Skip to the text

Articulus 43

EXPOSITIO LITTERALIS CAPITULI VICESIMI TERTII : LOCUTUSQUE EST DOMINUS AD MOYSEN, DICENS.

DE festis legis, et festorum sacrificiis nunc tractatur. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : Loquere filiis Israel : Hæ sunt feriæ Domini quas vocabitis sanctas, id est celebres, et ad divina opera peragenda specialiter deputatas. Sex diebus facietis opus, id est, sex primi dies in hebdomada erunt feriales, in quibus licebit manualiter atque mechanice operari, nisi inter hos dies contingat solennitas alia ; dies septimus, scilicet ultima dies hebdomadæ, quia sabbati requies est, hoc est deputata ad quiescendum ab operibus exterioribus servilibus, in commemorationem quod Deus omnipotens septimo die quievit ab omni opere quod patrarat :1 propter quod benedixit diei septimo, et sanctificavit illum ; vocabitur sanctus. Omne opus non facietis in eo. Sabbatum Domini est, hoc est dies requiei, designans quietem Dei præfatam ;2 in cunctis habitaculis vestris : quia in die illo manserunt domi communiter, nec ignem accenderunt, nec præparaverunt cibaria, imo nec manna collegerunt, prout super Exodum dictum est plenius. Hæ sunt ergo feriæ Domini sanctæ, quas celebrare debetis temporibus suis nunc exprimendis : sicque intelligitur istud de festis solennibus, quæ per plurimos dies durabant, ut infra habetur.

Mense primo anni, secundum computationem et ordinem mensium apud Hebræos : qui mensis secundum ordinem mensium apud nos, est tertius aut quartus : quartadecima die mensis ejusdem ad vesperum, Phase Domini est, id est solennitas designans transitum, quo Dominus seu angelus ejus transiit illo vespere et de nocte per Ægyptum, percutiens primogenita Ægyptiorum, et Hebræos non vastans : in cujus rei memoriam paschalis illa solennitas incepit a vespera quartædecimæ diei mensis primi ; et ipsa solennitas fiebat in memoriam liberationis filiorum Israel ex Ægypto, quæ liberatio facta fuit quintadecima mensis istius die. Hinc subditur, et quintadecima die mensis hujus solennitas Azymorum Domini est, id est solennitas paschalis, in qua per septem dies non licet uti panibus fermentatis, sed azymis tantum : in signum ac recordationem quod Ægyptii compulerunt filios Israel tam velociter egredi, quod ipsi Israelitæ non poterant fermentatum sibi panem parare, sed farinam conspersam, antequam fermentaretur, ligantes in paliis secum tulerunt, ut in Exodo continetur.3 Dies primus solennitatis paschalis, erit vobis celeberrimus sanctusque, hoc est celebris valde, atque celebrior quinque diebus ejusdem festi ipsum immediate sequentibus. Omne opus servile non facietis in eo ; sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus quibus durat festivitas. Et quale fuerit sacrificium illud, in Numeris describitur, quo habetur : Offeretis incensum holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos septem, etc.4 Dies autem septimus erit celebrior et sanctior quinque præfatis diebus intermediis, utpote tam festivus et sanctus ut primus. Unde in Numeris vocatur celeberrimus sicut primus. Verumtamen quando sabbatum occurrebat in altero horum dierum, fuit absolute celebrior. Nullumque servile opus facietis in eo.

Consequenter subditur speciale mandatum de primitiis spicarum Domino offer-5

D rendis altera die post primam diem solennitatis paschalis. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Quum ingressi fueritis terram, quam ego dabo vobis, et messueritis segetem. Aliqui dicunt, quod tunc nondum exstitit communis segetum messis, et quod cito evenire non potuit, sed quod homines tunc colligebant spicas maturitati magis appropinquantes in aliqua parte terræ illius, et inde offerebant istas primitias. Verumtamen prout super Exodum scripsi, Glossa et alii multi, imo et Augustinus aliter sentiunt, utpote quod regionis illius natura et dispositio habeant hoc, vel saltem tunc habuerunt, ut tam mane sit ibi messis. Hoc quoque textus videtur evidenter prætendere. Nam ait, Quum messueritis. Non autem fit messio ante communem segetum maturitatem. Denique subditur: feretis manipulos spicarum primitias messis vestræ ad sacerdotem. Ergo tunc messis fuit communiter ibi. Qui levabit fasciculum, hoc est manipulum spicarum, coram Domino, ut acceptabilis sit oblatio illa pro vobis. Sacerdos namque divinæ majestati cum oratione et oblati elevatione præsentavit quod obtulit, ut ex fide, devotione, et obedientia offerentis, et meritis suæ orationis ac ministrationis, oblatio illa Deo placeret. Altera die sabbati, hoc est sextadecima die mensis primi, quæ fuit altera dies sabbati, id est paschalis festivitatis, cujus primus integer dies fuit quintadecima primi mensis dies. Vocatur autem prima illa Paschæ dies sabbatum, quia tunc cessabatur a cunctis operibus, a quibus quiescebatur in sabbato. Et sanctificabit illum, hoc est, manipulum divino deputabit honori, et usui sacerdotis. Atque eodem die quo manipulus consecratur, id est, offertur et sanctificatur modo præfato, cædetur, hoc est mactabitur, agnus immaculatus anniculus, id est, qui non sit ultra annum unum habens ætatem, in holocaustum Domini. Istud non est intelligendum de agno paschali, qui offerebatur quartadecima die mensis primi ad vesperum. Et libamenta offerentur cum eo, hoc est, materiæ liquore perfusæ immolabuntur cum agno illo: de quibus subjungitur, duæ decimæ similæ conspersæ oleo in incensum Domini, odoremque suavissimum. Quæ verba in expositione quartidecimi capituli satis exposita sunt. Liba quoque vini, quarta pars hin.6 Hin est nomen mensuræ, atque (ut dictum est sæpe) mensuræ apud diversos diversificantur, etiam illæ quæ ejusdem sunt nominis: ideo quantitatem hin, certitudinaliter scire non possumus. B Offerebant autem etiam primitias uvarum.

Panem et polentam et pultes non comedetis ex segete, usque ad diem quo offeretis ex ea Deo vestro: id est, ante oblationem primitiarum segetis novæ, non manducabitis aliquem cibum factum ex segete nova, ut de fructibus terræ vestræ primo honorificetur Deus, in recognitionem quod omnia sunt ab eo, sicque etiam in hoc primum quæri videatur regnum cœlorum.7 Polenta autem nunc dici potest esca facta ex granis novis tostis, quæ confricata sunt manibus. Super Leviticum vero hoc exstat expositum.8 Puls vero vocatur cibus factus ex farina et aqua seu lacte. Præceptum est sempiternum, id est jugiter duraturum, durante Testamenti veteris cursu, in generationibus cunctisque habitaculis vestris.

Sequitur de solennitate Pentecostes. Numerabitis ergo ab altero die sabbati, in quo obtulistis manipulum primitiarum, hoc est a secundo die solennitatis paschalis, diem illum secundum includendo, septem hebdomadas dierum plenas, quæ reddunt dies quadraginta novem; usque ad alteram diem expletionis hebdomadæ septimæ, id est usque ad diem immediate sequentem ultimum diem illarum septem hebdomadarum, id est quinquaginta dies: ita quod dies illa sequens ultimum diem præfatum, est quinquagesimus dies. Et sic offeretis sacrificium novum Domino ex omnibus habitaculis vestris, id est principalis ex qualibet domo; panes primitiarum duos, id est duos panes ex primitivis novisque fructibus, ex quibus in Pascha grana obtuli-9 stis, de duabus decimis similæ fermentatæ, ita quod uterque panum illorum constabit ex totidem similæ decimis. Vel (ut alii opinantur) in utroque fuit tantum una similæ decima. Vocaturque decima, decima pars ephi, de qua mensura prædictum est. Præterea quæri potest, quomodo hic dicatur, Similæ fermentatæ, quum secundo capitulo dictum sit, Omnis oblatio quæ offertur Domino, absque fermento fiet.10 Ad quod patet responsio ex dictis in expositione secundi capituli, et etiam septimi quo habetur, Panes quoque fermentatos cum hostia, etc.11

Quos coquetis in primitias Domino, id est, quos panes formabitis, ut Domino in primitias offerantur, ut tactum est.

Offeretisque cum panibus septem agnos immaculatos anniculos, et vitulum de armento unum, et arietes duos; et erunt in holocausto, ita quod offerentur in holocaustum:12 nec unusquisque hæc omnia obtulit, sed de communi potius offerebantur pro omnibus. Duravit autem solennitas illa Pentecostes sicut paschalis septem diebus, in quorum quolibet ista offerebantur, ut Magister in historiis ait. Erunt ergo in holocausto cum libamentis suis, in odorem suavissimum Domino. Hinc in Numeris habetur de sacrificiis hujus festi: Offeretisque holocaustum, vitulos de armento duos, arietem unum, et agnos anniculos septem; atque in sacrificiis eorum similæ oleo conspersæ tres decimas, per singulos vitulos; per arietes, duas; per agnos, decimam decimæ: quæ verba suo exponentur in loco.13 Sed inter hæc quæri potest, qualiter in isto dicatur capitulo, quod offeretur vitulus unus, et arietes duo; Numerorum vero præfato capitulo, quod erunt vituli duo, et aries unus. Ad quod responderi posse videtur, quod utrumque fieri poterat, secundum quod loco et tempori amplius congruebat. Facietis et hircum pro peccato, hoc est, pro remissione peccati offeretis hircum, qui immundum est animal; duosque agnos anniculos offeretis in hostias pacificorum, ut sæpe expositum est. Verumtamen de his duobus agnis non fit mentio in Numeris. Ideo quidam putant istud intelligendum de agnis duobus jugis sacrificii, qui offerebantur quotidie, unus de mane, alter de vespere. Vel, quod hic exprimitur, ibi tacetur, ut ex præhabitis datur intelligi. Quumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum coram Domino, cedent in usum ejus. Et vocabitis hunc diem celeberrimum atque sanctissimum. Solennitas namque Pentecostes fuit valde magna et sancta in lege, et una præcipuarum celebritatum. Omne opus servile non facietis in eo.

Postquam autem messueritis segetem terræ, non secabitis eam usque ad solum; nec remanentes spicas colligetis, sed pauperibus et peregrinis dimittetis eas. Ego sum Dominus Deus vester. Istud præceptum supra habitum expositumque consistit.14

Sequitur de festo Tubarum. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Loquere filiis Israel: Mense septimo, prima die mensis, erit vobis sabbatum memoriale, hoc est solennitas, in qua sicut in sabbato ab exterioribus servilibusque operibus est quiescendum, in memoriam liberationis Isaac a morte, quando pater ejus ex Dei præcepto extendit manum suam ad ipsum immolandum, quemadmodum in Genesi describitur;15 clangentibus tubis: illo etenim die clangebant Judæi cornibus pecorinis, eo quod aries pro Isaac immolatus, cornibus hæsit inter fruteta; et illarum clangor tubarum, fuit excitatio præparatoria ad agendum hilariter ac devote omnia mensis septimi festa, qui quasi totus erat celebris apud eos. Et vocabitur sanctum sabbatum, tanquam divino cultui deputatum. Omne opus servile non facietis in eo, et offeretis holocaustum Domino. Nec solum tunc offerebatur holocaustum, sed et alia sacrificia quædam, quæ non hic, sed in Numerorum libro exprimuntur, quo legitur: Offeretis holocaustum Domino, vitulum unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem, et hircum pro peccato, præter holocaustum calendarum cum sacrificiis.161718

Consequenter agitur de festo Expiationis. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Decimo die mensis hujus septimi, dies Expiationis erit celeberrimus. Hoc festum vocatum est Expiationis, in recognitionem et gratiarum actionem, quod Dominus illa die ignovit filiis Israel de crimine adorationis aurei vituli, ut dictum est sæpe.19 Et vocabitur sanctus, affligetisque animas vestras in eo, orationibus, vigiliis, atque jejuniis insistendo, quia etsi culpa fuit indulta, non tamen pœna in toto, et interim peccaverunt; et offeretis holocaustum Domino, prout in Numeris conscriptum est. Eadem sacrificia offerebantur in isto festo ac præcedenti. Omne opus servile non facietis in tempore diei hujus, quia dies propitiationis, hoc est divinæ miserationis atque placationis, est, ut propitietur vobis Dominus Deus vester. Ex hoc elicitur, quod licet festivitas ista exstitit instituta in commemorationem remissionis peccati adorationis vituli, nihilo minus ultra hoc instituta fuit ad impetrandum ceterorum quoque remissionem peccaminum, et ad satisfaciendum pro idololatria illa gravissima. Omnis anima quæ afflicta non fuerit in die hoc, id est, omnis homo adultæ ætatis ac vestræ religionis, qui se ipsum non castigaverit in hoc die per vigilias, orationes, jejunia, seu consimilia pœnitentiæ virtutumque opera, peribit de populis suis: quia peccando mortaliter, meretur damnari, aut etiam temporaliter est plaganda, et nisi pœnituerit, condemnabitur. Et quæ operis quidpiam fecerit, id est aliquid notabile de opere servitutis aut vitiorum, delebo eam de populo suo. Nam et contra præceptum agendo, separabatur a mystico corpore Synagogæ electæ, et incorporabatur diabolo. Nihil ergo operis facietis in eo. Legitimum sempiternum erit vobis. Sabbatum requietionis est, affligetisque animas vestras die nono mensis. A vespera usque ad vesperam celebrabitis sabbata, hoc est festa vestra. Hoc dicitur ad insinuandum quod præcedens festivitas (sicut et alia quædam festa in lege) inchoabat a vespera præcedentis diei, et usque ad vesperam durabat diei sequentis.

Nunc de solennitate Tabernaculorum subjungitur: Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Loquere filiis Israel: quintodecimo die mensis hujus septimi, erunt feriæ Tabernaculorum septem diebus Domino: hoc est, ad laudem et gloriam Domino, atque20 in recognitionem beneficiorum ipsius celebrabitur festivitas ista septem diebus, eo quod filii Israel habitaverunt in solitudine in tabernaculis atque umbraculis quadraginta annis, et ibi protegebantur ac nutriebantur a Deo. Dies primus vocabitur celeberrimus atque sanctissimus. Omne opus servile non facietis in eo; et septem diebus offeretis holocausta Domino, utpote quolibet festi istius die. De hoc in Numeris diffuse habetur. Dies quoque octavus, scilicet dies præfatam solennitatem proxime sequens, erit celeberrimus dies atque sanctissimus, et in eo fuit solennitas alia. Unde mox additur: et offeretis holocausta Domino. Est enim Cœtus atque collectæ: et de sacrificio tunc agendo, habetur in Numeris. Porro (ut Lyra dicit) hoc festum vocatum est Cœtus atque collectæ, quia eadem die colligebatur pecunia pro sacrificiis per annum fiendis, et aliis necessitatibus templi aut tabernaculi, de communi sumptu præstandis.

Sed his contradicit Rabbi Paulus: Ex hoc, inquiens, quod dies ista dicebatur Cœtus et collectæ, non habetur quod in ea fiebat illa pecuniarum collectio, etc., quia similiter dies septima festi Paschæ dicebatur Collectæ, ut in Deuteronomio legitur, et tamen nullus dicit, quod in ea colligebantur pecuniæ.21 Manifestum est quoque apud doctores Hebræorum communiter, quod præfata pecuniarum collectio fiebat per totam terram promissionis primo die duodecimi mensis, ut habetur per scripturas eorum authenticas, in quibus credendum est eis in his quæ non pertinent ad eorum errores. Ideo autem festum hoc dicebatur Cœtus et collectæ, quia in eo populus debuit adunari et colligi ad vacandum divinis, et per consequens cessare ab operibus servilibus. Unde huic verbo, Cætus seu Collectæ, semper adjungitur in hac materia cessatio ab operibus. Sed circa hoc attendendum, quod ista festivitas quæ agebatur post septimum diem festi Tabernaculorum, nullam rationem habuit litteralem pertinentem ad præteritorum memoriam. Unde tota ejus ratio est figurativa futuri. Nec est dicendum, quod præfiguravit adunationem et pacem populi Israel in terra promissionis. Sic namque cessasset post ingressum in terram illam, quemadmodum cessat figura, figurato adveniente. Hinc dicendum videtur, quod figuravit congregationem fidelium in ecclesia ad orandum, vel in regno cœlorum. Cujus signum est, quod in tota lege Mosaica septenarium celebrabatur, ut patet de sabbato, et septem diebus Paschæ, ac totidem Pentecostes, ac Tabernaculorum, et de sabbato terræ post sex annos. Dies autem octava non fuit celebris, nisi in hoc loco : in quo manifeste notatur, quod expletis omnibus festis veteris Testamenti, quæ omnia in hoc capitulo recitantur, succederent festa Christi, quæ in die octavo, hoc est in Christi resurrectione, sumpserunt exordium, prout ista plenius in Glossa tractantur : quæ non sunt intelligenda ad sensus mysticos pertinere, sed ad litteram ratione prædicta. Hæc Rabbi Paulus.

Attamen verbis Lyræ concordat quod in Scholastica fertur historia : Octava illa dies fuit solennis, quia in ea conveniebant ad faciendum collectam, forte in usus pauperum, vel in alios usus communes. Verba quoque S. Thomæ quæ sequenti ponentur articulo, non consonant verbis Rabbi Pauli.

Deinde recapitulantur prædicta. Hæ sunt feriæ Domini, hoc est dies festivi, quas vocabitis celeberrimas atque sanctissimas; offeretisque in eis oblationes Domino holocausta et libamenta, id est liquida sacrificia, juxta ritum uniuscujusque diei, hoc est secundum quod jussum est fieri in utroque horum dierum solennium; exceptis sabbatis Domini, quæ scilicet celebrantur assidue per totum anni decursum, donisque vestris, id est beneficiis quæ ex supererogatione aut simili causa dederitis ministris templi, et quæ offeretis ex voto, hoc est ex promissione aut obligatione, vel quæ sponte tribuetis Domino, id est, ex devotione, et ultra constitutum seu debitum Domino offeretis : his, inquam, demptis, offeretis quæ dicta sunt in solennitatibus illis præcipuis, quæ semel occurrunt in anno. quintodecimo ergo die mensis septimi, secundum computationem Hebræorum, cui apud nos correspondet September, quando congregaveritis omnes fructus terræ vestræ, celebrabitis ferias Domini septem diebus : quibus agebatur festum Tabernaculorum, ut dictum est. Quocirca pensandum, quod secundum legem ter in anno solvebantur primitiæ : primo de novis granis in Pascha; secundo de novis panibus in Pentecoste; tertio de omnibus fructibus terræ, de quibus erant solvendæ. Nempe ut aliqui dicunt, non dabantur de terræ nascentibus, nisi de septem speciebus, utpote de frumento, hordeo, vinea, oliva, malogranato, ficu et palma. Et ista solutio in Septembri fiebat. Die primo et die octavo erit sabbatum. Sumetisque vobis die primo festi Tabernaculorum, fructus arboris pulcherrimæ, scilicet poma citrina, ut aliqui opinantur, quæ decora sunt valde, spatulasque, id est ramos, palmarum et ramos ligni, id est arborum, densarum frondium, et salices de torrente, id est torrentibus, ubi crescunt; et lætabimini coram Domino Deo vestro : celebrabitisque solennitatem ejus septem diebus per annum. Hæc enim sumpserunt in commemorationem, quod quadraginta annis in solitudine desuper pasti sunt cibo clarissimo, et nube per diem contra solis ardorem protecti, in tentoriisque morati, ac inde perducti sunt in terram lacte et melle manantem; et ne obliviscerentur mirabilium quæ Deus fecit eis in solitudine, in qua per quadraginta annos vestimenta eorum non sunt attrita.22 Quæ omnia in observantia hujus festi, quasi in libro quodam (secundum Guillelmum Parisiensem) leguntur. Hinc in textu subjungitur: Mense septimo festa celebrabitis, et habitabitis in umbraculis factis de præfatis materiis, septem diebus. Omnis qui de genere est Israel, manebit in tabernaculis: ut discant posteri vestri, quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israel, quum educerem eos de terra Ægypti. Parentes namque exposuerunt filiis suis causam habitationis et observantiæ hujus. Ego Dominus Deus vester. Locutusque est Moyses super solennitatibus Domini ad filios Israel.

Footnotes

  1. Gen.ii, 2, 3. ↩

  2. * habitationibus ↩

  3. Exod.xii, 34. ↩

  4. Num. xxviii, 19 et seq. ↩

  5. Exod. xii, 25. ↩

  6. Lev. xiv, 10, 21. ↩

  7. Matth. vi, 33. ↩

  8. Lev. u, 14. ↩

  9. Lev. ii, 14. ↩

  10. Lev. II, 11. ↩

  11. Lev. VII, 13. ↩

  12. Num. xxviii, 3, 4. ↩

  13. Num. xxviii, 27-29. ↩

  14. Lev. XIX, 9. ↩

  15. Gen. XXV, 10. ↩

  16. Gen. xxii, 10. ↩

  17. Num. XXIX, 2, 5, 6. ↩

  18. Num.xxix, 8. ↩

  19. Expiationum ↩

  20. Num.xxix, 12 et seq. ↩

  21. Deut.xvi,8. ↩

  22. Deut. xxix, 5. ↩

Chapter 44 of 52