Skip to the text

Articulus 40

DECLARATIO LITTERALIS CAPITULI VICESIMI PRIMI: DIXIT QUOQUE DOMINUS AD MOYSEN.

MODO traduntur quædam præcepta sacerdotes concernentia, qualiter debeant ab exteriori immunditia, corporalique defectu esse immunes, ut per hoc insinuetur, qualiter intus debeant esse sinceri: imo et quam virtuosi ac sancti esse debeant legis evangelicæ sacerdotes, in quorum figura, præcepta nunc exponenda sacerdotibus legalibus sunt præfixa. Dixit quoque Dominus ad Moysen: Loquere ad sacerdotes filios Aaron, ipso pontifice inferiores, et dices ad eos: Non contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum, id est, nullus sacerdotum inferiorum incurrat inidoneitatem intrandi sanctum locum et sacrificandi in eo, ingrediendo ad aliquem defunctum in urbe seu villa habitationis suæ, nisi tantum in consanguineis ac propinquis, id est super patrem et matrem et filios ac filias, fratrem quoque et sororem virginem, quæ non est nupta viro, id est, ad has personas defunctas poterit ingredi, et earum interesse funeribus: et tamen ex hoc contaminabitur, præfatam irregularitatem incurrendo, a qua per adspersionem aquæ expiationis indigebant purgari. Sed nec in principe populi sui contaminabitur, id est, ad ejus funus et sepelitionem non ingrediatur, ne maculetur.

Circa hoc scribit Thomas in prima secundæ: Malefici et sacerdotes idolorum, in suis ritibus utebantur ossibus seu carnibus hominum mortuorum: ideo ad exstirpandum idololatriæ cultum, præcepit Dominus ut sacerdotes minores, qui certis temporibus ministrabant in sanctuario, non inquinarentur in mortibus nisi valde propinquorum. Pontifex autem semper debuit esse paratus ad ministerium sanctuarii: ideo ei prohibitum fuit accedere mortuum, quantumcumque propinquum. De eadem materia libro de Fide et legibus scribit Guillelmus: Mortuos generaliter, tam viros quam mulieres, immundos esse lex voluit, ut elongaret populum Israel a ritu funerandi quem habebant idololatræ, et ab operibus maleficis ac necromanticis, quorum multa legimus: ideoque qui tangeret mortuos, esset immundus. Sacerdotes autem prohibiti sunt intrare ad mortuos, præterquam ad sex, ad quos introire permissi sunt, ne lex videretur nimis inhumana et dura. In Numerorum quoque libro legitur, mortuum esse immundum, et tabernaculum omnemque supellectilem ejus, et eos qui ingrediuntur tabernaculum illud.1

Non radent caput, nec barbam, neque in carnibus suis facient incisuras. Istud supra legitur filiis Israel generaliter esse prohibitum, propter causas ibi expressas; nunc vero specialiter sacerdotibus prohibetur, qui præ ceteris debuerunt ab idololatris et curiosis ac vanis hominibus esse distincti. Et quod nunc dicitur, Non radent caput, non est intelligendum quod novacula nunquam ascenderet caput eorum, sicut de perpetuis nazaræis fuerat jussum, sed ne in rotundum attonderent caput, prout capitulo nonodecimo continetur.2 Unde in Ezechiele habetur: Caput non radent, nec comam nutrient, sed tondentes attondent capita sua;34 utpote medium observantes inter omnimodam abrasionem et immoderatam prolongationem. Unde Septuaginta transtulerunt ibidem: Et comas non ad pressum tondebunt. Sancti erunt Deo suo, id est, cum speciali munditia Deo vacabunt, præsertim tempore ministerii sui. Et non polluent nomen ejus. Incensum enim Domini et panes Dei sui, id est panes Domino consecratos, offerunt; et ideo sancti erunt, id est, esse tenentur et merito essent, quamvis sæpe contingat oppositum. Hæc equidem sunt præcepta, quamvis per modum præcepti non exprimantur.

Scortum et vile prostibulum non ducet uxorem, id est meretricem seu prostitutam, quia hoc vergeret in dedecus sacerdotis, nec eam quæ repudiata est a marito, quia de illa habetur suspicio mali, quamvis forte immunis sit; quia consecratus est Deo suo: ideo ab exteriori quoque vilitate et fœditate debet cavere. Inhonestas autem uxoris redundat in virum, quum una sint caro. Redundat quoque in sobolem. Hinc asserit Thomas: Præceptum est etiam eis, ne ducerent uxorem meretricem aut repudiatam, sed virginem: tum propter reverentiam sacerdotum, quorum dignitas ex tali conjugio videretur quodammodo minui; tum propter eorum filios, quibus esset ad ignominiam turpitudo matris, quod tunc maxime erat vitandum, quando sacerdotii dignitas secundum successionem generis conferebatur. Hæc Thomas. Verumtamen viduatam a sacerdote poterat sacerdos accipere, ut in Ezechiele conscriptum est.5 Et panes propositionis offeret. Sit ergo sanctus, quia et ego sanctus sum Dominus, qui sanctifico vos.

Sacerdotis filia si deprehensa fuerit in stupro, id est, probari possit quod sponte se permisit violari seu deflorari, et violaverit nomen patris sui, id est, patrem suum sacerdotem tam graviter inhonoraverit: quia in patris sui improperium specialiter hoc redundat, qui cum omni sobole sua debuit præcipua honestate pollere; flammis exuretur: quia gravius peccavit quam aliæ virgines violatæ, quæ nec tam graviter puniebantur, nisi fuissent viro addictæ seu affidatæ. Unde nec verum videtur, quod aliqui dicunt passum istum intelligendum esse de filia sacerdotis affidata, non de omnino libera ab affidatione.

Consequenter traduntur ad pontificem pertinentia. Pontifex, id est sacerdos maximus dignitate inter fratres suos, id est consanguineos seu reliquos sacerdotes, super cujus caput fusum est unctionis oleum, et cujus manus in sacerdotio consecratæ sunt, vestitusque est sanctis vestibus, caput suum non discooperiet, illud nudando instar aliorum defunctos lugentium. Unde cidarim a capite suo non deponet illa ex causa. Ex eadem quoque causa vestimenta sua non scindet. Legitur autem pontifex in Christi passione vestes suas scidisse, quasi blasphemiam audire non valens, nisi in signum doloris scinderet vestimenta. Et ad omnem mortuum non ingredietur omnino, id est ad nullum defunctum, imo nec ad parentes, sicut subjungitur. Super patre quoque suo et matre non contaminabitur, id est, ad eos jam mortuos non intrabit, ne contaminetur modo prætacto, et multo minus intrabit ad alios jam defunctos. Circa hoc loquitur Augustinus: Quare pontifex prohibetur super funus patris sui intrare, quum esse non potuerit summus sacerdos, nisi patre suo defuncto, cui lex jubet eum succedere? Sed necesse erat nondum sepulto pontifice, statim substitui alium, propter continuationem incensi. Nec egredietur de Sanctis, id est, de sanctuario non exibit prosequendo funus parentum ad sepeliendum. Si autem objiciatur, quod istud videatur pietati contrarium, quæ defunctis, præsertim parentibus et propinquis, debetur: dicendum, quod una virtus aliquando cedit alteri (potissimum inferior superiori) ex rationabili causa, sicque in proposito, misericordia caritasque fraterna cedunt et deferunt caritati divinæ ac latriæ. Ne polluat sanctuarium Domini, id est, ne inhonoret tabernaculum Dei aut templum, in quod redundat inquinatio summi ministri ipsius. Nam locus seu habitaculum ex suo habitatore dicitur clarificari aut vilificari. Quia oleum sanctæ unctionis Dei sui super eum est, id est, super caput ipsius in sua consecratione fusum est sanctæ oleum unctionis, sicut capitulo octavo patuit. Hinc præcipua debet honestate ac puritate pollere, et jugiter esse paratus ad consistendum ac ministrandum in templo. Ego Dominus.

Virginem ducet uxorem. Viduam autem et repudiatam et sordidam, id est fœdam aut monstruosam, et meretricem, id est ullam talem, non accipiet conjugem, sed puellam virginem de populo suo. Per populum suum, quidam intelligunt tribum Leviticam, ita quod sine dispensatione non licuerit pontifici sumere contoralem de alia tribu. Unde et Lyra ait: Hoc fuit institutum a principio; tamen fuit concessum ut posset accipere de regia stirpe, scilicet tribu Juda, propter illius stirpis nobilitatem, et ut rex qui præest in temporalibus, et summus sacerdos qui præest in spiritualibus, essent magis concordes, quod profuit ad bonum regimen plebis, atque ut reges per familiaritatem sacerdotum essent magis edocti in lege divina. Talis quoque conjunctio videtur concedi per hoc quod subditur: Non commisceat stirpem generis sui vulgo gentis suæ, id est, se ipsum aut successorem suum non jungat matrimonialiter communibus de populo Israel. Per quod concedi videtur cum regia stirpe commixtio. His verbis Lyræ contradicit Rabbi Paulus: Per hoc, inquiens, quod dicitur, De populo suo, non intelligitur de genere sacerdotali vel Levitico tantum. Nunquam enim (ut credo) legitur fuisse prohibitum summo sacerdoti contrahere cum virgine de quacumque alia tribu. Nec in hoc fuisset dispensatum cum eo. Quod vero dicitur, Non commiseat stirpem generis sui vulgo gentis suæ, in Hebræo habetur, Non polluat: quod intelligitur facere, si commisceret se alicui prædictarum personarum sibi prohibitarum. Ego Dominus qui sanctifico eum.

Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Loquere ad Aaron, præcipiendo ei ex parte mei: Homo de semine tuo per familias, id est, per quamcumque familiam descendat a te et a posteris tuis, qui habuerit maculam, id est monstruositatem aut notabilem defectuositatem, aut deformitatem per quam quis fit contemptibilis in aliorum adspectu; non offeret panes Deo suo, nec accedet ad ministerium ejus, id est, sacerdotale officium exsequi non præsumat, ne ex ejus deformitate sacerdotale officium vilipendatur. Si enim hujusmodi macula fuit in sacrificiis seu animalibus immolandis vitanda, quanto magis in sacrificantibus Dei ministris? Nec accedet ad ministerium ejus. Quasi dicat, Non omnes qui de sacerdotali sunt genere, apti sunt esse sacerdotes, et actum sacerdotii adimplere, seu consecrari in sacerdotes. Glossa: Oportet sacerdotem animo et conversatione esse immaculatum, quem sicut Moyses præcepit esse immunem a duodecim maculis (secundum Septuaginta), sic Paulus monuit eum conservare virtutes duodecim, dicens: Non iracundum, non vinolentum, etc.6 Est enim Dei dispensator, qui subjectis debet præminere virtutibus.

Deinde exprimuntur deformitates istæ in speciali. Si cæcus fuerit, si claudus, si vel parvo vel grandi vel torto naso, si fracto pede, si manu, si gibbus, si lippus, si albuginem habens in oculo, si jugem scabiem, si impetiginem in corpore, vel herniosus; non accedet offerre hostias Domino, nec panes Deo suo. Hic planus est textus. Quæ autem in eo aliquam habent obscuritatem, paulo post exponentur. Vescetur tamen de panibus qui offeruntur in sanctuario, id est in atrio a populo, quia hereditatem non habet, sicut nec sacerdotes; ita dumtaxat, ut intra velum templi non ingrediatur, id est in Sancta sanctorum, etiamsi sit primogenitus pontificis, nec ad altare accedat ad offerendum in eo; quia maculam habet, et contaminare non debet sanctuarium meum, id est inhonorare, faciendo ibidem quod ei prohibitum est. Ego Dominus qui sanctifico eos, videlicet sacerdotes, determinando qui debeant mihi in sacerdotes consecrari, quos et dedico cultui meo in templo, non alios: ideo alter non ingerat sese.

Circa hoc advertendum, quod Magister in historiis ait: Sacerdotes habuerunt tria genera panum, videlicet panes sacerdotales, et Leviticos, ac laicos. Sacerdotales erant panes propositionis, qui de publico sumptu fiebant, quibus vesci solis sacerdotibus licuit. Panes Levitici seu offertorii erant, quibus soli de genere Levi vescebantur, et etiam hi, qui propter maculam non poterant ministrare in sanctuario; et filiafamilias, sed non uxorata, vel vidua, aut repudiata, nisi necessitate rediret ad domum patris, ut esset quasi filiafamilias. His etiam panibus non vescebantur advena, inquilinus, et mercenarius sacerdotis; sed verna vel empticius ejus poterat inde comedere. Laicos vero panes quicumque poterat manducare. Rursus in Scholastica fertur historia, et sumptum videtur ex Josepho: Sacerdotibus prohibuit etiam eas accipere in uxores, quæ vivunt de cauponis et pandochiis, id est de rebus venalibus in apothecis seu locis fenestræ, ubi exponuntur venalia. Pontificem vero jussit Dominus ad nullum ingredi mortuum. Unde et dominus Papa nullis exsequiis dicitur interesse; nec parochia ejus muros Urbis excedit.

Footnotes

  1. Num. xix, 13, 14. ↩

  2. Num. vi, 5. ↩

  3. Lev. xix, 27, 28. ↩

  4. Ezech. XLIV, 20. ↩

  5. Ezech. XLIV, 22. ↩

  6. 1 Tim. 1, 3. ↩

Chapter 41 of 52