Articulus 49
SPIRITUALIS EXPOSITIO EJUSDEM CAPITULI VICESIMI SEXTI.
LITTERALIS vel potius superficialis hujus capituli intellectus præcedenti articulo est inductus. Et posset quis argumentari, quod ille non sit verus et litteralis intellectus hujus capituli, eo quod multi in veteri Testamento justi, imo perfecti exstiterint, qui prosperitates seu benedictiones et remunerationes hic tactas consecuti non sunt ; imo adversa gravissima habuerunt, ut patet de Jeremia, Baruch, filiis Rechab, multisque aliis. Nam et per Ezechielem Dominus ad Jerusalem ait : Occidam in te justum et impium. Unde et Psalmista de talibus loquitur : Multæ tribulationes justorum. Quod et in libris Machabæorum docetur in multis Judæis sub Antiocho adimpletum. De quibus et in libro Sapientiæ habetur : Tanquam aurum in fornace probavit electos Dominus. De talibus quoque scribit Apostolus : Alii distenti sunt, alii ludibria et verbera experti, insuper vincula et carceres ; lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt. Circuierunt in melotis, egentes, angustiati, afflicti. Denique multi injusti et vitiosi fuerunt in veteri Testamento, quibus comminationes, maledictiones, seu pœnæ in isto capitulo recitatæ non contigerunt, sed prospera, ut constat de Saul, Doeg et aliis multis. Hinc asserit Glossa : Ista ad litteram stare non possunt. Multi enim in præceptis Dei ambulaverunt, et multa adversa perpessi sunt. Verumtamen dici potest, quod præinducta expositio ad litteram potest salvari, quo-
Ezech. xxi, 3.
Ps. xxxiii, 20.
Sap. III, 6.
Hebr. XI, 36, 37. niam intelligenda est non de suppositis singulis, sed potius de communitate et secundum cursum communem. Nam sicut in libris Judicum, Regum, Paralipomenon, Machabæorum describitur, communiter contigit, quod quando filii Israel generaliter seu pro majori parte Deo fideliter servierunt, præfata prospera sunt adepti; quando autem impii erant atque idololatræ, sustinuerunt adversa præhabita. Lex autem communitatem, non unamquamque personam concernit.
Itaque Dominus loquitur : Si in præceptis meis ambulaveritis, dabo vobis pluvias temporibus suis. Pluviæ istæ sunt sermocinationes verbi cœlestis, infusio gratiæ, ros consolationis divinæ, irrigatio Spiritus Sancti. Unde per Isaiam prolatum est : Ros tuus, Domine, ros lucis. Et Dominus ipse : Mandabo, inquit, nubibus meis, ne pluant super eam imbrem. In cantico quoque Deuteronomii legitur : Concrescat ut pluvia doctrina mea, fluat ut ros eloquium meum, quasi imber super herbam. Has pluvias vere salubres et animam fecundantes, dat Dominus obedientibus sibi tempore suo, tempore scilicet opportuno, atque ab eo æternaliter præordinato. Quocirca (ut Origenes fatetur) pensandum, quod sicut pluvia materialis si inepto tempore aut immoderatius cadat, obest agro et fructibus magis nocet; ita qui verba prædicationis informationisve ingerit tempore non suo, aut modo inordinato, lædit magis quam sanet. Hinc in Proverbiis asseritur :
Is, xxvi, 19; v, 6.
Deut. xxxii, 2.
Prov. xxv, 11.
Eccli. xx, 7, 8.
Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur verbum in tempore suo. In Ecclesiastico quoque: Imprudens non servabit tempus. Et: Qui multis utitur verbis, lædit animam suam. Et terra gignet germen suum. Quod fit, dum gratia excitante et operante, caro cum membris suis animæ in omni Dei obsequio deservit et paret. Et pomis arbores replebuntur: id est, homines actibus abundabunt virtutum, seu ipsæ virtutes procedent copiose in actum. Quod totum peragitur, dum præfatæ pluviæ descendunt in mentem, et actualis motio Spiritus Sancti excitat eam. Quemadmodum autem, Salomone testante, Sapientia lignum vitæ est omnibus apprehendentibus eam; sic fides, sic humilitas, ceteræ quoque virtutes arbores dici queunt. Et certe pulcherrima, fructuosissima atque altissima arbor est caritas. Nemo itaque sine præfatis pluviis arbitretur se posse fructificare; et qui per eas fructificat, non insipienter in se, sed sapienter in Domino glorietur.
Prov. III, 18.
Jer. IX, 23, 24.
Apprehendet messium tritura vindemiam. Messium tritura, est virtuosa exercitatio vitæ activæ, quæ apprehendit vindemiam, id est, ad contemplativæ vitæ actiones pertingit. Nam sicut per januam intratur ad domum, ita per exercitia vitæ activæ, atque per actus virtutum moralium, ad contemplationem, intellectualiumque perfectiones virtutum pertingitur. Sed quia in exercitio vitæ contemplativæ copiosior gratia obtinetur, per quam rursus ad opera vitæ activæ decenter proceditur, recte subjungitur: et vindemia occupabit segmentem, id est, contemplatio extendet se ad germen operis boni, et semen suscipiet verbi Dei. Rursus ut tangit Glossa, messis purganda in area, est intellectus Scripturæ proferendus in medium, et cum ceteris doctoribus ac divinis voluminibus conferendus, ut si quid paleæ aut aristæ, id est vanitatis aut falsitatis contineat, spiritu discretionis excutiatur, solumque triticum conservis suo tempore dispensandum remaneat. Hinc quippe Paulus testatur: Ascendi Jerosolymam, et contuli cum illis
Luc. VII, 11.
Galat. II, 2.
A Evangelium quod prædico, ne forte in vanum currerem. Et comedetis panem vestrum in saturitate, corpus videlicet Salvatoris, imo ipsum Dominum in Sacramento, qui ait: Ego sum panis vitæ. Et: Caro mea vere est cibus. Est item panis bonæ operationis, de quo disseruit: Meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei qui misit me. Rursus, est panis vitæ et intellectus, panis lacrimarum et contritionis, panis supersubstantialis qui per contemplationem gustatur. His panibus saturantur fideliter obedientes.
B
Et absque pavore habitabitis in terra vestra, hoc est in militante Ecclesia. Unde ait Salvator: Nolite timere eos qui corpus occidunt. Et princeps Apostolorum: Timorem eorum ne timueritis, et non conturbemini. Itaque qui Deo vere obedit, passionem timoris refrenat, servilem repellit timorem, et per timorem initialem ascendit ad filialem: quo adepto, omnem excludit vilem, effeminatam et inordinatam formidinem, sciens omnipotentem Deum sibi ubique præsentem, sine cujus permissu aut jussu nil sibi valet accidere, et qui in adversis gratiosius adest. De angelica quoque est securus custodia, et in Deo quasi fidelissimo atque piissimo patre filialiter sperans. Talis veraciter confitetur: Dominus illuminatio mea et salus mea: quem timebo? Dominus protector vitæ meæ: a quo trepidabo? Talis demum invisibiles hostes magis perterret, quam terreatur ab ipsis. Talis fuit sanctus Job: Si expavi, inquiens, ad multitudinem nimiam. Dabo pacem in finibus vestris: id est, pacem pectoris infundam congregationibus et cordibus vestris, sicut orat Apostolus: Pax Christi custodiat corda vestra. Etenim pax multa diligentibus legem Dei, qui ponit pacem fines Ecclesiæ, et corda servorum suorum facit quieta et requiescentia in se. Unde in Isaia Dominus ait: Erit opus justitiæ pax; et sedebit populus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciæ, et in requie opulenta. Hæc interiora et præclarissima beneficia Spiritus Sancti, auferre
Joann. VI, 35, 56.
Ibid. IV, 34.
Eccli. XV, 3.
Ps. LXXIX, 6.
Matth. X, 28.
1 Petr. III, 14.
Ps. XXVI, 1.
Job XXXI, 34.
Philipp. IV, 7.
Ps. CXVIII, 165;
CXLVII, 14.
Is. XXXII, 17, 18. nequivit Ecclesiæ persecutio tyrannorum, rabies perfidorum, crudelitas injustorum.
Dormietis, et non erit qui exterreat. Contemplativi in Domino dulciter et frequenter obdormiunt eo sopore, quem Dominus misit in Adam: quo et corpus ab exterioribus soporatur. Virtuosi quoque meliora somnia habent, et sapientes phantasmatum ludificationes contemnunt. Auferam malas bestias. Scimus quod pessimæ feræ et crudelissimæ bestiæ sanctis Patribus obedientes fuerunt, et plurimos martyrum tangere non audebant. Bestiæ quoque malæ sunt dæmones, de quibus orat vir ju-
Gen. II, 21.
Ps. I, XXIII, 19.1
Job V, 22. stus: Ne tradas bestiis animam confitentem tibi. Quos Dominus aufert, dum eos a nobis vinci facit. Unde et in Job habetur: Bestias terræ non formidabis. Et gladius non transibit terminos vestros. Persecutionem enim tyrannorum abstulit Deus frequenter a suis fidelibus, et quamvis gladius pertranseat terminum nostrum, id est, corpus occidat, terminos tamen nostros, videlicet corpus et animam, seu intellectum et voluntatem pertransire non valet, quoniam anima cum præfatis potentiis suis est immortalis. Potest rursus per gladium, diabolicæ impugnationis acumen intelligi, ad quod illud in Job poterit pertinere: In bello eruet te de manu gladii. Iterum gladius accipi potest in bono, quum dicat Apostolus: Gladius spiritus est verbum Dei. Qui gladius non pertransit terminos nostros exeundo et relinquendo, sed firmus et stabilis in Ecclesia permanet.
Ibid. 20.
Ephes. VI, 17.
Persequemini inimicos vestros, scilicet invisibiles hostes et aciem vitiorum ac sæculi vanitates, eis viriliter resistendo, atque virtutibus, præsertim caritati, humilitati et concordiæ, insistendo. Et corruent coram vobis, sicut ait Propheta: Persequar inimicos meos, et comprehendam eos. Persequentur quinque de vobis, qui circa exteriorum quinque sensuum objecta non occupantur, nec afficiuntur inordinate, hoc est non nisi secundum rectæ rationis judicium, ac divinæ legis tenorem, centum
Ps. XVII, 38. alienos de hostibus nunc prædictis; et centum ex vobis, decem millia, imo unus fidelium persequitur sæpe et vincit tantam dæmonum vitiorumque turbam, quemadmodum ait Scriptura: Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis; ad te autem non appropinquabit.
Ps. XC, 7.
Respiciam vos oculo miserationis et subventionis, sicut respexit Dominus Jesus Petrum: ex quo respectu ille mox compunctus, flevit amare. Et crescere faciam, merito et numero: quia præelectis fidelibus tanta gratiarum charismata largitur Omnipotens, ut orando, loquendo, imo caritatis merito et exemplaribus actibus convertant et alios, et spiritualem procreent sobolem. Comedetis vetustissima veterum: id est, consideratione et imitatione patrum, qui fuerunt in lege naturæ et lege scripta, reficientur animæ vestræ; cærimonialia quoque veteris Testamenti, quantum ad litteram consumetis, et ultra non esse servanda probabitis. Et vetera, novis supervenientibus, projicietis: id est,
Luc. XXII, 61, 62. evangelicæ legis testimonia, consilia et præcepta amplectendo, legem quantum ad cærimonialia et judicialia ejus præcepta derelinquetis. Ponam tabernaculum meum in medio vestri. Hoc Filius Dei promisit, loquens: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Ambulabo inter vos, et ero vester Deus, vosque eritis mihi populus. Hoc est quod in Apocalypsi promittitur: Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis; et ipsi populus ejus erunt, et ipse Deus cum eis, erit eorum Deus. Et confregi catenas cervicum vestrarum, ut incederetis erecti. Christus in sua dignissima passione vincula et catenas cervicum nostrarum, jugum peccati, dominationem diaboli, omne pondus iniquitatum prementium mentem deorsum, dirupit et tulit a nobis, per suorum sufficientiam meritorum. Deinde in Baptismatis sacramento, in sacramento quoque Pœnitentiæ, et per suam gratiosissimam præventionem
Joann. XIV, 23.
Apoc. XXI, 3. ista frequenter in nobis operari dignatus est, ut qui eramus ad carnalia et terrena depressi, simus ad cœlestia et æterna erecti.
Ecce in textu triginta benedictiones istæ obedientibus Deo denuntiantur, quia (ut Glossa fatetur) quum Christus fuisset triginta annorum, venit ad Baptismum, ut in ætate perfecta donorum perfectionem ostenderet, quia extunc Evangelium prædicavit, in quo consistit omnis plenitudo vitæ et perfectionis, quæ in hoc capitulo designantur.
Sequuntur mala inobedientibus prænuntiata et comminata. Quod si non audieritis me, visitabo vos velociter in egestate, abstrahendo vobis spiritualia dona, in quibus consistit opulentia animæ; et ardore concupiscentiarum ac vehementia passionum: quia dum Deum offendimus, juste nos deserit, moxque carnalium desideriorum ac stimulorum calorem illabimur, passionumque vehementia superamur, ex quibus oculi mentis cæcantur, et anima spiritualiter annihilatur. Frustra seretis sementem: quoniam opera bona ex genere, facta extra caritatem, non proficiunt ad salutem. Opera quoque meritoria prius peracta, per sequens mortale peccatum evacuantur, et ab invisibilibus adversariis devorantur. Corruetis coram hostibus vestris, id est, tentationibus dæmonum superabimini: qui hostes intensissime odiunt vos, qui nil aliud quærunt, nisi æternam nostram damnationem: idcirco stultissime agit qui ipsis consentit.
Conteram superbiam duritiæ vestræ. Qui namque exaltant se, humiliabuntur; et eos qui spiritualiter intumescunt, Deus frequenter permittit in manifesta corruere vitia, ut vel sic deprimere se cogantur, qui magni erant in oculis suis. Daboque vobis desuper cœlum sicut ferrum, et terram æneam. Hoc fit dum tales spirituali consolatione privantur, nec desuper fecundantur, exteriori quoque et corporali adversitate ac desolatione gravantur, ita quod undique sic punguntur, juxta illud Osee :
Luc. III, 23.
Ibid. XVIII, 14.
Ecce ego sepiam viam tuam spinis. Consumetur incassum labor vester. Iter enim impiorum peribit, et impius nil Deo acceptum exercet, imo reprobis omnia cooperantur in malum, et labor labiorum ipsorum operiet eos. Ideo sero dicturi sunt illud Sapientiæ: Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, et ambulavimus vias difficiles. Non proferet terra germen suum. Caro enim iniqui, fructum virtutum non parit, nec ipsi sunt arbores fructuosæ. Hinc justo judicio mittuntur in eos bestiæ agri, quarum una, Circuivi, inquit, terram et perambulavi eam: quæ eos et bestialia eorum opera ad mortem trahit gehennæ, et cuncta bona ad paucitatem perducuntur in ipsis. Desertæque fient viæ vestræ: quia eorum operationes destitutæ sunt et privatæ directione et gratia Spiritus Sancti. Insuper pestilentiam Dominus mittit in eos, quia se invicem scandalizant ac spiritualiter perimunt, atque diversis modis peccata unius redundant in alios. Nam prava societas necat se ipsam. Aufert item eisdem spiritualia alimenta in tantum, quod etsi verbum Dei audierint, aut sacramenta susceperint, spiritualem gustum et fructum non sortiantur ex eis; imo panes vitæ gratiæ, fiunt eis pabula mortis culpæ.
Ita ut decem mulieres in uno clibano coquant panes. Decem mulieres, possunt intelligi animæ prælatorum, decem præcepta servantes: qui panes coquunt in clibano, id est in audientium corde, in quo panes doctrinæ optant perficere, et ad opus perducere; tuncque in uno clibano agunt hoc, quando paucissimos habent auditores obedientes. Et comedetis carnes filiorum vestrorum et filiarum vestrarum: id est, sobolem vestram carnaliter diligendo, eamdem ad vitiosam vitam trahetis, per quod spiritualiter devorabitis illam. Vel, de prava eorum vita per consensum et complacentiam detestandam reficietis cor vestrum. Sic et Isaias testatur: Unusquisque comedet carnem brachii sui. Rursus hoc agitur, dum parentes aut præsidentes injusti, prolem suam aut subditos suos se-
Osee II, 6.
Ps. I, 6.
Ps. CXXXIX, 10.
Sap. V, 7.
Job I, 7.
Is. IX, 20. cum incorporant ecclesiæ malignorum, Antichristo atque diabolo; sicut et sancta mater Ecclesia comedit et incorporat sibi electos et singulos quos convertit, qui sunt partes ejus nutrimentales.
Destruam excelsa vestra, id est cornua vestræ elationis, præsumptiones, jactantias, prælationes et eminentias, cum quibus peribitis, juxta illud: Vidi impium superexaltatum, et transivi, et ecce non erat. Et simulacra vestra confringam. Simulacra ista sunt turpia immundorum phantasmata; phantasiæ auri et argenti in cordibus cupidorum; apprehensiones et species dignitatum, honorum et excellentiarum in mentibus superborum: quæ omnia reprobat Dominus et condemnat. Et tales talia apprehendendo cadunt per culpam, deinde cum vanitatibus suis corruent in gehennam. Et deserta faciam sanctuaria vestra: id est, corda vestra, quæ erant aliquando per fidem et caritatem templa Dei, relinquam. Nec recipiam ultra odorem suavissimum: id est, spiritualia sacrificia vestra, videlicet orationes et laudes, quæ ex suo genere valde commendabiles sunt, non erunt meritoria apud me. Nempe qui declinat aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis. Et peccatori dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas?
Disperdamque terram vestram, id est terrena consortia vestra et conventicula ecclesiæ malignantis, in tantum ut perfidi de vestra perditissima vita mirentur: quibus et propter vestros excessus subditi eritis, qui et dies festivos in magnis vitiis expendistis. Isti facillime perterrentur, dum audiunt prædicari quam arcta sit via salutis: ita quod virtutum exercitia, pœnitentiæ quoque laborem, semitamque salutis, tanquam difficillima quædam atque durissima aggredi trepidant, quia non figunt spem suam in Domino, nec ejus implorant auxilium, nec aliorum qui viriliter sunt conversi pensant exempla, sed propriam fragilitatem et pronitatem in vitia inordinate attendunt: ideo fugiunt a salutis itinere, et labuntur ex propria infirmitate, ignorantia aut malitia, nemine extrinsecus impellente, nec hostibus suæ salutis opponunt se. Hinc relinquuntur, et dire multipliciterque vulnerantur in anima, quousque suas confiteantur iniquitates. Quod si fecerint, mox recolit Dominus, quemadmodum pœnitentibus veniam repromisit.
Denique etsi in populo christiano multi sint vocati et pauci electi, nunquam tamen Dominus Ecclesiam suam relinquit in toto, sed misericordiam suam in ea frequenter quasi de novo mirificat, miracula renovat, sanctos homines mittit, per quorum doctrinam, merita et exempla convertit quamplurimos. Postremo et hoc intuendum, quod sicut præfata adversa Judæi propter scelera sua multa corporaliter passi sunt, utpote egestatem, famem, dolores, angustias, deprædationes et expugnationes ab infidelibus gentibus, Assyriis, Chaldæis, Chananæis et Philistæis; ita et Christiani interdum, imo et sæpe talia pertulerunt ob suas transgressiones a Turcis, Sarracenis, Tartaris, et aliis barbaris. Interdum quoque absque sua culpa hujusmodi corporalia damna, nocumenta, imo et crudelissimas mortes ab impiissimis toleraverunt, ut gloriosius coronarentur a Deo, eorumque patientia ac virtutes proponerentur ceteris in exemplum, et tali occasione Deus fidem catholicam per præclara augeret miracula, sicut de sanctis constat beatissimisque martyribus.
Ps. xxxvi, 35, 36.
Prov. xxviii, 9.
Ps. xlix, 16.
Matth. xii, 14.
Ezech. xviii, 21-23.
Matth. xxii, 14.
Ps. xvi, 7.
Footnotes
-
Ps. LXXIII, 19. ↩
Chapter 50 of 52