Articulus 44
DE SPIRITUALI SIGNIFICATIONE HUJUS CAPITULI VICESIMI TERTII, ET VERBIS QUORUMDAM DOCTORUM.
SECUNDUM quod compendiose scribit in prima secundæ Thomas, quæstione 102, in veteri lege erant septem solennitates temporales, id est, certis anni temporibus venientes; et una quasi continua, quia in ea continue mane et vespere immolabatur agnus. Festorum autem temporalium primum erat, quod iterabatur omni hebdomada: et hæc erat solennitas Sabbati, quæ celebrabatur in memoriam creationis. Alia solennitas fuit in exordio cujuslibet mensis, videlicet festum Neomeniæ, quod celebrabatur in memoriam divinæ gubernationis: quia hæc inferiora secundum motum lunæ præcipue variantur. Ideo servabatur hoc festum in novitate, non in plenitudine lunæ, ad evitandum idololatriæ cultum, quoniam in plenitudine lunæ sacrificabant idololatræ ipsi lunæ. Et quia hæc duo beneficia sunt communia toti generi humano, ideo frequentius iterabantur. Alia quinque festa celebrabantur semel in anno, et recolebantur in eis specialia quædam beneficia, populo Israelitico specialiter condonata. Celebrabatur enim festum Phase, in memoriam liberationis populi ex Ægypto; et quinquagesimo die festum Pentecostes, in memoriam beneficii legis datæ in Sinai, quinquagesimo die post Paschæ exordium. Alia tria festa recolebant specialia beneficia populo illi exhibita, et celebrabantur septimo mense, qui quasi totus apud eos fuit solennis, sicut et septimus dies. In prima etenim die mensis septimi erat festum Tubarum, in memoriam liberationis Isaac; decima die mensis illius fuit festum Expiationis, ut dictum est; quintodecimo die fuit festum Tabernaculorum, in quo sumpserunt fructum arboris pulcherrimæ, utpote citrum, et lignum densarum frondium, id est myrtum, quæ sunt odorifera, spatulasque palmarum et salices de torrente, quæ diu retinent suum virorem (et hæc in terra promissionis inveniuntur): quæ fiebant ad significandum, quod per aridam terram deserti Deus duxerat eos ad terram deliciosam. Octavo die celebrabatur festum Cœtus atque collectæ, in quo colligebantur a populo ea quæ necessaria erant ad expensas cultus divini: per quod significabatur adunatio populi, et pax præstita in terra promissionis. — Figuralis vero ratio horum festorum est, quia per juge sacrificium agni figuratur perpetuitas Christi æterna, qui est Agnus Dei, de quo ad Hebræos fertur: Jesus Christus heri et hodie, ipse et in sæcula. Per sabbatum significatur quies nobis data per Christum; per Neomeniam, quæ est incensio lunæ, illu-
Hebr. xiii, 8. minatio primitivæ Ecclesiæ; per festum Pentecostes, descensus Spiritus Sancti in Christi discipulos; per festum Tubarum, prædicatio Apostolorum; per festum Expiationis, emundatio populi christiani a suis peccatis; per festum Tabernaculorum, peregrinatio fidelium in hoc mundo, in quo ambulant in virtutibus proficiendo; per festum Cœtus atque collectæ, congregatio fidelium in regno cœlorum: idcirco hoc festum dicebatur sanctissimum. Et hæc tria festa erant ad invicem continua: quoniam a vitiis expiatos in virtutibus oportet proficere, quousque ad Dei perveniant visionem.
Hæc Thomas. In quibus duo tanguntur contra Rabbi Pauli verba præcedenti articulo introducta. Primum est, quod in festo Cœtus et collectæ fiebat collectio necessariorum ad divini cultus expensas. Secundum est, quod per ipsum figurabatur collectio populi, et pax in terra promissa. Nec inde sequitur quod Rabbi Paulus concludit, nisi dicatur, quod institutum fuit dumtaxat ad illa præfiguranda.
Denique de his festis et eorum appellationibus ac sacrificiis plura induci possent ex Josepho aliisque auctoribus, de quibus usque ad præallegatum librum Numerorum transeo.1 In generali quoque assignatæ sunt rationes ad litteram, cur Deus jusserit sibi sacrificia de præfatis animalibus potius quam de aliis immolari. In speciali vero de singulis reddere rationem, ut cur præcepit sibi tot præcise vitulos sive agniculos offerri in illo, vel illo festo, et cur tot in illo, cum aliis eis adjunctis, videtur supra hominem esse, ita quod ad hujusmodi quæstiones liceat respondere:2 Quis consiliarius ejus fuit? Et rursus: Non discutit servus dominum suum. Tamen (ut tangit Guillelmus) si in speciali plene sciremus omnia sacra et sacrificia, ac observantias idololatrarum, possemus faciliter de multis, aut omnibus his, rationabiles tradere causas. At vero de spirituali significatione Paschæ et concernentium festum illud, dictum est super Exodum.
Moraliter autem docemur ex isto capitulo, ut in præcipuis evangelicæ legis solennitatibus Deo omnipotenti cum præcipua devotione vacemus, ac spiritualia munera offeramus.3 Imo quidquid præcipuum fuerit in nobis in actu vel habitu, aut in potentia, sive in naturalibus, sive in donis gratuitis, Creatori et justificatori nostro cum singulari devotione, gratiarum actione, atque interna munditia jugiter immolemus et adscribamus: imo tanto humilius et integrius, quanto hujusmodi donum in nobis fuerit majus, ut nunquam de aliquo tali inaniter gloriemur vel extollamur. Quid autem per immolationem agni, bovis, arietis, capræ, similæ, olei, et consimilium intelligendum sit, ubertim præhabitum est. Præterea, omne tempus, videlicet septem hebdomades, quæ inter Pascha et Pentecosten eveniunt, numerare ac mensurare debemus, ita ut ipsum fructuose pertranseamus: sicque de Christi resurrectione gloriemur in Domino, ut per omne hoc tempus ad copiosam adorandi Spiritus Sancti susceptionem nos præparemus, atque in ipsa dignissima Pentecostes celebritate, offeramus Domino panes duos primitiarum, id est omnem actum præcipuum, tam contemplativæ vitæ quam activæ, cum septem agnis, id est puris et innocentibus actibus septem donorum Spiritus Sancti.4
Celebremus insuper festum Tabernaculorum, non sic, sicut in veteri lege, sed quod per festum illud est præfiguratum. Unde et Zacharias scribit: Omnes qui reliqui fuerint, ascendent ab anno in annum, ut adorent Regem Dominum exercituum, et celebrent festivitatem Tabernaculorum.5 Quemadmodum enim Hebræi septimo mense jussi sunt agere festum illud in memoriam deductionis eorum per desertum, usque in terram promissam; ita et nos quotidie cum cordis celeberrima gratiarum actione debemus recolere, qualiter per Christi adventum et passionem, de vitiorum caligine et dæmonum potestate erepti, per vallem hanc lacrimarum tanquam per solitudinem, ad patriam æternæ deducimur claritatis, et interim in isto exsilio quasi in terra deserta, invia, et inaquosa, pascimur et potamur, protegimur et gubernamur a Domino:6 in quorum omnium gratam memoriam debemus accipere fructus arboris pulcherrimæ, id est, actus et opera Christi considerare, fructum et meritum suæ præstantissimæ passionis participare. Christus quippe est lignum vitæ, et pulcherrima sapientiæ arbor, qui se ipsum vocavit viride lignum etiam tunc, dum tanquam leprosus et quasi percussus a Deo, bajulans sibi crucem exivit.78 Iterum arbor ista est crux Salvatoris, arbor vere decora et fulgida, ornata regis purpura, cujus fructus est meritum Christi, salvatio mundi, salus æterna.9 Spatulasque palmarum, id est documenta et exempla Apostolorum, qui sublimiter justi, floruerunt ut palmæ, et ramos doctrinarum atque virtutum extenderunt ad nos, ut inde pascamur. Et ramos ligni densarum frondium. Hoc lignum est gloriosissima Christifera Virgo, plena omnium supernorum donis charismatum, quæ de sua opulentia liberalissime nobis communicat; quæ alis suæ pietatis ac potestatis, tanquam densissimis frondibus nos tuetur. Et salices de torrente. Salix est sterilis arbor, sed suum diu servans virorem. Per salices ergo intelligi possunt virgines sacræ, quæ carne infecundæ, omni floruerunt castitatis candore. His omnibus Ecclesiam Christi, habitaculum cordis nostri, conversationem nostram in isto exsilio decorare debemus: sicque cogitationes nostræ diem festum agant Deo in animo.10
Footnotes
Chapter 45 of 52