Skip to the text

Articulus 41

DE SPIRITUALI INTELLECTU HUJUS CAPITULI VICESIMI PRIMI.

AD intelligendum clarius præinducta de sacerdotibus, et a ministerio sacerdotali prohibitis, advertendum quod in prima secundæ, quæstione 102, loquitur Thomas: Intentio legis erat inducere populum ad reverentiam cultus divini, et hoc dupliciter: uno modo, excludendo a cultu divino quidquid poterat esse contemptibile; alio modo, apponendo ad cultum divinum omne quod videbatur ad reverentiam pertinere. Et si hoc observabatur in tabernaculo et vasis ac animalibus offerendis, multo magis observandum hoc fuit in ipsis ministris. Hinc ad removendum contemptum ministrorum, præceptum fuit ut non haberent maculam vel corporalem defectum, quia hujusmodi homines solent contemni. Hinc etiam institutum fuit, ut non sparsim ex quolibet genere ad Dei ministerium applicarentur, sed ex certa prosapia secundum generis successionem, ut ex progenie clariores reputarentur. — Fuit etiam ratio figuralis, cur propter maculam ministrare non poterant ex sacerdotibus nati: quoniam corporales illi defectus designant vitia et peccata diversa, quibus sacerdotes debent carere. Prohibetur etenim sacerdos esse cæcus, id est ignorans et indoctus. Item claudus, id est instabilis et ad diversa leviter se inclinans. Parvo quoque, grandi aut torto naso, id est indiscretus, ne per discretionis defectum excedat, plus aut minus aut perverse quid agens. Per nasum quippe, qui est perceptivus odoris, notatur discretio. Et ne sit fracto pede aut manu, id est, ne virtutem bene agendi ac proficiendi amittat. Prohibetur quoque esse gibbosus retro sive in pectore, id est elatus aut terrena superflue amans. Et lippus, ne mens ejus per carnalem obtenebretur affectum, et ne hebes sit ad intelligendum pertinentia ad suum officium. Lippitudo namque causatur ex fluxu humoris. Prohibetur item albuginem habere in oculo, id est præsumptionem candoris justitiæ in propria reputatione. Albugo enim vocatur subtilis membrana visum impediens, tenuisque pellicula, albedo et glaucitas oculorum. Et jugem scabiem, id est petulantiam carnis. Et impetiginem, quæ sine dolore corpus occupat, et membrorum fœdat decorem, per quam avaritia designatur. Aut herniosus seu ponderosus, id est pondus turpitudinis aut passionum gravamen ferens in corde, quamvis non prosequatur in opere. Et ne nimis ad inferiora afficiatur, nec turbatus sit cerebro, sed pacatus et sincerus ad proximos, atque tranquillus in domo.

Si ergo hæc vitia erant sacerdotibus illis corporales hostias immolantibus, detestanda et abjicienda: quanto magis sacerdotibus Ecclesiæ, qui superdignissimum offerunt Sacramentum? Rursus, si corporalis macula, natos ex stirpe sacerdotali fecit indignos offerre panes solum materiales, inanimatos, et pecorum carnes: quanto magis culpæ mortalis turpitudo fœdissima, indignissimum efficit sacerdotem ad immolandum Deo Patri corpus et sanguinem unigeniti Filii sui, imo ipsum Unigenitum ejus? Sit ergo omnis sacerdos Ecclesiæ videns, mente illuminatus a Spiritu Sancto, constans in via justitiæ, immobilis a firmitate virtutum, nequaquam in duas claudicans partes, sed regia jugiter via incedens. Sit quoque discretus in omnibus, decenter et ordinate omnia agens, et luce suæ discretionis alios efficaciter ducens ac dirigens. Non sit remissus in opere, nec frigidus a spirituali affectu, non elatus aut tumidus, non lascivus aut cupidus; sed omni humilitate, liberalitate, continentia, caritate repletus, omni pondere iræ et impatientiæ, omni onere pravæ tristitiæ carens in corde. Non contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum, id est, peccatis aliorum nullo modo communicet.

Præterea quæ de magno sacerdote dicuntur in textu, Origenes bene et allegorice exponit de Christo, qui vere et absolute fuit et est magnus et summus Sacerdos. De quo Gabriel dixit: Hic erit magnus. Ceteri peccando facti sunt parvi. Peccatum quippe efficit hominem parvum atque exiguum; virtus, magnum et eminentem. Quemadmodum namque corporis ægritudo reddit illud exiguum et exile, sanitas autem lætum et validum: sic ægritudo peccati reddit animam parvam et vilem; sanitas vero interioris hominis, excellentem et magnam. Christus ergo est magnus Sacerdos inter fratres suos, id est Apostolos, de quibus locutus est: Vade, dic fratribus meis. Super cujus caput fusum est oleum unctionis: quia cordi ejus copiosissime est infusum oleum sanctæ jucunditatis, abundantia omnis superni charismatis, juxta quod scriptum est: Unxit te Deus, Deus tuus, oleo lætitiæ. Unde per Isaiam fatur: Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me. Propter quod princeps ait Apostolorum in Actis: Unxit eum Dominus Spiritu Sancto et virtute.

Circa hæc loquitur Origenes: Qui magnus est, non scandalizatur, sed qui pusillus est. Qui magnus est, quodcumque viderit, quodcumque passus fuerit, non declinat a virtute. Qui autem pusillus est, occasiones quærit quomodo scandalizetur. Talibus ergo oportet nos maxime prospicere, ne labantur. An ostendes mihi de Scripturis, ubi aliquis peccator aut meriti parvi, appellatus sit magnus? Hæc Origenes. Qui in hoc ultimo verbo insinuare videtur, quod iniqui et pusilli non vocentur magni in Scripturis canonicis. Et quamvis id raro inveniatur, aliquando tamen invenitur, quum primo Regum de Nabal legatur: Erat homo ille magnus nimis. Et in Zacharia: Quis tu, mons magne, coram Zorobabel? in planum. Ubi per montem magnum, ad litteram designatur diabolus.

Denique Christus non est contaminatus in patre aut matre, quia ex Deo Patre est genitus ab æterno, nec Mater virgo eum concepit aut peperit in peccato. Hic non nisi virginem ducit uxorem, quia etsi animas peccatrices convertat et copulet sibi misericordissime, tamen antequam uniantur ei per amplexum internum, purgat et ornat easdem, atque per fidem, spem, caritatem reducit eas ad spiritualem integritatem et mentis virginitatem.

Postremo, quod dictum est, Non egredietur de Sanctis: secundum quod asserit Origenes et probat, non potest proprie verificari de sacerdote magno in lege, qui virginem jubetur in conjugem sumere, quam in tabernaculum non potuit introducere atque cognoscere; imo pro multis causis sanctuarium exiit. Sed Dominus noster Jesus Christus semper permansit in Sanctis: in sanctis utique meditationibus, verbis et actibus, qui sponsam, hoc est animam, valde puram et valde sinceram requirit; quia quæ ei conjungitur, unus secum efficitur spiritus. Pulchra a Deo creata est anima. Vide quam pulchra, quæ ad imaginem et similitudinem Dei creata est. Hanc pulchritudinem videns diabolus et angeli ejus, concupiscunt; et quia sponsi ejus fieri nequeunt, cum ea meretricari desiderant: quibus si acquieverit et consenserit anima, meretricatur cum illis, et adulteros amplexatur. Si spiritus iræ, spiritus superbiæ, spiritus impudicitiæ tentaverit eam, et ipsa consenserit, meretricatur cum illis.

1 Reg. xxv, 2. Zach. iv, 7.

Luc. 1, 32.

Joann. xx, 17.

Ps. xlii, 8.

Is. lxi, 1.

Act. x, 38.

B

C

D

1 Cor. vi, 17.

Chapter 42 of 52