Articulus 6
EXPOSITIO CAPITULI SECUNDI : FACTUM EST AUTEM IN DIEBUS ILLIS, EXIIT EDICTUM A CÆSARE AUGUSTO.
DESCRIPTA Præcursoris nativitate ac bile, quod ad omnes mundi provincias circumcisione, nunc Christi nativitas et circumcisio describuntur. Factum est autem in diebus illis, hoc est tempore quo crescebat et confortabatur Joannes, vel circiter, exiit edictum a Cæsare Augusto, hoc est, Octavianus imperator præcepit : qui Octavianus fuit successor Julii primi imperatoris, qui invasit imperium, illud præliis adipiscendo, quum fugasset Pompeium. Julius autem dictus est Cæsar, vel quia mortua matre, per materni uteri excisionem extractus est, secundum Isidorum, vel quia Cæsareæ natus est, aut quia victoriosus fuit hostium cæsor. Filia autem Julii fuit uxor Octaviani, qui a prædecessore suo retinuit nomen hoc, Cæsar, et insuper cognominatus fuit Augustus, quia rempublicam, et imperium Romanum, omnesque opes maxime auxit Romæ. Ut describetur universus orbis, hoc est, nomina regionum, et urbium, villarum, vicorum, et habitatorum omnium horum, redigerentur in scriptis, et deferrentur ad Romam, sibique insinuarentur. Voluit enim hic imperator scire magnitudinem suæ potentiæ ex quantitate subditorum suorum, videlicet quot provinciis, urbibus, vicis et villis, imo et quot hominibus dominaretur; ut etiam sciret magnitudinem et valorem tributi quod sibi in singulis suæ ditionis provinciis solvebatur, et qualiter provincias melius conservaret in pace, providendo singulis de præsidibus, judicibus seu dominatoribus.
Interea, secundum Ambrosium et Glossam, Octavianus non imperavit universo orbi, imo nec Gothis, neque Armeniis, secundum Ambrosium; nec videtur possibile, quod ad omnes mundi provincias potuerit potestatem suam extendere aut venire : idcirco, quod totus orbis dicitur ad ejus jussionem descriptus, hyperbolica locutio est, qua aliquid dicitur per excessum, ad insinuandum magnitudinem rei, quemadmodum apud Joannem Pharisæi dicunt de Christo et populo eum in die Palmarum sequente :1 Ecce totus mundus abiit post eum. Ad innuendum ergo quod Augustus latissime imperavit, dicitur toti orbi dominatus, illumque describi jussisse. Revera namque latissime imperavit, nec aliqua ei regio quivit resistere, sed victoriosissimus ac fortunatissimus fuit. Propter quod in senatu postea, scilicet tempore Trajani imperatoris, fuit clamatum : Nullus felicior Octaviano, nullus melior Trajano.
Denique, quinquaginta septem annis et medio Octavianus legitur imperasse, et quadragesimo secundo sui imperii anno edictum istud constituisse : ita quod sub ejus imperio inaudita pax fuit in sæculo, omnibus uni homini subditis, ad præfigurandum quod Christus tunc veniens, veram pectoris æternitatisque pacem omnibus in se credentibus esset daturus, eosque in patria æternæ felicitatis collocaturus. Unde tunc litteraliter fuit impletum, quod in primo Christi adventu esse implendum prædictum fuit per Isaiam atque Michæam : Conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces; non levabit gens contra gentem gladium.2 Hæc descriptio prima facta est a præside Syriæ Cyrino.3 Ante hanc generalem mundi descriptionem, præcesserant particulares certarum regionum descriptiones, sicut in libro Regum legitur David jussisse Joab, ut populum regni sui numeraret atque in scriptis redigeret;4 sed ista quam Octavianus fieri jussit, fuit prima, loquendo de generali orbis descriptione. Itaque hæc descriptio prima, scilicet universalis, quam alia similis non præcessit, facta est a præside Syriæ. Vel hæc descriptio ab Augusto præcepta, facta est prima, hoc est, primo exsecutioni mandata est, seu fieri cœpit, a præside Syriæ nomine Cyrino. Quem Cyrinum Augustus præfecit Syriæ et Judææ, secundum Græcum expositorem; sed Cyrinus in Syria orsus est exsequi imperatoris edictum, eo quod Syria, ut dicitur, sit umbilicus seu medium terræ habitabilis, in cujus medio dicunt fuisse Judæam.
Et ibant omnes, videlicet principales de qualibet domo, vel etiam ceteri qui ire valebant, ut profiterentur, hoc est, verbo et facto protestarentur subjectos se Romano imperio, singuli in suam civitatem, hoc est in urbem de qua nati fuerunt, vel ad quam amplius pertinebant. Ascendit autem et Joseph a Galilæa de civitate Nazareth, in qua Christus fuit conceptus; et ibidem Virgo beatissima cum Joseph suo ministro, sponso et viro, tunc habitavit. Fertur quoque Joseph ascendisse, quoniam civitas illa inferior fuit loco quem adiit. De qua subditur : in Judæam civitatem, hoc est in urbem ad tribum Juda spectantem : ut Judæa adjective sumatur, quemadmodum in Joanne, quo dicitur, In Judæam terram : civitatem, inquam, David, [quæ vocatur Bethlehem,] id est, de qua exstitit oriundus.5 Ibi enim pater suus moratus est, et ipse cum illo, ut in libris Regum habetur.6 Sion quoque dicitur civitas David, quoniam ibi specialem sibi constituit mansionem, puta palatium, et quia Jerusalem fuit metropolis regni David. Sion autem quandoque pro Jerusalem, quandoque pro illa parte Jerusalem ubi palatium fuit ac templum, accipitur. Eo quod esset de domo, et, pro id est, familia David, ut patet in Matthæo, et infra capitulo tertio. Vel per domum intelligitur genus seu cognatio in communi;7 per familiam, pars cognationis. Multæ namque familiæ de eodem patre prodibant, quando multos filios habuit. Circa quod ait Græcus: Per hoc quod Evangelista ostendit Joseph fuisse de cognatione David, contentus fuit ipsam quoque Virginem de eadem fuisse cognatione promulgare, quum divina lex præciperet conjugales copulas ex eadem progenie contrahi.8 Ut profiteretur cum Maria desponsata sibi antequam illa conciperet Christum.9 Missus est enim Gabriel angelus ad virginem desponsatam viro, cui nomen Joseph, ut dictum est. Uxore prægnante, hoc est partui jam propinqua. Veraciter enim uxor ipsius fuit, quamvis eam nunquam cognoverit. Unde apud Matthæum, angelus ait ad eum, ante Christi nativitatem ex Virgine:10 Noli timere accipere Mariam conjugem tuam. Siquidem verum inter eos matrimonium fuit, quamvis non sit carnali copula consummatum.
Porro, professio illa fiebat verbo et facto, quia dicebant se imperatori subjectos, atque in signum veritatis, ponebant denarium imperatoris imagine insignitum super proprium caput, quem statim porrigebant imperatoris ministro, qui nomina profitentium mox descripsit. Estque dubium apud quosdam, an solus vir profitebatur. Quod si dicatur, tunc quod ait Evangelista, Cum Maria, refertur ad verbum, Ascendit, non ad verbum, Profitebatur.
Factum est autem, quum essent ibi, puta in Bethlehem, impleti sunt dies ut pareret Virgo benedicta, novem mensibus jam elapsis: quæ revelante Spiritu Sancto noverat se in Bethlehem parituram, ut illud Michææ impleretur, quo Dominus ait: Et tu, Bethlehem Ephrata, ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israel;11 et magnificabitur in medio universæ terræ. De quo fertur in Psalmo: Et dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum.12 Et Daniel ait: Omnes populi, tribus et linguæ servient ei.13 Et peperit filium suum primogenitum, scilicet Jesum Christum, qui dicitur primogenitus per exclusionem prioris, non per respectum sequentis seu posterioris: ut dicatur primogenitus, ante quem alius non est natus, etiam si nullus post eum nascatur. Sic enim primogenitus in lege accipitur, dum omne primogenitum Domino offerri jubetur.14 Certum est enim, quod multi tunc unigeniti erant in populo Judæorum, qui tamen Deo offerebantur propter illud præceptum.
Denique, quoniam Christus nasci dignatus est ex Virgine, ut per spiritualem regenerationem fratres multos acquireret, hinc, ut sic, aptius dictus est primogenitus, quam unigenitus.15 Hinc Beda affirmat: Unigenitus est in substantia deitatis, primogenitus in substantia humanitatis; primogenitus in gratia, unigenitus in natura. Excellentissimam namque gratiam secundum assumptam humanitatem accepit, ita quod de plenitudine ejus accepimus omnes, ut Joannes habet.16 Iterum Christus dicitur primogenitus, quoniam dignior universis. Unde in Apocalypsi vocatur primogenitus mortuorum;17 et ad Colossenses de eo scribit Apostolus:18 Qui est principium, primogenitus ex mortuis.19 Rursus vocatur primogenitus omnis creaturæ, quia secundum divinam suam naturam, natus est ante omnia sæcula, ab æterno. Secundum humanitatem quoque prælatus est omni creato, non solum per hypostaticam suæ humanitatis unionem cum Verbo, sed et per excellentissimam gratiæ et gloriæ plenitudinem, quam a primo incarnationis instanti suscepit.
Itaque, Peperit filium suum, Deique Patris unicum natum, quem sicut sine carnali delectatione, cum ingenti spirituali lætitia, in alta exsistens contemplatione concepit, ita sine corporali dolore, cum interno dulcore, in sublimi exsistens contemplatione, quasi in ictu oculi, peperit, natumque protinus ut Deum verum atque altissimum humillime fortis ac jucundissima adoravit; et pannis eum involvit, propriis manibus, nec utens nec indigens auxilio obstetricum, dicente Hieronymo: Nulla ibi obstetrix, nulla muliercularum sedulitas intercessit; ipsa pannis involvit infantem, ipsa mater et obstetrix fuit. Itaque, si alicubi hujus oppositum inveniatur, tanquam mendacium respuatur. Communiter autem asseritur, quod pannis, id est vilibus atque veteribus panniculis, eum involvit. Verumtamen in Revelationibus beatissimæ Brigittæ, virgo Maria inducitur loqui ad Brigittam, quod scivit se parituram in Bethlehem, ut impleretur Scriptura, idcirco de mundissimis et decentissimis lineis panniculis sibi providit, quibus et filium suum mox reverenter involvit.20 Nempe, ut legitur ibi, credibiliter utique, sacratissima Virgo mox paritura genua devotissime flexit, et mente ad Deum erecta, velut in momento puerum est enixa, viditque eum ante se in terra jacentem, et paulo post præ frigore palpitantem: cui illa tenerrime condolens, susceptum et amplexatum, deosculabatur, stringens eum ad pectus suum et calefaciens ipsum; deinde candidissimis involvit panniculis, agens quod subditur:
Et reclinavit in præsepio juxta se posito: quod vel Joseph faber lignarius ibi tunc fecit (propter bovem et asinum quos secum fertur duxisse, vehens Virginem super asinum, et bovem pro necessariis in itinere vendere volens, quamvis aliqui putent animalia illa, aut saltem bovem, aliunde fuisse adducta); vel præsepe jamdudum fuit ibi constructum in loco, de quo subditur: quia non erat ei locus in diversorio, hoc est, alium aptiorem locum, quo puerum poneret, ibi Virgo sancta non reperit.
Porro, diversorium, secundum Isidorum, dicitur, quia diversi ibi conveniunt; atque, ut asserit Beda, fuit domus seu spatium inter duos vicos, ex utroque latere habens murum, et ex utraque parte portam, desuper quoque ob aeris intemperiem coopertum: quo festis diebus cives ad conferendum et solatiandum convenerant, quo etiam urbem ingredientes animalia sua ad tempus locare solebant: sicque a divertendo diversorium est vocatum, quoniam illic homines divertebant. Alii dicunt, quod fuit hospitalaria, ad quam ab extra venientes divertebant ad hospitandum, præsertim egeni. Unde, quia tunc Bethlehem fuit hominibus plena, et ditiores hospitia occupaverant meliora, Joseph ut verecundus, simplex et pauper, cum Virgine divertit ad locum præfatum. Quod utique non casualiter factum est, sed Deo præordinante ac moderante, propter multiplicem rationem, videlicet: ad commendandam paupertatem ac humilitatem, mundique contemptum edocendum, quia ad hæc instruenda verbo ac opere, ipsemet Filius Dei advenit; item ad implendam Scripturam, quoniam per Habacuc de Christo prædictum est, secundum translationem Septuaginta interpretum: In medio duorum animalium cognosceris.
Habac. III, 2.
Ps. XXIII, 10.
1 Cor. I, 27, 28.
Galat. V, 24.
Sap. V, 8, 9.
Amos VI, 4.
Ps. XCVIII, 1.
Itaque Dominus virtutum, Rex gloriæ, Deus majestatis immensæ, assumpturus et redempturus naturam humanam, in cunctis elegit, quæ secundum mundum abjectiora sunt et corpori graviora. Pauperem etenim elegit matrem, in alieno, angusto vilique loco natus et reclinatus est, tempore hiemali et media nocte voluit nasci, ut mundi damnaret superbiam, reprobaret lasciviam, penuriam vero in se decoraret, et pauperes consolaretur: quatenus ejus exemplo carnem nostram cum vitiis et concupiscentiis crucifigamus, aspera et ardua viriliter aggrediamur. Væ ergo vanissimis sæculi dilectoribus, qui de sua nobilitate et opulentia stultissime gloriantur et jactant se: qui tandem sero et infructuose dicturi sunt illud Sapientis: Quid profuit nobis superbia? aut divitiarum jactantia quid contulit nobis? Transierunt omnia illa tanquam umbra. Ubi jam qui lectorum gaudent mollitie, qui ibi satisfaciunt desideriis carnis? Quibus dicitur per Amos prophetam: Væ qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris. Ecce qui sedet super Cherubim, et in cœlestibus Thronis quiescit, duri præsepis propter nos continetur angustia. — Denique, quoniam homo comparatur jumento, vel divinæ legis jugum pie ac obedienter ferendo (juxta illud Psalmi, Ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum; quod in persona justi dicitur ibi); vel irrationabiliter seu bestialiter conversando, quemadmodum scriptum est, Homo quum in honore esset, non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus: hinc Christus ut fieret horum refectio jumentorum, factus est fœnum, eo modo quo in Isaia scribitur, Omnis caro fœnum, voluitque eis in præsepe primo proponi.
Ps. LXXII, 23.
Ps. XLVIII, 13, 21.
Is. XL, 6; 1 Petr. I, 24.
Postremo, ut aliqui dicunt, præfatum diversorium fuit intra urbem Bethlehem in fine, juxta unam portarum, sub concava rupe, non habens desuper tectum nisi rupem ex monte dependentem.
Et pastores erant in regione eadem, scilicet in Judæa. Hic autem Evangelista ostendit, quomodo Christi nativitas cœpit hominibus revelari. Vigilantes et custodientes vigilias noctis, hoc est, consuetas nocturnas vigilationes sollicite conservabant, super gregem suum, id est circa pecora quæ alebant in rure, etiam tempore noctis, sicut in locis illis fieri consuevit. Dicitur quoque, quod tunc erant juxta turrim quamdam inter Bethlehem atque Jerusalem, ubi Jacob de Mesopotamia rediens cum suis moratus est gregibus, ubi mortua et sepulta est Rachel, ut patet in Genesi: quæ dicebatur, turris Gregis. De qua illud Michææ exponitur: Et tu, turris Gregis nebulosa filiæ Sion, ad te veniet potestas prima, regnum Jerusalem, hoc est Christus, virtus prima, summa, omnipotens: quem ibidem angelus nuntiavit pastoribus, qui tres fuisse dicuntur; et ibi postea fuit constructa ecclesia, ubi illorum monstrantur (ut fertur) sepulcra. Ad quem etiam locum Christum postea venisse non irrationabiliter creditur.
Gen. XXXV, 21.
Ibid. 19.
Mich. IV, 8.
Et ecce angelus Domini stetit juxta illos: assumpsit enim corporis humani effigiem, et visibiliter eis apparuit; et claritas Dei circumfulsit illos, id est, lux quædam divinitus missa, aerem prope pastores sic clarificavit, quod ipsi luce illa undique operiebantur, secundum quod paulo post interius spirituali luce perfusi sunt, ad cognoscendum veritatem de Christo : quemadmodum in Actibus de Paulo habetur, Subito circumfulsit eum lux de cœlo.21 Denique angelus forte tanti fuit splendoris in corpore quod assumpsit, quod ab ipso tanta lux diffundebatur ; vel præter claritatem ab ipso diffusam, etiam lux desuper Deo agente dispergebatur : per quam copiosam lucis diffusionem figurabatur, quod Christus sol sapientiæ atque justitiæ esset in mundo hoc natus. Unde in veteri Testamento non leguntur angeli cum tanta claritate apparuisse. Et timuerunt timore magno, propter tam grandem inconsuetamque visionem, et ne forte illusio esset, vel quid prætenderit visio ignorantes. De causis quippe hujuscemodi timoris dictum est plenius in expositione primi capituli.22 Unde et in Judicum libro, Manue viso angelo, dixit conjugi suæ : Morte moriemur, quia vidimus Dominum.23
Et dixit illis angelus, qui sua visione territos consolari solet et confortare, ut dictum est : Nolite timere, id est immoderato ac dejiciente timore, qui usum impedit rationis, estque passio inordinata quæ per rationem et fiduciam seu fortitudinem est frenanda ac moderanda. Cur autem timere non debeant, sed gaudere, adjecit : Ecce enim evangelizo, id est, bonum denuntio, vobis gaudium magnum, id est causam atque materiam spiritualis boni ac præcipui gaudii, seu multum esse gaudendum, quod erit omni populo : id est, tam Judæis quam gentilibus inerit gaudium istud, cunctis videlicet fidelibus et electis : ut sit distributio accommoda pro generibus singulorum, quia de omni genere seu natione hominum aliqui inde gavisi sunt. Juxta quem sensum loquitur Christus apud Joannem :24 Omnia traham ad me ipsum.
Quia natus est vobis, id est ad veram vestram salutem, hodie, id est die hoc naturali, scilicet in hac nocte (quæ est pars naturalis diei, qui dicitur viginti quatuor horas habere : sicque hebdomada dicitur spatium septem dierum), Salvator, utpote unigenitus Filius Dei : qui secundum naturam suam divinam, est Salvator per auctoritatem et efficientiam principalem, tanquam creator et dator salutis et gratiæ, prima ac omnipotente virtute. Qui in Isaia testatur : Deus justus et salvans non est præter me ;25 atque per Osee ait, Ego Dominus Deus tuus, et salvator non est præter me.26 Porro, secundum humanitatem assuptam, est ipse salvator per efficientiam instrumentalem, et velut meritoria causa gratiæ ac salutis. Sicque in Actibus ait de Christo Apostolus :27 Acquisivit Ecclesiam sanguine suo. De quo in Isaia prædictum est : Ecce Deus vester, ipse veniet et salvabit vos.28 Sua enim passione nostra abtersit peccata, et gratiam et salutem nobis promeruit : quod etiam suæ sanctissimæ conversationis meritis fecit.
Qui est Christus. Christus Græce, Latine dicitur unctus. Christus autem unctus est, non corporali oleo, aut humana unctione, sicut olim in lege in ejus figuram ungebantur reges atque pontifices, quum ipse sit summus rex ac pontifex, finis et consummator legis, secundum Apostolum ;293031 sed unctus est, secundum humanitatem, divina et spirituali unctione, hoc est plenitudine gratiæ, omnique gratiarum charismate, virtute, dono, ac sanctitate, imo et lumine gloriæ, ac beatifica fruitione a primo incarnationis instanti, juxta illud Psalmi :32 Unxit te Deus, Deus tuus, oleo lætitiæ præ consortibus tuis.33 Quæ unctio facta est a tota superbenedicta Trinitate, cujus indivisa est actio ad extra. Hinc per Isaiam loquitur Christus secundum naturam assumptam :34 Spiritus Domini super me, eo quod unxit me. Denique Christus, prout in novo Testamento communiter utimur nomine isto, significat seu supponit increatam Personam in duplici natura, videlicet divina et humana, subsistentem, hoc est Unigenitum Dei incarnatum. Dominus. Christus secundum utramque naturam dicitur Dominus, sed diversimode : quia ut Deus, est Dominus per independentem auctoritatem, primamque potestatem, et universalem præsidentiam prorsus perfectam; sed secundum naturam humanam, est Dominus etiam omnium creaturarum per potestatem et gratiam temporaliter datam, creatam, instrumentalem, atque finitam seu limitatam, secundum quod in Matthæo ait : Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra.35 De quō in Actibus
Petrus inquit : Hic est omnium Dominus.36 In civitate David, scilicet Bethlehem.
Ecce quomodo, juxta Apostolum, infirma et contemptibilia seu abjecta, stultaque mundi elegit Deus, ut confundat magnos, fortes et sapientes in oculis suis.37 Siquidem non pontificibus et sacerdotibus templi in mollibus stratis jacentibus, non Scribis de legis scientia tumidis, non Pharisæis de sanctitate præsumentibus, non nobilibus, divitibusque superbis, sed pastoribus, idiotis, egenis, humilibus, angelus, deinde angelicus apparet exercitus. Illis angelus Christum denuntiat : quod angelicus exercitus jubilando confirmat. Per quod etiam figurabatur, quod non otiosis, sed studiosis verisque dominici gregis custodibus, seu dignis et virtuosis pastoribus, præcipue his qui nocturnis temporibus laudibus vacant divinis, supernæ illuminationes, angelicæ visitationes, cœlestes consolationes præstantur. Nam et per hoc quod pastores illi taliter vigilabant super pecora sua, insinuatur quod pastores ovium Christi, utpote Christianorum, jugi sollicitudine atque custodia debent intendere sibi commissis, easque pascere oratione, doctrina, exemplo, ut illud Isaiæ dicere possint :
Super speculam Domini ego sum, stans jugiter per diem;38 et super custodiam meam ego sum, stans totis noctibus. Oportet namque pastores sic intendere aliis, ut se ipsos custodire ab omni peccato non negligent. Propterea in Actibus loquitur eis Apostolus : Attendite vobis et universo39 gregi in quo posuit vos Spiritus Sanctus pastores. Præterea contemplandum, quod sicut in Christo est natura summa, puta divinitas, et infima in ordine intellectualium creaturarum, hoc est humanitas, sic in omnibus quæ de Christo leguntur, est quædam venustissima decentissimaque permixtio sublimium et declivium, cœlestium et terrestrium, divinorum et humanorum, altissimorum et infimorum. Nempe, quod a puella concipitur, in stabulo nascitur, pannis involvitur, in præsepio ponitur, circumciditur, et in Ægyptum fugatur, et cetera quæ in Evangelio scripta sunt, patitur : nonne hæc omnia ad parvitatem inferioritatemque pertinent? Verum, quod ab angelo nuntiatur, a virgine generatur, ab angelico exercitu commendatur, et cetera quæ in Evangelio scripta sunt, supernaturalia operatur, excellentiæ est divinæ.
Præterea aliqui sic legunt, Natus est nobis, non, Vobis, ut angelus fateatur Christum natum non solum ob hominum salvationem, sed ob angelicæ quoque reparationem ruinæ.
Et hoc vobis signum. Juxta Apostolum, Judæi signa quærunt :40 idcirco pastoribus tanquam Judæis dat angelus signum, non utique propter illorum incredulitatem, sed potius propter illorum et omnium saluberrimam instructionem. Nam subditur : Invenietis infantem pannis involutum, et positum in præsepio. Tanquam dicat : Quamvis Christus natus sit omnium rex et princeps altissimus, attamen, quod admirabilissimum est, in maxima paupertate et humilitate nasci et conversari elegit, non in opulentia temporalique regno, ut præstolabantur Judæi : sicut usque in præsens exspectant regem Messiam in primo suo adventu temporaliter regnaturum, et totum mundum sibi ac populo Judæorum potentissime subjecturum, secundum exteriorem atque terrenam dominationem ; quum tamen sancti Prophetæ primum Christi adventum in paupertate et humilitate futurum descripserint, ut judicaretur et pateretur, hominesque sua passione salvaret.4142 Hoc igitur signo angelus docuit, quod Christus advenit ut omnium terrenorum verbo et opere edoceret contemptum, et ad divinorum amorem corda fidelium prorsus transferret.4344 Hoc quoque signo angelus ipsos pastores egenos, omnesque pauperes, vehementissime consolabatur. Itaque, juxta Bernardum : Panni Christi positi sunt in signum, sed in signum cui quotidie a multis contradicitur. Qui enim pretiositate, superfluitate, seu multitudine et cultura atque mollitie vestium gloriantur, contradicunt huic signo. Itaque scripta sunt hæc ad eruditionem nostram, ut Christi paupertatem humilitatemque cognoscentes, eum in paupertate et humilitate sectemur, saltem sic, ut divitiæ si affluant, cor non apponamus.454647
Et subito, id est præfato angelo cum pastoribus adhuc loquente, secundum Origenem, vel repente post hoc, facta, id est exhibita, est et in aere apparuit, cum angelo pastores docente (quem aliqui putant Gabrielem fuisse, et ceteris tunc apparentibus principaliorem, ideo tantum mysterium nuntiantem), multitudo cœlestis exercitus, id est copiosum agmen angelicorum spirituum : qui milites summi Regis consistunt, quoniam contra ejus adversarios, puta aerias potestates, victorialiter dimicant, eosque vincunt et arcent, et ad omne æternæ majestatis prosequendum imperium promptissime, repente feruntur. Insuper, Christo duci, qui ad superandas aerias potestates advenit, humiliter serviebant. Itaque ad veritatis certificationem, et ad nati pueri dignitatem insinuandam, tam multi, imo secundum Origenem, tam innumerabiles angeli apparuerunt. Laudantium Deum ardentissima, devotissima atque lætissima mente, et dicentium consona voce ac suavissima melodia per ora corporum assumptorum :
Gloria, id est summa excellentia, seu clara cum laude notitia, seu beatitudo atque lætitia, proprie autem gloria, hoc est clarificatio divinæ majestatis in cordibus intellectualium creaturarum cum debita laude, sit in altissimis Deo, id est Deo qui in cœlis est. Præsertim in cœlo empyreo esse et habitare asseritur, in quantum ibi evidentius ac magnificentius operatur, clariusque conspicitur, quamvis secundum se sit penitus supersimplicissimus, incircumscriptus, immensus, nullam ad locum habitudinem habens. Vel, Gloria, id est præfata clarificatio divinæ dignitatis, sit in altissimis, id est mentibus Beatorum, Deo, ut ipsi in omnibus honorem et gloriam Deo exhibeant. Unde secundum hoc, verbum istud est verbum congratulationis magis quam exhortationis, quemadmodum illud, Laudate Deum, omnes angeli ejus : juxta illud Apostoli, Soli Deo honor et gloria.
In hoc ergo conformemus nos angelis sanctis ac Deo, ut soli Deo gloriam adscribamus, itemque ab omnibus tribui cupiamus. Nam ipsemet ait per Isaiam :48 Gloriam meam alteri non dabo. Et sic cum Psalmographo digne cantabimus :4950 Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. Sed nonne et nos gloriam desiderare possumus et debemus, præsertim quum propter felicitatem seu gloriam sempiternam omnia finaliter sint agenda ? Et respondendum, quod gloriam optare debemus in Deo, secundum Deum, et propter Deum : in Deo, ut in objecto, datore et causa ; secundum Deum, hoc est secundum voluntatem ipsius, non secundum propriam cupiditatem, videlicet ordinate, ut competit menti creatæ ; propter Deum, id est finaliter ad laudem et honorationem ejus, ad quem et ad cujus honorificentiam nos ipsos et quidquid in nobis aut nostrum est, referre debemus. Ideo dicit Apostolus :51 Qui gloriatur, in Domino glorietur ;52 et Psalmista, In Domino laudabitur anima mea. Sed vani, vitiosi et frivoli homines, in se et propter se volunt laudari, gloriamque sortiri, furtum Domino facientes, quia quod ejus est, sibi usurpant.
Et in terra sit pax vera et spiritualis : quæ est tranquillitas mentis in bono honesto, præsertim in Deo fonte totius boni honesti seu virtuosi, de qua circa expositionem primi capituli plenius dictum est; hominibus bonæ voluntatis: loquendo de voluntate non optativa tantum, quæ est velleitas imperfecta, de qua Salomon loquitur, Vult et non vult piger; sed de voluntate imperativa et efficaci, quæ dum opportunitas adest seu exigit, procedit in opus. Talem autem voluntatem bonam habentes, sunt boni, et in statu salutis seu in caritate et gratia, quoniam talis voluntas seu volitio, reputatur a Deo pro opere. Sumitur equidem nunc voluntas pro actu interiori voluntatis quæ est volitio, non pro potentia tantum, vel pro potentia tali actu formata. Denique a voluntate potissimum dicitur homo bonus vel malus, quoniam prima radix merendi ac demerendi consistit in voluntate, secundum quod libertas primo, directe ac proprie competit voluntati. Peccatum autem in tantum est voluntarium, quod si non esset voluntarium, non esset peccatum, secundum Augustinum. Et similiter dicendum est de actu virtutis. Hinc bonum et malum dicuntur esse in voluntate, verum et falsum in intellectu. Hinc congrue pax annuntiatur hominibus bonæ voluntatis. Insuper pax ista non competit malis, juxta illud in Isaia: Non est pax impiis, dicit Dominus. — Potest quoque hic pax accipi pro reconciliatione generis humani facta cum Deo per Christum, quam angeli tunc instare dicebant. Unde ad Romanos inquit Apostolus: Reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus.
Patet autem ex verbis his, quia de spirituali pace intelligenda sunt, quæ Prophetæ denuntiaverunt de futura pace in Christi adventu, quæ est pax bonæ voluntatis. Per bonitatem enim voluntatis dicitur homo simpliciter bonus, potius quam per aliarum animæ virium bonitatem. Voluntatis namque est, alias potentias ad actus suos movere: ideoque bonitas et malitia ejus in illas redundant, quemadmodum virtus seu influentia causæ moventis, in ea quæ ab ipsa moventur. Porro pax temporalis quæ fuit in mundo in Christi adventu, figura exstitit hujus principaliter intentæ spiritualisque pacis, de qua ad Colossenses ait Apostolus: Pax Christi exsultet semper in cordibus vestris. De qua etiam per Michæam prædictum est: Pax erit in terra nostra, dum venerit, et quando calcaverit in domibus nostris; atque in Psalmo, Orietur in diebus ejus justitia et abundantia pacis. Hæc est pax interna justorum vere christianorum, quæ eis per exteriores inquietudines seu tribulationes auferri non valet, dicente in Proverbiis Salomone: Justus quasi leo confidens, absque terrore erit; et rursus, Non contristabit justum quidquid ei acciderit. Hinc de primitiva Ecclesia Deus per Isaiam prædixit: Sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciæ, et in requie opulenta. Hæc est vera ac sancta securitas, qua perfecti pro Deo omnia adversantia pati parati, non timent eos qui corpus occidunt. Propter quod per Jeremiam scriptum est: In diebus illis salvabitur Juda, et Israel habitabit confidenter. Unde in Actibus Apostolorum Paulus et alii quidam fiducialiter egisse leguntur. Et iterum: Discipuli replebantur gaudio et Spiritu Sancto. Itaque, si Deo placere appetimus, veram cum omnibus, quantum possibile est, pacem et concordiam habeamus, præsertimque mentem in Deo quietam, fixam et imperturbatam servemus: quod fieri poterit, si vere mites, patientes, humilesque fuerimus, et cunctis terrenis contemptis, Deum ferventer amemus.
Postremo, inquiritur a quo residuum hujus angelici cantici editum sit. Ad quod Albertus et aliqui alii dicunt, quod a Symmacho Papa; alii credibilius asserunt, quod ab Hilario sancto episcopo. Legitur nempe in gestis Romanorum Pontificum, quod Telesphorus Papa instituit, ut solis episcopis liceret canticum istud incipere. Postea vero Symmachus Papa instituit, ut etiam ceteri sacerdotes possent illud incipere in festis diebus, quia de sacerdote
Cf. Luc. 1, 79.
Prov. xiii, 4.
Is. XLVIII, 22.
Rom. v, 10.
Coloss. III, 15.
Mich. v, 5.
Ps. LXXI, 7.
Prov. XXVIII, 1. Ibid. xii, 21.
Is. XXXII, 18.
Matth. x, 28.
Jer. XXIII, 6.
Act. IX, 27, 28; XIV, 3. Ibid. xiii, 52.
Rom. XII, 18. scriptum est apud Malachiam : Angelus Domini exercituum est.
Et factum est, ut discesserunt ab eis angeli in cœlum, id est, quum abstraxissent se adspectibus pastorum, et redissent in cœlum, quo solent reverti, ministerio propter quod missi sunt consummato, quemadmodum Tobiæ Raphael ait :53 Tempus est ut revertar ad eum qui me misit ; pastores loquebantur ad invicem. Quamvis enim primo territi ac stupore repleti fuissent, tamen ex consolatione angelica ac dulcissima perceptione rei tam gaudiosæ confortati fuerunt, et læti alacresque effecti, dixerunt : Transeamus usque Bethlehem : quæ, ut dicitur, per milliare distabat a loco quo ista viderunt pastores; et videamus corporaliter, quod nunc oculis fidei credimus, hoc verbum quod factum est, id est rem verbis ad nos dictis significatam, scilicet puerum natum, qui est Christus Dominus, rex Messias. Verbum quippe in Scripturis, interdum pro verbo mentali, interdum pro verbo vocali seu scripto, quandoque pro re significata, accipitur, quemadmodum in libris Regum loquitur Ezechias : Non fuit verbum in domo mea quod non ostenderim eis.54 Quod Dominus fecit, id est, per angelos ad nos locutus est ; vel, quam rem fecit : qui Dominus Pater seu Trinitas tota, fecit Christum secundum humanitatem assumptam, secundum quam Christus dicitur creatura, quamvis simpliciter loquendo dici non debeat creatura, sed Deus verus, omnium que Creator. Ait namque Apostolus : Factus est ex semine David secundum car-nem. Verumtamen ista particula, Quod Dominus fecit, in Græcis et antiquis correctisque codicibus non habetur, nec est de textu. Quod Dominus ostendit nobis, id est, quem puerum manifestavit nobis per angelum natum esse. — Potest quoque de increato Verbo exponi, ut sit sensus : Videamus hoc Verbum, id est Dei Unigeni tum, de quo dicitur, In principio erat Verbum ; quod factum est, id est incarnatum, juxta illud, Verbum caro factum est ; quod
Dominus fecit : quia Verbum hoc factum est homo a Deo Trinitate, quamvis absolute loquendo non sit factum, sed genitum et æternum. Unde expositio ista videtur impropria, nec certum est quod ex præinductis angelicis verbis intellexerunt pastores rudes ac simplices, quod Christus diceretur et esset Verbum Dei. Quod Dominus ostendit nobis, id est, natum esse jam notificavit.
Et venerunt festinantes : quia ferventes erant in Dei et pueri nati amore ; desiderabantque fervide tam magnum novum, videlicet Christum natum, conspicere, cujus majestatem ex angelici exercitus apparitione et testificatione et gratulatione pensabant. Gaudebant quoque de totius mundi salvatione jam imminente, et Scripturarum impletione. Sed et ad greges suos, quos sine custode reliquerant, redire velociter satagebant : ideo festinabant. Itaque et nos Christum cum festinatione, id est diligenter ac ferventer, quæramus : quem nemo cum torpore et desidia digne quærit. Siquidem ad Deum festinare et currere, est ardenter diligere, et ex spirituali amore quæ bona sunt alacriter agere ; et quo amamus ferventius, eo properamus currimusque celerius.
Et invenerunt Mariam : quam divinus Ignatius in suis ad eam epistolis toties vocat Christiferam ; et Joseph Virginis sponsum, custodem, ministrum, ejusque integerrimæ virginitatis verissimum testem, et infantem, id est parvulum : qui licet more aliorum parvulorum, infans, quasi non fans, seu loqui non valens, vocatus sit ; tamen a prima suæ nativitatis hora disertissime ac sapientissime loqui valebat, non Hebræa dumtaxat, sed et omnium gentium lingua : nam et dona gratiæ gratis datæ, ut prophetiam, genera linguarum, scientiam, interpretationemque sermonum, a primo incarnationis instanti accepit ;55 positum in præsepio : in quo, secundum Gorram, impletum est spiritualiter illud admirabile in Job scriptum :56 Numquid volet rhinoceros servire tibi, aut morabitur ad præsepe tuum?57585960 Rhinoceros quippe est animal fortissimum, quod unum in fronte fert cornu, propter quod unicornis vocatur, et capitur in gremio virginis, in quo caput reclinat quando fugatur : et Christum designat, qui in virginalis uteri gremio captus, atque in nostrum redactus servitium dicitur.
17
Videntes autem puerum involutum et collocatum ut prædixerat angelus, cognoverunt de verbo quod dictum erat illis de puero hoc, id est, consideraverunt sermonem eis ab angelo de infante isto prolatum esse veracem; vel, Cognoverunt de Verbo increato, quod dictum erat illis de puero hoc, id est, quod angelus prædicavit eis esse hunc puerum. Verbum enim factum, fuit infans unius diei, et angelus dixit quod puer ille esset Christus Dominus, unigenitus Dei Filius : sicque corporalibus oculis corpus Christi videntes, interioribus oculis ejus divinitatem per fidem noverunt. Nam, ut Ambrosius asserit, dum caro videbatur, Verbum videbatur, videlicet Christus, qui in una persona est Deus et homo.
18
Et omnes qui audierant, mirati sunt. Hoc quidam exponunt sic : Omnes qui audierant ab angelo ista Christi mysteria, scilicet quomodo natus esset, mirati sunt, quod Christus omnium Dominus in tam vili stabulo esset natus et in præsepio reclinatus, et tamen ab angelico exercitu tam solenniter prædicatus. Ex quo sequeretur, quod non pastoribus tantum angeli præfati apparuerunt, nec angelica illa laus a solis pastoribus sit audita. Verumtamen, quantum ex textu perpenditur, videntur soli pastores angelos illos vidisse atque audisse : ut sit sensus, quod omnes qui audierunt a pastoribus, sint mirati. Unde expositorie subditur : et, pro id est, de his quæ dicta erant a pastoribus ad ipsos de puero isto, quod scilicet angelus de eo dixisset, et qualiter angelorum militia hymnum Domino cecinisset. De his, inquam, mirati sunt merito, quia supernaturale fuit, quod in una persona tanta majestas et tanta humilitas, tanta dominatio et tanta inopia convenissent, quod Rex cœlorum natus esset in terra, quod Desideratus cunctis gentibus advenisset, quem Patriarchæ atque Prophetæ tam ineffabiliter optaverunt.61 Insuper sunt mirati de tam constanti, certa ac fervida protestatione pastorum, qui inaudita fingere nescierunt, sed simplici facundia, quæ vera sunt prædicaverunt.
Maria autem : cujus est tanta suavitas, juxta Bernardum, ut nunquam piæ memoriæ portas ingrediatur absque insitæ sibi dulcedinis adspersione; conservabat omnia verba hæc, quæ jam de Christo conscripta sunt, hoc est, ea memoriæ diligentissime commendavit, conferens in corde suo, id est, intellectualiter ea revolvens, ubertimque repetens, atque ad invicem comparans. Itaque quietissima ac purissima Virgo delectabiliter consideravit, quomodo angelus sibi Christum annuntiasset, quomodo eum concepisset ac peperisset, quomodo angeli apparuerunt pastoribus, et quid pastores se vidisse atque audisse protestabantur, non solum Virgini gloriosæ et S. Joseph, sed et ceteris multis, quibus opportune poterant loqui. Hæc omnia sancta Virgo sapienter ac diligentissime consideravit, et ad Prophetarum de Christo prolata vaticinia comparavit : sicque vehementer profecit in fide, imo, secundum Ambrosium, a pastoribus fidem collegit, id est fidei incrementum, non quod unquam in fide ambigens fuerit, sed quia in cunctis quotidie profecit virtutibus. Hinc discipuli Christi, ab ipsa post Christi ascensionem de aliquibus dicuntur instructi. Præsertim inclytus iste evangelista Lucas ab ea edoctus asseritur, maxime in his quæ ipse solus de Christi infantia refert : non quod a Spiritu Sancto non sit de illis instructus, imo et Spiritus Sanctus eum per Mariam dignissimam sic instruxit, et supernaturali irradiatione de omnibus informavit, certificavit, infallibiliterque direxit. Eadem enim veritas a diversis et pluribus modis addiscitur, quia ab uno
19 clarius et distinctius disci potest, quam ideo Deum laudabant quia sic esse invenerunt. ab alio, quantum ad se et ad circumstantias suas.
Præterea, juxta Ambrosium, discamus in omnibus sanctæ Virginis castitatem, quæ non minus ore pudica quam corpore, argumenta fidei conferebat in corde. Etenim virginalis pudicitiæ jura custodiens, secundum Bedam, secreta Christi quæ noverat, nemini tunc divulgavit, sed conferebat quæ legerat facienda, cum his quæ jam noverat facta. Verumtamen, puto quod familiaribus aliquibus et pie interrogantibus aliqua secrete aperuit, prout ratio postulavit et caritas. Itaque et nos beatissimæ Virginis exemplo, omnia divina atque salubria quæ audimus, videmus, scimus, seu legimus, memoriter teneamus, sagaciter conferamus, et juxta hæc, nostram conversationem in omnibus regulemus, ut cum Psalmista dicere mereamur :62 In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. Nam et Christus testatur :63 Beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud.
Et reversi sunt pastores ad pecora sua, quæ oves fuisse dicuntur, quamvis forte et aliqua alia pecora fuerunt : sicut et filii Jacob diversarum specierum pecora custodiebant, et tamen in Genesi pastores se ovium nominant;64 glorificantes, id est, gloriosum confitentes seu magnifice honorantes, et laudantes Deum, pro beneficiis suis, de quibus subjungitur : in omnibus magnalibus Dei, quœ audierant ab angelo exercituque angelico de Christi nativitate, etc., et viderant propriis oculis in Bethlehem, sicut dictum est ad illos. Hoc potest referri ad id quod ait, Glorificantes et laudantes Deum : ut sit sensus, quod Deum glorificabant atque laudabant sicut dictum est ad illos, id est, sicut audientibus eis angeli sancti fecerunt, dicendo : Gloria in altissimis Deo. Potest quoque referri ad id quod ait, Quæ audierant : eritque sensus, quod glorificabant Deum in omnibus quæ audierant et viderant sicut dictum est ad illos :65 id est, eo modo viderant sicut ab angelo fuit eis prædictum, et6667
Postremo, quod pastores corporaliter peregerunt, nos spiritualiter faciamus. Hortemur nos mutuo, dicentes : Eamus usque Bethlehem, id est, per devotam et affectuosam considerationem uniamus cor nostrum loco in quo natus est Christus, et mentaliter intueamur quantam paupertatem et humilitatem pro nobis assumpsit Rex gloriæ, simusque grati beneficiis ejus verbo et opere, ipsum veraciter imitando, et cum angelicis spiritibus ardenter ac reverenter laudando.
Subinde circumcisionem Christi Evangelista describit. Et postquam consummati sunt, id est impleti, dies octo a nativitate Christi, computando seu includendo tam nativitatis quam circumcisionis diem ipsius, ut circumcideretur puer, infantulus Jesus, de quo loquitur Isaias :68 Puer natus est nobis. Ly ut, tenetur hic concomitanter, quanquam etiam teneri posset aliquo modo causaliter, quoniam tanta est dignitas Salvatoris, ut ad ipsum et ad gesta ipsius, tempora ordinentur : quod de temporibus quibus vixit in sæculo isto specialiter dici potest. Vocatum est nomen ejus Jesus, quod interpretatur salvator, ad insinuandum quod ipse esset verus mundi Salvator, omnes in se credentes generaliter et complete atque finaliter a morte peccati, interituque inferni eripiens, et ad cœlestem felicitatem perducens. Unde in Matthæo, quum angelus dixisset ad Joseph, Vocabis nomen ejus Jesum, causam nominationis adjecit, dicendo : Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.69 De quo Isaias scribit : Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum: cujus livore sanati sumus.70 Et in Actibus Petrus inquit : Non est aliud nomen datum hominibus sub cœlo, in quo oporteat nos salvos fieri. Unde quod aliqui71 in veteri Testamento vocati sunt nomine isto, ut Josue, qui alio nomine dictus est Jesus, et Jesus filius Josedec, fuit alia ratione, et in figura Jesu Christi. Josue quippe salvavit filios Israel a Chananæis, et Jesus filius Josedec pontifex Judæorum, fuit unus reducentium eos de Babylone: quæ fuerunt particulares et imperfectæ liberationes, figurantes liberationem perfectam a Jesu Christo peractam. Itaque nomen istud, Jesus, fuit Christo novum et proprium, prout impositum est ad designandam liberationem completam. Ad quod multi allegant illud Isaiæ: Vocabitur tibi nomen novum, quod os Domini nominavit. Verumtamen, hoc ad litteram dicitur de Ecclesia seu Synagoga ad Christum conversa, non de Christo, quamvis possit aptari ad ipsum. Quod vocatum, id est expressum et prænuntiatum, seu vocari commissum, est ab angelo: nam apud Matthæum angelus legitur dixisse ad Joseph, Vocabis nomen ejus Jesum; et idem ait ad Virginem sanctam; priusquam in utero conciperetur, id est in ventre Mariæ virgineo de Spiritu Sancto. Ait enim angelus ad eam: Ne timeas, Maria, ecce concipies in utero et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum. Recteque dicitur, Quod vocatum est ab angelo, non, Impositum, quia jam ante a Deo fuit impositum, qui præordinavit Christum ita vocandum, et per angelum ac Mariam et Joseph ita vocavit eumdem, quemadmodum Christus per Isaiam testatur: Dominus ab utero vocavit me, de ventre matris meæ recordatus est nominis mei.
Præterea, ut aliqui dicunt, Jesus dicitur Salvator: Primo, a potentia salvandi: sicque convenit sibi nomen hoc ab æterno, videlicet secundum suam divinitatem, qua ab æterno habuit potestatem salvandi. Secundo, ab habitu salvandi: et sic impositum fuit sibi ab angelo, et competit ei a primo suæ conceptionis instanti, in quo secundum humanitatem suam accepit gratiam tam perfectam, qua postea fecit et pertulit ea per quæ actualiter mundum salvavit. Tertio, ab actu salvandi: sicque vocatum fuit nomen istud in circumcisione, et competit Christo ratione suæ passionis; in circumcisione autem primo sanguinem suum fudit pro nobis. Insuper intuendum, quod salvare competit Christo secundum utramque suam naturam: quia secundum divinitatem competit ei auctoritative et principaliter, secundum humanitatem vero instrumentaliter, ut supra dictum est plenius: ideo secundum utramque naturam Jesus potest vocari. Siquidem de Deo uno ac trino scriptum est in Habacuc: Ego autem in Domino gaudebo, et exsultabo in Deo Jesu meo. Sed nunc tractatur de nomine isto prout competit Christo secundum naturam humanam.
B Denique, secundum Epiphanium, pluribus de causis Christus voluit circumcidi: Primo, ut ostenderet se veraciter incarnatum, non phantastice seu apparenter, ut Manichæus confinxit. Secundo, ut monstraret quod corpus suum divinitati consubstantiale non esset, ut Apollinaris rudissime dixit; item ad declarandum quod non detulit illud de cœlo, ut Valentinus asseruit. Rursus et tertio, ne Judæi haberent occasionem contra Christum, dicendo quod legem transgressus esset, circumcisionem non accipiendo. Quarto, ut legem impleret et approbaret, atque exemplum humilitatis ac obedientiæ daret: propter quod postea fatebatur, Non veni legem solvere, sed implere. Jussum autem fuit divinitus in Genesi: Infans octo dierum circumcidetur in vobis. Quinto, ut virtute ac merito suæ circumcisionis, fideles suos a duritia præcepti illius exoneraret, et ipsam circumcisionem in Baptismum dulciter commutaret. Sexto, ut Judæorum scandalum evitaret. Septimo, propter communitatis et uniformitatis commendationem, ut et nos singularitatem vitemus, nec pro peccatis nostris puniri spernamus, videntes quod Christus, qui remedio culpæ non eguit, circumcisionem, quæ fuit remedium contra originale peccatum, ineffabili humanitate suscepit. Unde ad Hebræos Apostolus: Debuit, inquit, per omnia fratribus assimilari. Postremo, circumcisionem accipiendo, abstulit diabolo occasionem suspicandi quod ipse esset Christus.
Itaque et nos, universa quæ pro nostra
Habac. III, 18.
Matth. V, 17.
Gen. XVII, 12.
Hebr. II, 17.
I Esdr. II, 2; III, 2.
Is. XXII, 2.
Matth. I, 21.
Luc. I, 31.
Ibid. 30, 31.
Is. XLIX, 1. salute Christus assumpsit, fecit ac pertulit, diligentissime consideremus, eique grati esse nitamur, ac spiritualiter circumcidamur, omnem inordinationem ac superfluitatem intus ac foris, videlicet in vestibus, verbis, operibus, otiis, omissionibus, itemque in cogitationibus, affectionibus, intentionibus, vitare conantes, nec aspera pœnitentiæ exercitia abominantes, sed viriliter amplectentes, quum et Christus in tam infantili ætate tam acerbum pro nobis dolorem subierit. Ut enim Rabbi Moyses testatur, in circumcisione fuit gravissimus dolor, in tantum quod multi infantes inde obierint. Hinc secundum eumdem, voluit Dominus pueros circumcidi die octava, quando adhuc modicam habent imaginationem, ut per hoc minus affligerentur. Quum ergo puer Jesus fuerit optimæ atque tenerrimæ complexionis ac perfectissimæ imaginationis a principio incarnationis, quemadmodum et plenissimæ intellectualis cognitionis, facile possumus advertere, quam gravissimam senserit pœnam in circumcisione, quam intime etiam ac pœnose ei compatiebatur affectuosissima atque piissima Genitrix ejus. Unde et nos compati utrique debemus.
At vero circa illud, Vocatum est nomen ejus Jesus, loquitur Origenes : Nomen Jesus gloriosum, omnique cultu dignissimum, nomen quod est super omne nomen, non decuit primum ab hominibus appellari, neque ab eis afferri in mundum, sed ab excellentiori natura.72 De cujus etiam nominis suavitate ait Bernardus : Nomen hoc Jesus, est mel in ore, in aure melos, in corde jubilus.
Footnotes
-
Joann. xii, 19. ↩
-
Mich. IV, 3. ↩
-
Is. II, 4 ; ↩
-
II Reg. xxiv, 2. ↩
-
Joann. III, 22. ↩
-
III Reg. VIII, 1. ↩
-
Matth. I, 6-16; ↩
-
Deut. XXV, 5. ↩
-
Luc. I, 26, 27. ↩
-
Matth. I, 20. ↩
-
Mich. V, 2-4. ↩
-
Ps. LXXI, 8. ↩
-
Dan. VII, 14. ↩
-
Exod. xii, 2. ↩
-
Luc. II, 23-32. ↩
-
Joann. i, 16. ↩
-
Apoc. i, 5. ↩
-
Coloss. i, 18. ↩
-
Ibid. 15. ↩
-
I Reg. XVI, 1, 11, 12; XVII, 12. ↩
-
Act. IX, 3. ↩
-
In Luc. I, 12. ↩
-
Judic. XIII, 22. ↩
-
Joann. XII, 32. ↩
-
Is. XLV, 21. ↩
-
Osee XIII, 4. ↩
-
Act. XX, 28. ↩
-
Is. XXXV, 4. ↩
-
Rom. X, 4; ↩
-
Hebr. IV, 14; ↩
-
1 Tim. VI, 15; ↩
-
Hebr. XII, 2. ↩
-
Ps. XLIV, 8. ↩
-
Is. LXI, 1. ↩
-
Matth. xxviii, 18. ↩
-
Act. x, 36. ↩
-
1 Cor. 1, 27, 28. ↩
-
Is. xxi, 8. ↩
-
Act. xx, 28. ↩
-
12 1 Cor. 1, 22. ↩
-
Zach. ix, 9. ↩
-
Jer. xiv, 8, 9; ↩
-
Ps. CXIII, 16, sec. ↩
-
Hebr. ↩
-
1 Tim. 1, 17. ↩
-
Ps. CXLVIII, 2. ↩
-
Ps. LXI, 11. ↩
-
Is. XLVIII, 11. ↩
-
Ps. CXIII, 1, sec. ↩
-
Hebr. ↩
-
1 Cor. 1, 31. ↩
-
Ps. XXXIII, 3. ↩
-
Tob. xii, 20. ↩
-
Is. xxxix, 2, 4. ↩
-
1 Cor. xii, 8-10. ↩
-
Job xxxix, 9. ↩
-
Joann. i, 1. ↩
-
Ibid. 14. ↩
-
Rom. i, 3. ↩
-
Malach. ii, 7. ↩
-
Agg. II, 8. ↩
-
Ps. cxviii, 11. ↩
-
Luc. xi, 28. ↩
-
Gen. xlvii, 3. ↩
-
Eccli. xlvi, 1. ↩
-
Josue xi, 23. ↩
-
Josue xlix, 14. ↩
-
Is. ix, 6. ↩
-
Matth. 1, 21. ↩
-
Is. liii, 6, 5. ↩
-
Act. iv, 12. ↩
-
Philipp. n, 9. ↩
Chapter 7 of 51