores censentur, quam qui peccaverunt, secundum quod asserit Augustinus : Si increpare neglexeris, pejor peccante efficeris. Præterea, quod negligentes corripere, eamdem pœnam incurrent, præsertim si præsint, videtur ex eo quod per Ezechielem Dominus bis testatur de speculatore vidente gladium venientem et tacente, quod sanguinem pereuntis requisiturus exsistat de eo. Imo qui pluribus præest, interdum gravius peccat, dum plures subditorum suorum scit reos esse, nec corripit eos, quam aliquis eorumdem. Aliquando etiam gravius peccat non corripiendo, quam alius solum consentiendo. Verumtamen loquendo in generali, vitiosius puto consentire peccato alterius, quam non corripere illud.

Anima quæ declinaverit ad magos et ariolos ad sciscitandum aliquod secretum ab eis, ut per magicam artem aut ariolationis practicam, accipiat responsionem. Ideo subditur : et fornicata fuerit cum eis, id est, in tali scelere communicaverit eis, vel etiam magis dumtaxat, aut ariolis tantum, quod est fornicatio spiritualis, puta recessus ab unione Sponsi cœlestis, et voluntatis commixtio cum adulterante secum diabolo; ponam faciem meam contra eam, et interficiam illam de medio populi sui: quia faciam eam occidi per homines judices, aut per angelum bonum vel malum, nisi forsan pœnitendo evaserit: et sumitur nunc anima pro homine. Quid autem sit declinare ad magos sive ariolos, in expositione præcedentis capituli patuit.

Lev. xix, 31.

Sanctificamini et estote sancti, quia et ego sanctus sum Dominus Deus vester. Custodite præcepta mea, et facite ea. Ego Dominus qui sanctifico vos. — Qui maledixerit patri suo aut matri, contra præceptum præcedenti capitulo et in Exodo positum, morte moriatur, præsertim si ex deliberatione aut certa malitia vel consuetudine fecerit hoc. Quo constat enormitas sceleris hujus, quod et ingratitudinem nimium magnam includit. Unde pro confirmatione et exaggeratione istud repetitur. Patri matrique qui maledixerit, aut uni eorum, sanguis ejus sit super eum, id est, causa suæ occisionis imputetur ei.

Exod. xx, 12.

Consequenter in littera pro variis criminibus mors infligi jubetur, et capitulo octavodecimo præcepta vitiorum illorum prohibitiva, exposita sunt. In duobus quoque casibus jubetur pecus, cum quo peccatum commissum est, occidi, in detestationem majorem tam innaturalium vitiorum, et ne inspectio bruti talis, alicui pariat imaginationem fœdissimam. Qui acceperit sororem suam, filiam patris sui, vel filiam matris suæ, et viderit turpitudinem ejus, illaque conspexerit ignominiam fratris; nefariam rem operati sunt: occidentur in conspectu populi, eo quod turpitudinem suam mutuo revelaverint, et portabunt iniquitatem suam: si super hoc fuerint convicti in foro judicii et dijudicati, et ex proposito, id est, absque rationabili causa id egerint. Secus, si improvise aut necessaria causa. Qui coierit cum muliere

Lev. xvi, 6 et seq. in fluxu menstruo, id est durante fluxu sanguinis menstrualis, et revelaverit turpitudinem4 ejus, ipsaque aperuerit fontem sanguinis sui, ita quod sponte hoc sustinet, interficientur ambo, quum in judicio fuerit comprobatum, et scienter commiserint. De hujus criminis prohibitione, prohibitionisque causa, in expositione capituli quintidecimi dictum est. Turpitudinem materteræ tuæ et amitæ tuæ non discooperies. Qui hoc fecerit, ignominiam carnis suæ nudavit; portabunt ambo iniquitatem suam. Qui coierit cum uxore patrui vel avunculi sui, et revelaverit ignominiam cognationis suæ, id est personæ sibi affinis, vel ejus quæ fuit una caro cum patruo aut avunculo suo, sicque ignominia talis feminæ, fuit ignominia viri sui propinqui coeuntis cum illa; portabunt ambo peccatum suum, id est mortem, quæ eis infligetur pro tali incestu aut etiam adulterio, si priori marito vivente contingat. Absque liberis, id est sine legitimo partu et successore hereditatis, morientur: vel sobolem acquirere sunt indigni, seu justo judicio subtrahetur. Qui duxerit uxorem fratris sui, illo vivente, aut etiam mortuo, si semen reliquerit; rem facit illicitam; absque liberis erunt, juxta expositionem prætactam; et inter tales non est matrimonium verum, ut patet ex introductis in elucidatione capituli octavidecimi.

Custodite leges meas atque judicia, et facite ea; ne et vos evomat terra, quam intraturi estis et habitaturi, id est, ne propter vitia vestra violenta morte ejiciamini ex hac terra, tanquam vile atque superfluum quid in ea, sicut de corpore animalis violenter ejicitur superflua indigesta fœda materia. Nolite ambulare in legitimis nationum, quas ego expulsurus sum ante vos. Omnia enim hæc fecerunt, et abominatus sum eas. Vobis autem loquor: Possidete terram eorum, quam dabo vobis in hereditatem, terram fluentem lacte et melle. Ego enim Dominus Deus vester, qui separavi vos a ceteris populis habitatione et loco, circumcisione et legis traditione, fide et conversatione. Separate ergo et vos jumentum mundum ab immundo, et avem mundam ab immunda, id est, ea quæ secundum legem prohibita sunt comedi aut offerri, non comedatis nec immoletis; ne polluatis animas vestras in pecore et avibus et cunctis quæ moventur in terra, et quæ vobis ostendi esse polluta. Circa hoc scribit Lyra: In Hebræo habetur, Separate bestiam mundam ab immunda. Jumentum enim proprie dicitur, quasi juvamentum, utpote animal quod deservit homini tantum in laborando, ut equus, asinus et consimilia, quæ omnia sunt quoad esum immunda: ideo distinctio mundi ab immundo, in jumentis locum non habet. Circa quod dico, quod secundum expositores, jumentum dicitur quasi juvamentum, quia deservit homini ad necessaria vitæ seu ad labores. Sed non est de ratione jumenti proprie dicti, quod solum deserviat homini ad labores; imo bos proprie loquendo est jumentum, qui tamen est animal mundum comestibile ac immolaticium: idcirco translatio ista est apta, et distinctio hæc in jumentis locum sortitur. Eritis mihi sancti, quia sanctus sum ego Dominus, et separavi vos a ceteris populis, ut essetis mei, id est ad majestatis meæ honorem, quia cultores meos ab infidelibus volo distingui magis, quam animalia munda ab immundis.

Vir sive mulier, in quibus pythonicus vel divinationis fuerit spiritus, id est, qui ex subsidio dæmonis sponte et libere exercuerit magicam artem a Pythone inventam, vel futura prædixerit; morte moriantur: et qua morte, subjungitur, lapidibus obruent eos. Sanguis eorum sit super illos. Istud (ut ait Guillelmus) præcepit Deus, ne per divinationem pythonicam ad idololatriam declinarent Judæi. Python quippe, qui alio nomine appellatur Apollo, magicam quamdam reperit artem, qua mortui suscitati videntur, quia in eorum similitudine seu persona aliquis dæmon apparet: quod incantationibus agitur. Interdum vero per vivos dæmon revelat futura, et tales vivi dicuntur spiritum pythonem habere, id est spiritum divinationis, cujus auctor fertur Apollo fuisse. Sicque dupliciter contingit divinatio illa pythonica, scilicet per mortui apparitionem præstigialem, et per alicujus vivi revelationem, per quem spiritus malus prædicit quædam futura: imo et hoc quoque duobus accidit modis. Interdum enim homo talis est arrepticius sive obsessus, ita quod sine sua procurazione spontanea prædicuntur per ipsum futura: et hoc potius habet rationem pænæ quam culpæ, nec de talibus pythonicis loquitur hic Scriptura. Talisque fuit puella pythonissa, de qua in Actis legitur, de qua, Paulo jubente, exiit spiritus nequam.5 Interdum vero est sanæ mentis, voluntarie utens hujusmodi arte, qualis exstitit mulier pythonissa, de qua primo Regum habetur.6 Et de talibus est nunc sermo.

Spiritualis demum hujus capituli sensus ex præhabitis innotescit.

Footnotes

  1. Lev. xviii, 21. ↩

  2. IV Reg. xvi, 10 et seq.; xxi, 5, 7. ↩

  3. Ezech. x, 17 et seq. ↩

  4. Lev. xviii, 6 et seq. ↩

  5. Act. xvi, 16, 18. ↩

  6. I Reg. xxviii, 7 et seq. ↩

Chapter 40 of 52