Skip to the text

Articulus 42

ELUCIDATIO LITTERALIS CAPITULI VICESIMI SECUNDI : LOCUTUSQUE EST DOMINUS AD MOYSEN, DICENS : LOQUERE, ETC.

PAUCA in isto continentur capitulo quæ præhabita non exsistant; specialiter vero nunc sermo est, qualiter filii Israel, potissime sacerdotes, se habere debuerint circa oblata. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Loquere ad Aaron et filios ejus, præcipiendo tam pontifici quam sacerdotibus reliquis, ut caveant ab his quæ consecrata sunt filiorum Israel, hoc est, ut caute se habeant circa ea quæ filii Israel per manus sacerdotum immolant, ac consecrant seu deputant mihi, ad majestatis meæ honorem; et non contaminent nomen sanctificatorum mihi, quæ ipsi offerunt, hoc est, sacrificia mihi oblata per eos, non tractent irreverenter, nec redigant ea in usus illicitos: per quod talia mihi sanctificata seu consecrata, nomen sanctificii et sanctificati quasi amitterent, ipsumque nomen nominans ac nominatum, pollui et in abusum venire judicarentur. Ego Dominus. Dic ad eos, puta ad Aaron ejusque filios, et ad posteros eorum: quos vel tunc habuerunt, quia Phinees filius Eleazari fuit tunc; vel habituri fuerunt, non quod illi tunc possent hæc verba audire, sed quia hæc verba eos concernebant tempore suo.1 Omnis homo qui accesserit de stirpe vestra ad ea quæ consecrata sunt, et quæ obtulerunt filii Israel, in quo est immunditia: hoc est, quicumque de stirpe sacerdotali habens deformitatem, quæ (ut in præcedenti capitulo dictum est) facit eum ad sacerdotale officium inidoneum, si accesserit ad offerendum ea quæ populus ordinavit, et præsentavit ad ostium atrii, ut per manus sacerdotum Domino immolentur; peribit coram Domino: quia peccat mortaliter, et forsan plagabitur, quemadmodum percussi fuerunt Nadab et Abiu. Vel sensus est, ut isti maculati de stirpe sacerdotali, edere non præsumant de his, quorum esus licuit sacerdotibus tantum, ut fuerunt panes propositionis, qui de communi sumptu plebis offerebantur. Consequenter diversi excipiuntur et prohibentur a comestione immolatorum: et hoc, quatenus hostiæ Deo consecratæ et sacerdotii dignitas, sacer locus et cultus Dei in eo, in ampliori reverentia haberentur.2 Ego Dominus. Homo de semine Aaron, qui fuerit leprosus, aut patiens fluxum seminis, juxta sensum in expositione quintidecimi capituli introductum, non vescetur de his, quæ sanctificata sunt mihi, hoc est de hostiis mihi oblatis, donec sanetur: sicque eo sanato, cessavit in eo hæc prohibitio. Qui tetigerit immundum super mortuo, id est, qui immundus est ex contactu, videlicet quia tetigit aliquid quod ideo fuit immundum, quia fuit in domo mortui, dum exspiravit, et pertinebat ad ipsum: omnia namque quæ erant in domo morientis, erant immunda, ut in Numeris legitur; et ex quo egreditur semen quasi coitus: hoc est, qui tetigerit eum qui sustinet seminis fluxum; et qui tangit reptile, et quodlibet, id est quodcumque, immundum, cujus tactus est sordidus, id est inquinans tangentem; immundus erit usque ad vesperum. De hujus instituti intellectu et causis, dictum est in undecimi expositione capituli. Et non vescetur his quæ sanctificata sunt, hoc est immolatis. Sed quum laverit carnem suam aqua, id est, perfusus fuerit aqua adspersionis, et occubuerit sol; tunc mundatus vescetur de sanctificatis, quia cibus illius est, id est, de jure competit ei, tanquam de stirpe sacerdotali nato, quum impedimentum utendi suo jure fuerat deletum. Morticinum, id est per se mortuum, et captum, id est suffocatum, a bestia, diuque mortuum ex bestiæ laceratione, non comedet natus de stirpe hac, nec polluetur in eis, id est in esu istorum.3 Istud mandatum undecimo capitulo et alibi plenius continetur atque expositum est. Custodiant præcepta mea, ut non subjaceant peccato, et moriantur in sanctuario, quum polluerint illud. Ego Dominus, qui sanctifico eos.

Omnis alienigena non comedet de sanctificatis. Certum est quod his qui non erant natione Judæi, nec ad Judaismum conversi, non licuit vesci oblatis : ideirco nomine alienigenæ potest modo intelligi omnis non exsistens de tribu sacerdotali, demptis tamen his, qui paulo post excipiuntur. Inquilinus sacerdotis, id est alienus ad tempus in domo commorans sacerdotis, et mercenarius, qui servit sacerdoti pro mercede, nec de ejus est semine, non vescetur ex eis : quia sunt sui juris, nec ad sacerdotem pertinent multum. Quem autem sacerdos emerit, id est servus ejus empticius, et qui vernaculus domus ejus fuerit, id est nutritus et natus in domo atque obsequio sacerdotis ; hi comedent ex eis, dum fuerint mundi : nec enim sunt proprii juris, sed res ac possessio sacerdotis hujusmodi. Si filia sacerdotis cuilibet ex populo nupta fuerit, id est alicui viro non exsistenti de stirpe sacerdotali ; de his quæ sanctificata sunt, et de primitiis Deo oblatis, non vescetur : quia cum marito tali facta est caro una, et emancipata a patre, ideirco de cetero conformatur marito in rebus domesticis victuque corporis. Nam conjugatorum una est mensa. Sin autem vidua vel repudiata et absque liberis, reversa fuerit ad domum patris sui ; sicut puella consueverat, aletur cibis patris sui, id est oblatis quibus ante suam emancipationem licite utebatur, quia tunc ratio cessat præfata. Omnis alienigena comedendi ex eis non habet potestatem.

Qui comederit de sanctificatis per ignorantiam, nec est de sacerdotum progenie, addet quintam partem cum eo quod comedit, id est, tantum restituet, quantum sic illicite manducavit, et ultra hoc pro quinta parte tantum, pro inadvertentia et negligentia sua, quæ non excusat eum in toto ; et dabit sacerdoti in sanctuarium, id est, ad atrium tabernaculi deferet ista ad sacerdotem, cui sua illicita comestione intulit damnum, et ut sacerdos oret pro eo, atque illatam sibi injuriam indulgeat illi. Nec contaminabunt sanctificata filiorum Israel, id est hi qui non sunt sacerdotes, nec eorum domestici modo prætacti, non usurpabunt oblata, quæ offeruntur Domino ; ne forte sustineant iniquitatem sui delicti, quum sanctificata comederint, id est, ne forsan mox puniantur antequam pœnituerint.

Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : Loquere ad Aaron et filios ejus, et ad omnes filios Israel, dicesque ad eos : Homo de domo Israel, id est natione Israelita, et de advenis qui habitant apud vos, id est quicumque ad Mosaicam legem conversus, et inter vos commorans, qui obtulerit oblationem suam Deo per manum sacerdotis, vel vota solvens, id est oblationem ex promissione debitam exhibens, vel sponte offerens, puta ex devotione et supererogatione ; quidquid obtulerit in holocaustum Domini, quod ad Dei honorem totaliter consumebatur, ut offeratur per vos, id est per obsequium sacerdotum, quorum fuit hostias populi Deo offerre, masculus immaculatus erit, hoc est animal masculini sexus, ex bobus et ex ovibus et ex capris, id est ex speciebus pecorum hujusmodi seu ex aliqua specie eorumdem : quia ut dictum est sæpe, ex pecoribus seu jumentis nullum animal fuit immolaticium, nisi individua trium specierum istarum. Et quoniam holocaustum fuit dignissimum sacrificium, ideirco non nisi animalia masculina poterant in holocaustum offerri, ut frequenter præhabitum est : ideo capra non notat hic sexum, sed naturam, imo pro hirco accipitur. Si maculam, id est notabilem deformitatem aut monstruositatem habuerit animal, non offeretis, neque erit acceptabile, quia prohibitum est.

Homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino, hoc est hostiam pacificam in gratiarum actionem pro beneficio dato, vel in postulationem pro beneficio dando, vel vota solvens, vel sponte offerens, secundum sensum jam habitum, tam de bobus quam de ovibus aut etiam capris, quæ nunc causa brevitatis non exprimuntur, quia ex præcedenti mandato satis intelligi dantur; immaculatum offeret, ut acceptabile sit. Poterat tamen indifferenter esse masculini aut feminei sexus. Omnis macula non erit, id est nulla erit, in eo. Et deinde exprimuntur maculæ in speciali. Si cæcum fuerit, imo et si uno dumtaxat caruerit oculo, si fractum, hoc est læsum aut ruptum, si cicatricem habens, id est deformem et perceptibilem fœditatem ex illato vulnere, eo curato, si papulas, id est parvas cutis erectiones cum rubore, seu pustulas habens, aut scabiem vel impetiginem, hoc est scabiem siccam, aut scabiem alterius generis habens; non offeretis ea Domino, cui perfecta et integra sunt offerenda.

Bovem et ovem, aure et cauda amputatis, voluntarie offerre quis potest. Hoc contrariari videtur verbo quod dictum est: Homo qui obtulerit hostiam pacificorum Domino, vel vota solvens, vel sponte offerens, immaculatum offeret. Ad hoc quidam respondent, quod istud sit intelligendum de oblatione sacerdoti facta, non ut offerat Deo, sed ut vendita ea, pretium ejus convertat in utilem aliquem templi usum, puta in reparationem vasorum aut cortinarum. Votum autem ex eis solvi non potest: hoc est, votivum aut solenne sacrificium ex eis fieri prohibetur. Unde dicendum, quod sacrificari talia poterant Deo in casu necessitatis articuloque inopiæ, quando quis obligatus non erat ad sacrificium, nec aliud animal habuit, habereve poterat.

A Votum autem ex his solvi non poterat, hoc est oblatio ex debito aut promisso, juxta illud Malachiæ: Maledictus dolosus qui habet in grege suo masculum, et votum faciens, immolat debile Deo.4 Et rursus: Si offeratis claudum vel debile, nonne malum est? Omne animal quod vel contritis, vel tunsis, vel sectis ablatisque testiculis est, non offeretis Domino, quum sit monstruosum et vile.

De manu alienigenæ non offeretis panes Deo vestro.5 Hoc aliqui sic exponunt, quod sacerdotibus Judæorum non licuit a gentilibus incircumcisis aliquid accipere, ut illud idem ex parte ipsorum immolaretur super altare Dei. Et quidquid aliud dare voluerit alienigena, non accipietis illud ad offerendum: quia corrupta et maculata sunt omnia, quæ alienigenæ ita dederint vobis ad offerendum: non quod omnia illa essent in se ipsis corrupta et maculata, sed quia Deo accepta non erant sacrificia inde facta, nec ex se, nec ex offerentium fide et devotione, quia alienigenæ circumcisionem (quæ erat signum fidei) non habentes, reputabantur immundi; non suscipietis ea, o sacerdotes, ad offerendum. Poterant tamen ab alienigenis sumi pecuniæ, donaque alia, ex quibus emerentur sacrificia immolanda. Sicque secundo Machabæorum libro scriptum est, quod Seleucus rex Asiæ, ex sumptibus suis præstabat ea quæ ad sacrificia pertinebant.6 Hanc expositionem sequitur Lyra. Verum (ut refert) Rabbi Salomon aliter exponit, dicendo quod ista lex datur ad dubium removendum. Lex etenim data fuit non gentilibus, sed Judæis: idecirco præceptum immolandi immaculata, solum adstringebat Judæos: ideo sacerdotes Judæorum credere poterant animalia maculata oblata a gentibus, ex devotione posse offerri per manus suas in altari holocaustorum, et hoc removet Dominus per litteram istam, quæ talis est in Hebræo: De manu alienigenæ non offeretis panes Deo vestro: quia corruptiones eorum in eis sunt, et macula in eis est, non proficient eis.

Dicit tamen Rabbi Salomon, quod animalia immaculata immolaticia poterant ab alienigenis recipi et offerri. Similiter panes mundi et immaculati; non autem immundi ex commixtione et maculati. Huic dicto videtur favere quod in libro Esdræ ait rex Darius: me præceptum est quid oporteat fieri presbyteris Judæorum, ut ædificetur domus Dei. Quod si necesse fuerit, et vituli, et agni, et hædi, in holocaustum Deo cœli, frumentum, sal, vinum, et oleum secundum ritum sacerdotum, qui sunt in Jerusalem, dentur eis per singulos dies, ne sit in aliquo querimonia, et offerant oblationes Deo cœli, orentque pro vita regis et filiorum ejus.7 Præterea multi alienigenæ seu gentiles erant vere devoti atque fideles, ut Job: ergo eorum sacrificia ex præfatis animalibus facta, poterant esse Deo accepta, ex ipsorum fide et devotione.8 Insuper in Job legitur, qualiter (Deo jubente) tres amici Job sumpserunt septem tauros et septem arietes, quos Job immolavit pro eis, et placuit Deo sacrificium illud etiam ex parte amicorum Job, in quantum ex obedientia et contritione fecerunt animalia illa offerri pro ipsis:9 magis tamen placuisse videtur ex parte Job offerentis, et orantis pro illis.

Deinde describitur (quod et antea habitum est) in qua ætate poterant animalia munda offerri. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Bos, ovis et capra quum genita fuerint, septem diebus erunt sub ubere matris suæ: quia tamdiu præ nimia teneritudine non sunt ad offerendum idonea; die autem octavo et deinceps offerri poterunt Domino, quia extunc sunt solidiora. Sive illa bos, sive ovis, non immolabuntur uno die cum fetibus suis, id est, nec vacca, nec ovis eodem die offerri debet cum suo fetu, videlicet cum vitulo, aut agniculo: quod in detestationem idololatriæ prohibitum creditur, et in contemptum maleficorum, qui fecerunt oppositum ad placandum amplius deos suos, vel ut ex sic simul oblatis maleficia aliqua perpetrarent; itemque ad exercendum et instruendum Judæos, ad crudelitatem proclives, circa pietatem in homines. Ad crudelitatem etenim quamdam pertinere videtur, matrem cum fetu simul mactare. Si immolaveritis hostiam pro gratiarum actione Domino, ut possit esse placabilis, eodem die comedetis eam.1011 Hoc septimo capitulo scriptum est atque expositum. Ne polluatis nomen sanctum meum, id est, ne per inobedientiam inhonoretis, et quasi vilem parvipendatis me Sanctum sanctorum, sed potius honorificetis et magnificetis me; ut sanctificer in medio filiorum Israel, id est, a toto Israelitico populo tanquam vere sanctus recte honorer, ita ut mihi in sanctitate deserviat, ex vestra conversatione virtuosa et exemplari excitatus et ædificatus. Ego Dominus qui sanctifico vos, etc. Ego Dominus.

Postremo, sicut dicta in isto capitulo, quasi plene præhabita sunt, ita et spiritualis eorum intelligentia ex præinductis patere censetur. Nempe quod præfatæ personæ immundæ, defectuosæ et viles forinsecus, prohibebantur edere immolata, præfiguravit quod homines intrinsecus vitiosi non debeant ad sacram ire communionem, nec sacramenta suscipere, nisi confessi et expurgati. In speciali autem per leprosum notatur hæreticus; per seminifluum, verbosus sive lascivus; per immundum ex contactu, consentiens et communicans alienis peccatis; per immundum ex esu, gulosus; per inquilinum, discurrens et vagus, nunc hic, nunc alibi degens; per mercenarium, is qui intuitu et amore temporalium magis quam propter Deum, agit bona ex genere; per alienigenam, infidelis, excommunicatus, sive schismaticus; per filiam sacerdotis populari marito nuptam, religiosa persona, ad exteriora et mundana vitiose conversa. Debemus quoque Deo offerre sacrificia illibata, hoc est opera vere virtuosa, aliorum non infectiva, nec infecunda, quæ per animalia testiculis carentia designantur; sed fecunda, per quæ alii convertantur, ædificentur, et accendantur in Domino.

B

C

D

Footnotes

  1. Ibid. xv, 2, 3. ↩

  2. Num. xix, 14. ↩

  3. * comedent * polluentur ↩

  4. Malach. 1, 14. ↩

  5. Num. xix, 1, 8. ↩

  6. II Mach. III, 3. ↩

  7. 1 Esdr. vi, 8-10. ↩

  8. Sensus spiritualis. ↩

  9. Job xlii, 8-10. ↩

  10. Lev. vii, 12-15. ↩

  11. Lev. vii, 12-15. ↩

Chapter 43 of 52