Skip to the text

Articulus 47

DE SPIRITUALI EJUSDEM CAPITULI VICESIMI QUINTI INTELLECTU.

QUANDO ingressi fueritis terram, quam ego dabo vobis, sabbatizet terra sabbata sua. Terra ista est Ecclesia militans, quæ peregrinatur in terra; vel monastica religio, seu propriæ fragilitatis consideratio humilis: quæ terra a Deo donatur, dum quis ab ipso per fidem et caritatem incorporatur Ecclesiæ, vel gratiam conversionis perfecte sortitur, sive ad veram humilitatem perducitur. Quum igitur quis has terras, aut earum aliquam est ingressus, tunc ipsa Ecclesia gloriatur in Domino, et pace pectoris conquiescit. Similiter sacra religio de suis professoribus gaudet. Humilitas quoque facit mentem repausare in Christo. Sex annis seres agrum tuum, et sex annis putabis vineam tuam. Per agrum, inferior pars animæ; per vineam, portio ejus superior designatur. Per senarium autem annorum, qui est numerus completus, totum vitæ nostræ tempus in hoc sæculo accipi potest. Itaque indesinenter omni quo vivimus tempore in hoc mundo, non cessemus tam inferiorem rationem sensitivumque appetitum, quam vim intellectivam ac voluntatem circa spiritualia ac divina versantes seminare, fecundare, excolere, et implere actibus virtuosis, affectionibus sanctis, apprehensionibus et considerationibus vere salubribus, ne exprobrari valeat nobis illud Proverbiorum: Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti, et ecce totum operuerunt urticæ.1 Amputandæ ergo sunt a vinea cordis urticæ et spinæ passionum ac vitiorum.

Septimo autem anno sabbatum erit terræ. Per septimum annum intelligitur tempus beatæ remunerationis, sive in particulari uniuscujusque judicio, sive in resurrectione finali, in quibus non erit tempus seminandi ac promerendi, seu per profectum colligendi; sed de eo quod seminavimus et profecimus, beatificam refectionem suscipiendi pro præmio, juxta quod scriptum est: Labores manuum tuarum quia manducabis.2 Et iterum:3 Opera eorum sequuntur illos. Hinc subditur: Sed erunt vobis in cibum, tibi et servo tuo et ancillæ tuæ: quoniam in resurrectione finali præmiabuntur electi in corpore et in anima, in intellectivis ac sensitivis potentiis, pro meritis vitæ præsentis. Quæ sponte gignit humus, non metes: hoc est, de his quæ propria efficis voluntate aut naturalis rationis dictamine, sine caritatis et gratiæ condimento, mercedem gloriæ non habebis, quum absque caritate nihil sit meritorium.

Numerabis quoque tibi septem hebdomadas annorum, sanctificabisque annum quinquagesimum, et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terræ. Per annum hunc quinquagesimum jubilæum, præfiguratus videtur annus jubilæus evangelicæ legis, quo plena confertur peccatorum remissio cunctis hominibus, qui per veram contritionem et confessionem ad tantam gratiam se disponunt: quo anno instante, buccina prædicationis undique intimatur tanta celebritas.4 Rursus per jubilæum legis, intelligitur tempus gratiæ Christi, qui prædicavit annum acceptabilem Domino. Nihilo minus per eumdem jubilæum designatur quietissima et æterna duratio electorum in patria. Propterea Glossa dicit:

Interrogemus Judæos, si septimum diem Moyses honoravit, et ab operibus vacare præcepit, cur quinquagesimum annum celebrari mandavit.5 Non utique hoc mandasset, nisi mysterium designasset, quod Judæorum non capit infirmitas. Per hæc etenim duplex omnium consummatio significatur a Deo: una cujusque singularis, altera omnium generalis. Prima designatur per septenarium, secunda per jubilæum seu quinquagesimum. Nempe in hebdomadam dierum, duratio vitæ humanæ modo dividitur. Quum ergo hic numerus fuerit in semetipso multiplicatus, et tota sæculi ætas completa, et tempus diu volutum, ad finem pervenerit, jubilæus succedet. Ante quem buccina clanget, quia in tuba Dei Christus descendet de cœlo ad judicandum pro suis electis.6 Tunc revertetur homo ad possessionem suam, ad cœlestem videlicet paradisum; et ad familiam pristinam, id est ad angelicam societatem, cum qua præordinatus est Deo servire. In fine etenim dicturus est Judex: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi.7

Quando vendes quidpiam civi tuo, vel emes ab eo, ne contristes fratrem tuum. Dominus et Salvator in Evangelio loquitur: Negotiamini dum venio. Est itaque spirituale quoddam commercium seu mercatum, quo prælatus seu prædicator impendit auditoribus talentum verbi cœlestis, donum doctrinæ et gratiam sibi collatam illis communicat, quatenus illi pro hujusmodi bonis referant fructum, spiritualiterque ditentur.8910 Verumtamen non sunt ultra modum requirendi ad exhibendum hujusmodi incrementum, sed patienter sunt tolerandi, et cum modestia corripiendi, ut saltem paulatim proficiant.11 Nolite affligere contribules vestros. Nemo alteri sit molestus, injuriando aut ulciscendo injuste, imo alter alterius onera portet.12 Advertamus quod per Ezechielem Dominus contestatur contra iniquos: Mœrere fecistis quem ego non contristavi.13

Implete præcepta mea, ut habitare possitis in terra absque ullo pavore. Observantia etenim præceptorum, bonam conscientiam parit, generatque fiduciam, et imperterritum facit. Unde justus quasi leo confidens, absque terrore erit.14 Porro sonitus terroris semper in auribus impii, et quum pax sit, ille insidias suspicatur.15 Hinc et Philosophus ait, quod hi qui bene se habent in divinis, sunt audaciores. Et gignat vobis humus fructus suos, id est, caro obediendo spiritui exerceat actus virtutum. Quibus vescamini usque ad saturitatem, ut scilicet in patria coronemini pro hujusmodi factis, pro jejuniis, disciplinis, vigiliis, lacrimis.

Terra quoque non vendetur in perpetuum. Terra nostra, est caro nostra mortalis, quam quasi diabolo pro voluptatis et iniquitatis denario vendimus, dum eam exhibemus arma iniquitatis peccato.16 Quod et si quis ad tempus effecerit, absit ut vel proposito vel opere faciat hoc usque in finem vitæ suæ: sed protinus resipiscat, seque per pœnitentiam redimat, et a jugo atque obsequio iniquitatis ac dæmonum conetur eruere. Si attenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam: id est, si quis onere tentationum, aut pondere adversitatum, charismata gratiæ sibi infusa amiserit, consentiens tentatori, et locum in se præstans diabolo, propinquus ejus potest redimere eum:17 tunc enim ceteri debent pro eo orare, et omni quo quiverint modo, ad statum salutis eum reducere.

Qui vendiderit domum suam intra muros urbis, habebit licentiam redimendi, donec unus impleatur annus. Domus intra muros posita, est status salutis, seu gradus meritorum, vel locus quem quis habet in Ecclesia, quæ est civitas Dei viventis, cujus muri sunt angelica custodia et ipse Salvator, prælatorum quoque præsidentia. Qui hanc suam vendiderit domum, egrediendo Ecclesiam per peccatum, vel ecclesiasticam unitatem per schisma vel hæresim, vel individuam caritatem per mentis aversionem, potest eam redimere primo anno. Si autem perseveraverit, induratusque fuerit in his malis, vix aut nunquam se emendabit, dicente Apostolo:18 Hæreticum hominem post unam et secundam correptionem devita, sciens quia subversus est, et delinquit proprio judicio condemnatus. Sin autem in villa fuerit domus. Domus in villa, est exsistentia meritorum, seu locus virtutum inter pusillos et fragiles: qui si peccaverint ex ignorantia aut infirmitate, non ex proposito atque malitia, veniam facilius adipiscuntur, et convertibiliares exsistunt: ideo semper redimi possunt venditæ domus ipsorum, quia ad pristinum gratiæ statum citius reparantur. Si autem redempta non fuerit, in jubilæo revertetur. Sæpe enim contingit, ut per misericordissimam Dei præventionem quasi in jubilæo pœniteant et salventur, qui nec suis laboribus, nec aliorum suffragiis ad hoc devenissent. Quod et in jubilæo anno Ecclesiæ copiosius solet accidere. Ædes Levitarum quæ in urbibus sunt, semper redimi possunt. Ædes Levitarum, possunt intelligi virtutes et merita religiosorum et perfectorum, qui si interdum corruerint, tot et tanta habent præsidia resurgendi, quod facilius recuperantur, et memores quales paulo ante exstiterint, fortius ad meliora nituntur. Suburbana autem eorum non veneent: id est, libri Scripturæ canonicæ atque authenticæ non sunt alienandi, quoniam sunt perpetua hereditas electorum.

Si attenuatus fuerit frater tuus, et infirmus manu: id est, si proximus aut subditus tuus fuerit vitiis obrutus, et tentatione oppressus, et susceperis eum ad curandum, ad informandum ac protegendum, noli esse austerus ad ipsum, sed caritative, patienter et discrete te habe ad ipsum, nec amplius quam potest ab ipso requiras, quum dicat Apostolus:19 Debemus nos firmiores imbecillitates infirmorum portare.

Itemque: Fratres, et si præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans te ipsum, ne et tu tenteris.20

Si paupertate compulsus, vendiderit se tibi frater tuus, etc. Hoc loco docentur fideles Domini, quam pie et humiliter habere se debeant ad fideles eis obsequentes, tanquam ad participes gratiæ, et sicut ad fratres fide ac religione, et velut ad pauperes Dei, quibus ait Salvator: Beati pauperes, quoniam vestrum est regnum Dei;21 imo sicut ad eos, qui ipsis forsan multo meliores, aut magis electi constant. Hanc doctrinam tangit et Paulus in suis epistolis. Servus et ancilla sint vobis de nationibus. Vere sic decet, ut hæretici, schismatici, et ceteri infideles serviant Christianis, qui sunt genus electum, regale sacerdotium, gens sancta.22 Fratres autem vestros filios Israel ne opprimatis per potentiam: hoc est, vere catholicos non tractetis indigne. Sed heu! quoniam Christiani suis vitiis opprimi, et servire iniquis merentur; et ipsi dimissis perfidis hostibus suis, contra se invicem præliantur; imo scientes quam dire et inhumane fratres eorum fideles catholici, ab impiis Sarracenis, Turcis et barbaris redigantur in servitutem, in captivitatem et mortem, non redimunt, nec succurrunt.

Mei enim sunt servi filii Israel quos eduxi de terra Ægypti: id est, Christifideles quos de tenebris et peccatis hujus sæculi nequam eripui, sunt servi mei servitute dignissima, quæ est vere dominium, quia mihi servire regnare est, utpote mundo, carni, vitiis, ac dæmonibus, imo et proprio animo dominari: ideo non sunt vendendi, neque tractandi conditione et more servorum.

Footnotes

  1. Prov.xxiv, 30, 31. ↩

  2. Ps.cxxvii, 2. ↩

  3. Apoc.xiv, 13. ↩

  4. Is. lxxx, 1. ↩

  5. Exod. xx, 10. ↩

  6. 1 Thess. iv, 15. ↩

  7. Matth.xxv, 34. ↩

  8. Is. lviii, 1. ↩

  9. Matth.xxv, 14, 15. ↩

  10. Luc.xix, 13. ↩

  11. Matth. xviii, 29. ↩

  12. Galat.vi, 2. ↩

  13. Ezech. xiii, 22. ↩

  14. Prov. xxviii, 1. ↩

  15. Job xv, 21. ↩

  16. Rom.vi, 13. ↩

  17. Ephes. iv, 27. ↩

  18. Tit. m, 10, 11. ↩

  19. Rom. xv, 1. ↩

  20. Galat. vi, 1. ↩

  21. Luc. vi, 20. ↩

  22. 1 Petr. ii, 9. ↩

Chapter 48 of 52