Skip to the text

Articulus 5

EXPLANATIO RESIDUÆ PARTIS HUJUS PRIMI CAPITULI, IN QUA ET CANTICUM ZACHARIÆ ELUCIDATUR.

SUBINDE nativitas Præcursoris describitur. Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, id est, ipsi Elisabeth mensis nonus advenit, et peperit filium. Et audierunt vicini et cognati ejus, quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, id est, valde clementer egit cum ipsa, pietatis suæ effectus circa eam exercens tam gratiose, quod scilicet non obstante naturali sterilitate ac senio, prolem concepisset ac peperisset, essetque a sterilitatis opprobrio liberata; et congratulabantur ei, ex dilectione qua eam ejusque maritum amabant : quia sine querela inter alios conversabantur Zacharias et Elisabeth. Unde sua conversatione pacifica, benigna et justa, utpote ex justitia et pietate convenienter temperata, universis se exhibuerunt amabiles : propter quod eorum prosperitati congratulati sunt alii.

Et factum est in die octavo a nativitate infantis, venerunt circumcidere puerum.

Illo etenim die secundum legis præceptum circumcisio fieri consuevit, juxta illud in Genesi : Infans octo dierum circumcidetur.1 Et vocabant eum nomine patris sui Zachariam. Primogenitis namque, et præsertim unigenitis, solet frequenter nomen patris imponi. Istis autem spes non erat quod Zacharias et Elisabeth amplius prolificarent. Porro, sicut in novo Testamento nomen imponitur in Baptismo, ita tunc in circumcisione. Sed quum Joannes sanctificatus esset in utero, et ab originali purgatus, cur circumcisus fuit, quum circumcisio esset remedium contra originale peccatum? Respondent quidam, quod circumcisus sit non ob indigentiam remedii, sed propter observationem præcepti; item ne alii scandalizarentur, et causa singularitatis vitandæ, et quia fortasse per circumcisionem illam ita pœnalem ad gratiam disponebatur majorem.

Et respondens mater ejus, dixit : Ne- quaquam nomine patris appellabitur, sed vocabitur Joannes. Quod enim sic esset vocandus, imo et ab angelo jam vocatus, vocarique jussus, cognovit per spiritum prophetiæ sancta Elisabeth, quia id nulli homini, nisi viro ejus in templo fuerat intimatum, qui ex tunc mutus permansit: nisi forte quis opinetur quod Zacharias scripto id suæ insinuaverit conjugi, sicut in sequentibus enarratur hoc ceteris indicasse. Forte enim quæ sibi in templo fuerant revelata atque illata, taliter indicavit uxori. Et dixerunt ad illam: Quia nemo est in cognatione tua, id est inter consanguineos tuos, qui vocetur hoc nomine: idcirco miramur quod ita vis eum vocari.

Innuebant autem, hoc est, signis seu nutibus sensibilibus per modum quæstionis significabant, patri ejus, quem, id est quo nomine, vellet vocari eum. Quia nunc dicitur quod innuebant patri ejus, doctores eliciunt quod Zacharias ob suam incredulitatem præfatam non mutus tantum, sed et surdus fuerat factus: si enim audisset, non nutu, sed verbo ejus voluntatem interrogassent. Et postulans, nutu quodam, non verbo, pugillarem, id est calamum scriptoris, seu tabulam quæ pugillo potest includi, scripsit, dicens verbo scripto, non vocali: Joannes est nomen ejus. Quasi dicat: Non ego, aut mater, infanti nomen impono, sed divinitus per angelum impositum pando. Et mirati sunt universi videntes in processu negotii miracula miraculis jungi, totque insolita fieri, item quod Zacharias et conjux ejus sic concordabant, qui simul a conceptione Joannis conferre non poterant.

Apertum est autem illico os ejus et lingua ejus: id est, mox quum fidem suam scripto indicasset, restitutus est ori et linguæ Zachariæ pristinus usus loquendi; nec dubium quin interim os ejus aperiebatur ad cibum sumendum, sed non ad loquendum. Quemadmodum autem suæ incredulitatis demerito fuit loquela privatus, ita suæ fidelis confessionis merito, loquelæ est restitutus. Propter quod dicit Ambrosius: Linguam quam incredulitas vinxerat, fides solvit. Et loquebatur, benedicens Deum benedictione laudis et gratiarum actionis, qui eum ob suum excessum paternaliter castigavit, et clementer sanavit, juxta illud Tobiæ: Benedico te, Domine Deus Israel, quia tu castigasti me, et tu sanasti me.2 Sed et ob alias causas benedixit Deum, sicut mox in suo cantico elucescit.

Et factus est timor super omnes vicinos eorum: id est, vicini Zachariæ et Elisabeth, visis tot mirabilibus, ex consideratione divinæ potentiæ conceperunt timorem, admirationem, stuporem. Causam enim, scilicet omnipotentiam Dei, in suis supernaturalibus perpenderunt effectibus, et tanquam vere præsentem, ac vitia punientem attenderunt. Sic et in Evangelio scriptum est, quod turbæ visis Christi miraculis, timuerunt. Denique, homo propriæ fragilitatis et culpæ sibimet conscius, considerata Altissimi potestate, non immerito expavescit. Propter quod apud Jeremiam scriptum est: Non est similis tui, Domine; magnus es tu, et magnum nomen tuum in fortitudine:3 quis non timebit te, o Rex gentium? Et super omnia montana Judææ divulgabantur omnia verba hæc: id est, fama horum mirabilium de punitione et curatione Zachariæ, de Joannis mirabili conceptione, nativitate, appellatione, Judæis in omnibus locis suæ regionis montuosis mirantibus insinuabatur. Magna namque et rara solent undique divulgari, quia libenter audiuntur: siquidem nova placent, et insolita admirationem inducunt. Homo autem naturaliter est animal admirativum, varietatisque cupidum, præsertim quum omnes homines naturaliter scire desiderant.

Et posuerunt omnes qui audierant in corde suo, id est, mentibus suis ista tenaciter impresserunt, atque memoriæ diligenter commendaverunt, dicentes, vel quilibet intra se, seu unus ad alium, imo modo utroque: Quis, putas, puer iste erit? quasi dicerent: Notabilis valde consistet, et crescet in virum eximium. Talia enim mirabilia non consueverunt contingere, nisi circa valde electas personas. Ideo subditur: Etenim manus Domini erat cum illo: id est, virtus, gratia, auxilium, operatio supernaturalis ipsius Dei, fuit cum Joanne in ejus sanctificatione, exsultatione in utero matris, ceterisque præfatis: ex quibus probabiliter arguebant, quod tempore procedente futura esset manus Dei cum ipso.

Et Zacharias pater ejus impletus est Spiritu Sancto, et prophetavit, dicens. Quocirca scribit Ambrosius: Vide quam bonus Deus, et facilis indulgere peccatis. Non solum ablata restituit, sed etiam insperata concedit: ille dudum mutus prophetat. Denique, etiam ante hanc horam impletus fuit Zacharias Spiritu Sancto; sed nunc impletus asseritur, quia in donis gratiæ gratificantis ac gratis datæ, jam eminenter profecit, et gratiam prophetalem recenter sortitus est. Recteque prius fertur Spiritu Sancto repletus, quam vaticinatus, eo quod prophetare opus sit Dei, juxta illud Petri: Non voluntate humana allata est aliquando prophetia;4 sed Spiritu Sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines.

BENEDICTUS Dominus Deus Israel. In cantico isto Zacharias gratias refert Deo super variis beneficiis ejus, potissimum de Verbi incarnatione ac passione, generisque humani, potissimum Israelitici, salvatione. Quamvis autem in cantico isto, per Dominum Deum Israel intelligi possit Deus absolute, seu Trinitas tota superbenedicta, quælibetque divina Persona; appropriatius tamen de Filio totum exponitur.

Itaque, Benedictus est, et æternaliter benedictus sit, atque ab omnibus jugiter benedicatur, Dominus universorum, ratione possessionis, gubernationis ac præsidentiæ omnium. De quo in Genesi Abraham ait: Levo manum meam ad Dominum Deum possessorem cœli et terræ.5 De quo etiam scriptum est in libro Job: Quem constituit alium super terram? aut quem posuit super orbem quem fabricatus est? Præterea, nomen et ratio Domini, soli omnipotenti Deo plene, summe, pure ac proprie competit: quippe qui solus universale, primordiale, independens, ac nulli subjectum habet dominium; omnium vero sequentium angelorum hominumque dominia sunt particularia, secundaria, indigentia, ac servituti permixta, quia Deo supposita. Hinc apud Isaiam, Jeremiam quoque et Amos, ait Scriptura: Dominus exercituum nomen ejus;6 et in Psalmo: Dominus nomen illi. Qui iterum ait per Isaiam:78 Ego Dominus: hoc est nomen meum; gloriam meam alteri non dabo.9 Deus Israel: qui omnium Deus generaliter fuit jure creationis; specialiter autem Deus tunc dicebatur Israel, id est Israelitici populi, de Jacob (qui alio nomine dictus est Israel) nati: quoniam præcipua ac specialia beneficia populo illi donavit, quemadmodum scriptum est, Qui annuntiat verbum suum Jacob, justitias et judicia sua Israel;1011 et quia a populo illo specialiter colebatur, ceteris ad idololatriam lapsis. Unde in Deuteronomio Moyses huic populo ait: Te elegit Dominus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis qui sunt super terram, quia dilexit vos Dominus.1213

Quia visitavit, id est, per incarnationem accessit, et sicut piissimus ac peritissimus medicus operari aggressus est, et fecit redemptionem plebis suæ, id est liberationem Israeliticæ plebis ab invisibilibus hostibus, a damnatione æterna, a reatu originalis peccati, imo ab omni peccato, quantum in ipso est: quemadmodum per Osee loquitur, De manu mortis liberabo eos, de morte redimam eos.14 De quo etiam per Isaiam dictum est: Dominus rex noster, ipse veniet et salvabit nos.15 Qui et apud Zachariam hortatur:16 Lauda et lætare, filia Sion, quia ecce venio, et habitabo in medio tui. Christi equidem incarnatio, nostra est deificatio, ut asserit Leo Papa. Itaque ejus incarnatio, inchoatio fuit nostræ redemptionis atque salutis, quæ per Christi passionem completæ sunt. Non enim per solam suam incarnationem nos salvare decrevit, sed salvationem nostram per suam passionem consummare instituit. Unde quod Zacharias locutus est, Fecit, more prophetico accipi potest per modum futuri, id est, facturus est, quoniam sua passione fuit redemptionem istam plene facturus, utpote nostra crimina deleturus, nosque Deo reconciliaturus, secundum illud Isaiæ:17 Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra; et rursus, Posuit Dominus in eo iniquitatem omnium nostrum. Etenim Christus sua passione ac obedientia pro omnibus satisfecit; sed si fructum suæ passionis consequi debemus, oportet ut meritum ejus nobis per sacramenta, seu modo alio, applicetur et communicetur. Hinc Christus de se ipso testatur:18 Venit Filius hominis quærere et salvum facere quod perierat.

Denique, per plebem suam seu populum Dei, intelligi potest non solum plebs Judæorum, sed tota gens electorum: qui sunt populus Dei per prædestinationem æternam, et spiritualiter Israel, id est Deum videns, seu fide contemplans. De quo populo dicit Apostolus: Pax super Israel Dei. Verumtamen, per plebem suam, hoc loco litteralius intelligitur populus Judæorum, ad quorum redemptionem Christus primo, directe, ac principaliter venit, secundum quod asserit:19 Non sum missus nisi ad oves quæ perierunt domus Israel.20 Quibus verbum Dei spernentibus, justa facta est Apostolorum transmigratio ad instruendos gentiles, pro quorum salvatione Christus quasi secundario venit. Propter quod Paulus et Barnabas dixerunt Judæis:21 Vobis oportebat primum loqui verbum Dei; sed quoniam repulistis illud, convertimur ad gentes.

Et erexit, id est, suscitavit, levavit et declaravit, cornu salutis, hoc est annuntiationem beatitudinis veræ atque cœlestis, nobis, id est ad nostram salvationem, ut ei credendo salvemur, in domo David pueri sui, hoc est in tribu seu familia David prophetæ, de cujus semine ortus est Christus, juxta illud Apostoli ad Romanos: Qui factus est ex semine David secundum carnem.22

Sed quomodo Deus Israel, scilicet Christus, erexit hoc cornu salutis? Et respondendum, quod per hoc, quod jam ore angelico revelavit Zachariæ statim se incarnandum, venturum et salvaturum genus humanum:23 cujus utique Christi incarnationem novit Zacharias in Virgine Davidicæ stirpis peractam. Itaque per cornu, publica denuntiatio magnæ rei significatur, quia per cornua solent magnalia notificari: et jam non solum per angelum, sed et per Mariam Deus de hac re prophetavit.24 Hinc dicit Theophilus: Videbatur Deus dormire, peccata multa respiciens, neque hæc curans; sed in novissimis temporibus incarnatus, excitatus est, contrivitque dæmones nos odientes. — Insuper, per cornu, potestas seu altitudo exprimitur, eo quod cornua sint in animali partes eminentes ac solidæ: eritque sensus, quod Deus robur apicemque salutis, hoc est inviolabilem et cœlestem felicitatem, nobis denuntiavit, in domo David, id est in Christo de progenie David exorto, per quem et in quo beatitudo hæc datur, quia non nisi in Christum credenti præstatur, quemadmodum in Actibus princeps Apostolorum disseruit: Non est aliud nomen sub cœlo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri.25

Postremo, per cornu designatur rex, regia potestas, seu regnum, præsertim in Apocalypsi et Daniele. Unde in Apocalypsi legitur: Vidi de mari ascendentem bestiam habentem capita septem, et cornua decem;26 et in Daniele: Bestia quarta habebat cornua decem; et ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum, et tria de cornibus primis evulsa sunt a facie ejus.27 Itaque, hic per cornu intelligi potest Christus Rex regum, seu regnum ipsius. Hoc enim cornu erexit, id est, per incarnationem apparere fecit, et declaravit primo in domo David, id est in progenie Davidica, de qua natus est Christus, qui primo in terris visus et conversatus est inter quosdam de sua hac genealogia progenitos.28 Sic ergo, erexit Deus Pater seu Trinitas, vel29

Christus secundum quod Deus, cornu salutis, id est Christum regem nostræ salutis: erexit, inquam, eum nobis, secundum quod homo est. Christus nempe secundum divinitatem, erexit se ipsum secundum humanitatem. Quidam istam erectionem referunt ad Christi resurrectionem vel ascensionem, quia tunc Christus cornu salutis, id est potestatem et gloriam beatitudinis, erexit seu publice demonstravit, resurgendo ad vitam immortalem, patres quoque educendo de limbo, et regna ascendendo cœlestia. Sic Zacharias loquitur de futuro per modum præteriti, ut mos est Prophetarum.

Hoc itaque Deus fideliter egit, non improvise; sed sicut prædixit, vere implevit. Hinc subditur: Sicut locutus est per os sanctorum, qui a sæculo sunt, Prophetarum ejus, hoc est, sicut prænuntiavit per sanctos Prophetas qui a principio mundi fuerunt, qui verbis, signis, figuris seu factis, de Christo locuti sunt, et ejus mysteria prædixerunt: quia in nulla mundi ætate defuit prophetia de Christo, ut Augustinus declarat. Nam et Adam de Christo verbis et rebus locutus est; similiter ceteri Patriarchæ ac vates. Propter quod in Actibus Petrus testatur: Deus qui prænuntiavit per os omnium Prophetarum pati Christum suum, implevit sic. Et alibi ait: Huic omnes Prophetæ testimonium perhibent. Tantum quippe mysterium, decuit diu ante ac multipliciter prænuntiari, ut ejus dignitas agnoscatur, et factum credibilius ostendatur, firmiusque credatur. Unde in hoc fides nostra certissime confirmatur, quod omnia quæ de Christo credimus et tenemus, taliter prophetata probamus. Sed et ipsi Hebræorum doctores fatentur, quod omnes Prophetæ non sunt locuti, nisi super dies Messiæ, id est pro tempore Christi: quia videlicet quidquid locuti sunt, ad Christum finaliter retulerunt, et de ipso principaliter sunt effati. Unde nunc singulariter dicitur, Per os sanctorum, eo quod omnes uno spiritu concorditer sint locuti.

Salutem ex inimicis nostris, et de manu omnium qui oderunt nos.

His verbis exponit, quid sit quod dixit, Erexit cornu salutis nobis. Ut sit sensus: Erexit, etc., sicut locutus est, id est, sicut per Prophetas promisit erigere seu procurare nobis, salutem, id est salvationem, ex inimicis nostris, præsertim invisibilibus, hoc est liberationem a dæmonibus, imo etiam a carne et mundo, omnique veræ beatitudinis impedimento. Unde in epistola Joannis scriptum est: In hoc apparuit Filius Dei ut dissolvat opera diaboli. Porro, quod ait, De manu omnium qui oderunt nos, quidam exponunt de gentilibus, quos Christus convertit: et sic inter illos et Judæos conversos pax fuit, inter quos ante inimicitia erat. Potest quoque de cunctis perversis hominibus accipi, a quibus liberantur electi: non quod ab illis in vita hac non tribulentur aut trucidentur; sed quia per timorem inordinatum eis non subjiciuntur, nec ad vitia inducuntur, et per temporalem quam ab illis patiuntur persecutionem, ad gloriam perducuntur æternam, sicque æternaliter liberantur ab omni infestatione illorum, quemadmodum plenius Augustinus declarat super illud Psalmi, timore inimici eripe animam meam. Hoc est quod apud Michæam promissum est primitivæ Ecclesiæ: Exaltabitur manus tua super hostes tuos, et omnes inimici tui interibunt. Et ibidem de Christo prædictum est: Et erit iste pax, quum venerit, et quando calcaverit in domibus nostris.

Sic ergo erexit nobis salutem, Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris, id est ad hoc, ut Patriarchis et justis olim defunctis consummatam misericordiam, utpote plenam felicitatem, impenderet, educendo eos de limbo, et constituendo in cœlesti palatio, quemadmodum apud Zachariam Christo dicitur: Tu quoque, in sanguine testamenti tui, emisisti vinctos tuos de lacu in quo non est aqua. Vel, Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris, id est ad hoc, ut misericorditer impleat quod ipsis se præstiturum prædixit. Ideo quoque hæc verba dicuntur, quia non

1 Joann. III, 8.

Ephes. II, 14-16.

Ps. LXIII, 2.

Mich. V, 9.

Ibid. 5, 6.

Zach. IX, 11.

Act. III, 18.

Ibid. X, 43. ob nostram justitiam, sed propter suam pietatem immensam Christus hæc nobis largitus est, nostramque assumpsit naturam, sicut ad Titum scribit Apostolus : Apparuit benignitas et humanitas Salvatoris nostri Dei, non ex operibus justitiæ quæ fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit.30 Et memorari testamenti sui sancti, id est ad hoc, ut per operis exhibitionem ostendat se memorem sancti testamenti, hoc est pacti seu fœderis sui firmissimi quod fecit et iniit cum Patriarchis et vatibus veteris Testamenti, quibus promisit Christus se incarnandum atque in mundum venturum, secundum illud Isaiæ : Propter hoc sciet populus meus nomen meum in die illa, quia ego ipse qui loquebar, ecce adsum.31 Cujus testamenti ostendit se memorem, naturam assumendo humanam ex Virgine.

Sic ergo memoratus est testamenti sui, quod est, Jusjurandum, quia juramento firmatum, quod juravit, jurando per se ipsum, ad Abraham patrem nostrum: quemadmodum in Genesi habetur : Per memetipsum juravi, dicit Dominus : quia fecisti hanc rem, et non pepercisti unigenito tuo propter me, multiplicabo te, et benedicam tibi; et benedicentur in semine tuo omnes gentes.32 Ubi per semen Abrahæ intelligitur Christus, secundum Apostolum.33 Sicque verbis illis promisit Deus Pater Unigenitum suum ex semine Abrahæ incarnandum; vel ipsemet unicus Dei Patris Filius verbis illis promisit se taliter incarnandum. Pater autem dando nobis Filium suum per Incarnationis mysterium, etiam et se ipsum præstitit nobis per gratiam ampliorem.

Hinc subditur : daturum se nobis. Filius quippe dedit se nobis, exhibendo se fratrem, salvatorem, advocatumque nostrum:34 imo et aliis modis communicavit se nobis, quia nascendo et conversando in mundo fecit se socium hominum, in Cœna dedit se nobis in cibum, moriendo in pretium liberativum, in patria demum dat se ipsum in objectale ac beatificum præmium.35363738 Quod

S. Thomas in hymno de Sacramento compendiose tetigit, dicens :39

Se nascens dedit socium, Convescens, in edulium, Se moriens, in pretium, Se regnans dat in præmium.

Hinc etiam Abrahæ in Genesi ait : Ego protector tuus et merces tua magna nimis. Denique illis dicitur Deus se dare, quibus caritatem et gratiam suam infundit : illi etenim habent et possident Deum tanquam suæ dilectionis et occupationis objectum. In quo plena liberalitas, summa dignatio, purissimaque Dei ad nos dilectio demonstratur, quoniam dando nobis dona sua, pariter præstat se ipsum, videlicet ad habendum, ad possidendum, ad intuendum, ad diligendum, ad perfruendum, ad conservandum, ad auxiliandum, ad defendendum, ad commanendum in sempiternum. Illa namque est liberalissima dilectio, qua quis alteri præstat se ipsum.40 Ideo ait Psalmista : Dominus pars hereditatis meæ, et calicis mei. Et in libro Threnorum legitur :41 Pars mea Dominus, dixit anima mea ; propterea exspectabo eum. Nunc autem ad litteram sermo est de datione qua Unigenitus datus est nobis, per hoc quod nostram assumpsit naturam, ad peragendam nostram salutem. Unde in Isaia habetur : Parvulus natus est nobis, et filius datus est nobis.42

Deinde ratio hujus subjungitur. Ut sine timore inordinato, carnali, sæculari, servili, de manu inimicorum nostrorum invisibilium seu visibilium, liberati per Christi adventum ac passionem, serviamus illi, scilicet vero Deo servitute latriæ, de qua in Deuteronomio habetur :43 Dominum Deum timebis et illi soli servies. Est latria virtus Deo cultum cærimoniamque impendens. In sanctitate, hoc est puritate mentali, omni terrena et carnali affectione exclusa, utpote in perfecta cordis conversione ad Deum, universis animæ affectibus reformatis, ordinatis, atque in Deum reductis. Sic nempe supersancto penitusque

74

75 immensæ munditiæ Deo est obsequendum. Propter quod in Levitico loquitur: Nolite contaminare animas vestras: ego enim sum Dominus Deus vester; sancti estote, quoniam ego sanctus sum.44 In Deuteronomio quoque dicitur: Perfectus et absque macula eris cum Domino Deo tuo.45

Porro quod ait, Sine timore, referri potest ad illud quod sequitur, Liberati, et ad verbum, Serviamus. Primo modo est sensus, quod sine nostro periculo ac timore Christus nos liberavit, quum tamen plures de hostium manibus non absque ingenti suo pavore atque periculo eruantur. Christus quoque absque sui ipsius inordinato timore nos liberavit. Quamvis passione instante, naturali timore concussus sit, hoc tamen sponte et potestative seu ex prævio rationis judicio contigit, et eumdem timorem, quum voluit, abjecit, atque intrepidus obviam profectus est hostibus.4647

— Si autem referatur ad verbum hoc, Serviamus, iste est sensus, quod Christus ideo promisit daturum se nobis, ut liberati per ipsum ab hostibus, serviamus ei absque inordinato timore, in sanctitate: non quod nullos adversarios habeamus, quum omnes qui volunt pie vivere in Christo persecutionem patiantur; sed quod illos inordinate non metuamus, nec peccando subdi cogamur, nec dæmonum manus, ut antea, incidamus, nec inferni suppliciis deputemur, imo ab omni gloriæ obstaculo eruamur, merito dominicæ passionis, dummodo nos ipsi obicem non ponamus. Hæc est spiritualis securitas, internaque pax, et vera libertas militantis Ecclesiæ, quantum ad eos qui fide et opere Christiani consistunt: quæ in primitiva Ecclesia maxime abundabant, sicut in Actibus Apostolorum docetur.48 Unde apud Isaiam Dominus prænuntiavit: Sedebit, inquiens, populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciæ, et in requie opulenta.49 Et in Sophonia legitur: Lauda, filia Sion;50 exsulta in omni corde, filia Jerusalem: avertit Dominus inimicos tuos, non timebis malum ultra.51 Insuper, per Jeremiam quum Dominus protulisset, Suscitabo David germen justum, id est Christum filium David, ut omnes exponunt, mox subditur, In diebus illis salvabitur Juda, et Israel habitabit confidenter:5253 quia videlicet conversi ad Christum, non timuerunt eos qui corpus occidunt, utpote parati mori pro fide et veritate ac Deo, eo quod essent repleti caritate et gratia Christi, per quam optimæ et invictissimæ fuerunt fiduciæ.54

Denique, ideo venit Christus, ut per ejus passionem redempti, serviamus ei secundum evangelicæ legis tenorem. Hæc autem est lex perfectionis. Propter quod ait apud Matthæum:55 Estote ergo et vos perfecti, sicut Pater vester cœlestis perfectus est. Ad quod exigitur, ut homo non solum habeat se reverenter et pure ad Dominum, sed etiam juste ad proximum, dando cuique quod suum est, et proximos suos ædificando in omnibus, juxta illud Apostoli: Quæ pacis sunt, sectemur, et quæ ædificationis sunt, in invicem custodiamus.56 Et rursus: Ne ponatis offendiculum fratri, vel scandalum;57 noli illum perdere pro quo Christus mortuus est. Ideo subditur: et justitia, id est actibus justitiæ tam distributivæ, quam commutativæ. Imo per justitiam intelligi potest quælibet virtus, secundum quod justitia dicitur omnis virtus, seu virtus communis. Omnis etenim virtus est quædam justitia, quia per eam debitum quoddam exsolvitur, seu Deo ut justum est ministratur: sicut per caritatem Deum diligimus ut tenemur, per misericordiam proximo subvenimus ut obligamur. Deo autem non solum in justitia quæ est virtus specialis, sed in omni virtute servire debemus, præsertim fide, spe et caritate, quibus directe colitur Deus, tanquam immediatum propriumque objectum illarum.

Coram ipso, hoc est recta intentione et cum attentione interna: ut in Dei præsentia nos constituamus, eumque ut regem ac judicem omnia intuentem pensemus; et ita ei soli finaliter placere optemus, ejus honorem et gloriam in omnibus exquiramus, timorate ac reverenter cuncta agentes, simplici corde, non velut hypocritæ coram hominibus bona agendo ob propriam utilitatem seu laudem :58 ut illud Psalmistæ veraciter dicere mereamur, Servavi mandata tua et testimonia tua, quia omnes viæ meæ in conspectu tuo;59 et illud Eliæ, Vivit Dominus, in cujus conspectu sto hodie.60

Itaque, Serviamus ei, non uno die, vel raro, aut modico tempore, sed incessanter et perseveranter, ut subditur : omnibus diebus nostris. Qui enim perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.61 Ideo monet Apostolus :62 Bonum facientes, non deficiamus; tempore enim suo metemus non deficientes. Nihil demum tam stultum, quam tempus, non solum infructuose, sed etiam vitiose expendere. Jugiter igitur Deo altissimo obsequamur, semperque perfectius atque amorosius obsequi studeamus, pensantes quod scriptum est :63 Maledictus qui facit opus Dei negligenter.

Postremo, inquiritur quomodo per Christum liberatum sit genus humanum, quum tam pauci salventur, tamque multi pereant. Respondendum, quod Christus sua passione pro totius mundi seu populi satisfecit peccatis, quantum in ipso est : ita quod meritum suum tantum fuit, quod pro omnium peccatorum deletione sufficiens sit; sed non subvenit, nisi his quibus applicatur seu communicatur per fidem, caritatem, aut sacramenta. Sua quoque sanctissima conversatione ac passione meruit omnibus nobis gratiam copiosam; specialiter tamen pro originali peccato satisfecisse asseritur, quoniam propter reatum illius, a gloria totum genus differebatur humanum. Conversatio demum et passio Christi, ex tam perfectissima caritate ac obedientia orientes, tam acceptæ Deo Patri seu superbenedictæ Trinitati fuerunt, quod pro totius mundi liberatione et justificatione ita fuerunt idoneæ, meritoriæ et prædignæ, præsertim propter hypostaticam seu personalem unionem humanitatis Christi cum Verbo, ex qua infinitam quodammodo promerendi ac satisfaciendi idoneitatem efficaciamque sortita est.

Et tu, puer, Propheta Altissimi vocaberis. Secundum Origenem, Zacharias plenus Spiritu Sancto, duas prophetias generaliter nuntiat : primam de Christo, quæ se extendit hucusque ; alteram de Joanne, quæ incipit hic, ubi prædicit quod gratia prophetiæ fuerit danda Joanni, ita quod erit atque vocabitur Propheta Christi, qui secundum Apostolum ad Romanos, est super omnia Deus benedictus in sæcula.64 Verumtamen apud Joannem legitur, iste Joannes interrogatus, Propheta es tu ?65 respondisse, Non sum. Ad quod dupliciter respondetur : Primo, secundum Glossam ibidem, quod Judæi interrogantes, per Prophetam intellexerunt Eliseum : quod advertens Joannes, intentioni eorum rite respondit. Secundo, quod prophetam, id est prophetam dumtaxat, esse se negat, quia et plus quam propheta fuit, non solum denuntiando futura, sed et Christum demonstrans præsentem.66

C Rursus inquiritur, cur Zacharias allocutus sit infantem octo dierum, in quo usus nondum exstitit rationis. Ad quod respondet Ambrosius, quod Zacharias agnovit infantem illum supernaturaliter intelligere sua verba, sicut in utero suæ Matris intellexit Filii Dei incarnationem atque præsentiam corporalem. Ait quippe Ambrosius : Potuit Joannes vocem patris sui natus audire, qui Mariæ salutationem, antequam nasceretur, audivit. Sciebat Zacharias alias esse aures Prophetæ, quæ spiritu Dei, non corporis ætate, reserantur. Habebat Joannes intelligendi sensum, qui exsultandi habebat affectum. Alii (sicut Beda) dicunt, quod non propter Joannis advertentiam, sed eorum qui aderant instructionem, ista prædixit : nam et inanimata et bruta alloquimur, ea ad Dei præconium invitando, non ut illa intelligant, sed ut nos ipsi ac audientes ad Dei laudem sic provocemur.

D

Præterea multis nominibus invenitur Joannes appellatus. Dictus namque est amicus Sponsi, præcursor Christi, Baptista, angelus, lucerna ardens et lucens, propheta et plus quam propheta, atque Elias, propter gratiæ varia dona sibi collata.676869

Præibis enim ante faciem Domini, id est ante corporalem ac manifestam præsentiam Christi, qui est Rex regum et Dominus dominantium.70 Joannes etenim natus est ante Christum; insuper orsus est prædicare et baptizare ante eumdem, præcessit etiam eum in limbum: idcirco præcursor vocatur. Quidam per faciem Domini intelligunt Christum Filium Patris, ut dicatur similitudo et facies Patris, quia per eum Pater cognoscitur. Per faciem enim notitia designatur: notitia autem in divinis Filio appropriatur, quemadmodum sapientia et veritas, quia per modum intellectualis emanationis procedit a Patre.71 Parare vias ejus, hoc est disponere homines ad Christi fidem, caritatem ac susceptionem: quod egit Joannes prædicando, monstrando et baptizando. Insuper, viæ Christi, id est viæ seu media per quæ Christus venit ad hominum corda, fuerunt prædicatio et baptismus Joannis, quæ ipse paravit, id est, sapienter exhibuit, sicut quis præparat mensam. Vel, viæ istæ sunt Baptismus et prædicatio Christi, ad quæ duo Joannes suo documento atque baptismate homines disponebat. Rursus, viæ istæ sunt opera virtuosa, seu præceptorum custodiæ, ad quæ homines Joannes induxit, vitia exstirpando, ac virtutes dispositive seu instrumentaliter inducendo. Propter quod per Malachiam Dominus loquitur de Joanne: Ecce ego, inquiens, mitto angelum meum, et præparabit viam ante faciem meam.72 Rursus, viæ istæ sunt misericordia qua Deus venit ad nos, et pœnitentia qua imus ad eum.7374 Ad primam paravit Joannes, Christi gratiam et Baptismum insinuando; ad secundam, pœnitentiam exhortando, et rigorose vivendo. — Præterea, secundum Chrysostomum, quemadmodum reges quosdam habent qui eminus seu longe eos præcedunt, et item commilitones qui de propinquo præcedunt; sic Christus habuit Prophetas alios, eum longe ante prænuntiantes et præcedentes, Joannem vero eum de proximo præcedentem ac præsentem, deinde monstrantem.

Deinde, secundum Theophilum, Zacharias exponit quomodo Joannes viam Domini præparavit, puta docendo. Ad dandam scientiam salutis plebi ejus, hoc est ad exhibendum seu prædicandum populo Judæorum notitiam qua ad veram felicitatem pertingitur, seu notitiam Christi, qui est salus nostra.75 Hæc est scientia salutaris, doctrina moralis, declaratio adventus mysteriorumque Christi, et sacramentorum Ecclesiæ. Itaque non ait, Ad dandam salutem, sed, Scientiam salutis, quia Joannes salutem non dedit, sed prædicavit. Propter quod apud Joannem habetur: Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine.76 Hanc scientiam cœpit Joannes dare, quam Christus et Apostoli postea plenius contulerunt: de qua ad Philippenses ait Apostolus, Existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Domini nostri Jesu Christi.77 Hanc autem scientiam dedit, in remissionem peccatorum eorum, videlicet plebis suæ, puta credentium. Hæc autem scientia dispositive ac incitative valuit ad diluenda peccata, quia per eam ad pœnitentiam Christique fidem explicitam populus inducebatur. Solus autem Deus dimittit peccata effective, secundum illud:78 Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus? Passio Christi [hoc facit] meritorie, juxta quod in Apocalypsi habetur: Christus dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo.79 Fides autem formata hoc agit formaliter, prout in Actibus dicitur:80 Fide purificans corda eorum. Opera vero pœnitentiæ hoc faciunt satisfactorie.

Per viscera misericordiæ, id est intimam, secretam, viscerosam, seu amorosam misericordiam, Dei nostri unigeniti, scilicet propter nos incarnati, in quibus visceribus misericordiæ visitavit nos, id est, per incarnationem ad nos descendit, et nostram sibi conjunxit naturam, nos quoque ægrotos velut medicus pius nunc accessit. Itaque viscera in Deo, spiritualiter et metaphorice appellantur caritas et misericordia ejus, quibus inductus est succurrere nobis, sicut de Christo ait Apostolus : Qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me. Rursus quoque de Patre : Propter nimiam (inquit) caritatem qua dilexit nos Pater, Filium suum misit. Itaque, quia non propter merita nostra, sed ob suam pietatem et caritatem Deus hæc beneficia nobis largitus est, recte ait : Per viscera misericordiæ Dei nostri, in quibus visitavit nos. Unde in epistola Joannis legitur : In hoc est caritas, non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos. Hæc viscera Dei olim quasi latebant, juxta illud Isaiæ : Multitudo viscerum tuorum et miserationum tuarum super me continuerunt se.

Galat. II, 20.

Ephes. II, 4.

Galat. IV, 4.

I Joann. IV, 10.

Is. LXIII, 15.

Itaque, Visitavit nos oriens ex alto, hoc est, de summo cœlo ad terram descendens, de sinu Patris, imo de corde Patris in uterum Virginis veniens, ab altitudine suæ habitationis, qua inaccessibilem lucem inhabitat, ad peregrinos et exsules se inclinans, quemadmodum scriptum est : summo cœlo egressio ejus. Christus quoque, Oriens nuncupatur : qui candor est lucis æternæ, et gloriæ splendor paternæ, ex supersplendidissimo Dei Patris corde æternaliter oriens et emanans, deinde per humanitatem assumptam hominibus innotescens atque resplendens. Qui in Ecclesiastico testatur : Ego, inquiens, in altissimis habitavi ; et rursus, Ego feci in cœlis, ut oriretur lumen indeficiens. De quo secundum formam servi, Deus Pater per Zachariam ait : Ecce ego adducam servum meum Orientem. De quo per eumdem Zachariam : Ecce vir, Oriens nomen ejus.

I Tim. VI, 16.

Ps. XVIII, 7.

Zach. VI, 12.

Sap. VII, 26.

Hebr. I, 3.

Eccl. XXIV, 7.

Ibid. 6.

Zach. III, 8.

Ibid. VI, 12.

At vero, sicut a parte cœli orientali, quæ oriens dicitur, lux solis terrigenis oritur, ita a Christo lux gratiæ nobis profluxit, Solque sapientiæ, Deus unus et trinus, per ejus humanitatem nos illustravit. Hinc subditur : Illuminare his, hoc est ad illuminandum eos, qui in tenebris ignorantiæ et erroris seu infidelitatis, et in umbra mortis sedent, id est in vita impia : quæ umbra mortis vocatur, quia a Deo separat mentem, sicut mors naturalis seu corporalis a corpore segregat animam, juxta illud Isaiæ : Iniquitates vestræ diviserunt inter vos et Deum vestrum. Vel umbra mortis, est sæculum præsens, quod quum sit vallis lacrimarum, peregrinatio et exsilium, umbra et similitudo mortis respectu patriæ nominatur ; imo et vita præsens, umbra mortis vocatur, dicente Gregorio : Vita temporalis æternæ vitæ comparata, mors est potius dicenda, quam vita. Quidam per umbram mortis, oblivionem intelligunt, quia sicut mors tollit ab exsistentia in natura, sic oblivio ab exsistentia in memoria.

Is. LIX, 2.

Insuper aliqui per sedentes in tenebris, accipiunt patres in limbo detentos, qui fuerunt in tenebris, hoc est carentia lucis gloriæ, et loco obscuro : ad quorum illuminationem Christus post mortem in cruce statim descendit, eosque mox ibi lumine gloriæ illustravit, ita quod tunc Deum per speciem videre cœperunt, secundum doctores. Tunc namque pro originalis peccati reatu fuerat satisfactum, pretiumque redemptionis solutum, pro quo reatu dumtaxat sancti illi differebantur a gloria. Per sedentes vero in umbra mortis, intelligunt viatores et peccatores. — Proprie quoque per sedentes in tenebris, intelliguntur gentiles idololatræ, ad quorum illuminationem Christus descendit, sicut apud Joannem loquitur : Alias oves habeo, quæ non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere. De hac re multa in Isaia leguntur, ut est illud : Populus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam ; habitantibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis. Rursus per Isaiam prophetam Pater loquitur Christo : Dedi te in lucem gentium, ut aperires oculos cæcorum, et educeres de conclusione vinctum, de domo carceris sedentes in tenebris. Sed et per Isaiam Christus de Patre testatur : Glorificatus sum in ocu-

Joann. X, 16.

Is. IX, 2.

Ibid. XLII, 6, 7.

Ibid. XLIX, 5, 6. lis Domini, et dixit: Parum est ut sis mihi ad suscitandas tribus Jacob, et ad fæces Israel convertendas; dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad ultimum terræ. Hinc quoque Joannes de ipso ait: Erat lux vera quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.81

Ad dirigendos pedes nostros, hoc est affectus:82 de quibus cantamus, Statuit supra petram pedes meos; et in Canticis loquitur Sponsa, Lavi pedes meos;83 in viam pacis, hoc est ad conversationem justam ac virtuosam, quæ est iter ad pacem pectoris in præsenti, atque ad pacem æternitatis in futuro. Ad hanc duplicem pacem præstandam, Christus potissimum venit et passus est. Propter quod testabatur Apostolis: Pacem, inquiens, relinquo vobis, pacem meam do vobis.84 Hinc de Christo ait Apostolus: Veniens evangelizavit pacem his qui longe, et his qui prope, hoc est gentilibus ac Judæis:85 quæ verba ex Isaia accepta sunt.86

Denique, quum pax ista spiritualis ac vera, fructusque Spiritus, secundum Apostolum ad Galatas, sit quies, tranquillitas seu quietatio mentis in Deo, seu gaudium imperturbatum in eo; certum est quod per conversationem virtuosam homo ad pacem pertingat, vitiorum ac passionum tumultus inquietudinesque sedando et exstirpando. Præcipue tamen pax a caritate procedit, quasi efficienter. Caritas namque unionem et concordiam parit, quietem quoque et gaudium in amato, dum ei conjungitur, designat.87 Hinc ait Psalmista: Pax multa diligentibus legem tuam. Ex justitia vero procedere dicitur, quasi prohibens a removente, quia justitia impedimenta pacis aufert et perimit, juxta illud Isaiæ: Erit opus justitiæ pax.88 Rursus, pax ponitur effectus prudentiæ, tanquam virtutis dirigentis ad pacem per veram discretionem, qua quis ordinate se habet: unde nec perturbatur. Ideo ad Romanos ait Apostolus: Prudentia spiritus, vita et pax.89 Hanc itaque pacem amemus, hanc exquiramus et conservemus, quum dicat Salvator: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur.90

Postremo, canticum istud sententiosum ac dulce devotissime concinamus, grata et affectuosa mente ineffabilia Dei beneficia, præsertim Verbi æterni incarnationem, intime recolentes, et grates Deo innumerabiles præcordialissime referentes.

Puer autem, puta Joannes, crescebat mente et corpore, sed multo plus mente, proficiendo ineffabiliter omni charismate gratiarum, ab eo tempore quo ratione uti continue cœpit; et confortabatur spiritu, hoc est a Spiritu Sancto, seu donis et gratia ejus; vel, Spiritu, id est in anima sua seu spiritu rationali, sicut ait Apostolus: Optimum est gratia stabiliri cor.91 Et erat in desertis, hoc est eremi et solitudinis locis, ut ibi Deo per contemplationem et fervidam dilectionem liberius frequentiusque vacaret, quotidiana peccata, quæ ex humana cohabitatione sæpe contingunt, magis vitaret, solis supernis intenderet, vitam rigorosiorem exemplarioremque duceret, atque per hoc magis idoneus fieret Christi testis, ac pœnitentiæ exhortator. Hinc asserit Beda: Prædicator pœnitentiæ futurus, ut liberius auditores suos a mundi illecebris avertat, primævam in desertis peragit vitam. Et Origenes: Erat, inquit, in desertis, ubi purior aer est, cœlum apertius, ac familiarior Deus: ut quia nondum baptismi et prædicationis tempus advenit, vacaret orationibus, et cum angelis conversaretur, appellaret Dominum, et illum audiret dicentem, Ecce adsum. Denique in Hymno cantatur: Antra deserti teneris sub annis, civium turmas fugiens petisti, etc.

Usque in diem ostensionis suæ ad Israel, hoc est, quousque Deo jubente venit, et manifestavit se populo Israelitico, prædicans et baptizans circa Jordanem. Quo autem tempore facta sit illa ostensio, infra capitulo tertio dicitur: Anno quintodecimo imperii Tiberii Cæsaris.92 Itaque cœpit Joannes facere et docere, sicut et Christus, tanquam verus ejus præcursor, præco, servus, amicus, discipulus.93

Footnotes

  1. Gen. XVII, 12. ↩

  2. Tob. XI, 17. ↩

  3. Jer. X, 6, 7. ↩

  4. II Petr. 1, 21. ↩

  5. Gen. xiv, 22. Job xxxiv, 13. ↩

  6. Is. xlvii, 4; ↩

  7. Ps. lxvii, 5. ↩

  8. Jer. x, 16; Amos iv, 13. ↩

  9. Is. xlii, 8. ↩

  10. Ps. cxlvii, 19. ↩

  11. Gen. xxxv, 10. ↩

  12. Deut. vii, 6, 8. ↩

  13. Ibid. 6. ↩

  14. Osee xiii, 14. ↩

  15. Is. xxxiii, 22; xxxv, 4. ↩

  16. Zach. ii, 10. ↩

  17. 1s. LIII, 5. ↩

  18. Luc. xix, 10. ↩

  19. Galat. vi, 16. ↩

  20. Matth. xv, 24. ↩

  21. Act. xiii, 46. ↩

  22. Rom. i, 3. ↩

  23. vers. 17. ↩

  24. vers. 54. ↩

  25. Act. iv, 12. ↩

  26. Apoc. xiii, 1. ↩

  27. Dan. vii, 7, 8. ↩

  28. Baruch. iii, 38. ↩

  29. Is. liii, 5. ↩

  30. Tit. III, 4, 5. ↩

  31. Is. LII, 6. ↩

  32. Gen. XXII, 16-18. ↩

  33. Galat. III, 8, 16. ↩

  34. Matth. XXVIII, 10; ↩

  35. Joann. VI, 56; ↩

  36. Baruch III, 38. ↩

  37. I Joann. II, 1. ↩

  38. Luc. II, 11; ↩

  39. Matth. XXVI, 26. ↩

  40. Ps. xv, 5. ↩

  41. Thren. III, 24. ↩

  42. Is. IX, 6. ↩

  43. Deut. VI, 13. ↩

  44. Lev. xi, 43, 44. ↩

  45. Deut. xviii, 13. ↩

  46. Ibid. 42. ↩

  47. Marc. xiv, 33. ↩

  48. Act. ii, iv, v. ↩

  49. Is. xxxii, 18. ↩

  50. Soph. m, 14, 15. ↩

  51. Soph. iii, 14, 15. ↩

  52. Soph. , 6. ↩

  53. Jer. xxiii, 5. ↩

  54. Matth. x, 28. ↩

  55. Matth. v, 48. ↩

  56. Rom. xiv, 19. ↩

  57. Ibid. 13, 15. ↩

  58. Matth. vi, 1-6. ↩

  59. Ps. cxviii, 168. ↩

  60. III Reg. xvii, 1. ↩

  61. Matth. x, 22. ↩

  62. Galat. vi, 9. ↩

  63. Jer. xlviii, 10. ↩

  64. Rom. ix, 5. ↩

  65. Joann. i, 21. ↩

  66. Matth. xi, 9. ↩

  67. Matth. XI, 9, 14. ↩

  68. Joann. V, 35; ↩

  69. Joann. III, 29. ↩

  70. Apoc. XIX, 16. ↩

  71. Joann. XIV, 6-10. ↩

  72. Malach. III, 1; ↩

  73. Malach. III, 1; ↩

  74. Matth. XI, 10. ↩

  75. Act. IV, 12. ↩

  76. Joann. I, 8. ↩

  77. Philipp. III, 8. ↩

  78. Marc. II, 7. ↩

  79. Apoc. I, 5. ↩

  80. Act. XV, 9. ↩

  81. Joann. I, 9. ↩

  82. Ps. XXXIX, 3. ↩

  83. Cant. V, 3. ↩

  84. Joann. XIV, 27. ↩

  85. Ephes. II, 17. ↩

  86. Is. LVII, 19. ↩

  87. Ps. CXVIII, 165. ↩

  88. Is. XXXII, 17. ↩

  89. Rom. VIII, 6. ↩

  90. Matth. V, 9. ↩

  91. Hebr. XIII, 9. ↩

  92. Luc. III, 1. ↩

  93. Act. I, 1. ↩

Chapter 6 of 51