Articulus 48
ELUCIDATIO LITTERALIS CAPITULI VICESIMI SEXTI: EGO DOMINUS DEUS VESTER.
SCIENS Dominus populum illum cui tradidit legem, esse durum ac rudem, nunc exhortatur eos ad suæ observantiam legis, et hoc variis modis: videlicet, prospera pollicendo obedientibus, adversa minando rebellibus, et omnes consolatorie refovendo. Denique, quia futurorum, æternorum, et spiritualium vix erant capaces, promittit eis temporalia bona, et transitoria prospera. Talia quoque comminatur adversa, ut carnales et rudes saltem vel sic allicerentur ad cultum Dei. Verumtamen sub temporalibus illis bonis promissis, comminatisque malis, intelligenda sunt bona cœlestia et æterna, mala quoque infernalia sempiterna: quia nec bona temporalia et terrena, sunt spiritualium et virtuosorum actuum merces condigna, sed beatitudo cœlestis et æternalis; nec temporalia mala sunt sufficiens pœna inobedientiæ præceptorum incircumscriptibilis Dei, cujus offensio est gravitatis immensæ.
Primo autem repetit Dominus quædam præcepta sua interdum præhabita. Ego Dominus Deus vester. Non facietis vobis idolum. De quali idolo hoc dicatur, constat ex eo quod subditur, et sculptile. Itaque per idolum intelligitur statua fusilis; per sculptile, imago sculpta. Nec titulos erigetis, id est notabilia et velut honorifica signa memorativa in honorem deorum; vel, ut quidam exponunt, altaria pro idolorum cultura; nec insignem lapidem ponetis in terra vestra ut adoretis eum. Ego enim sum Dominus Deus vester. Id est, non constituetis hinc inde, imo nullibi aliquem præclarum ornatumque lapidem idolorum imagine pictum, seu saxeam statuam, ut adoretis eum. Custodite sabbata mea. Per sabbata possunt omnes solennitates legis intelligi, vel specialiter septimi dies tunc celebres. Custodienda sunt ergo sabbata in memoria et effectu, ut in eis mala vitentur, a servilibus operibus quiescatur, atque virtutibus insistatur. Et pavete ad sanctuarium meum, id est, reverenter habete vos circa templum seu tabernaculum, non ingrediendo illud, nisi cum puritate et devotione.
Deinde obedientibus prospera promittuntur. Ego Dominus. Si in præceptis meis ambulaveritis, id est, per observantiam præceptorum divinorum vixeritis vita gratiæ, et recte tenderitis ad ultimum finem, et mandata mea custodieritis, et fecertis ea; dabo vobis pluvias temporibus suis, id est opportunis, prout expedit fecundationi fructificationique terræ vobis promissæ, quæ pluviis irrigatur et fecundatur; terra vero Ægypti, inundatione Nili, prout in Deuteronomio tangitur; et terra gignet germen suum, et pomis arbores replebuntur. Apprehendet messium tritura vindemiam, id est, tam copiosa nascentur blada, ut ante depositionem uvarum, vix colligantur et excuti queant; et vindemia occupabit sementem, id est, bonorum copia erit tam magna, ut eorum depositio et expressio extendantur usque ad novam seminationem;1 et comedetis panem vestrum in saturitate, id est, victualium sufficientiam habebitis: nomine equidem panis, omnis cibus aut etiam materia refectionis, utpote cibus et potus, intelliguntur; et absque pavore visibilium hostium habitabitis in terra vestra : imo et absque omni inordinata formidine. Dabo pacem in finibus vestris, id est, pacem temporis, imo et pectoris, dabo habitatoribus terræ vestræ, scilicet vobis et posteris vestris, vestigia vestra sectantibus. Dormietis, et non erit qui exterreat, suscitando vos ad resistendum hostibus. Auferam malas bestias, ita quod vobis nocivæ non erunt; et gladius, id est persecutor cum gladio, non transibit terminos vestros, id est partes et sortes terræ vestræ. Persequemini inimicos vestros. Persequentur quinque de vobis, centum alienos, ita quod fugient; et centum ex vobis, decem millia. Hoc aut simile, vel etiam plus aliquid interdum accidisse creditur bonis Judæis, sicut ex libro Regum, Paralipomenon, et Machabæorum, posset probari. Omnipotens quippe Deus, universorum hominum corda et corpora juxta omne libitum suum alterat et immutat, debilitat et confortat, stupefacit et relevat, erigit et prosternit, animat et perterret, lætificat et contristat:23 nec aliter credibiles essent historiæ, quæ in divinis leguntur Scripturis.
Respiciam vos oculo pietatis, et crescere faciam. Et firmabo pactum meum vobiscum, id est, fœdus seu promissum meum adimplebo in vobis. Comedetis vetustissima veterum, id est fructus valde antiquos præ abundantia residuos annis prioribus; et vetera germina terræ, novis fructibus supervenientibus, projicietis tanquam superflua : quia nec pauperes inter vos erunt qui eis indigeant, sicque brutis projicientur. Ponam tabernaculum meum in medio vestri, id est tabernaculum istud materiale jussu Moysis factum, deinde et templum constituam inter vos in terra promissionis; et inter vos, imo in cordibus vestris gratiose morabor; et non abjiciet vos anima mea, id est, mens mea non detestabitur neque repellet vos. Anima autem adscribitur Deo metaphorice, et ipse omnipotens Dominus frequenter loquitur affectu et more humano, condescendens infirmitati capacitatis humanæ. Hinc asserit Augustinus: Animam suam vocat Deus voluntatem suam. Non enim est animal habens corpus et animam. Ambulabo inter vos, id est, ubique familiariter adero vobis, et ero vester Deus per specialem adsistentiam, protectionem et opem; vosque eritis mihi populus, id est, ad honorem et gloriam majestatis meæ eritis plebs mea peculiaris et cultrix præ ceteris gentibus. Ego Dominus, qui confregi catenas cervicum vestrarum, id est jugum durissimæ servitutis, quo ab Ægyptiis depressi fuistis, saxa, lutum et lateres deferendo, et ex tristitia dejecto capite incessistis, juxta illud Baruch, Anima tristis super magnitudine mali incedit curva;4 ut incederetis erecti, id est jucundi et liberi, erectoque capite, ut moris est liberatis a magnis pressuris.
Sequuntur comminationes. Atque ut in Scholastica fertur historia, in his inveniuntur triginta clausulæ promissionum; transgressoribus vero multo plures maledictiones ingeminat. Glossa quoque fatetur: Triginta benedictiones in præsenti capitulo lex prædicit, quas in translatione Septuaginta interpretum distinctas reperies. Denique plures ponuntur maledictiones seu comminationes, quam promissiones: quoniam pravi et duri homines, quales isti fuerunt, magis retrahuntur a vitiis per terrorem malorum, quam per amorem bonorum. Quod si non audieritis me aure cordis, nec feceritis omnia mandata mea. Oportet enim omnia adimplere, quum Salomon dicat: Qui in uno deliquit, multa bona perdet;5 imo ut Jacobus ait apostolus, Si quis totam legem implevit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.6 Et spreveritis leges meas, id est jussiones cærimoniales, non solum ex infirmitate aut ignorantia, sed ex certa malitia eas transgrediendo; et judicia, id est judicialia præcepta, contempseritis, ut ad irritum perducatis pactum meum, id est, legem meam, quantum in vobis est, evacuetis, quasi in vanum et cassum duxeritis; ego quoque qui essentialiter et interminabiliter justus sum, nullumque malum culpabile impunitum relinquo, hæc faciam vobis:
Visitabo vos, id est puniam, velociter in egestate ex terræ sterilitate, et ardore, id est æstuanti angustia seu exteriori incendio, qui conficiat oculos vestros: quia ex vehementia egestatis et ardoris illius, exteriores oculi vestri miserabiliter erunt dispositi, interioresque oculi mærore et pavore obtenebrabuntur; et consumat animas vestras, id est, omnino dejiciat, ita quod quasi mortuæ erunt, quia eas nil delectabit. Unde et de mœstissimo Jacob jam consolato ait Scriptura, quod revixit spiritus ejus. Frustra seretis sementem, quæ ab hostibus devorabitur.7 Ponam faciem meam contra vos, id est, indignanter et rigorose adspiciam vos; et corruetis coram hostibus vestris, et subjiciemini his qui oderunt vos. Fugietis nemine persequente, id est, ex solo timore adventus adversariorum vestrorum fugam accipietis, quia nec in Deo, nec in viribus vestris confidetis, sed timore eritis victi.
Sin autem nec sic obedieritis mihi: sicut nec modo obediunt infelicissimi obduratissimique Judæi, et tempore persecutionum quas a Chaldæis atque Assyriis pertulerunt, per præfata correcti non obedierunt; addam correctiones vestras septuplum, id est, ultiones meas in vobis perfecte augebo, propter peccata vestra, scilicet incorrigibilitatem, obstinationemque vestram; et conteram superbiam duritiæ vestræ, id est, per pœnas gravissimas dissipabo et dejiciam vestri indurati cordis elationem, ita quod cunctis gentibus miseriores et infortunatiores, aspernatioresque eritis, sicut nunc videmus ad oculum. Daboque vobis desuper cœlum sicut ferrum, id est, nullam habebitis consolationem ex influentiis cœlestium corporum, nec ex cœlo aereo imber defluet vobis aut ros, imo sole nascente timor et miseria major vos apprehendent; et terram æneam, id est durissimam, non irrigatam nec fructuosam. Consumetur incassum labor vester, id est, frustra laborabitis in agricultura, in fuga, vel ad resistendum; non proferet terra germen, nec arbores poma præbebunt. Si ambulaveritis ex adverso mihi, id est, nec per præfatas pœnas cessaveritis ab operibus et omissionibus mihi et meis præceptis contrariis; addam, id est augebo, plagas vestras in septuplum, id est plene secundum dictamen justitiæ meæ, propter peccata vestra, ut quanto plus creverit vestra iniquitas, tanto plus crescat justitiæ meæ effectus in vobis; immittamque in vos bestias agri, quæ consumant vos et pecora vestra, et ad paucitatem cuncta redigant, videlicet feras voraces; desertæque fient viæ vestræ: quia vobis et jumentis vestris occisis, viæ a paucis aut nullis terentur.
Quod si nec sic volueritis recipere disciplinam, sed ambulaveritis ex adverso mihi; ego quoque contra vos adversus incedam, id est, agam quæ contraria erunt vestræ voluntati, quasi adversarius vester, quantum ad id quod estis per culpam. Loquitur autem Dominus de se metaphorice, quasi de homine contra suos hostes irato animo incedente ad repugnandum ac ulciscendum. Et percutiam vos septies propter peccata vestra. Inducamque super vos gladium, hoc est exercitum armatum ad vindicandum cum gladio transgressiones, quibus prævaricati estis legem meam. Quumque fugeritis in urbes extra propriam terram, mittam pestilentiam in medio vestri, et trademini in manus hostium, postquam confregero baculum panis vestri, hoc est, abstulero vobis sustentamentum et refectionem ciborum vestrorum; ita ut decem mulieres in uno clibano coquant panes, id est, tanta sit vestra caristia, ut unus fornax mediocris pro una domo factus, sufficiat decem domibus ad panes calore consolidandos, ut reddant eos ad mensuram, hoc est cuilibet adstantium aut domesticorum, videlicet parce.
Sin autem nec per hæc audieritis me, id est, tanta vexatio vobis non dederit intellectum; ego incedam adversus vos in furore contrario, hoc est, per inflictionem acerrimarum pœnarum, ex quibus quasi per modum furiosi me contra vos habere videbor; et percutiam vos septem plagis, id est universis pœnis residuis nondum expressis, ac durioribus ceteris, ita ut comedatis carnes filiorum vestrorum et filiarum vestrarum: secundum quod quarto Regum tempore Elisei legitur factum in obsidione Samariæ. Jeremias quoque in Threnis: Manus, inquit, mulierum misericordium coxerunt filios suos; facti sunt cibus earum in contritione filiæ populi mei: quod fuit in obsidione Jerusalem a Chaldæis. Josephus etiam libro de Judaico bello recitat idem accidisse in obsidione Jerusalem a Romanis. Unde in Glossa exprimitur Maria Eleazari filia. Destruam excelsa vestra, hoc est fana atque altaria, quæ in locis sublimibus construxistis ad exercendum ibidem idololatrias vestras. Cadetis inter ruinas idolorum vestrorum: quia ibi occidemini ab adversariis vestris; et abominabitur vos anima mea in tantum, ut urbes vestras redigam in solitudinem. In his Moyses non solum tanquam legislator præcipit quid agendum, sed tanquam propheta prædicit futura, seque præscisse demonstrat ventura Judæorum facinora et flagella.
Et deserta faciam sanctuaria vestra, id est, templum, altaria, synagogas, et sacrificia per manus hostium destruam: quod factum est per Assyrios, Chaldæos, Romanos; nec recipiam ultra odorem suavissimum, id est sacrificiorum oblationem quæ mihi valde fuit accepta, quando devoti et obedientes fuistis. Disperdamque terram vestram, hoc est habitatores et habitacula, urbes et fortalitia; stupebuntque super ea, id est, de tanta eorum dissipatione mirabuntur, inimici vestri, quum habitatores illius fuerint, hoc est, quum terram vestram obtinuerint, inhabitareque cœperint. Hinc Jeremias frequenter prædixit: Omnis qui transierit per eam, sibilabit et stupebit super universis plagis ejus. Itemque: Dabo vos, inquit, in opprobrium, et in maledictionem, et in stuporem universis gentibus. Tunc placebunt terræ sabbata sua: id est, terra vestra tam diu erit deserta, et ab operibus agriculturæ quieta, quod habebit se per modum placentis de hujusmodi requietionibus.89101112 Dum namque aliquid placet alicui, libenter solet illud diu secum tenere. Quando fueritis in terra hostili, sabbatizabit, et, pro id est, requiescet in sabbatis solitudinis suæ : in quietionibus quas habebit durante sua derelictione. Quod totum completum est sæpe. Nam tempore captivitatis Babylonicæ, Godolia occiso, terra illa mansit pro magna parte non habitata. Primo quoque Machabæorum narratur, quod Jerusalem non habitabatur.13 Eo quod non requievit in sabbatis vestris, id est, quia vos ipsi non cessastis in diebus solennibus ab operibus tunc prohibitis, quando habitabatis in ea.14
Et qui de vobis remanserint, dabo pavorem in cordibus eorum in regionibus hostium. Terrebit eos sonitus folii volantis. Hyperbolicum verbum est. Ac si dicat : In tanta erunt pusillanimitate atque formidine, ut ex sola suspicione, imaginatione, aut levi sonitu adversitatis, concutiantur, quasi grandis instet adversitas. Ideo subditur : et ita fugient quasi gladium, etc. Et propter peccata patrum suorum et sua affligentur : in quantum vitia patrum suorum secuti sunt ; et quoniam posteri quandoque puniuntur propter suorum peccata parentum corporalibus pœnis, sicut ab illis corporaliter descenderunt, prout alibi clarius est expressum, et infra suis declarabitur locis. Donec confiteantur iniquitates suas, hoc est, juste se talia pati recognoscant, pœniteant, et emendent, sicque redimi mereantur ; et erubescat incircumcisa mens eorum, id est, cor eorum quod diu fuit vitiosum, tandem de suorum turpitudine et enormitate facinorum salubriter verecundetur ; tanquam illuminata ad intuendum salubriter, quæ ante non consideravit.
Et recordabor fœderis mei, hoc est pacti quo promisi me miserturum et benefacturum filiis Israel pœnitentibus, quod pepigi, id est inii, cum Jacob, et Isaac, et Abraham :15 quibus, ut in Genesi patuit, istud promisi. Nominantur autem hic hi tres Patriarchæ ascendendo secundum ordinem generationis. Terræ quoque memor ero, hoc est, memorem me esse per effectum ostendam, reducendo ad eam filios Israel, sicut patribus eorum spopondi. Attamen quum essent in terra hostili, non penitus abjeci eos : quia semper reliquiæ manserunt ex eis, ex quibus postmodum propagati sunt multi ; neque sic despexi, ut consumerentur, et irritum facerem pactum meum cum eis. Ego enim sum Dominus Deus eorum, et recordabor fœderis mei pristini, quando eduxi eos de terra Ægypti, id est, quod cum eis inivi, eisque promulgavi statim, dum eos de Ægypto eduxi.
Ex his sumere et formare valemus vera et efficacissima argumenta contra Judæos: quod scilicet in hanc captivitatem longissimam sunt redacti, propter sua et patrum suorum gravissima scelera, quæ nondum recognoscunt, neque deplorant, propter quod erui non merentur. Quum enim omnia adversa nunc prætacta, eis per tot annorum centenaria sint inflicta, nec interim coluerint idola, et quum hoc die ac nocte Deum rogent, ut liberet eos : certissimum est, quod infidelitate pessima detineantur, et Deo prorsus displiceant, eo quod sua non confiteantur peccata, propter quæ in ista diuturnissima inciderunt adversa gravissima ; nec captivitas atque calamitas istæ, universis eorum præteritis captivitatibus et calamitatibus quasi tam incomparabiliter graviores, tam diu durarent, nisi et eorum facinora proportionabiliter enormiora consisterent cunctis excessibus, propter quos patres eorum præcedentes captivitatem miseriamque perpessi sunt : quum in isto capitulo jam sæpe protestatus sit Dominus, quod nisi per inflictas correptiones obedierint ei, inflicturus sit eis pœnas septuplum graviores, quousque sua confiteantur peccata. Unde et demonstratur quod modo in ista captivitate non obediant, neque veraciter serviant ei; neque (ut dixi) perpendunt veram causam hujus suæ captivitatis ac molestissimæ calamitatis, quia nec regem habent, nec patriam, nec templum, nec sacerdotes, nec hostias, et ita sunt cunctis gentibus miserabiliores.1617 Et si suæ captivitatis atque miseriæ tantæ causam adverterent, confiterentur ac deplorarent, non dubium quin mox a Domino misericordiam consequerentur : quod quia non faciunt, in suis manent miseriis.
Footnotes
-
Deut. xi, 10. ↩
-
II Par. xx, 15 et seq. ↩
-
I Mach. iv, 30 et seq. ↩
-
Baruch u. 18. ↩
-
Eccle. ix, 18. ↩
-
Jacob u. 10. ↩
-
Gen. XLV, 27. ↩
-
Gen. XXIX, 18. ↩
-
Jer. XLIX, 17. ↩
-
De Bello Jud. vi, 20. ↩
-
Thren. w, 10. ↩
-
IV Reg vi, 29. ↩
-
Jer. xiii, 16, 17. ↩
-
1 Mach. 1, 40. ↩
-
Gen. xv, 18; xvii, 8; xxii, 17; xxvi, 4; xxviii, 14. ↩
-
1 Mach. i, 40. ↩
-
Jer. xiii, 17. ↩
Chapter 49 of 52