Skip to the text

Articulus 7

PROSECUTIO EXPOSITIONIS HUJUS CAPITULI SECUNDI, AB EO LOCO : ET POSTQUAM IMPLETI SUNT DIES PURGATIONIS EJUS SECUNDUM LEGEM MOYSIS.

DESCRIPTA Christi circumcisione, prosequitur Evangelista de ejus virgineæ Matris purificatione, omissa descriptione apparitionis Christi qua Magis innotuit, quam a Matthæo evangelista agnovit satis descriptam.1 Et postquam impleti sunt dies purgationis ejus, puta Mariæ, secundum legem Moysis, id est, quadraginta impletis diebus a Christi nativitate : in quorum ultimo infantulus fuit, secundum legem Moysis, in templo præsentandus, seu Domino offerendus; infra quos etiam dies mater, secundum legem Mosaicam, ab ingressu templi abstinuit, et quadragesimo die templum ingrediens, purificabatur. Præcepit etenim lex in Levitico, ut mulier, quæ suscepto semine masculum peperisset, immunda esset septem diebus, immunda equidem a consortio hominum ingressuque templi;2 et die octavo circumcideretur infantulus, ipsa quoque tunc munda efficeretur quoad consortium hominum; insuper post septem dies præfatos, maneret mulier adhuc triginta tribus diebus in sanguine purgationis suæ, abstinens ab introitu templi, non a consortio hominum; sic quadragesimo die offerret vel præsentaret puerum in templo, offerens simul munera secundum legem pro se et pro illo. Porro, si feminam peperisset, duplicabantur dies, tam quoad templi ingressum, quam ad consortium hominum.

Sed quoniam Virgo beatissima, non semine suscepto concepit, verum virtute Spiritus Sancti, constat quod legi illa non fuit adstricta, nec eguit purgatione, quæ nec in peccato concepit, nec unquam peccavit, nec aliis matribus communem sustinuit fluxum, imo mente et corpore immaculatissima atque purissima peperit. Itaque dies isti dicuntur dies purgationis Mariæ, non secundum realem exsistentiam, sed secundum hominum æstimationem, quemadmodum Joseph pater Christi vocatur, quia sic putabatur;3 et quia secundum Hieronymum, consuetudo Scripturæ est gesta ita referre, quomodo tunc quando fiebant fieri putabantur. Insuper, hoc modo dicuntur dies purgationis Mariæ secundum legem Moysis, quamvis secundum veritatem, lex illa super Mariam non caderet. Vel, dies purgationis ejus dicuntur impleti secundum legem Moysis, non quoad obligationem Mariæ ad purgationem, sed quantum ad determinationem impletionemque temporis. Voluit autem Maria dignissima subjici legi et quasi purgari in templo, ad dandum obedientiæ ac humilitatis exemplum, ad vitandum scandalum Judæorum, ad conformandum se aliis mulieribus in licitis ac honestis, et quoniam Filium suum vidit legi circumcisionis subjectum. Perfecta quippe obedientia plus peragit quam tenetur, dicente Bernardo: Perfecta obedientia legem nescit, terminis non actatur; nec contenta angustiis professionis, largiori voluntate fertur secundum latitudinem caritatis.

Tulerunt illum, scilicet Jesum, Maria et Joseph. Tunc enim egressa est Virgo Christifera stabulum in quo peperit Christum, tulitque eum ad templum (et forte sæpenumero ipsa cum Joseph detulit puerum) in Jerusalem; ut sisterent, hoc est, offerrent, præsentarent, seu consecrarent, eum Domino, hoc est Deo Patri seu Deo trino ac simplici, quia et sibi ipsi secundum quod Deus est: quia offerri competit ei secundum humanitatem; sicut scriptum est in lege Domini, videlicet in Numeris et Exodo:4 Quia omne masculinum adaperiens vulvam, id est, primo eam nascendo aperiens, hoc est omne primogenitum tam in hominibus quam in pecoribus, sanctum Domino vocabitur, id est, consecrabitur Deo, ita quod ei offeretur, mancipatumque5 erit quasi ad ipsum specialiter pertinens. Unde per Moysen Dominus ait frequenter: Ex quo percussi omne primogenitum Ægypti, tam in hominibus quam in jumentis, sanctificavi mihi omne quod primo aperit vulvam in Israel, tam in hominibus quam in jumentis.6 Unde sanctificatio illa fuit deputatio quædam rerum illarum ad Deum, cujus magnificentia in rebus illis repræsentabatur, in quantum commemorabant occisionem primogenitorum Ægypti.

Primogenita autem diversimode Domino consecrabantur. Si enim fuerunt de tribu Levi et maculam non habebant, Deo jugiter ministrabant in templo, quando fuerunt adultæ ætatis, quamvis post oblationem mitterentur in domo parentum. Si vero fuerunt de aliqua aliarum undecim tribuum Israel, ex oblatione fuerant Dei, sed quinque siclis redimebantur.7 Si autem erant primogenita pecorum, et animalia munda, Domino offerebantur, nec redimebantur, sed sacerdotum erant, videlicet ad usum eorum. Quod si immunda fuerunt, redimebantur seu in aliud commutabantur, ut primogenitum asini in primogenitum ovis;8 vel occidebantur, ut primogenitum canis. Quoniam ergo Christus fuit de tribu Juda, constat quod quinque siclis redimebatur.

Et ut darent, hoc est, etiam ideo tulerunt Jesum ad templum, ut offerrent pro ipso et matre ejus, hostiam secundum quod dictum est in lege Domini in Levitico, utpote par turturum aut duos pullos columbarum.9 Offerebaturque unus turtur Deo in holocaustum, alius pro peccato, qui cessit in usum sacerdotis orantis pro muliere quæ sic purgabatur. Hæc quoque fuit oblatio pauperum, nam divites agnum offerebant:10 ex quo patet paupertas Mariæ et Joseph. Verumtamen Maria a parentibus suis hereditatem bonam suscepit, nec dubium quin tres Magi in die Epiphaniæ pretiosa Christo dona obtulerint; sed perfectissima Virgo, inspirante ei spiritu Filii sui, omnia tenuissimæ necessitati, hoc est parcissimo victui atque tegumento, superflua, per se, vel potius per manus Joseph, erogavit egenis. Nec reor quod peregrinationi suæ cum Jesu et Joseph in Ægyptum aliquid notabile servaverit, vel tantam de crastino habuerit curam : quippe cujus spes in Deo perfectissima fuit, et quæ noverat se Christum Dei sapientiam ac providentiam omnipotentem secum habere in filium.11

Circa hæc exclamat Cyrillus :12 O profunditatem sapientiæ et scientiæ Dei ! Offert hostias, qui per singulas hostias honoratur cum Patre; figuras legis custodit veritas; qui legis est conditor ut Deus, legem custodit ut homo.

Insuper ait : Videndum quid ista designent. Nimirum inter aves loquacissima est turtur, columba vero est animal mansuetum : sicque per utrumque Christus exprimitur, qui perfectæ mansuetudinis fuit, et suis sermonibus mundum convertit. Unde ad ejus passionem præfigurandam, columba et turtur oblatæ occidebantur. — Iterum, per columbam simplicitas, sive (ut dictum est) mititas, per turturem castitas designatur. Turtur namque si semel perdiderit conjugem, aliam non requirit. Ideo, secundum Athanasium, jussit Deus bina offerri, quoniam ex corpore et anima homine exsistente, duplicem poscit a nobis Deus castitatem ac mansuetudinem, videlicet animæ et corporis : alioqui erit homo hypocrita, gerens tegumentum occultæ malitiæ. Amplius autem, non absque mysterio Evangelista turtures et columbas diversimode exprimit, dicens, Par turturum aut duos pullos columbarum, non, Par columbarum. Turtur namque in omni sua ætate castum est animal, columba vero in perfecta ætate valde est luxuriosa, ideo decuit eam offerri in illa ætate in qua luxui non est apta, puta in juventute : ideo dicitur, Pullos columbarum, ad innuendum quod lascivia Deo displiceat.

Postremo, Lucas non exprimit determinate quid Maria et Joseph obtulerint, an scilicet par turturum, aut duos pullos columbarum, quia redit in idem quidquid horum obtulisse dicantur. Per utrumque enim eorum inopia designatur, et res per utrumque illorum figurata, Deo est placita.

Subinde describitur qualiter a testibus fide dignissimis Christus in præsentatione præfata testimonium habuit. Et ecce. Per demonstrativum hoc, Ecce, insinuatur magnum, notabile, attentioneque dignum esse quod subditur. Homo. Non enim hic homo dicitur ab eo quod in hominibus communiter prævalet, quod est sensualitas (juxta quem modum ait Apostolus Corinthiis scribens : Quum sit inter vos zelus et contentio, nonne homines estis ?), sed prout homo dicitur ab eo quod in homine exstat præstantius, et quod in sapientibus prævalet, quod est ratio et pietas, juxta id quod dicit Apostolus :13 Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi.14 Cujus verbi iste est sensus : Si, pro Quia, secundum hominem, id est rationabiliter, ad bestias, hoc est contra homines bestiales ac perfidos, pugnavi, id est disputavi, Ephesi, hoc est in civitate quæ Ephesus minatur. Unde humanum vocamus, quod rationabile est et pium. Hinc quidam hominem quasi describendo, hominem affirmant : Homo est animal mansuetum natura, erectum statura, discretumque ratione. Erat in Jerusalem : quæ sancta civitas dicitur, quoniam ibi erat templum, et viguit cultus divinus, studiumque legis ac Prophetarum; præsertim, quoniam Christus ibidem in templo oblatus est, prædicavit, miracula fecit, passus est, et sanguinem fudit, et deinde Spiritum Sanctum misit. Ibi demum primitiva Ecclesia sanctissime vixit. Cui nomen Simeon : et inter sacerdotes fuit famosus atque grandævus.

Et homo iste justus, justitia quæ est virtus cardinalis ac specialis, qua unicuique datur quod suum est, itemque justitia quæ est virtus generalis et virtualiter omnis virtus, quia omni virtute fuit ornatus. Fuitque præcipue caritativus ac justus, quia non proprium privatumque commodum, sed bonum commune, et generalem omnium desideravit salutem. Et timoratus

Eccli. xxiii, 37; xxv, 14.

Ps. xxxiii, 10.

Eccli. xliv, 20.

1 Cor. vii, 7.

Prov. xv, 27.

Ps. xxxvi, 27. timore casto, sancto ac filiali, qui timet Dei offensam, et clementissimum Deum ut patrem inhonorare abhorret. De quo in Ecclesiastico scriptum est: Nihil melius quam timere Deum; et, Timor Dei super omnia se posuit. De quo ait Psalmista: Timete Dominum, omnes sancti ejus, quoniam nihil deest timentibus Deum. Quamvis ergo hic Simeon cunctis polleret virtutibus, tamen in justitia et timore fulsit præclarius, secundum quod quilibet Sanctorum dicitur in aliqua virtute amplius splenduisse. Propter quod de unoquoque cantatur: Non est inventus similis illi, qui conservaret legem Excelsi. Unde et Paulus: Unusquisque, inquit, suum donum habet a Deo. Ideo de his duabus virtutibus specialiter commendatur. Itaque justus fuit ad proximum, timoratus ad Deum. Denique timor retrahit a peccato hominem, quemadmodum scriptum est, Per timorem declinat unusquisque a malo: ideo per timorem implevit quod dicitur, Declina a malo. Justitia autem bonum prosequitur: per quam implevit quod additur, Et fac bonum.

Exspectans, hoc est, certissime affectuoseque sperans ac præstolans, consolationem Israel, id est Christi adventum, et liberationem ac spiritualem consolationem quam ex Christi adventu consequerentur Judæi, videlicet redemptionem a peccatis, a diabolo, ab inferno, atque æternæ adeptionem salutis. Aliqui autem Judæi carnales putabant Christum venturum, ut erueret eos de omni subjectione qua alienis gentibus ac principibus subdebantur, universaque mundi regna ipsis subjiceret: quasi in hoc felicitas humana consisteret, vel ob talem liberationem agendam Christus esset promissus, et non potius ad liberandum genus humanum ab originalis reatu peccati, et de omni ferocitate diaboli. Talem ergo consolationem Simeon iste non exspectavit, ut etiam Gregorius Nyssenus testatur. Et Spiritus Sanctus erat in eo, non solum per essentiam, præsentiam, et potentiam, quomodo in omni est creatura, nec solum per caritatem et gratiam qualemcumque, prout est in omni eo qui est in statu salutis, seu in caritate, quæ vita est animæ, sed per gratiam eminentem, et caritatem ardentem, secundum quod est in viris heroicis seu perfectis. Habuit quoque gratiam prophetiæ, ut statim dicetur.

Et responsum acceperat a Spiritu Sancto non visurum, hoc est non passurum seu experturum, se mortem: visus namque pro quolibet sensu accipitur; nisi prius videret oculis corporalibus atque mentalibus Christum Dominum, qui est omnium Dominus, etiam secundum naturam humanam omni creaturæ prælatus; vel, Christum Domini, hoc est unctum secundum humanitatem a Domino Deo Patre seu tota superbeatissima Trinitate. Porro idem significant, Messias Hebraice, Christus Græce, et unctus Latine. Simeon itaque, sicut et ceteri Patriarchæ, Prophetæ ac Sancti veteris Testamenti, maximo flagrabat desiderio Christi venturi seu ejus adventus. Propter quod Christus ait Apostolis: Beati oculi qui vident quæ vos videtis: dico enim vobis, quia multi reges et Prophetæ voluerunt videre quæ vos videtis, et non viderunt. Idcirco frequenter atque ardenter orabant pro Christi adventu, præsertim Simeon iste, qui ex Scripturis veteris Testamenti agnovit instare Christi adventum. Unde pro merito suæ devotionis facta est sibi revelatio cœlestis a Spiritu Sancto: vel immediate a Spiritu Sancto per illuminationem internam, vel angelo mediante, secundum quod propheticæ revelationes communiter angelorum ministerio factæ sunt, ut S. Dionysius docet. Denique, quamvis opera sanctæ Trinitatis sint indivisa, tamen revelationes hujusmodi appropriantur Spiritui Sancto, quoniam ei appropriantur bonitas, caritas, liberalitas, a quibus donationes directe procedunt.

Et venit in Spiritu, hoc est Spiritus Sancti instinctu: quo revelante intellexit

Act. x, 36.

Luc. x, 23, 24. adesse horam impletionis promissionis sibi factæ de Christi adspectu; in templum. Et quum inducerent puerum Jesum parentes ejus in templum, scilicet Maria et Joseph, quorum unus tunc tulit Jesum, et puto quod Mater. Cur autem Joseph parens seu pater Christi vocetur, expressum est.15 Ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo, offerendo, ut dictum est, par turturum aut duos pullos columbarum, redimendoque puerum quinque siclis, ut dictum est. Et ipse Simeon, affectuosissime, devotissime, reverendissime, ac jucundissime, accepit eum in ulnas suas, hoc est inter brachia sua, quamvis se contactu Sancti Sanctorum putaret indignum;16 sed vehemens amor rationem devicit, et ad unionem amplexumque impulit; et benedixit Deum, hoc est, laudavit, gratias egit, et sequens canticum cecinit pro impletione divini promissi et ceteris beneficiis Dei, itemque quia jam plus accepit quam sibi fuit promissum. Promissum siquidem sibi fuit, quod Christum videret; et jam non solum vidit, sed brachiis strinxit, portavit, contrectavit, et puto quod et osculatus sit infantem dulcissimum.

Et ait: Nunc, postquam tuum promissum implesti, Christum mihi monstrando ut promisisti, dimittis, id est, statim dimittes, vel, supplico ut dimittas me, servum tuum, non servitute servilis timoris, qui metuit pœnam magis quam Dei offensam seu culpam (de quo ait Salvator apud Joannem: Servus non manet in domo in æternum, filius autem manet in domo in æternum;17 et alibi, Jam non dicam vos servos, sed amicos), sed servum servitute filialis timoris:18 cui servo ait Salvator, Euge, serve bone et fidelis, intra in gaudium Domini tui;19 Domine, Deus Pater seu Trinitas Deus, secundum verbum tuum, in pace, hoc est a mundi hujus inquietudine, tribulatione et vitiis eripi, quiescere, seu mortis somno cessare, et in limbo patrum sinuque Abrahæ repausare in dulci spe, quum certus sim cito per Christum inde educi, ad gloriamque transferri. Sic ergo, Dimittis me in pace, secundum verbum tuum, hoc est secundum quod mihi dixisti, quod mortem non experirer, nisi prius Christum viderem: per quod insinuasti, quod Christo viso, mox obdormirem in Domino.

Quia viderunt oculi mei exteriores et interiores salutare tuum, id est Christum salvatorem:20 qui dicitur Salutare tuum, quia per ipsum decrevisti mundum salvare, omniumque salutem constituisti in eo. De quo fertur in Psalmo: Notum fecit Dominus salutare suum. Unde et in Genesi Jacob patriarcha testatur: Salutare tuum exspectabo, Domine.21 Cui Salutari loquitur Pater per Isaiam: Dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ.22 Hoc Salutare Simeon corporaliter ac intellectualiter vidit. Christus namque in una persona est Deus et homo: ideo, dum homo videbatur oculo corporali, eodem oculo videbatur et Deus, quamvis non secundum divinitatem ipsius; imo secundum Ambrosium, dum caro videtur, videtur et Verbum. Hinc quod apud Joannem habetur, Deum nemo vidit unquam, de Deo secundum divinitatis essentiam dicitur.2324 Insuper, oculo interiori vidit Simeon Salvatorem, quia per fidem cognovit ipsius divinitatem, ejus quoque humanitatem intellectualiter consideravit, et quod a Verbo esset assumpta, pensavit. Hinc de Christo scriptum est in Baruch:25 Post hæc in terris visus est, et cum hominibus conversatus est; itemque in Isaia, Simul laudabunt, quia oculo ad oculum videbunt.2627

Quod parasti, hoc est, per incarnationem videri et agnosci aptum fecisti, seu manifestare disposuisti ac decrevisti, ante faciem omnium populorum, id est in conspectu hominum universorum, seu clare cunctis hominibus, non solum Judæis, sed etiam gentilibus: sic tamen, ut sit distributio accommoda, seu pro generibus singulorum, non pro singulis generum, juxta quem modum in Danielè legitur:28 Omnes populi, tribus et linguæ servient ei. Deus ergo Pater Unigenitum suum, in divinitate incomprehensibilem atque inaccessibilem lucem inhabitantem29, per hoc fecit hominibus manifestum, visibilem et cohabitantem, quod eum humanæ conjunxit naturæ in unitate personæ.30 Quod ab Isaia ita prædictum est : Paravit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium gentium.31 Brachium enim Domini, est unicus Filius Dei Patris, per quem Pater omnia fecit : sicut et digitus Dei est Spiritus Sanctus, per quem cuncta revelat. De quo brachio ait Psalmista : Salvavit sibi dextera ejus, et brachium sanctum ejus.32 Pater ergo paravit Salutare hoc ante faciem omnium populorum, quibus per Apostolos prædicatus est Christus, juxta illud Psalmi : In omnem terram exivit sonus eorum; et rursus, Viderunt omnes termini terræ salutare Dei nostri. Quod et in Isaia habetur : Videbunt omnes fines terræ salutare Dei nostri.

Quamvis interea Christus ita paratus sit ante omnium faciem populorum, aliter tamen quantum ad Judæos, et aliter quoad gentes. Propter quod subditur : Lumen ad revelationem gentium, hoc est, Salutare seu Christum parasti sic, ut specialiter sit lumen gentilium, seu ad illuminationem eorum qui veri Dei cognitione et cultu privati, idola coluerunt ac dæmones. Sed Christus per suos discipulos reduxit illos ad veri Dei cognitionem, amorem et cultum : imo per interiorem suam illuminationem hoc potius fecit, sine qua exterior Apostolorum prædicatio nihil juvisset; sed et Trinitas Deus merito conversationis passionisque Christi, tantam dedit gentilibus gratiam. Ideo Christus paratus et datus est lumen ad revelationem seu illuminationem gentilium, qui sedebant in tenebris perfidiæ, erroris ac omnium vitiorum. Unde in Isaia Dominus protestatur : Ecce testem populis dedi eum, ducem ac præceptorem gentibus. — Insuper parasti Salutare hoc, gloriam plebis tuæ Israel, id est ad hoc, ut sit gloria Israeliticæ plebis : quæ fuit specialiter plebs Dei, ut plenius dictum est super illud, Visitavit et fecit redemptionem plebis suæ.33 Hoc enim est plebi illi, quantum ad eos qui crediderunt ex ea, præcipua prærogativa, exaltatio, honor et gloria, quod Unigenitus Dei ex ea incarnari elegit, ad eam personaliter venit, propter eam primo ac specialiter descendit, secundum quod loquitur Dominus :34 Non sum missus nisi ad oves quæ perierunt domus Israel.35 Insuper fuit in gloriam plebis suæ Israel, quia per ipsum sancti veteris Testamenti in limbo detenti, adepti sunt beatificæ gloriam visionis.36 — Denique Christus tam Judæis quam gentibus fuit lumen et gloria. Omnes enim electi, per ipsum sunt illustrati; et cunctis gloria est, quod Dei Filius humanam naturam assumpsit. Nihilo minus per appropriationem dicitur lumen gentium, et gloria Judæorum. Propter quod ait Joannes : Salus ex Judæis est.

Potest autem hic quæri, quomodo Simeon, templum ingressus, cognovit puerum Jesum quem ante non vidit. Ad quod facile respondetur, quod eodem Spiritu revelante, quo cognovit esse venturum. Et forte aliquod signum sensibile fuit sibi divinitus prænuntiatum, quo cognosceret puerum : sicut Joanni Baptistæ Deus prædixit, Super quem videris Spiritum descendentem et manentem, hic est, etc.37 Forsitan namque vidit divinum quemdam splendorem in vultu pueri adorandi. De quo aliquando verum fuit dicere : Hic est infans unius diei et Deus æternus.

Postremo, quilibet nostrum canticum istud dicere in propria potest persona, loquendo ad Deum Patrem seu Trinitatem : Nunc, id est in tempore gratiæ hujus, dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum, in pace : hoc est, in pectoris tranquillitate quam mihi donasti, me modo, ut spero et oro, quiescere gratiose permittes ac facies, ne turber aut ruam, sed in pace in id ipsum dormiam et requiescam, atque in omni adversitate, tentatione et inquietudine, mens mea, quieta et fixa persistat in te;38 secundum verbum tuum, hoc est, prout in te plene sperantibus promisisti, quibus tuam defensionem

Quamvis interea Christus ita paratus sit ante omnium faciem populorum, aliter tamen quantum ad Judæos, et aliter quoad gentes. Propter quod subditur : Lumen ad revelationem gentium, hoc est, Salutare seu Christum parasti sic, ut specialiter sit lumen gentilium, seu ad illuminationem eorum qui veri Dei cognitione et cultu privati, idola coluerunt ac dæmones. Sed Christus per suos discipulos reduxit illos ad veri Dei cognitionem, amorem et cultum : imo per interiorem suam illuminationem hoc potius fecit, sine qua exterior Apostolorum prædicatio nihil juvisset; sed et Trinitas Deus merito conversationis passionisque Christi, tantam dedit gentilibus gratiam. Ideo Christus paratus et datus est lumen ad revelationem seu illuminationem gentilium, qui sedebant in tenebris perfidiæ, erroris ac omnium vitiorum. Unde in ubertim in Scripturis promittis, juxta illud in Psalmo:3940 Quoniam in me speravit, liberabo eum;41 protegam eum, quoniam cognovit nomen meum, etc. Quia viderunt oculi mei interiores per fidem, per sapientiæ donum, per Scripturarum doctrinam, per sacramentales species, variosque supernaturales tuos effectus, salutare tuum, quia his modis jam Christum cognoscimus. Cetera verba cantici hujus aliam interpretationem non flagitant.

Convenientissime demum statutum est canticum istud in Completorio dici, quia tunc cum præcipua pace interna Deo vacare, ad stratumque ire, ac obdormire, et Christum in pectore nostro quasi sepelire debemus, omni tentatione, aversione et culpa prorsus exclusis. Tunc ergo canticum istud compendiosum atque dulcissimum devotissime proferamus, et qualiter Simeon beatissimus Christum in brachiis strinxit, ac cetera quæ dicta sunt, contigerunt, intentissime recordemur, et quæ Simeon corporaliter fecit, spiritualiter peragamus. Itaque et nos puerum Jesum brachiis fidei caritatisque apprehendamus, deosculemur, stringamus ad pectus, imo in pectoris secretissimo collocemus, dicentes cum Sponsa, juxta illud: Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur. Verum qui hoc agere cupit ac debet, oportet ut commune bonum Ecclesiæ cordialiter optet, quærat et oret, atque a Spiritu Sancto agatur, et carnali consolatione contempta, spiritualem dumtaxat exspectet. Non enim in Deo delectari valet sinceriter, cui oblectamenta carnis aut sæculi placent, vel qui in vanis cogitationibus gloriatur. — Adhuc autem canticum istud post celebrationem seu communionem et hora mortis jam proxima aptissime dicitur, quemadmodum consideranti sensum ejus patescit.

Præterea, aliqui in primo hujus cantici versiculo, per Dominum intelligunt Christum, ita quod Simeon puerum Jesum quem inter brachia complectebatur, Deum ac Dominum nominavit. Tuncque per salutare Domini intelligitur Incarnationis mysterium, vel assumpta humanitas: per quod, seu quam, velut per instrumentum ac medium, Verbum æternum operatum est mundi salutem, gentium illuminationem, Judæorumque glorificationem. Vel salutare hoc esset salus seu redemptio tunc fienda per Christum, quam Simeon spiritu prophetali prævidit.

Postremo, de hac Christi in templo præsentatione prædictum fuit in Psalmo: Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui.42 Sed et apud Malachiam, quum de Christi præcursore Dominus protulisset, Ecce (inquiens) mitto angelum meum, protinus de Christo adjecit:43 Et statim veniet ad templum suum Dominator quem vos quæritis, et Angelus testamenti quem vos vultis. — Hoc quoque sciendum, quod duplex est benedictio, videlicet consecrationis vel donationis, et laudis. Benedictione consecrationis seu donationis, major benedicit minori et Deus creaturæ, juxta illud Apostoli ad Hebræos:44 Sine ulla contradictione, quod minus est a majore benedicitur. Unde benedictio qua Deus benedicit creaturæ, est collatio munerum ejus, et multiplicatio eorumdem. Benedictione autem laudis, minor benedicit majori, quamvis sæpe etiam et econtra: sicque Simeon benedixit Deo; et in Psalmo cantamus, Benedicam Dominum in omni tempore.45

Et erant pater ejus, videlicet Joseph, qui dicitur pater Christi, quia nutricius, et quia ob famam Virginis Matris conservandam, permissus est æstimari pater Christi. Circa quod loquitur Origenes: Qui altius aliquid inquirit, potest dicere quoniam generationis ordo a David usque Joseph deducitur, ne videretur ipse Joseph frustra nominari, quia non fuit pater Salvatoris; attamen, ut generationis ordo locum haberet, pater Domini appellatus est. Rursus, quoniam Joseph vere fuit vir Mariæ, cujus Christus fuit veraciter filius, Christus magis proprie dicitur filius Joseph, quam si esset aliunde, seu ex alia conjuge adoptatus. Et mater ejus qui cum Patre et Spiritu Sancto unus est Deus æternus, omnipotens et immensus, Mater ejus qui omnium est Creator, quem universi angelicorum spirituum ordines incessanter adorant. Mirantes, non admiratione dubitationis, sed reverentiæ et congratulationis, super his quæ dicebantur de illo, hoc est de magnalibus atque magnificis laudibus de puero Jesu prolatis, a parentibus Præcursoris, ab angelo exercituque angelico, a pastoribus quoque et Simeone. Itaque, mirabantur quod de eo qui in tanta paupertate ac humilitate advenit, tam altissima dicebantur, quod scilicet esset salutare Dei Patris, et omnium Dominus, lumen gentium, gloria Judæorum, mundi Salvator, Unigenitus Dei, verusque Deus. Mirabantur quoque non parum se electos ad tantum mysterium, et quod mundi thesaurus eis esset commissus.46

Et benedixit illis, scilicet parentibus Jesu Christi, Simeon. Consuetudo enim fuit sacerdotibus legis, benedicere parentibus infantem in templo offerentibus cum hostiis debitis : et benedictio illa videtur fuisse imprecatio boni, qua sacerdos expetebat seu imprecabatur eis bona a Deo. Formam tamen benedictionis illius non habemus expressam, ut dicitur ; sed forte fuit illa, aut similis illi, de qua in Numeris habetur : Locutus est Dominus ad Moyssen et Aaron, dicens : Sic benedicetis filiis Israel : Benedicat tibi Dominus et custodiat te ; ostendat Dominus faciem suam tibi, et misereatur tui ; convertat Dominus vultum suum ad te, et det tibi pacem.47 Verumtamen, reor quod Simeon speciali omnino benedictione benedixerit Mariæ et Joseph, utpote benedictione laudis, beatos et benedictos eos dicendo. Dignitatem namque, electionem, et gratiam illorum, etiam ipsemet vehementissime mirabatur. Nihilo minus eis benedixit, quia major fuit sacerdotali officio, quamvis non sanctitate et merito, saltem quoad Mariam. Major autem officio, benedictionem largitur. Vere equidem beatus fuit ille Joseph qui ad tantum secretum fuit admissus : qui sponsus et custos virgineæ Matris Genitricisque Dei esse, electus fuit ac meruit ; qui Dei Patris Filium, Deum incarnatum, nutrire, tractare, deferre, cohabitantem, imo et obedientem ac ministrantem habere, fuit præordinatus : nempe, ut infra habetur, Jesus fuit subditus illis, haud dubium quin Mariæ et Joseph.48

Et dixit ad Mariam matrem ejus. Ad quam prophetico spiritu loquitur de futuris potius quam ad Joseph, quia sciebat quod vera esset Genitrix Christi, Joseph autem nutricius et minister dumtaxat. Ecce positus est hic, hoc est, puer iste quem brachiis stringo, per assumptam humanitatem datus, situs atque a Deo statutus est, in ruinam, id est perditionem, et in resurrectionem, hoc est salvationem, multorum in Israel, hoc est plurium Israelitarum. Christus namque per suam incarnationem, prædicationem, vitam ac passionem, fuit multis Judæis causa salutis : de quibus in Joanne ipse ait, Ego scio quos elegerim.49

C Multis quoque et pluribus Judæis per præfata fuit occasio excæcationis, et transgressionis, et damnationis : quibus in Joanne loquitur, Vos non estis ex ovibus meis.50 Hinc denuo : In judicium (inquit) ego in hunc mundum veni, ut qui non vident, videant, et qui vident, cæci fiant.51 Ubi per videntes, intelliguntur illi qui sapientes et magni fuerunt in oculis suis, sæculariterque prudentes :52 quales præcipue fuerunt sacerdotes et Scribæ, quos constat pro maxima parte obtenebratos esse atque damnatos. Porro, per non videntes, intelliguntur idiotæ, humiles, et simplices : quorum multos Christus illuminavit, ut fuerunt Apostoli, ceterique discipuli, quibus et Spiritum Sanctum infudit. Hinc quoque in Matthæo ait cum gaudio : Confiteor tibi, Pater, quia abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis.53

D Generaliter autem loquendo, Christus venit in ruinam omnium reproborum seu incredulorum, et resurrectionem electorum fidelium. Verumtamen non uniformiter venit, seu positus est, in ruinam et resurrectionem: quia in ruinam reproborum est positus occasionaliter et indirecte; in resurrectionem vero electorum, causaliter et directe. Sic namque positus est in ruinam, quomodo Deus dicitur hominem indurare. Nunc itaque sermo est de ruina peccati, quæ est ipsamet culpa, et de damnatione æterna, quæ est effectus culpæ et incredulitatis, secundum illud Salvatoris: Qui non credit, jam judicatus est, quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei. Nunc etiam sermo est de resurrectione spirituali, qua homo per Baptismum et pœnitentiam ac gratiam Dei, a peccato resurgit.54 Unde ait Apostolus: Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis.55 Item Psalmista, Ideo non resurgunt impii in judicio:56 quod de resurrectione a peccato in judicio discretionis rite exponitur, quanquam et de futura resurrectione corporali felicis immutationis accipi possit, quæ erit effectus dominicæ passionis, seu meriti Christi, dicente Apostolo: Quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum.57 Sic ergo in illorum ruinam Christus est positus, de quibus Paulus testatur:58 Prædicamus Christum crucifixum, Judæis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam. In illorum vero resurrectionem est positus, de quibus Paulus adjecit: Ipsis vero vocatis, hoc est electis, Judæis et Græcis, prædicamus Christum Dei virtutem et Dei sapientiam.59

Et in signum cui contradicetur. Signum tripliciter sumitur: primo, pro indicio alicujus significativo, ut circulus designat potum venalem; secundo, pro miraculo, secundum quod in Joanne loquitur Christus, Nisi signa et prodigia videritis, non creditis;60 tertio, pro vexillo quo in bello milites unius partis ab alterius partis militibus discernuntur, sicut in Psalmo, Posuerunt signa sua, signa, et non cognoverunt.61 Itaque, juxta primam signi acceptionem, sensus est: Positus est Christus in signum, id est ad evangelicæ veritatis doctrinam insinuandam seu proponendam, cui a multis contradicetur, vel verbo, vel opere, vel modo utroque. Inobedientes namque Christiani opere contradicunt. Juxta secundam acceptionem, sensus est: Positus est in signum, id est miraculum, quia et ipso Christo homine de Virgine nato, mirabilius quid est? Omnia quæ de Christo narrat Scriptura, signum est, hoc est miraculum, cui contradicetur a perfidis universis, ut quod Mater virgo est, quod in unitate personæ sit Deus et homo, quod veraciter resurrexit. Ita Origenes exponit. Juxta tertiam acceptionem, per signum intelligitur crux Christi seu fides crucis: quo signo distinguuntur servi Christi a servis diaboli, dum signum istud ab illis honoratur ac fronti imprimitur, ab illis contemnitur. — Postremo, exponi potest de signo pacificationis, ut sit sensus: Positus est in signum fœderis, et reconciliationis seu pacis inter Deum et homines: quia videlicet factus est mediator Dei et hominum, et figurabatur per arcum de quo loquitur Dominus in Genesi:6263 Arcum meum ponam in nubibus, et erit signum fœderis inter me et terram. Christus autem signum est fœderis memorati, non significative solum, sed et causaliter, dicente Apostolo: Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum;64 et denuo, Pacificans per sanguinem crucis suæ, sive quæ in cœlo, sive quæ in terra.65

Et tuam ipsius, o Maria, animam pertransibit gladius, hoc est amarissimus dolor compassionis, quo anima tua implebitur, quum videris Filium tuum occidi, et persecutiones pati. Imo Virgo beata frequenter ante Christi passionem, præcogitando quanta ille esset passurus, amarissime affligebatur: qui dolor cœpit in ea in Christi infantia. De qua re in revelationibus S. Brigittæ multa credibiliter scripta sunt. Iste est gladius spiritualis de quo fertur in Psalmo: Lingua eorum gladius acutus;66 et, Gladius in labiis eorum.67 Ibi tamen accipitur gladius pro causa doloris. Sic ergo gladius pertransiit animam Virginis gloriosæ, quomodo de Joseph in Psalmo cantatur :68 Ferrum pertransiit animam ejus, hoc est dura afflictio. — Ambrosius per gladium intelligit verbum seu sapientiam.69 Unde et Paulus ad Ephesios : Accipite, ait, gladium spiritus, quod est verbum Dei. Itaque sensus est : Tui ipsius animam pertransibit gladius, id est, intellectum tuum intime illustrabit verbum vel sapientia mysterii crucis, ita quod illud non ignorabis, sed præcognitio passionis Filii tui tua intima penetrabit. Hanc quoque interpretationem tangit vir illustrissimus S. Paulinus episcopus, in sermone seu epistola ad B. Augustinum. Et allegant ad hoc Ambrosius et Paulinus illud Apostoli ad Hebræos : Vivus est sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, pertingens usque ad divisionem animæ et spiritus.70 Verumtamen hoc ad litteram de increato sermone, Verbo æterno, Unigenito Patris, inducitur, ut textum intuenti patescit.

Ut revelentur ex multis cordibus cogitationes. Verbum istud intricatum est, referrique potest ad particulam immediate præhabitam, vel ad id quod dixerat Simeon, Positus est hic in ruinam, etc. Ex hoc ergo quod Christus venit in quorumdam salutem, et ad aliquorum majorem damnationem occasionaliter, ut dictum est, item ex passione ipsius compassioneque Matris ejus, factum est ut multorum hominum cogitationes quæ ante latebant, revelentur, id est, per quosdam effectus aliis proderentur ac declararentur. Ex dictis enim ostensum est, quis bonis cogitationibus Deum quæsierit, quis in Christum crediderit, quis ejus adventum sincere optaverit, quis etiam temporalia quærens, promissaque putans in Christi adventu, in eum tam pauperem, tam humilem et abjectum credere spreverit. Denique tempore passionis, Judæi cogitationes suas quas de Christo habebant, manifestaverunt, dum pro maxima parte negando ipsum, dicebant verba quæ in Evangelio scripta sunt, aliqui vero manebant ei adstantes, sicque suas de Christo cogitationes pandentes. Secundum hunc sensum, dictio Ut tenetur concomitanter, non causaliter : quia non ideo venit, et passus est Christus modo præfato, ut talis cogitationum manifestatio fieret, sed illa secuta est per modum eventus.

Vel sic : Ut revelentur, hoc est, in confessione seu humili sui ipsius accusatione aperiantur, ex multis cordibus peccatorum cogitationes iniquæ : quæ ante confessionem latebant, sed merito passionis Christi data est, et datur hominibus gratia confitendi salubriter. Sicque dictio illa, Ut, teneri potest causaliter aliquo modo : nam ideo passus est Christus, ut hominibus hanc gratiam mereretur. Ita exponit Origenes, dicens : Cogitationes malæ in hominibus erant, quæ propterea revelatæ sunt, ut occideret eas ille qui pro nobis mortuus est. Postremo, fideles passionem Christi et compassionem Mariæ cordialiter attendentes, mox se de suis vanis cogitationibus reprehendunt, easque promunt modis prætactis.

Consequenter recitatur testimonium Christo impertitum a femina sancta. Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser. Tam determinate describitur, propter veritatis certificationem, et ut ab aliis quæ simili nomine vocabantur, distinguatur.71 Aser autem fuit unus duodecim Patriarcharum filiorum Jacob. Hæc processerat in diebus multis, hoc est, diu vixit, et virtutibus magis processit quam annis, quotidie augens merita sua ; et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua, id est a tempore quo eam adhuc virginem sumpsit in conjugem. Et hæc vidua fuit et mansit usque ad annos octoginta quatuor. Unde propter senium suum honorabilior, fideque dignior fuit. Scriptum est enim in Levitico :72 Coram cano capite consurge, et honora personam senis. Job quoque ait : In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia.73

Quæ non discedebat de templo : non quod ibi sine interruptione permanserit, et omnia corpori necessaria egerit, quum statim subdatur, Hæc ipsa hora superveniens. Itaque dicitur non discessisse de templo, quia omni hora opportuna, imo frequenter præ ceteris ibi fuit: sicut de homine multum devoto et diu in ecclesia perdurante dicimus, quod semper est in ecclesia. Sic et Christus testatur: Oportet semper orare. Jejuniis et obsecrationibus serviens Deo, cui soli latriæ servitus est reddenda, nocte ac die, hoc est competentibus, imo et diuturnis atque frequentibus vicibus diei noctisque. Porro, obsecratio proprie ponitur: species orationis qua Deum invocamus per commemorationem alicujus sacri, ut quum dicimus: Per passionem tuam libera nos, Christe; vel, Per bonitatem tuam me adjuva. Jejunium autem ad orationem disponit, sobriam ac vigilem mentem præstando, vitia carnis, somnolentiam, loquacitatem, pigritiamque pellendo: quæ omnia ex edacitate nascuntur. Ad illuminationem quoque, omnisque gratiæ incrementum jejunium confert. Quanta autem sit virtus orationis atque jejunii, constat ex eo quod de pessimo genere dæmoniorum asserit Christus: Hoc genus in nullo potest exire, nisi in oratione et jejunio.

Insuper, vidua ista plena fuit omni virtute;74 sed ideo de istis duobus virtutum actibus specialiter commendatur, quia in eis magis excrevit ac fulsit, sicut de Simeone habitum est cur specialiter timoratus ac justus vocetur. Unde per longa jejunia et frequentes ac fervidas orationes, gratiam prophetiæ ascendit. Nam per utrumque mens elevatur ad Deum: per jejunium quidem, dispositive ac mediate; per orationem autem, directe, formaliter et immediate. Per quæ duo etiam peccata præcipue auferuntur: sicque anima purificatur et sanctificatur, instarque speculi tersi, pervii et politi, capax fit sapientiæ copiosæ et illustrationis propheticæ, tanquam amica et consiliaria Creatoris, cui Deus incerta et occulta sapientiæ suæ revelat, juxta illud Sapientiæ: Sapientia in

A animas sanctas se transfert, amicos Dei et Prophetas constituit.7576

Si ergo et nos a vitiis emundari, concupiscentias refrenare, in gratia et virtutibus crescere, dæmonibus prævalere, desuper illustrari et sanctificari optamus, jejuniis et orationibus indesinenter et fervide insistamus, a templo Dei non recedamus, quantum ratio id permittit, vel mente non abeamus. Obsecratio autem est ferventior, potior, magisque impetrativa spiritus orationis: ideo obsecrationi instandum est, sicut est illud Psalmistæ: Secundum misericordiam tuam memento mei tu, propter bonitatem tuam, Domine.

Et hæc beatissima Anna, ipsa hora diei purgationis Mariæ, qua Simeon tenebat puerulum Jesum in ulnis, superveniens, id est, templum Spiritu Sancto monente ingrediens, quoniam Spiritu Sancto revelante cognovit quis esset, et quid ageretur in templo, confitebatur Domino, id est, Christum quem vidit præsentem laudavit, eique gratias retulit, quod juxta Prophetarum oracula ad mundi redemptionem jam descendisset.77 Est autem duplex confessio, scilicet laudis, et culpæ. Prima confessione confitemur Dei bonitatem et beneficia ejus: de qua loquitur Christus, Confiteor tibi, Pater. Secunda vero confitemur propria mala. Denique verba Annæ non sunt seriatim descripta, forte quia quantum ad sensum satis coincidebant cum verbis Simeonis ac Zachariæ supra descriptis. Nam et ipsa felicissima Anna tantæ exstitit senectutis, quod cum Simeone non immerito optavit dissolvi viso jam Christo, ejusque adventum exspectare cum patribus sanctis in limbo. Et loquebatur de illo, scilicet de Christo et ejus adventu, beneficiis atque mysteriis. Unde patet, quod paulo ante, per Dominum intelligatur ad litteram Christus. Omnibus qui exspectabant redemptionem Jerusalem. Per Jerusalem Judææ metropolim, tota regio vel plebs Israelitica designatur. Omnibus ergo qui devote optabant ac præstolabantur liberationem populi Israel a jugo peccati et potestate diaboli, Anna hæc testabatur Christum jam advenisse, et populum Israel totumque sæculum liberaturum nunc esse : intelligendumque est de omnibus quibus opportune seu convenienter poterat loqui.

Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, id est, postquam Maria et Joseph omnia peregerunt quæ secundum præcepta legis ad ritum purificationis spectabant, videlicet Filium in templo offerendo, eumque quinque siclis redimendo, hostias quoque immolando legales, quamvis ad nullum istorum (ut dictum est) tenerentur, reversi sunt in Galilæam, videlicet in civitatem suam Nazareth: quæ dicitur urbs eorum, quia habitaverunt ibidem antequam venirent ad Bethlehem. Christus quoque in Nazareth fuit conceptus.

Præterea, secundum Origenem, Bedam, multosque alios, prætermittit hoc loco Lucas quædam, quæ a Matthæo evangelista novit descripta, quomodo scilicet Jesus post hæc sit in Ægyptum translatus, ne ab Herode occideretur, et post mortem Herodis reductus sit, tuncque cœperit Nazareth habitare. Itaque secundum istos, antequam Maria et Joseph cum Jesu venirent in Nazareth, in Ægyptum profecti sunt. Dicuntque aliqui, quod in Bethlehem a Jerusalem redierunt, et a Bethlehem in Ægyptum progressi sint. Alii probabiliter dicunt, quod a Jerusalem non redierunt in Bethlehem, quia ob nullam causam a Nazareth venerunt ad Bethlehem, nisi propter descriptionem, ut patuit : idcirco expedito illo negotio, revertentes a Jerusalem, non ad Bethlehem, sed ad Nazareth redierunt, in qua velut in civitate patriæ mansionisque suæ, libentius morabantur; et postea, ex illa urbe angelo nuntiante in Ægyptum fugerunt. Ceteri quasi mediam viam tenentes, affirmant quod a Jerusalem cœperunt reverti in Nazareth, atque in via angelus locutus est ipsi Joseph, ut cum matre et puero fugeret in Ægyptum. Verum quidquid horum dicatur, verum est quod Evangelistæ singuli aliqua hinc inde omittunt, quæ ab aliis noverunt jam scripta, vel Spiritu revelante describenda viderunt : sic tamen, ut narrationis seu descriptionis suæ serie continuata, quasi nulla prætermisisse videantur, quæ alterius Evangelistæ pensata descriptione, quo loco transilita sint, diligens lector inveniet.

Puer autem, secundum quod homo, crescebat ætate et corporis quantitate : qui secundum quod Deus, æternus est atque immensus ; et confortabatur robore corporali, secundum incrementi mensuram : quamvis omni momento poterat tantam corporis fortitudinem assumere et habere, quantum jussisset seu voluisset ut Deus, vel etiam ut homo comprehensor secundum superiorem suæ animæ portionem, ut Deitate fruentem. Tanta enim exstitit beatitudo animæ Christi, quod redundasset in corpus ipsius, dando illi quatuor dotes corporis glorificati, nisi dispensative Deus hoc distulisset, ut in epistola ad Dioscorum asserit Augustinus. Insuper, Christus ut homo, confortabatur spiritu, id est in anima sua a Spiritu Sancto, non per gratiæ vel virtutum aut donorum augmentum sive profectum, sed quantum ad ostensionem, qua secundum ætatis incrementum perfectionem suam magis ac magis monstravit, seu aliis per effectum ostendit. Iterum, confortabatur a Spiritu Sancto, imo a tota Trinitate, in anima, in quantum indesinenter anima ejus conservabatur in fortitudine gratiæ ac virtutum a Deo, quam in primæ suæ creationis instanti suscepit ab eo. De hac autem re plenius in fine hujus articuli erit dicendum. Plenus sapientia, quia secundum divinitatem, fuit substantialiter ipsa Sapientia increata. Porro secundum humanitatem, repletus fuit multiplici sapientia creata, ut post pauca dicetur ; fuitque sapientia illa creata in ipso perfecta ab incarnationis principio : propter quod dicit Apostolus, quod in ipso sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi. Et gratia Dei erat in illo. Tanta enim fuit plenitudo gratiæ in eo secundum naturam humanam, quantum valet capere mens creata, ita quod tota capacitas animæ ejus fuit gratia Dei repleta in suæ creationis exordio. De multiplici autem gratia quæ in Christo ponitur, statim patebit.

Et ibant parentes ejus per omnes annos in Jerusalem in die solenni Paschæ. Si Maria et Joseph cum puero Jesu septem annis in Ægypto morati sunt, quomodo singulis annis pueritiæ Jesu in Jerusalem circa Pascha profecti sunt?78 Præterea in Matthæo habetur, quod Joseph angelo præcipiente rediens de Ægypto in terram Israel, audito quod in Judæa, cujus metropolis fuit Jerusalem, regnaret Archelaus filius Herodis, timuit illo ire, ideoque in Galilæam reversus est, atque in Nazareth habitavit.79 Quomodo ergo quolibet anno ivit Jerusalem, si timore Archelai non audebat illuc accedere? Insuper lex præcepit, ut tribus vicibus in quolibet anno, omne masculinum Judæorum appareret80 coram Domino in loco ad hoc electo, hoc est in loco præcipuo cultus divini, qui fuit Jerusalem, præsertim postquam ibidem constructum est templum.81 Ergo, qua ratione semel ascenderunt Jerusalem? Videtur quod ter ascendere debuerunt.

Et respondendum ad primum, quod Lucas loquitur de tempore quo Maria et Joseph in Galilæa seu Nazareth sunt morati. Ad secundum respondet Augustinus in libro de Consensu Evangelistarum dupliciter : primo, quod licet Joseph timuerit in Judæa morari, Archelao regnante, ne esset conspicuus inter turbam, tamen in gentem in qua facile quivit latere, secrete ascendere potuit, ne esset irreligiosus; secundo, quod Lucas loquitur pro tempore quo Archelaus non timebatur, defunctusve erat. Ad tertium respondetur, quod lex in Exodo jussit, ut omnis masculus Judæorum in tribus solennitatibus, scilicet Paschæ, Pentecostes, et Tabernaculorum, coram Domino appareret; sed cum his qui habitabant multum remote a loco præfato, dispensabatur quoad duas solennitates, videlicet Pentecostes et Tabernaculorum. Maria autem et Joseph a Jerusalem remote manebant : idcirco ad principalem dumtaxat solennitatem venerunt, legi obedientes, et obediendi exemplum præstantes. De mulieribus tamen præceptum non fuit ita venire; sed si comitabantur viros, ex devotione vel consuetudine fuit.

Postremo quod ait, Ibant Jerusalem in die solenni Paschæ, non est intelligendum quod in die illo tam celebri ibant, sed quod iter sic arripiebant, ut in illo die in Jerusalem essent : imo in vigilia Paschæ, quando agnus seu phase immolabatur, ibi esse curabant, ut manducarent de agno paschali.

Deinceps recitat Evangelista quomodo puer Jesus primo sapientiam suam declarare seu manifestare incepit. Et quum factus esset Jesus annorum duodecim, secundum quod homo : qui secundum divinitatem idem ipse æternaliter et invariabiliter permanet; ascendentibus illis, videlicet Maria et Joseph, Jerosolymam. Sic enim appellavit eam Salomon, quæ communiter Jerusalem nuncupatur; situque altior fuit quam Galilæa, ideo ascendisse dicuntur; secundum consuetudinem diei festi, id est, prout solitum fuit circa festivitatem paschalem. Bona quippe et laudabilis consuetudo vim legis habet, ideo sine idonea causa omittenda non est.

Consummatisque diebus, id est expletis seu transactis diebus ad solennitatem illam spectantibus : quæ septem diebus durabat, juxta illud Deuteronomii, Septem diebus comedes absque fermento.82 Verumtamen aliqui dicunt, quod octo diebus duraverit, quia et Glossa testatur : Octo prolongabatur diebus. Quod verum est cum præfatis septem integris diebus de quibus ait Scriptura, computando diem eos immediate præcedentem, in cujus vespera immolabatur phase, luna quartadecima, prout in Exodo fuit præceptum.83 Quum redirent, id est, a Jerusalem reverti ad Galilæam inciperent, remansit puer Jesus in Jerusalem, non absque multiplici causa, rationabilissimisque motivis, videlicet : ut suam sapientiam tunc monstrare ad gloriam Patris inciperet; ut pueris, imo et cunctis, exemplum persistendi in templo et in cultu ac opere Dei præberet; ut zelum suum circa divina ac Patris honorem a pueritia declararet; ut amore spiritualis profectus in sapientia, scientiis atque virtutibus, carnales parentes ostenderet relinquendos. Et non cognoverunt parentes ejus, quod ibi remansit: quia ut Beda fatetur, ad solennitates præfatas venientes atque ad propria redeuntes, viri et feminæ incedebant seorsum, infantes autem ac pueri cum quolibet parente poterant ire: ideo Maria putavit puerum esse cum Joseph, et vice versa. Sic namque seorsum tendebant viri ac feminæ, ut continendo, devotius solennitatibus interessent. Verumtamen Origenes subtilius aliquid tangit, nescio tamen si verius. Imaginabatur equidem, quod supernaturaliter imperceptibiliterque elapsus sit manus parentum, quemadmodum in Evangelio secundum Joannem legitur sæpe elapsus manus Judæorum eum lapidare volentium:84 quod qualiter factum sit, infra dicetur.

Existimantes autem illum esse in comitatu, id est inter eos qui pariter incedebant, ita quod Maria putavit quod esset in comitatu virorum, Joseph autem, quod esset in comitatu mulierum, venerunt iter diei, id est, unius diei iter confecerunt a Jerusalem recedendo, et requirebant eum inter cognatos et notos. Quum enim in fine primi diei, tam Maria quam Joseph adverterent quod cum nullo ipsorum esset vel redisset Jesus, non mediocriter sollicitabantur: idcirco die sequenti eum in utroque comitatu, præsertim inter cognatos et vicinos seu notos et familiares, diligentissime requirebant. Et non invenientes eum inter illos: ad insinuandum quod carnalis amor atque propinquitas, societasque humana plurimum impedit a vacatione divina inventioneque Christi; regressi sunt in Jerusalem tertia die, requirentes eum in ea, ubicumque putabant spem esse quod inveniretur. Quo enim plus diligebant, eo vigilantius et abundantius quærebant dilectum: quia ut ait Gregorius, vis amoris multiplicat intentionem et studium inquisitionis.

Et factum est, post triduum, utpote quarto die, invenerunt illum in templo, non in theatro, foro, ludorumve loco, ut pueri solent inveniri: ad innuendum quod Filium Dei quærere et invenire optantes, templum, oratorium, ecclesiam, seu locum cultui Dei contemplationique aptum ingredi debent, non spectaculorum aut tumultuum loca. Imo, sicut qui libenter est in ecclesia propter divina, filius Dei creditur adoptivus, tanquam libenter consistens in domo Patris cœlestis; sic qui in tabernis et locis vanitatum libenter est, diaboli filius reputatur. Sedentem in medio doctorum: ad designandum quod pueri, imo et ceteri, debent se doctoribus applicare, a quibus in virtutibus atque scientiis valeant informari, secundum illud Ecclesiastici:85 Si videris sensatum, statim evigila ad illum; et iterum, In multitudine presbyterorum sapientium sta, et sapientiæ illorum ex corde conjungere.86

Audientem illos, et interrogantem. Audivit doctrinam illorum, non ut aliquid disceret sive proficeret, sed ut juxta prolata ab illis congruenter, non extranee, interrogaret, et quia inter homines conversans, humano decentique modo habere se debuit; itemque, ut exemplum præstaret simplicibus, præsertim pueris et minoribus, quamvis peritis, ut magistros et seniores audire potius curent, quam docere præsumant, nec vana ostentatione se jactent, præsertim quum scriptum sit: Sit omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum;87 et iterum, Nolite plures magistri fieri, fratres mei, scientes quia majus judicium accipitis.88

Itaque, postquam illos audivit, quæstiones Christus proposuit, ut illos instrueret, atque ad Dei laudationem induceret. Denique hic disciplinæ rectus est ordo: primo, diligenter audire, deinde circa audita pertinenter inquirere, juxta illud Ecclesiastici : Audi tacens simul et quærens, et pro reverentia accedet tibi bona gratia.89 Quo contra nonnulli non exspectata responsione tentant objicere, seu non audita ad plenum objectione incipiunt respondere, non attendentes illud Proverbiorum : Qui prius respondet antequam audiat, stultum se esse demonstrat et confusione dignum.90 Propterea in Ecclesiastico scribitur : Priusquam audias, non respondeas verbum.91 Quæ autem fuerint Christi quæstiones atque responsa, Evangelista non exprimit. Arbitror tamen, quod aliqua circa sua mysteria atque adventum suum spectantia fuerit sciscitatus, ut daret eis agnoscendæ veritatis occasionem.

Stupebant autem, id est, vehementer mirabantur, omnes qui eum audiebant, quod scilicet in puero tantulæ ætatis esset sapientia, eloquentia, maturitas, constantia tanta : præsertim tamen de sapientiæ ejus eminentia. Nam subditur : super prudentia ejus intus manente : et sumitur hic prudentia pro sapientia, vel notitia Scripturarum ; et responsis ejus, per quæ sua interior prudentia patefiebat. Unde elicitur, quod sicut Christus proposuit eis quæstiones, sic vice versa ; sed ipsi ei tam prompte ac sapienter respondere nequibant, ut eis ipse. Ex eodem equidem sapientiæ fonte procedit, apte interrogare, convenienterque respondere. Et videntes admirati sunt : id est, cuncti qui aderant huic disputationi, et corporaliter puerum illum intuebantur, quam facete, modeste, reverenter se habuit, intellectualiter quoque videbant quam sapiens esset, admiratione repleti sunt, quod puer ille doctores ætate, studio, atque humana instructione provectos, tam incomparabiliter superaret : cujus simile nunquam viderunt et forte nec audierunt, quum sit contra vel supra cursum et ordinem rerum. — Præterea quæritur, cur Christus duodecimo ætatis suæ anno sapientiam suam sic orsus est declarare. Ad quod Græcus respondet, quia duodecimo anno penes homines discretionis ratio perfici solet : unde non antea fecit hoc, ne phantasticum aut diabolicum putaretur. Potest quoque dici, ut tangit Ambrosius, quoniam duodenarius Apostolorum numerus fuit ad prædicationem Evangelii eligendus.

At vero affectuosissima atque piissima Mater, viso unico ac supercarissimo Filio suo, tanto amplius est gavisa, quo de ejus amissione plus fuit tristata ; verumtamen eum alloqui non præsumpsit, quamdiu vidit eum cum doctoribus occupatum. Sed Puer Matrem adesse conspiciens, actu illo completo, venit ad eam. Quæ mox maternis concussis visceribus et præ gaudio lacrimans, fiducialiter, humiliter, dulciter et affectuose, tanquam mater ait ad ipsum : Fili, quid fecisti nobis sic ? Et est verbum hoc non quasi increpatio, sed quasi pia et amorosa conquestio, seu avida inquisitio, exponendum. Noverat nempe beatissima Virgo Filium suum esse Deum et hominem, nec posse peccare, nec sine rationabili causa quidpiam agere. Ideo sciscitatur : O fili, quid, id est cur, fecisti nobis sic, nobis ignorantibus in Jerusalem remanendo, ac per hoc tantam nobis tristitiam ingerendo, quos noveras de tua absentia taliter affligendos ? O felicissima incomparabilisque Maria, quæ Unigenitum Patris æterni tam vere ac confidenter filium vocat !

Ecce ego et pater tuus putativus, dolentes de tua absentia, quærebamus te cum grandi dolore. Cujus doloris causam Glossa assignat, quia timebant ne quod puero in infantia facere molitus fuit Herodes, alii puero jam provectioris ætatis inferrent, videlicet Archelaus et alii.92 Sed nonne sapiens Virgo cognovit, quod puer ideo venit, ut in virili ætate pro mundi salute crucifigeretur ? Et respondendum, quod utique : nihilo minus metuere potuit ne puero qui ad patiendum venit, aliquid adversitatis accideret, quamvis sciret sibi hoc contra ipsius voluntatem non posse accidere. Denique Origenes circa hoc subtiliter scribit : Cur, inquiens, quærebant puerum cum dolore ? An ideo, ne forte perierit sive erraverit?9394 Absit. Nunquam enim fieri potuit, ut perditum formidarent, quem Dominum esse cognoverant, et quem Maria se de Spiritu Sancto concepisse perpendit. Sed quomodo tu, dum Scripturas legis, quæris in eis sensum cum dolore et quodam tormento, non quod Scripturas errasse arbitreris, sed quoniam veritatem quam continent nescis, et invenire quæris; sic illi quærebant Jesum, ne forte eos relinquens ad alia demigrasset, et quod magis puto, ne forte reversus esset ad cœlos, quum ei placuisset iterum descensurus.

Itaque et nos, dum peccando amiserimus Jesum, protinus cordialiter doleamus, et cum sollicitudine ac mœrore eum quæramus95, nec dissolute et negligenter pertranseamus, ut illi qui quærunt nec tamen eum inveniunt. Unde in Deuteronomio habetur : Quum quæsieris Dominum Deum tuum, invenies eum;96 si tamen toto corde quæsieris eum, et tota tribulatione animæ tuæ. Tanto enim plus de perpetratione peccati et Christi amissione dolere debemus, quam de temporalium et corporalium perditione, quanto malum culpæ pejus est malo pœnæ, et quanto salus æterna seu incommutabile bonum majoris est bonitatis ac dignitatis quam transitoria universa. Nihilo minus multi cæca et misera mente plus de transitoriorum ablatione, quam de gratiæ ac salutis perditione tristantur.

Et ait ad illos : Quid est quod me quærebatis? quasi dicat : Necesse non fuit me taliter quæri cum tanta mœstitia. Quibus verbis non increpat eos quasi culpabiles, quia nec male egerunt quærendo; sed caritative et pie insinuat, quod aliter quærendus potius fuit, et quod melius ac sapientius facere potuissent, quam fecerunt ita quærendo inter cognatos ac notos : quemadmodum Christi voluntas de qua dixit, Pater, non quod ego volo, bona fuit;97 et tamen qua dixit, Sed quod tu, melior fuit. Hinc subditur : Nesciebatis (quasi dicat, Utique perpendere potuistis) quia in his quæ Patris mei sunt, id est in cultu et templo Patris æterni, oportet me esse, qui veni ad hoc, ut secundum formam servi quam accepi, Patrem meum cœlestem indesinenter honorem?98 Unde apud Joannem Christus ait de Patre :99 Quæ placita sunt ei, facio semper. Tanquam dicat : Primo fui a vobis in templo, non inter cognatos quærendus, ceteris paribus; vel advertere poteratis, quod non nisi in divinis essem moratus. Hoc tamen pro tunc non tenebantur considerare, sed paulatim proficere debuerunt. Et Christus his verbis interrogat eos, non ut reprehendat quasi peccantes, sed ut instruat aliqua ignorantes, ut moris est his qui ex præcipua caritate loquuntur.

Et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad eos. Non est putandum ignorasse eos, præsertim Mariam, quod per patrem intellexerit Deum Patrem æternum; sed plene non intellexerunt quid Christus per ista verba prætenderet, hoc est, per quem modum assereret se esse oportere in his quæ Patris sunt, utpote quantum ad locum et tempus, aliasque circumstantias, et quoad actus determinatos : quia et verbum hoc multipliciter intelligi potuit; et Maria non ignoravit Filium suum indesinenter Deo Patri actibusque divinis intentum, sed quando, qualiter, quoties oporteret eum esse in templo, non ita prævidit distincte.

Et descendit cum eis, et venit Nazareth, a qua cum illis ascendit Jerusalem. De qua ascensione sua ad festivitatem legalem, per Zachariam de se ipso prædixit, dicens : Vadam etiam ego. Nam paulo ante ibidem habetur : Hæc dicit Dominus exercituum : Usquequo veniant populi et habitent in civitatibus multis, et vadant habitatores unusquisque ad alterum, dicentes, Eamus et deprecemur faciem Domini. Quibus mox subditur : Vadam etiam ego, scilicet Dominus exercituum qui loquitur ista.100101 Non enim Zacharias de se ipso hoc ait : quod super Zachariam clarius demonstravi. Et erat subditus illis : quoniam sicut in se ipso humillimus fuit ut homo, sic usque perfectum in exterioribus humiliavit se ipsum, non solum Matri, sed et nutricio et ministro se subdens, secundum naturam assumptam;102 et legem quam de honoratione parentum dedit, implevit, non necessitate, sed dignatione et pietate.103 Non enim communi legi fuit adstrictus, aut de necessitate præcepti subjectus, sed supra legem, non solum secundum divinitatem, sed et secundum humanitatem, ut a Verbo æterno assumptam et toti creaturæ prælatam.

Denique, secundum gradus diversos potestatis altioris, determinandus est obedientiæ gradus. Ideo potestati in spiritualibus præsidenti, in illis est obediendum; præsidenti autem in regimine rei publicæ, in talibus est obediendum; similiter præsidenti in regimine domus atque familiæ, in talibus obediendum est a domesticis. Christus autem simpliciter superior fuit suis parentibus: quibus tamen parebat et humillime atque promptissime serviebat, dans omnibus nobis, præsertim junioribus, obedientiæ ac humilitatis exemplum, et ut non solum carnalibus, sed et spiritualibus patribus ac senioribus obediamus, dicente Apostolo:104 Filioli, obedite parentibus vestris per omnia. Debent autem filii parentibus honorem reverentiæ, sicut in assurgendo; honorem obedientiæ, in omittendo seu faciendo, dummodo non sit impeditivum salutis; itemque honorem subventionis necessariæ, pro loco et tempore. Hac ergo Christi humilitate vehementissime superbia nostra confunditur, rebellio nostra damnatur, dum superioribus nostris non obtemperamus: quia Dominus universorum, qui etiam secundum naturam assumptam et Verbo unitam, dignior Deoque carior est toto universo, non solum pauperi Matri, sed et fabro obedivit lignario.

Et Mater ejus conservabat omnia verba hæc, scilicet verba et facta Filii sui, in corde suo, tanquam optima ac docillima sapientiæ æternæ discipula, sapientiæ capacissima ac avidissima; et quidquid Filius ejus de cetero fecit aut dixit, cum summa veneratione pensavit, ac inde eminenter profecit, non ut puerum vel virum dumtaxat, sed ut Deum illum attendens. Unde nec ipsa, nec Joseph, sine debita reverentia ei aliquid injungere consueverunt.

Et Jesus proficiebat ætate, quia tempus quod sibi accrevit, fructuosissime expendebat, et sapientia et gratia apud Deum et homines, id est veraciter coram Deo et hominibus, Deum in omnibus pura conscientia honorando, et proximos ædificando, suam sapientiam, perfectionem et gratiam eis paulatim manifestando, secundum quod ætate processit, ut per hoc ad Dei honorem et gloriam provocarentur. Denique quoad Deum, sufficit bona conscientia; sed propter homines exigitur bona fama, exemplarisque vita: quam qui negligit, secundum Augustinum, crudelis est. Propter quod in Ecclesiaste legitur:105 Melius est nomen bonum, quam unguenta pretiosa; et alibi, Curam habe de bono nomine.106 Apostolus quoque: Provideamus (inquit) bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus;107 et alibi, Honeste ambuletis ad eos qui foris sunt.108

Postremo jam diligentius intuendum, quomodo Christus profecit sapientia et gratia. Ad quod intelligendum, oportet advertere, quod quum Christus sit Deus et homo in unitate personæ, duplex fuit in eo sapientia, scilicet increata, quæ est ipsummet Verbum æternum ac divina essentia, et creata. Et ista sapientia Christi creata multiplex fuit. Una dicitur Beatorum, qua a principio creationis animæ suæ, ipse secundum animam ut Deo fruentem omnia cognovit in Verbo seu in divina essentia, sicut Beati in patria, imo multo excellentius eis. Insuper fuit in anima Christi a suæ creationis principio, sapientia indita seu infusa, qua cognoscit res per proprias earum species sibi concreatas, suæque animæ connaturales et proportionatas. Nulla enim naturalis perfectio defuit animæ109

Christi. Unde, quemadmodum, secundum Augustinum, Verbum æternum seu Deus a principio indidit mentibus angelicis intelligibiles rerum species, per quas cognoscunt res cognitione vespertina, præter cognitionem matutinam qua res cognoscuntur in Verbo, sic Verbum animæ Christi sibi unitæ indidit species intelligibiles naturales.

Præter has sapientias seu scientias, ponunt quidam theologi in anima Christi scientiam acquisitam seu experimentalem : quam S. Thomas primo negavit esse in anima Christi; sed postea in tertia parte retractat hoc, et asserit talem scientiam in Christo ponendam :110 quia ut ait, nihil eorum defuit Christo quæ Deus in natura humana plantavit, ideo Christus habuit intellectum agentem, ejusque operationem. Operatio autem intellectus agentis est, a phantasmatibus intelligibiles species abstrahere, atque in intellectu eas possibili ponere, ut tertio de Anima dicitur. Itaque in intellectu possibili animæ Christi fuerunt species intelligibiles ab intellectu agente illi impressæ : quod est scientiam acquisitam, quam quidam vocant experimentalem, in Christo consistere, quæ habetur per modum humanum, naturaleque lumen. De qua ad Hebræos ait Apostolus, loquens de Christo : Didicit ex his quæ passus est obedientiam.111 Et sumitur ibi Discere, pro Experiri. Christus namque non didicit ab aliis scientiam acquisitam, sed per propriam adinventionem eam adeptus est. Hæc secundum Thomam in tertia parte inducta sunt.

Ex quibus ostenditur, quod Christus in nulla sapientia seu scientia prænominata profecit, quantum ad habitum illius, nisi in scientia acquisita. Fuit quoque anima Christi indesinenter æque perfecta in actu sapientiæ Beatorum, ac sapientiæ inditæ seu infusæ : unde in nulla earum profecit, nisi quantum ad manifestationem; sed in actu ac habitu sapientiæ acquisitæ profecit, secundum ponentes illam in ipso.

Insuper fuit in anima Christi ab incarnationis exordio gratia habitualis, tanta, tamque perfecta, ut per ipsam, et de plenitudine ejus universis fidelibus, qui membra ejus vocantur, influere possit spiritualem sensum ac motum virtutum vivificum, quemadmodum caput influit membris motum naturalem ac sensum.112113114 Hinc gratia habitualis et gratia capitis ponitur, secundum rem, una eademque Christo : in qua etiam, secundum rem, nunquam profecit, sed secundum manifestationem dumtaxat; imo gratia illa tanta fuit et est in Christo, quod mens creata majoris gratiæ capax non est. Ponitur quoque in Christo gratia unionis, quæ secundum quosdam est ipsum esse increatum Verbi, humanitati Christi communicatum. Aliqui tamen affirmant, quod gratia unionis in Christo sit quid creatum; sed illi gratiam unionis aliter sumunt. Unde diversitas horum consistit in verbis. Itaque, quoniam humanitati Christi a principio suæ creationis communicata est hypostatica unio cum Verbo æterno, quod est super omne donum creatum, etiam ex tunc ei data est plenitudo gratiæ et donorum sapientiæ ac virtutum, beatitudinum quoque et fructuum, imperfectionem in sua ratione non includentium.

Footnotes

  1. Matth. n, 1-12. ↩

  2. Lev. xii. ↩

  3. Luc. III, 23. ↩

  4. Num. VIII, 16; ↩

  5. Exod. XIII, 2, 12-15. ↩

  6. Num. III, 13; VIII, 17, etc. ↩

  7. Num. XVIII, 15, 16. ↩

  8. Exod. XIII, 13. ↩

  9. Lev. XX, 6-8. ↩

  10. Lev. XII, 6-8. ↩

  11. I Cor. 1, 24. ↩

  12. Rom. XI, 33. ↩

  13. I Cor. III, 3, 4. ↩

  14. I Cor. XV, 32. ↩

  15. vers. 22. ↩

  16. Ps. xcvii, 2. ↩

  17. Joann. viii, 35. ↩

  18. Joann. xv, 15. ↩

  19. Matth. xxv, 21, 23. ↩

  20. vers. 26. ↩

  21. Gen. xlix, 18. ↩

  22. Is. xlix, 6. ↩

  23. I Joann. iv, 12. ↩

  24. Joann. i, 18; ↩

  25. Baruch iii, 38. ↩

  26. Is. lli, 8. ↩

  27. Is. lii, 8. ↩

  28. Dan. vn, 14. ↩

  29. 1 Tim. vi, 16. ↩

  30. Dan. vii, 14. ↩

  31. Is. lii, 10. ↩

  32. Ps. xcvii, 1. ↩

  33. Luc. i, 68. ↩

  34. Joann. iv, 22. ↩

  35. Matth. xv, 24. ↩

  36. Ps. xcvii, 3. ↩

  37. Joann. i, 33. ↩

  38. Ps. iv, 9. ↩

  39. Ps. lv, 4. ↩

  40. Ps. xviii, 5. ↩

  41. Ps. xc, 14. ↩

  42. Ps. xlvii, 10. ↩

  43. Malach. iii, 1. ↩

  44. Hebr. vii, 7. ↩

  45. Ps. xxxiii, 2. ↩

  46. Act. x, 36. ↩

  47. Num. vi, 22-26. ↩

  48. vers. 51. ↩

  49. Joann. xiii, 18. ↩

  50. Joann. x, 26. ↩

  51. Joann. ix, 39. ↩

  52. Is. v, 21. ↩

  53. Matth. xi, 25. ↩

  54. Joann. III, 18. ↩

  55. Ephes. V, 14. ↩

  56. Ps. I, 5. ↩

  57. I Cor. XV, 21. ↩

  58. I Cor. I, 23. ↩

  59. Ibid. 24. ↩

  60. Joann. IV, 48. ↩

  61. Ps. LXXIII, 4, 5. ↩

  62. Gen. IX, 13. ↩

  63. I Tim. II, 5. ↩

  64. Ephes. II, 14. ↩

  65. Coloss. I, 20. ↩

  66. Ps. LVI, 5. ↩

  67. Ps. LVIII, 8. ↩

  68. Ps. civ, 18. ↩

  69. Ephes. vi, 17. ↩

  70. Hebr. iv, 12. ↩

  71. Gen. xxx, 12, 13. ↩

  72. Lev. xix, 32. ↩

  73. Job xii, 12. ↩

  74. Marc. ix, 28. ↩

  75. Sap. vii, 27. ↩

  76. Ps. l, 8. ↩

  77. Ps. xxiv, 7. ↩

  78. In Matth. II, 15. ↩

  79. Matth. II, 19-23. ↩

  80. Exod. xxiii, 17; ↩

  81. Deut. xvi, 16. ↩

  82. Deut. xvi, 3. ↩

  83. Exod. xii, 18. ↩

  84. Joann. viii, 59; x, 39. ↩

  85. Eccli. vi, 36. ↩

  86. Ibid. 35. ↩

  87. Jacob. i, 19. ↩

  88. Jacob. iii, 1. ↩

  89. Eccl. xxxii, 9, 12. ↩

  90. Prov. xviii, 13. ↩

  91. Eccl. xi, 8. ↩

  92. Matth. vi, 13, 16. ↩

  93. Eccli. xi, 8. ↩

  94. Eccli. xxxii, 9, 12. ↩

  95. Matth. ii, 13, 16. ↩

  96. Deut. IV, 29. ↩

  97. Marc. XIV, 36. ↩

  98. Philipp. II, 7. ↩

  99. Joann. VIII, 29. ↩

  100. Zach. VIII, 21. ↩

  101. Ibid. 20, 21. ↩

  102. Philipp.n, 8. ↩

  103. Matth.xv, 4. ↩

  104. Ephes.vi,1. ↩

  105. Eccle.vii, 2. ↩

  106. Eccli. xli, 15. ↩

  107. II Cor. viii, 21. ↩

  108. I Thess.iv, 11. ↩

  109. Philipp. ii, 8. ↩

  110. Thom. part. 3, q. 9, art. 1. ↩

  111. Hebr. v, 8. ↩

  112. Ephes. v, 30. ↩

  113. I Cor. vi, 15; ↩

  114. Joann. 1, 16. ↩

Chapter 8 of 51