Skip to the text

Articulus 46

ELUCIDATIO LITTERALIS CAPITULI VICESIMI QUINTI : LOCUTUSQUE EST DOMINUS AD MOYSEN.

DIVERSA in hoc capitulo traduntur præcepta, quorum quædam sunt cærimonialia, quædam judicialia. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Quando ingressi fueritis terram, quam ego dabo vobis, sabbatizetis sabbatum Domino, id est, ad Dei honorem quiescat terra a solita cultura et seminatione, sicut in sabbato cessatur ab opere omni servili. Sex annis seres agrum tuum. Istud præceptum in Exodo scriptum est, et ibi diffuse expositum; estque ostensum ibidem, quemadmodum secundum communem Hebræorum opinionem, non fiebat aliqua agrorum aratio, seminatio, messio in septimo anno. Et hanc opinionem (quam et Josephus approbat) sequuntur Magister in historiis, et Andreas, ac alii quidam expositores catholici. Augustinus vero et Glossa, ac alii quidam dicunt, quod septimo anno terra seminabatur ac metebatur, non tamen ad propriam seminantium commoditatem, sed potius ad pauperum usus ac sustentationem. Verumtamen ex isto passu habetur, quod ea quæ septimo anno sponte nascebantur in agris, venerunt in usum et esum communem, tam seminantium seu dominorum ipsorum agrorum, quam aliorum, scilicet pauperum ac brutorum. Et quod de agris dictum est, de vinea quoque et olivetis est intelligendum. Nam fertur in littera: Septimo autem anno sabbatum, id est quies, erit terræ, requietionis Domini, id est talis quies, ut est quies in septimo die hebdomadæ, ita quod in tota terra vestra cessabitur ab agricultura, seminatione, et messione. Unde subjungitur: Agrum non seres, et vineam non putabis. De oliveto autem fit mentio in Exodo.

Quæ sponte gignit humus, non metes. Terra seu agri dicuntur illa sponte producere, quæ sine humana cultura gignunt, sive ex decidentibus granis segetum anni prioris, sive ex innata fecundatione. Occulta etenim quædam semina latent in hujus mundi corporeis elementis. Et uvas primitiarum tuarum, id est primos botros vitis tuæ, et per consequens, nec ceteros in tuos usus præcise, quasi vindemiam non colliges, id est, ut colligi solent uvæ vinearum aliis annis. Annus enim requietionis terræ est. Sed fructus horum, puta agrorum et vinearum septimo anno nascentes, erunt vobis in cibum, videlicet tibi et servo tuo et ancillæ tuæ et mercenario tuo, et advenæ, qui peregrinatur apud vos. Jumentis tuis et pecoribus:1 in Exodo dicitur, et bestiis, per quas intelliguntur animalia silvestria; omnia quæ nascuntur, præbunt cibum. Denique textus iste, dempto eo quod ait, Et advenæ, sonat, ac si ista sponte nascentia, solum redigenda essent in usum dominorum terræ in qua nascuntur, et domesticorum ipsius. Textus vero Exodi sonare videtur, quasi totum illud esset pauperibus derelinquendum ac brutis. Nam dicitur ibi, Anno septimo dimittes terram et requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui, et quidquid reliquum fuerit, edant bestiæ agri.2 Ex quibus omnibus colligitur, quod fructus hujusmodi erant communes usui tam dominorum agrorum et domesticorum ipsorum, quam advenarum, pauperum ac brutorum. Verumtamen ut loquitur Augustinus, satis mirum apparet, qualiter terra sine cultura et seminatione poterat notabiles fructus producere, ex quibus omnes hi vescerentur, nisi forte natura terræ illius hoc habeat. Subditur de anno jubilæo: Numerabis quoque tibi septem hebdomadas annorum: quarum hebdomadarum quælibet continet septem annos, sicut hebdomada dierum continet septem dies: hinc subjungitur, id est septies septem, supple, annos: quæ hebdomadæ annorum simul, faciunt annos quadraginta novem. Et clanges buccina mense septimo, decima die mensis illius, propitiationis tempore, id est, in quo decimo die est festum Expiationis3, ut vicesimo tertio habetur capitulo, in universa terra vestra, propter imminentis jubilæi solennitatem, atque ut omnes se præparent ad illam: sicque in diversis terræ partibus erant plures buccinatores. Tamen, ut in Scholastica recitatur historia, aliqui dicunt, Septem annis jubilæum præcedentibus in singulis neomeniis, id est novis lunationibus, clangebant tubis, et septem diebus continuis ante jubilæi inceptionem solennizabant tubis clangentes.

Sanctificabisque, id est, ad multa divina ordinabis et applicabis, annum quinquagesimum. De intellectu hujus verbi est duplex opinio apud Hebræos atque Catholicos, quoniam quidam per hunc quinquagesimum annum intelligunt ultimum annum prædictarum septem hebdomadarum, videlicet annum quadragesimum nonum:4 quem tamen quinquagesimum vocant per comparationem ad præcedentem jubilæum, seu potius ad ultimum annum illius, per inclusionem anni ejusdem: sicque annus jubilæus concurrebat seu idem erat cum anno remissionis ultimatæ hebdomadæ prædictorum annorum. Alii per quinquagesimum annum intelligunt annum proxime subsequentem præfatas septem hebdomadas: et ita tam in ultimo illo anno septem hebdomadarum seu quadragesimo nono, quam in anno immediate sequente, utpote jubilæo, terra Israel sabbatizavit. Et vocabis remissionem, id est annum gratiosum, cunctis habitatoribus terræ tuæ, remissione et gratia ejus egentibus. Ipse est enim jubilæus, id est jucundus et prosper propter ea quæ fient in eo. De quibus subjungitur :

Revertetur homo ad possessionem suam, quam ante vendiderat, seu quæ hereditario jure ad ipsum pertinere debebat, quamvis ad tempus fuit impedimentum; et unusquisque rediet ad familiam pristinam, a qua, fuga, exsilio, conjugio aut simili modo fuerat separatus; quia jubilæus est et quinquagesimus annus. Non seretis neque metetis in jubilæo sponte in agro nascentia, et primitias vindemiæ non colligetis, prout fit in aliis annis, vehendo ea in horrea vestra ad proprium usum, ob sanctificationem jubilæi; sed statim ablata comedetis, id est, ea quæ inde cursim et partim tuleritis, tanquam de quodam communi bono comedetis.5

Circa hæc scribit Thomas in prima secundæ, quæstione 105, et primo sic arguit: Societas hominum per hoc maxime conservatur, quod homines emendo et vendendo sibi invicem res suas commutant quibus indigent, ut in Politicis dicitur. Sed lex vetus abstulit vim venditionis: mandavit enim quod possessio vendita rediret ad venditorem in jubilæo. Ad idem respondet: Sicut Philosophus dicit in secundo Politicorum, Regulatio possessionum, multum confert ad conservationem civitatum, gentis ac patriæ. Unde refert, quod in quibusdam gentium urbibus fuit statutum, ut nullus possessionem suam vendere posset, nisi pro manifesto detrimento. Si enim passim possessiones vendantur, potest contingere, quod omnes possessiones ad paucos deveniant, et ita necesse erit civitatem vel regionem habitatoribus vacuari. Idcirco lex vetus ad hujusmodi periculum evitandum sic ordinavit, quod et necessitatibus hominum subveniretur: propter quod admisit venditionem usque ad certum tempus, et cum hoc removit periculum, præcipiens ut certo tempore possessio vendita ad vendentem rediret; et hoc constituit, ut sortes non confunderentur, sed semper remaneret eadem distinctio determinata in tribubus.

Sequitur modus servandi justitiam in contractibus. Quando vendes quidpiam civi tuo, id est alicui de populo tuo: alienis enim gentibus non poterant vendere agros suos Judæi, nisi forte fuissent ad Judaismum conversi; vel emes ab eo agrum, olivetum aut vineam; ne contristes fratrem, id est proximum tuum, ipsum injusto contractu gravando; sed juxta numerum annorum jubilæi emes ab eo, id est, plus aut minus dabis vendenti pro re venali, secundum quod plures aut pauciores anni restant usque ad proximum jubilæum futurum, seu a proxime elapso fluxerunt: quod redit in idem; et juxta supputationem frugum vendet tibi, id est, plus aut minus de pretio exiget, secundum quod fructus nascituri probabiliter æstimantur majores aut minores futuri, vel prout res vendenda fertilior est. Hinc quasi expositorie sequitur: Quanto plures anni remanserint post jubilæum præteritum usque ad jubilæum sequentem, tanto crescet et pretium exponendum pro agro emendo, aut re consimili; quanto minus temporis numeraveris, tanto minoris emptio constabit. Tempus enim frugum vendet tibi, id est fructus nascituros usque ad jubilæum: nam fundum non potest vendere absolute. Præterea Josephus ait: In jubilæo conveniebant venditor agri et emptor, computabantque fructus ex agris susceptos: quibus compertis exuberasse ultra expensas factas in agro, recipiebat venditor agrum. Quod si expensæ transcenderent, hoc quod deerat emptor recepit, et a possessione sua discessit.

Nolite affligere per circumventionem, aut alium modum injustum, contribules vestros, id est eos qui ex eadem vobiscum sunt tribu aut natione: imo nullus injuste est affligendus corporali aut spirituali afflictione, quum hoc sit de lege naturæ: Ne facias alteri, quod non vis fieri tibi.6

Sed timeat unusquisque Deum suum: quem qui timuerit, omnia ista implebit, quia qui timet Deum, nil negligit;7 quia ego Dominus Deus vester. Facite præcepta mea moralia, et ea quæ sunt de lege naturæ, et judicia mea, id est judicialia mandata, custodite memoriter, et implete ea per effectum. Neminem enim vult Deus otio dare locum, sed juxta vires suas vult unumquemque fructificare. Vires quoque (ut ait Glossa) conscientia cujusque examinat. Circa hæc ait Glossa: Ne quis audita moderatione vendendi et emendi, sævior fieret, et condescensio ipsa noceret, caute adjungit: Facite præcepta mea. Audito quippe præfato moderamine, in contractibus observando, poterat emptor amaricari, eo quod parum esset lucraturus emendo, et venditor remissior fieri et prodigus in utendo, tanquam qui venditum esset rehabiliturus vel in se ipso, aut in sobole sua:8 ideo ad excludendum ab utrisque hæc mala, sapienter admonuit Dominus, ut unusquisque secundum divina præcepta se regulet.

Consequenter tangit Dominus quasi rationem seu præmium observandi sua præcepta. Ut habitare possitis in terra vobis promissa, absque ullo pavore carnali, mundano, inordinato, pœnali; et gignat vobis humus fructus suos, quibus vescamini usque ad saturitatem exclusive, si per saturitatem intelligatur gulosa comestio, juxta quod ait Salvator: Væ vobis qui saturati estis.9 Vel, Usque ad saturitatem inclusive, intelligendo nomine saturitatis sufficientem refectionem. Nullius persecutoris impetum formidantes, certi quod Deus non deseret vos, nisi prius deseratur a vobis. Verumtamen contra tentationes et impetus invisibilium hostium, oportet nos jugiter esse præcinctos, et cum filiali timore et tremore inde nascente, nostram operari salutem.1011 Ne autem ex diffidentia providentiæ Dei, et ex sollicitudine mundiali negligerent Hebræi præcepta de sabbatizatione septimi anni et requie jubilæi servare, Dominus subdit: Quod si dixeritis, Quid comedemus anno septimo, si non severimus, neque collegerimus fruges nostras? Dabo benedictionem meam, id est copiosam et supernaturalem multiplicationem terræ nascentium, vobis anno sexto, et faciet fructus trium annorum: id est, terra vestra tantum proferet fructum uno anno, utpote sexto, quantum naturaliter solet proferre tribus annis. Seretisque anno octavo, quiescentes septimo anno ab agricultura, et comedetis fruges veteres, utpote fructus sexti anni, usque ad annum nonum; donec nova nascantur, edetis vetera: atque ut Josephus refert, istud in obedientibus implebatur. Quocirca loquitur Glossa: Quia per duos annos Dominus terram vacare præceperat, ne conturbarentur tanquam solliciti quid comederent, ait: Dabo benedictionem meam. Et notandum, quia quum Christus dicat, Nolite cogitare de crastino, lex jubet ne cogitent de tribus annis.12

Terra quoque non vendetur in perpetuum, quia mea est. Non dubium quin jure creationis et gubernationis, ac universalis dominii, universa terra totusque mundus sit Dei; sed nunc specialiter mentio est de terra promissionis, quam Deus suo cultui specialiter deputavit. Unde nunc jubet, ut nec tota, nec aliqua ejus pars in æternum vendatur a filiis Israel, quasi ipsi essent domini terræ illius, qui solum erant advenæ et coloni ipsius Dei in ea: sicut colonus fertur, qui colit et incolit terram seu domum alterius. Verum ut recitat Augustinus, alia littera habet, Terra non vendetur in profanationem, ne quis terram quam accepit, audeat vendere profanis hominibus, qui in ea impietatem exerceant, alienosque deos colant. Alii autem habent, In confirmationem, ut scilicet venditio non ita firmetur, quin in jubilæo venditum redeat ad venditorem. Ideo qui habet terram, utatur ea secundum Dei præceptum. Unde cuncta regio possessionis vestræ, sub redemptionis conditione vendetur, id est, nulla pars terræ vestræ aliter vendatur a vobis, nisi sub hac conditione, quod redimi poterit. Unde subjungitur:13

Si attenuatus frater tuus, id est proximus tuus compulsus inopia aut diffortunio, vendiderit possessiunculam suam, et voluerit propinquus ejus, potest redimere quod ille vendiderat: et hoc ratione consanguinitatis quæ facit cognatos quodammodo unum, quemadmodum multi rami et frondes sunt unum in radice. Sin autem non habuerit proximum, id est, si venditor nullum habuerit cognatum volentem et potentem redimere quod venditum est, et ipse venditor, pretium ad redimendum potuerit invenire, id est obtinere in promptu; computabuntur fructus levati ab emptore de terra quam emit, ex eo tempore quo venditor vendidit, id est terram talem; et quod reliquum est, id est, id quod computatis fructibus illis, adhuc deest ab integritate pretii, quod ab emptore pro terra sua accepit, reddet emptori si potest, sicque recipiet possessionem suam. Quod si non invenerit manus ejus ut reddat pretium, id est, si potestas sua non extendit se ad hoc, quod reddere possit emptori præfatum residuum; habebit emptor quod emerat usque ad annum jubilæum. In ipso enim omnis venditio redibit ad dominum suum, et ad possessorem pristinum.

Qui vendiderit domum suam intra muros urbis situatam, habebit licentiam redimendi, donec unus impleatur annus. Si non redemerit eam primo anno, et anni circulus fuerit evolutus: an autem propinquus poterat eam redimere, non exprimitur hic; emptor possidebit eam, et posteri ejus in perpetuum, et redimi non poterit etiam in jubilæo. Sin autem in villa fuerit domus, quæ villa muros non habet, agrorum jure vendetur, id est tali manerie, quod redimi poterit semper usque ad jubilæum, eo modo quo de redemptione agrorum venditorum est dictum. Sin autem redempta non fuerit ante jubilæum, in jubilæo revertetur ad dominum suum, id est ad venditorem, seu ejus heredem.14

Sed circa hæc oritur quæstio, quæ sit causa diversitatis istius circa venditas domos. Iterum, quoniam dictum est, quod in jubilæo omnis possessio seu venditio redit ad dominum ac pristinum possessorem, ergo et domus in urbe sita et vendita, saltem in jubilæo potest redimi, imo sine redemptione ad venditorem reverti. — Ad primum horum aliqui dicunt, quod urbes oportet esse magis populosas: idcirco statutum est, ut domus earum venditæ, non possent redimi nisi primo anno, quatenus possessores essent minus proni vendere ipsas. Porro Thomas in prima secundæ, quæstione 105, respondet: Quia domus urbanæ non erant sorte distinctæ, Deus concessit ut in perpetuum vendi possent, sicut et bona mobilia. Reditio namque venditi ad venditorem, est instituta ut sortes non confunderentur, id est divisio terræ tribubus facta per sortium missionem; nec erat statutus numerus domorum civitatum, sicut erat certa mensura possessionis, ad quam non addebatur. Sed domus villarum non muratarum, in perpetuum vendi non poterant, quia hujusmodi domus non construuntur, nisi ad cultum atque custodiam possessionum. — Ad secundum respondetur, secundum Magistrum in historiis, quod a generali regula illa excipiebantur domus urbium. Verumtamen domus Levitarum venditæ, semper redimi poterant. Unde mox subditur :

Ædes Levitarum quæ in urbibus sunt, semper redimi possunt. Si redemptæ non fuerint ante jubilæum, in jubilæo revertentur ad dominos suos. Cujus ratio subditur, quia domus urbium Levitarum, sunt pro possessionibus inter filios Israel: id est, domus Levitarum, quas habent in urbibus seu etiam in villis, sunt quasi hereditaria bona eorum, eo modo quo agri et vineæ sunt hereditates tribuum aliarum; nec Levitæ agros in hereditatem sortiti sunt. Ideo domus Levitarum, quamvis sitæ in urbibus, redimi possunt, et redeunt ad suos possessores, quemadmodum agri tribuum aliarum. Suburbana autem eorum non veneent , id est, Levitæ non poterunt sua vendere suburbana, quia possessio sempiterna15 est. Suburbana quippe Levitarum, erant loca pascualia extra et prope urbes ipsorum sita, et communiter deputata alendis eorum pecoribus, et ita erant quædam communia bona: propter quod a singularibus vendi non poterant, sed erant bona perpetua, quia communitas illa Levitica, cui attinebant, secundum se totam non defecit.

Sequitur alia lex pietatis de proximo non gravando. Si attenuatus fuerit frater tuus, et infirmus manu: id est, si proximus tuus natu Judæus fuerit depauperatus, et facultate seu robore operandi destitutus; et susceperis eum ad cohabitandum tibi, quasi advenam et peregrinum, eo quod in alienis domibus commoretur, et vixerit tecum inter te conversando; ne accipias ab eo usuras pro eo quod ei accommodaveris, nec amplius quam dedisti, id est nullam superabundantiam ultra sortem: quia non est afflicto addenda afflictio, præsertim dum ejusdem religionis et nationis consistit. Time Deum tuum, caritative et timorate te habendo, secundum quod exigit filialis timor Dei, ut vivere possit frater tuus apud te per tuam subventionem, et non cogatur præ paupertate et aggravatione ei facta ex te, abire et fugere. Deinde quasi expositorie subditur: Pecuniam tuam non dabis ei ad usuram, et frugum superabundantiam non exiges, plus de bladis petendo, quam ei accommodasti: quia usura committitur non solum in pecuniis, sed et in fructibus terræ ac consimilibus, quorum usus est eorum consumptio. Hoc loco prohibetur Judæis usura in suos; alibi vero videtur eis permitti in extraneos, ut ibi dicetur.

Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægypti, ut darem vobis terram Chanaan, et essem vester Deus: ideo volo, quod sicut ego fui omnibus vobis gratiosus et pius, ita et vos mutuo sitis. Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater, id est proximus tuus in servum, seu proxima in ancillam, non opprimes eum servitute famulorum, id est tam dure sicut tractari solent servi et ancillæ alterius sectæ ac nationis; sed quasi mercenarius et colonus erit, id est, ita tractabis eum atque reficies, ut solent mercenarii et coloni tractari, qui quasi medio modo habentur inter prolem et servum empticium. Servus quoque Hebræus empticius, non fuit penitus mercenarius et colonus, quoniam domum suam et agrum fuit cito recuperaturus, ut dicit Glossa. Usque ad annum jubilæum operabitur apud te, id est, tibi deserviet. Verumtamen si interim occurrebat annus remissionis, scilicet septimus annus ab exordio quo cœpit servire, poterat egredi liber, prout in Exodo præhabitum est. Et postea, scilicet in exordio jubilæi, egredietur domum et servitutem tuam, liber cum liberis suis et uxore, et revertetur ad cognationem, id est ad habitandum inter suos cognatos, et ad possessionem patrum suorum quæ ad tempus fuit alienata ab eo.

Mei enim sunt servi: id est, filii Israel sunt immediate servi mei, quia de servitute Ægyptia eos redemi, et meo obsequio mancipavi. Hinc additur: et ego eduxi eos de terra Ægypti. Non veneent conditine servorum, id est, hoc jubeo, ut non vendantur ut solent vendi ceteri servi ad serviendum perpetuo, qui et dura servitute premuntur; nec affligas eum per potentiam, sed metuito Deum tuum. Servus et ancilla sint vobis, id est, servos et ancillas ematis ac jugiter teneatis, de nationibus quæ in circuitu vestro sunt, puta de infidelibus, quamvis nondum conversis, et de advenis qui peregrinantur inter vos, id est de conversis ad Judaismum, vel qui ex his nati fuerint in terra vestra; hos habebitis famulos et item ancillas ex illis, et transmittetis hereditario jure ad posteros, secundum quod in libris Josue, et Regum, et Paralipomenon, et Esdræ, legitur de Gabaonitis, seu Nathinæis, aliisque quibusdam impletum; ac possidebitis in æternum. Hæc promissio fuit conditionaliter intelligenda, sicut et aliæ multæ, videlicet si Judæi in Dei cultu manerent constantes, nec peccando obicem ponerent

Exod. xxi, 2. veneant

Josue ix, 27. 1 Par. ix, 2. 1 Esdr. ii, 58. impletioni promissionis divinæ. Fratres autem vestros filios Israel ne opprimatis per potentiam.

Si invaluerit apud te manus advenæ atque peregrini: hoc est, si aliquis ad Judaismum conversus, in terra vestra fuerit dives et potens factus, aut manserit talis; et attenuatus frater tuus natione Judæus, vendiderit se ei in servum, aut cuiquam de stirpe ejus, post venditionem potest redimi. Qui voluerit ex fratribus, id est consanguineis suis, redimat eum, et patruus et patruelis, id est filius seu filia patrui, et consanguineus et affinis, id est quicumque cognatorum seu affinium ejus. Sin autem et ipse potuerit, redimet se, supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suæ usque in annum jubilæum; et pecunia qua venditus fuerat, juxta annorum numerum etiam computata, et ratione mercenarii supputata: id est, redimendo se attendet, et computabit quantum servitus sua profuit venditori a tempore quo se vendidit illi, et item quot anni restent usque ad proximum jubilæum futurum; sicque in redemptione sua defalcabitur de restitutione pretii, quo vendidit se, tantum, quantum interim valuit servitus sua, seu alibi promeruisset deserviendo. Et rursus, quo jubilæus magis aut minus distat, secundum hoc magis aut minus reddet pro sua restitutione, sicut de redemptione agrorum jam dictum est. Ex quibus planus est textus sequens. Si plures fuerint anni, qui remanent usque ad jubilæum, secundum hos reddet pretium. Si pauci, ponet rationem cum eo juxta annorum numerum, et reddet emptori, quod reliquum est annorum, quibus ante servivit, mercedibus imputatis. Non affliget eum violenter. Quod si per hæc redimi non potuerit, anno jubilæo egredietur cum liberis suis, sicut expositum est.

Mei enim sunt servi filii Israel: idcirco in servitutem humanam non sunt perpetuo redigendi, nisi forte per suos excessus aliud mereantur, vel nisi sponte eligant in servitute manere, prout super Exodum fuit expositum. Hinc Josephus et Magister in historiis protestantur, quod quamvis Judæi essent contribules et concives eorum a quibus aliquando emebantur, tamen voluit eos servitutis schemate castigare propter legum seu Mosaicæ legis præceptorum transgressionem. Atque ut ait Glossa, constat ex his, quantum diligatur a Domino, et quantum sit diligenda libertas. Ideo enim Israelitam noluit alienis servire, sed redimi jussit. Denique si indecens fuit, natione Hebræum servire alieno, quamvis ad Judaismum converso: quanto indecentius est, Christianum aut Christianam induratis perfidisque servire Judæis? Non ergo hoc permittant fideles.

B

C

Footnotes

  1. Exod. xx, 10, 11. ↩

  2. Exod. xxiii, 11. ↩

  3. Lev. xxiii, 27. ↩

  4. Ibidem. ↩

  5. * oblata ↩

  6. Tob. IV, 16. ↩

  7. Kecle. vu, 19. ↩

  8. * segnior ↩

  9. Luc. vi, 25. ↩

  10. Philipp. u, 12. ↩

  11. Philipp. ii, 12. ↩

  12. Matth. vi, 34. ↩

  13. Eccle. vii, 19. ↩

  14. * si ante ↩

  15. * veneant ↩

Chapter 47 of 52