Articulus 8
ENARRATIO CAPITULI TERTII : ANNO AUTEM QUINTODECIMO IMPERII TIBERII CÆSARIS.
QUEMADMODUM Christi annuntiationem, conceptionem, nativitatem, circumcisionem, nominationem, pueritiam descripturus Evangelista, præmisit de Præcursoris annuntiatione, conceptione, ceterisque prædictis; ita nunc de Christi prædicatione, Baptismo et gestis scripturus, præmittit de prædicatione, baptismate factisque Præcursoris, quia præambula et accessoria sunt ad Christi documenta et gesta.
Anno autem quintodecimo imperii Tiberii Cæsaris : qui Octaviano imperatori, cujus et filiam habuit conjugem, in imperio immediate successit. Octavianus autem annis quinquaginta septem regnavit, et anno quadragesimo secundo imperii ejus nati sunt Christus et præcursor ejus : sicque quindecim annis sub Octaviano in mundo hoc conversati sunt, et quintusdecimus annus imperii Tiberii fuit tricesimus annus ætatis Christi ac Præcursoris : quo anno gesta sunt, quæ paulo post describuntur. Procurante, id est, per modum procuratoris regente, Pontio Pilato Judæam. Dicuntque aliqui, quod Pontius fuit proprium nomen ejus, Pilatus vero agnomen. Alii probabilius asserunt, quod proprium ejus nomen fuit, Pilatus; Pontius autem vocatus sit a Pontia insula, in qua stetit : qui, secundum Bedam, duodecimo anno imperii Tiberii ad regendam Judæam ab imperatore hoc missus est. Judæa quoque hic sumitur, non pro toto regno Judæorum, sed pro ea parte Judææ quæ fuit Archelai, ut statim dicetur. Tetrarcha autem Galilææ exsistente Herode Antipa : qui decollavit Joannem, fuitque filius Herodis qui occidit infantes. Porro, tetrarchia dicitur quarta pars regni, a tetra, quod est quatuor, et archos, quod est princeps :1 unde tetrarcha vocatur princeps quartæ partis regni. Philippo autem fratre ejus exsistente tetrarcha Iturææ et Trachonitidis regionis : quæ duæ provinciæ reputabantur quarta pars regni totius Judææ, quod fuit regnum Herodis Ascalonitæ patris fratrum istorum. Denique iste est Philippus, cujus uxorem, puta Herodiam, abstulit ei frater suus Herodes Antipas, quem ob hoc increpavit Joannes.23 Et Lysania exsistente Abilinæ, id est provinciæ sic vocatæ, tetrarcha. Lysanias, secundum Bedam, fuit filius Herodis Ascalonitæ. Josephus vero affirmat, quod fuit nepos ipsius, utpote filius Ptolomæi cujusdam ex Alexandria sorore præfati Herodis : quod verius creditur. Beda autem nomen filii forsitan extense accepit, prout nepotes alicujus, filii ejus dicuntur.
Præterea advertendum, quod Herodes Ascalonita sex habuit filios, quorum tres ipse adhuc vivens occidit; ipsoque mortuo, tres reliqui filii ejus, videlicet Archelaus, Herodes Antipas, et Philippus contendebant de regno patris habendo. Tandem Octavianus imperator de senatus consilio, regnum Herodis Ascalonitæ defuncti divisit in quatuor partes, dans duas Archelao, puta Judæam et Idumæam, tertiam vero Herodi Antipæ, videlicet Galilæam, quartam Philippo, utputa Ituræam et Trachonitidem regionem. Archelaus demum decimo sui dominii anno apud imperatorem de tyrannide accusatus, a principatu depositus est, atque in exsilium relegatus; et ex tunc una pars principatus sui, scilicet Judæa, cœpit per procuratores et officiales Romanorum administrari, quorum quintus legitur fuisse Pilatus.
Sub principibus sacerdotum Anna et
Caipha : non quod isti duo simul pontifices fuerunt; sed Annas pontifex fuit anno quo Præcursor orsus est prædicare, Caiphas autem anno quo passus est Dominus. Tempore autem intermedio inter hos duos pontifices, fuerunt et alii tres sibi invicem succedentes, videlicet Ismael, Eleazarus, et Simon. Refert equidem Josephus, quod tunc sub imperio Romanorum, sacerdotium fuit irreverenter venale, ita quod præceptis legis de successione pontificum per vim et ambitionem cessantibus, nulli honor pontificatus, vitæ vel generis merito præstabatur. Unde Valerius Gratus, Anna a pontificatu remoto, Ismaelem filium Baphi designavit pontificem : quo post modicum temporis abjecto, Eleazarum Ananiæ pontificis filium subrogavit, quem post annum amovit, et Simoni Caiphæ filio episcopatum tradebat : qui non plus quam per annum pontifex exsistens, successorem accepit Josephum, qui et Caiphas dictus est. Itaque de his duobus facit Evangelista, aliis omissis, mentionem, quia ad Christi magis pertinent passionem ac persecutionem. Frequentius quoque dicuntur sibi in pontificio successisse, et quod affinitate conjuncti fuerunt. Factum est verbum Domini super Joannem Zachariæ filium, in deserto.
Ecce quam solenniter describit Evangelista tempus quo divina revelatio facta est Præcursori de prædicando ac baptizando. Et cur hoc? nisi propter reverentiam et magnificentiam ejus cujus ille fuit annuntiator, videlicet Christi. Denique, juxta Origenem, in libris Prophetarum, ubi commemoratur tempus revelationum eis factarum, solum Judæorum describitur regnum, quoniam sermones Prophetarum ad solos fiebant Judæos. In descriptione vero evangelicæ revelationis ac prædicationis, quæ toti mundo fuerat nuntianda, imperium Romani dominatoris, qui toti orbi videbatur dominari, describitur. Quia tamen et Judæis fuerat Evangelium prædicandum, describuntur et tetrarchiæ eorum : imo, quoniam Christus quem Joannes prædicaturus fuit, rex et sacerdos seu pontifex est, tempus prædicationis Joannis recte per regnum et pontifices est descriptum.
Itaque, Factum est verbum Domini super Joannem, id est, divina jussio facta est Joanni, sive per solam inspirationem internam, angelicam vel divinam, sive per exteriorem angelicam apparitionem et allocutionem, vel per imaginariam visionem. Non enim determinat Evangelista quomodo factum sit verbum Domini istud super Joannem, nec exprimit an in vigilia vel in somno. Nec dubium quin ante hoc tempus divinæ illuminationes, inspirationes et allocutiones frequenter sint factæ beatissimo Præcursori; sed nunc primo facta est sibi præceptio exeundi de deserti secreto, et veniendi in publicum, ad prædicandum ac baptizandum. Et venit in omnem regionem Jordanis, id est ad loca Judææ circa fluenta Jordanis. Quoniam enim gratia baptizandi advenit, loca aquis propinqua accedere debuit.
Prædicans baptismum pœnitentiæ in remissionem peccatorum. Hoc dupliciter explanatur : primo, de Baptismo Christi ; secundo, de baptismo Joannis. Primo modo iste est sensus : Prædicans, id est, de proximo futurum ac dandum annuntians suscipiendumque hortans Christi Baptismum, quem Christus per Apostolos et ceteros discipulos suos dedit. Non enim personaliter baptizavit, sed discipuli ejus eo jubente, ut patet in Joanne. Dicitur quoque Baptismus Christi, quoniam eum instituit, et a merito ejus efficaciam habet, gratiamque sortitus est, sicut et cetera legis evangelicæ sacramenta.4 Itaque Joannes auditoribus suis prædixit instare Christi Baptismum, ut infra in isto habetur capitulo, et in Matthæo et Marco. Dicitur autem Baptismus Christi, baptismus pœnitentiæ, quia adultis non datur nec prodest, nisi pœniteant.5 Propter quod in Actibus Petrus ait Judæis : Pœnitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Christi Jesu in remissionem peccatorum.6 Nec obest quod ait Ambrosius, Baptismalis gra-
Phabi tia non requirit gemitum, neque planctum: quia vel de infantibus loquitur, vel de pœnitentia exteriori, quæ dicitur punitio mali vel satisfactio pro peccato, non de pœnitentia interiori, quæ est displicentia seu detestatio culpæ. Insuper Baptismum istum prædicavit in remissionem peccatorum, docendo quod Christi Baptismus peccata deleret, gratiamque conferret. — Secundo, exponitur de baptismo Joannis, hoc est de baptismo quem dedit : quem prædicavit, quia ad eum accipiendum plebem admonuit. Qui baptismus pœnitentiæ dicitur, quia quos baptizavit ad pœnitentiam hortabatur; et qui baptismum illum accipiebant, sua peccata confitebantur, sicque se pœnitere monstrabant. Rursus, ad hoc baptizavit, ut baptismum suum suscipientes, per illam lotionem in aqua, ad cordialem contritionem et humiliationem provocarentur, sicque ad suscipiendum devote Baptismum Christi et gratiam ejus disponerentur. Sic quoque baptismus Joannis fuit in remissionem peccatorum, non causaliter aut directe, sed dispositive seu præparatorie, quia per modum prætactum baptismus Joannis aptavit præparavitque homines ad Christi Baptismum, ut infra dicetur. — Primo modo exponit Gregorius, dicens : Baptisma quod peccata solveret, quia dare non potuit, prædicabat : ut sicut incarnatum Patris Verbum præcurrebat verbo prædicationis, ita baptismum pœnitentiæ quo peccata solvuntur, præcurreret suo baptismate, quo peccata solvi non possunt.
Consequenter prædicatio et doctrina Joannis testimonio confirmatur prophetico, ut credibilior comprobetur. Sicut scriptum est in libro sermonum Isaiæ prophetæ, id est, sicut Isaias de Joanne prædixit. Qui beatissimus Isaias tam luculenter ac plene Christi atque Ecclesiæ mysteria prænuntiavit, sed et de Christi præcursore vaticinatus est tam aperte, ut non solum Propheta, sed et Evangelista dicendus sit : cujus librum Lucas rite appellat librum sermonum, propter eloquentiam ejus et sententiarum majestatem, item ob libri illius magnitudinem, qui numero capitulorum ceteros excedit Prophetas. Quid autem ibi scriptum sit, subditur :
Vox clamantis in deserto. Per vocem intelligi potest sermo Joannis, vel ipsemet S. Joannes. Primo igitur sensus est : Vox clamantis, id est doctrina, prædicatio, seu sermo Joannis in eremo prædicantis, est iste qui subditur : Parate viam Domini, id est, Christo omnium Domino disponite, facite, parate, præbete medium veniendi ad vos per fidei ac gratiæ infusionem : hoc est, obstacula gratiæ, impedimenta virtutum, videlicet obliquitates vitiorum, seu peccata cuncta abjicite, ad fidem et gratiam vos parate, pœnitentiam agite, quod in vobis est facite ; rectas facite semitas7 ejus, id est, præcepta consiliaque divina, per quorum observationem itur ad Deum, pure et irreprehensibiliter adimplete. Istæ sunt viæ Domini ex parte nostri, id est viæ per quas aptamus nos ad Dei adventum, videlicet ad suscipiendam gratiosam inhabitationem ipsius, vel virtutes et gratiam ejus : a peccato recedere, et bona peragere.8 De quibus duabus viis fertur in Psalmo, Declina a malo, et fac bonum.9 Porro, viæ Domini ex parte ipsius, per quas venit ad nos, sunt misericordia et justitia, de quibus cantamus, Universæ viæ Domini misericordia et veritas ; item caritas et liberalitas ejus, quæ ad misericordiam reducuntur. Semitæ autem proprie nominantur itinera secretiora et compendiosiora ; viæ vero, itinera apertiora et magis communia. Idcirco, per viam intelligi possunt præcepta, per semitas autem consilia, quæ directius ducunt ad Deum. De quibus in Proverbiis scriptum est : Viæ ejus, scilicet Dei, viæ pulchræ, et omnes semitæ ejus pacificæ ;10 atque in Psalmo, Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me.11 Insuper, sicut corporalis via paratur, quando corporale medium fit, seu perficitur, per quod de uno loco ad alium procedatur ;12 sic spiritualis hæc via Dei paratur, dum per contritionem a malo receditur, et actioni virtuosæ insistitur: sic enim Deus venit ad nos dona gratiæ infundendo, aut infusa perficiendo.
Secundo, per vocem intelligitur ipse Præcursor: quemadmodum apud Joannem quærentibus Judæis, Tu quis es? respondit: Ego vox clamantis in deserto. Dicitur enim vox per similitudinem, ratione sui officii: quia ut vox ordine naturæ prior est verbo, sic Joannes Christum præcessit. Iterum, sicut vox rem significatam notificat, sic Christum Joannes monstravit. Rursus, sicut vox sonat et transit, et verbum in audientium corde relinquit; ita Joannes prædicando sonuit, et per martyrium ad patres descendit, sed Christum in terra atque in credentium corde deseruit. Postremo, sicut verbum et vox simul sunt tempore, et tamen vox præfato modo prior est verbo; sic Christus et Joannes simul in mundo vixerunt, et tamen Joannes modico tempore Christum præcessit nativitate, prædicatione, baptizatione ac passione. Verumtamen, sicut verbum mentale prius est voce in eo qui loquitur, sic Christus secundum quod est Verbum Patris æterni, fuit et est prior Joanne. Dicitur quoque Joannes vox clamantis, id est Christi, seu Spiritus Sancti per ipsum loquentis. Deus enim loquebatur per ipsum, sicut et Paulus ait: An experimentum quæritis ejus qui in me loquitur Christus?
Omnis vallis implebitur, id est, omne cor humile donis gratiæ copiose ditabitur: humilitas enim ad omnem virtutem et gratiam præparat mentem, sicut superbia ad omne peccatum. Et sicut stillicidia a cacuminibus montium descendunt ad bassitudinem vallium, imo quo valles sunt profundiores, eo abundantior in eis colligitur aqua; sic charismata Spiritus Sancti relictis superbis, ad humilium corda descendunt, atque in eis quiescunt, et tanto exuberantius colliguntur, quo Deo profundius substernuntur. Et omnis mons, id est superbus et aliis eminens, et collis, hoc est superbus minor sive inferior, humiliabitur, id est, a Deo spernetur, deprimetur, damnabitur. Hoc est quod loquitur Christus: Omnis qui se humiliat, exaltabitur; et qui se exaltat, humiliabitur. Hinc Petrus: Humiliamini, inquit, sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis. In Job quoque legitur: Qui humiliatus fuerit, erit in gloria; et in Proverbiis: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Et erunt prava, hoc est, corda vitiosa convertentur et fient, in directa, hoc est justa, et secundum rectitudinem æquitatis dirigentur; et aspera in vias planas, id est, feroces, rebelles, distortique moribus, erunt obedientes et simplices, ita quod verbum Dei ingrediatur ad eos faciliter, et indurati per gratiam mollificabuntur. Hæc per prædicationem Joannis fieri inceperunt, quia multos convertit; deinde per Christi discipulorumque ejus evangelizationem completa sunt. — Insuper, per valles intelligi queunt corda carnalium per terrenam affectionem depressa, quæ per divinorum amorem impleta sunt; per montes vero et colles, corda vanorum per mundanam vanitatem erecta, quæ per propriæ defectuositatis illuminatam recognitionem humiliata sunt, in primo Salvatoris adventu.
Porro, offuscati quidam Judæi inductam Isaiæ auctoritatem de vallium impletione, etc., corporaliter nimis ruditerque exponunt, affirmantes in adventu Messiæ, terram penitus complanandam, ut Judæi per orbem dispersi, sine difficultate itineris expeditius confluant ad Judæam: quod super Isaiam plenius reprobavi. Rabbi Moyses quoque hoc reprobat. Verumtamen, quidam Catholici ita exponunt ad litteram de terræ complanatione per montium depressionem, et vallium elevationem seu impletionem, referendo scripturam hanc ad secundum Christi adventum, circa quem terra dicitur complananda.
Et videbit omnis caro, id est omnis homo, salutare Dei, hoc est Christum, per quem secundum quod homo est, Deus Pater seu Trinitas genus humanum salvavit,
Luc. xiv, 11.
1 Petr. v, 6.
Job xii, 29.
Prov. iii, 34;
Jacob. iv, 6;
1 Petr. v, 5.
Joann. 1, 19-23.
II Cor. xiii, 3.
5
C
D
6 dicente Apostolo :13 Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi. Denique, Christum in mundo hoc conversantem omnis homo, id est aliqui de omni genere hominum, corporaliter adspexerunt, quia et multi gentiles sic eum intuiti sunt, præsertim in die Palmarum, quando Pharisæi dixerunt : Ecce totus mundus abiit post eum. Sicque est hic distributio pro generibus singulorum, non pro singulis generum, sicut in Joele Dominus ait : Effundam de Spiritu meo super omnem carnem; et Isaias inquit, Cadavera virorum prævari-catorum erunt ad satietatem visionis omni carni.14 Ex quibus locis id etiam innote-scit, quod in Scripturis frequenter ponitur pars pro toto, et caro pro homine. Spiritualiter vero, per fidem et sapientiæ donum multo plures in toto mundo viderunt et contemplati sunt Salvatorem, quemadmodum de gentilibus conversis vaticinatus est Isaias : Quibus non est annuntiatum, viderunt; et qui non audierunt, contem-plati sunt. De qua visione ad Hebræos scribit Apostolus : Videmus Jesum propter passionem mortis, gloria et honore coronatum.
Aliqui autem referunt verbum istud ad secundum Christi adventum, in quo omnis caro, id est electi et reprobi, Christum videbunt in solio majestatis, ac sede judicii, juxta illud Apocalypsis : Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus. Sic exponit Beda sequens Gregorium, sumens distributionem ejus quod dicitur, Omnis caro, pro singulis generum. Veruntamen ultima particula auctoritatis hic ab
Evangelista allegata, videlicet, Videbit omnis caro salutare Dei, in Isaia cum præcedentibus verbis quæ in Isaia scripta sunt, secundum translationem Hieronymi non habetur, quantum ad formam verborum; tamen quoad sensum satis ibi includitur, quum dicitur, Et revelabitur gloria Domini : cujus sensus est, Filius Dei ostendetur. Etenim filius gloria patris vocatur, quemadmodum scriptum est : Filius sapiens gloria patris.15
Dicebat autem ad turbas quæ exibant ut baptizarentur ab eo. De quibus in Matthæo legitur : Tunc exibat ad eum Jerosolyma, et omnis Judæa, et omnis regio circa Jordanem. Genimina viperarum, hoc est, filii serpentium, videlicet hominum venenatorum, calliditate criminibusque plenorum : de quibus seu qualibus Dominus ait Ezechieli, Subversores et increduli sunt tecum, et cum scorpionibus habitas.16 Homines quippe nominibus bestiarum exprimuntur, quia illarum proprietatem sequuntur: idcirco astuti et callidi, pungitivi, nocivi, recte serpentes seu viperæ nominantur. Quis ostendit vobis fugere a ventura ira, id est a districto Dei judicio et damnatione æterna? tanquam dicat : Ita impie vixistis et secure peccastis, quasi divinam possetis effugere ultionem.
Præterea advertendum, quod in turba illa fuerunt aliqui boni ac pœnitentes, præsertim vulgares, qui recta intentione venerunt ut baptizarentur; aliqui quoque perversi et ficti, qui non ex devotione, sed malignitate venerunt. Quantum ergo ad primos, possunt hæc verba esse commendatio pœnitentium : quos nominat genimina viperarum, non quod patrum suorum sequantur malitiam, sed in laudem filiorum proferatur, quod quum sint filii iniquorum, nihilo minus bene se habeant. Quibus et dicitur : Quis ostendit vobis fugere a ventura ira? id est, quis docuit vos pœnitere, et vitam corrigere, atque ad baptismum venire, per quæ æterna vitatur damnatio? quasi dicat : Non a vobis ipsis nec a patribus vestris, sed a pietate et gratia Dei, hoc accepistis. Ita exponit Ambrosius. Quantum vero ad malos, sunt verba hæc increpatio impœnitentium, secundum sensum prætactum : et illi fuerunt Pharisæi et aliqui Sadducæi. Unde in Matthæo legitur : Videns Joannes multos Pharisæorum et Sadducæorum venientes ad baptismum suum, dixit eis : Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira ?
Denique, secundum Origenem : Vipera, ut fertur, marem coeundo necat, fetusque viperæ exeundo matrem occidit, scisso utero ejus, in vindictam quodammodo genitoris sui perempti.1718 Itaque parricida est proles viperea : talesque erant Judæi qui patres suos spirituales atque doctores interficiebant.
Consequenter, increpatis et in periculo damnationis constitutis proponit compendiosum consilium. Facite ergo fructus dignos pœnitentiæ, hoc est, actus pœnitentiales interiores et exteriores peragite, secundum exigentiam seu mensuram multitudinis magnitudinisque culparum vestrarum, videlicet intus cordialiter de peccatis dolendo, ore plenarie confitendo, et opera satisfactoria perpetrando : tanto utique amplius atque perfectius, quo plura et majora exstant peccata. Contritio quippe, secundum Hieronymum, debet æquari peccato, ut secundum mensuram gravitatis et numerositatis peccati, ac magnitudinem delectationis seu complacentiæ illicitæ, sit mensura interni doloris seu displicentiæ de peccato, operum quoque pœnitentialium et afflictionis spontaneæ, si adsit opportunitas seu facultas. Itaque pœnitentia debet esse fructuosa, ut veniat ex caritate : aliter enim nihil meretur. Propter quod Antiochus rex frustra pœnituit, nec veniam impetravit, quoniam ex solo servili timore Deum oravit atque pœnituit, ut in libro Machabæorum habetur. De Esau quoque ait ad Hebræos Apostolus, quod non invenit pœnitentiæ locum, quanquam cum lacrimis inquisisset eam.19 Insuper debet esse operosa, quantum ad opera satisfactoria, laboriosa et afflictiva; item condigna, ut commensuretur quantitati qualitatique culpæ.
Sed quum peccatum, ex ea parte qua fit contra Deum majestatis et sanctitatis immensæ, sit enormitatis quodammodo infinitæ, quomodo valet quis condigne pœnitere aut satisfacere pro peccato? Et respondendum, quod propria hoc potestate non potest, nec in quantum actus sui ex libero procedunt arbitrio; sed adjutorio
A Christi, in quantum meritum ejus suis membris per caritatem et sacramentum Pœnitentiæ communicatur, sicque in virtute meriti Christi actus pœnitentiales Domino offeruntur; itemque in quantum actus tales procedunt ex caritate infusa, et actuali motione Spiritus Sancti in omni actu meritorio concurrente, qui Spiritus Sanctus est motor dignitatis immensæ. Sicque actio pœnitentiæ virtuosa, ex parte hujus principii cooperantis habet proportionatam efficaciam, et adæquationem bonitatis, contra pravitatem peccati. Iterum dici potest, quod contritio et satisfactio æquari debent offensæ seu culpæ, æqualitate proportionis, utpote per respectum ad hominis possibilitatem, non æqualitate æquiparentiæ. Propter quod dici solet, quod totus mundus pro uno peccato mortali de condigno satisfacere nequeat, propter infinitam ejus qui peccato offenditur dignitatem. Sed Deus ultra posse hominis non requirit; quumque homo debitam diligentiam facit, Deus quasi condignum quid reputat factum : tam infinita est pietas atque dignatio ejus.
Et ne cœperitis dicere, Patrem habemus Abraham, hoc est, de carnalis propaginis nobilitate nolite frustra confidere, inaniter superbire, stulte vos jactare, quasi hoc sufficiat ad salutem, quia de viri sancti ac magni Patriarchæ semine nati estis. Noverat S. Joannes, quod carnales illi Judæi de carnis propagine tumuerunt, quod scilicet de Patriarcharum ac Prophetarum semine descendissent : quum tamen ex hoc eorum peccata plus gravarentur, quia quo de sanctioribus patribus descenderunt, eo gravius peccaverunt, illorum virtutes non imitando nec Deo gratias referendo. Unde nil confert carnalis generositas, nisi consimilibus studiis fulciatur, ut ait Cyrillus : idcirco vanum est extolli de bonis prædecessoribus, et deficere ab eorum virtutibus. Denique, secundum Scripturas, imitatores fidei atque justitiæ Patriarcharum ac Prophetarum, potius appellantur illorum filii, quam filii solum carnales; imo tales cen-2021
Rom. IX, 7.
Joann. VIII, 39.
Ibid. 44.
Josue IV, 8.
Esther XIII, 9, 10.
Ps. CXIII, 8, sec. Hebr.
Dan. VII, 14. sentur indigni vocari filii illorum Sanctorum, dicente Apostolo: Non qui semen sunt Abrahæ, hi omnes filii. Unde carnalibus Judæis loquitur Christus apud Joannem: Si filii Abrahæ estis, opera Abrahæ facite. Quod quia non impleverunt, adjecit: Vos ex patre diabolo estis.
Cur autem inaniter inde gloriari non debeant, subdit: Dico enim vobis, quia potest Deus de lapidibus istis suscitare, id est procreare seu ad esse deducere, filios Abrahæ. Quod tripliciter intelligi potest et verificari: Primo, per lapides intelligendo ipsa saxa a Joanne ad oculum demonstrata, qui ut communiter fertur, monstravit illos duodecim lapides quos Josue fecit asportari de siccato fundo Jordanis, quum Deus Jordanis alveum desiccasset, et filii Israel per illum transissent, ut in Josue narratur; per filios vero intelligendo homines justos, qui fidem et perfectionem Abrahæ assequendo, spirituales ejus filii essent. Etenim Deus omnipotens, qui cuncta de nihilo fecit, naturas rerum commutare et in se invicem convertere facillime potest. — Secundo, per lapides intelligendo gentiles a Judæis vehementer contemptos, qui instar lapidum spiritualiter duri, impoliti, seu incircumcisi, ac steriles erant, et idola muta lapideaque colendo illis conformati fuerunt, secundum illud Psalmistæ: Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. — Tertio, per lapides intelligendo saxa præfata seu alia, et per filios Abrahæ intelligendo carnales filios ejus. Sed forte mirum apparet, quomodo fieri id potuerit aut possit, præsertim quum tempore illo Abraham obierit, et carnales filii ex carnali semine propagentur. Nihilo minus Deus cujus potestas est penitus infinita, hoc pluribus modis potest: Primo, quoniam unum existens, in aliud subsistens, transsubstantiando potest convertere, sicut quotidie peragit in altari: sicque lapides in Judæos tunc seu nunc exsistentes, convertere quivit et valet. Insuper potuit Abraham resuscitare, et lapides in semen ejus convertere: et hoc, pluribus modis; sed de isto pertranseo, quia ad curiositatem potius quam devotionem pertinere videtur.
Porro quoad secundum sensum, Deus verba Joannis implevit, quando per Apostolorum prædicationem innumerabiles in toto mundo gentiles convertit, quemadmodum Isaias in libro suo admirans et gratulans ait ad eum: Ecce gentem quam nesciebas, vocabis; et gentes quæ non cognoverunt te, ad te current. Per Zachariam quoque, quum Unigenitus Dei de sua incarnatione dixisset, Lauda et lætare, filia Sion, quia ecce ego venio et habitabo in medio tui, adjecit: Et applicabuntur gentes multæ ad Dominum in die illo, et erunt mihi in populum. De quibus ad Galatas Apostolus: Qui (inquit) ex fide sunt, hi sunt filii Abrahæ. De carnalibus vero incredulisque Judæis, in Apocalypsi inducitur: Dicunt se Judæos esse, et non sunt, sed sunt synagoga Satanæ.
Is. LV, 5.
Zach. II, 10.
Ibid. 11.
Galat. III, 7.
Apoc. II, 9.
Consequenter aliam causam adducit, cur de generis nobilitate se jactare non debeant. Jam enim securis ad radicem arboris posita est. Quidam per securim intelligunt mortem seu mortis sententiam, quæ hominem de præsenti vita præscindit; per radicem autem intelligunt Adam a quo totum genus humanum, vel Abraham a quo plebs Judæorum, velut a radice exorta est; per arborem vero intelligunt genus humanum, vel Israeliticam plebem. Quando autem Joannes hæc dixit, tam Adam quam Abraham, per mortem erant de hac vita sublati. Per hoc patuit posteros eorum similiter esse tollendos citoque morituros, secundum illud: Dies nostri quasi umbra super terram, et nulla est mora. — Alii per securim intelligunt rigorem divinæ æquitatis; per arborem, personam seu vitam cujuslibet hominis; per radicem, hominis fundamentum seu firmitatem: ut sit sensus, quod rigor seu ultio divinæ justitiæ posita est, seu imminet, homini peccatori, ut funditus eum disperdat ac damnet, nisi pœniteat, quemadmodum in Ecclesiastico legitur: Nisi pœnitentiam
I Par. XXIX, 15.
Eccli. II, 22. egerimus, incidemus in manus Dei, et non in manus hominum. Et in Deuteronomio, ait Dominus Deus: Ipse est Deus fortis, reddens odientibus se statim, ita ut disperdat eos, et ultra non differat, protinus restituens eis quod merentur.22
Iterum, per radicem intelligi potest nativitas hominis; per securim, transitus vitæ præsentis a nativitate incipiens; per arborem, homo. Itaque securis ad radicem arboris est posita, quoniam a nativitatis exordio homo ad mortis occasum tendit continuo. Siquidem nox quasi unus carpentator, unam vitæ præscindit medietatem, diesque aliam, et tandem necesse est hominem velut arborem cadere. Et utique, sicut Salomon ait, Si ceciderit lignum ad austrum, aut ad aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit:23 hoc est, dum homo moriendo defecerit atque transierit ad regnum cœlorum, quod per austrum, in quo calor solaris est fortior, vel ad infernum, qui aquilonis nomine designatur, quia ibidem frigus intentius est, in altero horum locorum æternaliter permanebit. Hinc ait Bernardus: Si vis scire quo casura sit arbor, ramos ascende, et quo ponderosior ramorum est copia, illuc casuram non dubites. Rami arboris sunt desideria hominis: in quo si carnalia desideria præponderent, ad inferos cadet; si spiritualia, ad cœlos volabit.
Postremo, secundum Origenem et Cyrillum, sanctus Præcursor prædictis verbis prophetavit populo Judæorum de propinquo imminere interitum, captivitatem, dispersionem, et damnationem, propter eorum infidelitatem atque duritiam.
Ex quibus verbis comminatoriis infert Joannes: Omnis ergo arbor, hoc est quicumque homo viator ratione utens, quæ non fecerit fructum bonum, id est actum virtuosum et meritorium, si adsit facultas, excidetur, hoc est, ab electorum consortio avelletur, atque in hora mortis tolletur, et in ignem æternæ damnationis mittetur: sicut de reprobis ait Psalmista, In ignem dejicies eos, in miseriis non subsistent.24
Christus quoque in Joanne loquitur: Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet; et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet.25 Ex his verbis ostenditur, quod sola boni omissio sit peccatum mortale, hominemque condemnet, quando videlicet per eam præceptum affirmativum negligitur. Præcepta autem affirmativa obligant semper, sed non ad semper, sed ad tempus aptum ac debitum; et dum in illo opus jussum omittitur, mortale peccatum est, sive de interiori sive de exteriori operatione accipiatur. Hinc in Matthæo inquit Salvator: Servum inutilem projicite in tenebras exteriores.26 Unde et Christus in die judicii non perhibet se increpaturum damnaturumque reprobos, nisi propter bonorum omissionem, dicendo: Esurivi, et non dedistis mihi manducare. Denique hoc valde terribile est potissimum acediosis*.27 Nam si sola omissio æterno igne punitur, vitiosa actio quid meretur?28 Si sterilitas condemnatur, continuata impietas, fœda delectatio, affectuosa peccati prosecutione, quam dire torquebitur?*
Id quoque pensandum, quod sunt quædam arbores quæ nullum fructum producunt: per quas otiosi et acediosi signantur, quibus Judas apostolus in sua ait Canonica: Hi sunt in epulis suis convivantes sine timore, arbores autumnales, eradicatæ, bis mortuæ.29 Quibus competit illud Osee: Radix eorum exsiccata est, fructum nequaquam facient;3031 et rursus, Abjiciet eos Dominus Deus meus, quia non audierunt vocem ejus.32 Aliæ sunt arbores fructum facientes, sed inutilem: per quas designantur hypocritæ, de quibus loquitur Christus, Receperunt mercedem suam. Unde in Job legitur:33 Laus impiorum brevis est, et gaudium hypocritæ ad instar puncti. Aliæ arbores fructum faciunt malum: per quas notantur hæretici, quibus competit illud Apostoli, Impii proficient in pejus, errantes et in errorem mittentes.34 Aliæ fructum proferunt bonum: per quas virtuosi signantur. Circa hæc ait Chrysostomus: Eleganter dicitur, Non faciens fructum, et adjicitur, bonum.35 Officiosum enim hoc animal, scilicet hominem, Deus creavit; et naturalis est ei exercitiorum instantia, otium vero innaturale. Obest enim inertia etiam cunctis corporis membris; nulli autem tantum ut animæ: ipsa namque quum naturaliter sit continuo mobilis, otiari non patitur.
Quam fructuosa autem fuerit prædicatio Præcursoris, mox subditur: Et interrogabant eum turbæ, dicentes: Quid ergo faciemus? id est, quum tam rigorose nos increpasti, et tantum nobis instet periculum, quod das consilium evadendi mala quæ comminaris? Turba hæc, scilicet vulgus, videns immobilem æquitatem, rigorosissimam sanctissimamque vitam Joannis, et quod in omnibus nihil nisi eorum salutem intenderet, verbis ejus credidit, atque ex eis vehementer compuncta ac territa est, idcirco petivit consilium: sicut et in Actibus, Judæi ex verbis Petri compuncti, dixerunt Apostolis: Quid faciemus, viri fratres? Sed Pharisæi et Scribæ nequaquam ita fecerunt, nec petierunt ex corde salutis consilium. Quo patet, quod litterati, et in sua scientia gloriantes, difficilius corriguntur, quam idiotæ ac simplices: imo scioli illi ac sapientes in oculis suis, frequenter irrident idiotas qui convertuntur, quemadmodum apud Joannem doctores Judæorum dixerunt: Numquid aliquis ex principibus credidit in eum (scilicet in Jesum Christum), aut ex Pharisæis? sed turba hæc quæ non novit legem, maledicti sunt.
Respondens autem, dicebat illis: Qui habet duas tunicas, hoc est quodcumque indumentum superfluum, det non habenti, id est indigenti; et qui habet escas superfluas, id est quodcumque aptum pro alimento, sive sit bladum, sive panis, vel aliquid simile, similiter faciat, hoc est, quod sibi et suis necessarium non est, pauperibus largiatur. Non solum caritas, sed et ordo diligendi est in præcepto, ut homo super omnia diligat Deum, deinde se ipsum, deinde proximos, secundum quod
Act. II, 37.
Is. V, 21.
Joann. VII, 48, 49.
Deut. VI, 5; Matth. XXII, 37-39. majus vel minus sibi conjuncti sunt, aut major est ratio eos amandi. Ideo debet homo primo sibi ipsi necessaria ministrare, deinde quod superest necessitati indigentibus communicare, secundum quod sibi fieri rationabiliter vellet, si in simili esset penuria. Nam et fraterna caritas hoc requirit.
Luc. XI, 41.
Denique verba ista Joannis attendenda sunt valde, imo et formidanda ac observanda. Si enim quod necessitati superfluit de vestimento, cibo et potu et similibus, pauperibus est misericorditer impertiendum, quid in divino judicio responsuri sunt, qui tot vestimentis pretiosis seu curiosis, non necessariis, abundant? qui tot ferculorum genera sibi quotidie parant, qui tantam sibi pecuniam aggregant, pauperibus vero permodicum, et non nisi siccum panem impendunt? Quod si de patrimonio proprio, seu possessione propria, sic agere tam impium est atque damnabile, quis eloqui queat, quam sacrilegum ac damnosum consistat, de patrimonio Crucifixi, de bonis Ecclesiæ, quæ sunt eleemosynæ pauperum, pretiosa, curiosa, superflua vestimenta habere, delicate ac splendide epulari, pauperibus aut parum aut nihil præstare? præsertim quum teste B. Bernardo in epistola ad quemdam canonicum, Quidquid de talibus bonis ultra simplicem victum et vestitum tenetur, furtum est, sacrilegium ac rapina. Imo S. Hieronymus de omnibus generaliter dicit: Quidquid humano usui necessarium est, pro una tunica habendum est; totum residuum, superfluum, et pauperibus erogandum. Aliena enim rapere convincitur, qui superflua retinere probatur. Ambrosius quoque et Basilius asserunt vestem, pecuniam, calceamentum et alimentum, quæ tibi superfluunt, nec tamen pauperibus tribuuntur, injuste, et velut furto aut vi ablata possideri, nec possidentis esse, sed egenorum.
Præterea, finis corporalium bonorum, est bonum spirituale, præsertim vera felicitas, vel saltem profectus in Dei obsequio atque virtutibus animæ, prout divina lex præcipit. Bonitas autem mediorum ad finem, ex ipso fine attenditur : sicut medicina in tantum est utilis, in quantum confert ad sanitatem : quam si impediret, mala, superflua, et inutilis judicaretur. In tantum ergo bona corporalia, ut vestis, cibus, ac alia, reputanda sunt licita, bona, atque utilia, in quantum proficua sunt ad spiritualem profectum, ad Dei obsequium, ad vitam æternam : a quibus utique spiritualibus bonis abundantia corporalium impedit, potissimum si quis eis plus utatur quam expedit ad hoc quod anima Deo deserviat, et ejus præcepta custodiat. Ideo, quod necessitati superfluit, egentibus dandum est, sicut Apostolus loquitur :36 Habentes victum et quibus tegamur, his contenti simus. In Proverbiis quoque Salomon ait : Tribue tantum victui meo necessaria.37 Hinc ait Gregorius : Quoniam tunica magis necessaria est quam pallium, ad fructum dignum pœnitentiæ pertinet, ut non solum exteriora quæque, sed etiam valde nobis necessaria, id est utilia, dividere cum proximis debeamus, videlicet tunicam qua vestimur, et escam qua sustentamur. Quia enim in lege scriptum est, Diliges proximum tuum sicut te ipsum, minus proximum amare convincitur, qui non cum eo in necessitate illius, etiam ea quæ sibi necessaria sunt, partitur.383940 Quibus verbis concordans Basilius : Ex his (inquit) docemur, quod ex omni quod affluit supra proprii victus necessitatem, tenemur erogare illi qui non habet, propter Deum, qui quæcumque possidemus, largitus est. Unde Tobias inquit : Quomodo potueris, ita esto misericors. Si multum tibi fuerit, abundanter tribue; si parum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impertiri stude.41
Venerunt autem et publicani ut baptizarentur a Joanne. Publicani, secundum Bedam, dicuntur vectigalium seu rerum publicarum exactores vel conductores; item, qui per negotia lucra sæculi hujus sectantur. Sicque publicani vocati sunt, quia de rebus ad rem publicam pertinentibus se intromiserunt : quorum multi ad prædicationem Joannis se emendaverunt. Propter quod apud Matthæum, Christus principibus sacerdotum et Pharisæis locutus est : Publicani et meretrices præcedent vos in regnum Dei, quia crediderunt ei, puta Joanni.42 Et dixerunt : Magister, quid faciemus? Non dixerunt, Quid sciemus? sed, Quid faciemus? quia non auditores, sed factores legis justi sunt apud Deum, et scientia sine vita virtutum, obest magis quam prodest.43 Econtrario faciunt multi, maxime clerici. Quærunt enim : Quomodo hoc aut illud intelligemus? quomodo arguemus ?
At ille dixit ad eos : Nihil amplius quam quod constitutum est vobis, faciatis, hoc est, non plus exigatis, quam præfixum est vobis a jure, seu dominis quorum tributa levatis. Hoc ideo dicit, quoniam tales solent plura exigere quam jussum est eis, ut quod amplius levant, eis clam maneat. Denique, nullus nostrum legem sibi præstitutam, seu metas suæ potestatis vel officii, transgredi debet, ne præsumptionis sit reus maleque audax; sed quod sibi incumbit, observet, nec aliena invadat, juxta illud Proverbiorum : Ne transgrediaris terminos antiquos, quos posuerunt patres tui.44 In Deuteronomio quoque scriptum est :45 Non transferes terminos quos fixerunt priores in possessione tua. Quocontra in libro Job de violentis asseritur : Alii terminos transtulerunt.46
Interrogabant autem eum et milites, qui sub Romanorum imperio militabant, ac rem publicam et patriam defendebant, dicentes : Quid faciemus et nos? Secundum Origenem, tres fuerunt ordines interrogantium Joannem : unus, turbarum; secundus, publicanorum; tertius, militum. Joannes autem cuilibet ordini proportionatum dedit responsum. Et ait illis : Neminem concutiatis, opprimendo, corporaliter affligendo, injuste terrendo; neque calumniam, id est fraudulenter injuriam, faciatis, innocentes in causam trahendo, seu quempiam mendaciter accusando; et contenti estote stipendiis vestris, hoc est mercede seu retributione vobis ab imperatore vel vicariis ejus præfixa pro exercitiis militiæ, quibus pro defensione rei publicæ laboratis, nec ultra quidquam ab aliquo extorqueatis. Porro, secundum Augustinum contra Faustum Manichæum, sciebat Joannes eos qui militabant non esse homicidas, sed ministros legis, non ultores injuriarum suarum, sed salutis publicæ defensores; alioqui responderet eis: Abjicite militiam, militiam istam deserite, neminem percutite, vulnerate, prosternite.
Præterea ponderanda est sapientissimi Præcursoris discretio, quomodo cuilibet ad se accedenti, secundum illius capacitatem dispositionemque loquitur. Siquidem publicanos ac milites, qui majoribus solent vitiis implicari quam vulgus, primo a malis coercet, et facilia eis proponit præcepta, docens eos primo recedere a peccatis illis ad quæ proniores esse noscuntur, ut eos sic paulatim etiam ad bona agenda, suaque aliis misericorditer communicanda induceret. Hinc dicit Chrysostomus: Volebat Joannes publicanos et milites ad majorem perfectionem traducere; sed quoniam nondum erant ad illam idonei, minora proponit, ne si majora proferret, non illis tenderent, et his etiam privarentur. Hanc discretionem sequamur, et juxta Isaiæ oraculum, calamum quassatum non conteramus, nec linum fumigans exstinguamus; sicque implebimus illud Apostoli: Debemus nos firmiores imbecillitates infirmorum portare, et non nobis placere. Hoc est quod alibi legitur: Recupera proximum tuum.
Existimante autem populo, et cogitantibus omnibus ad baptismum Joannis venientibus, imo et aliis multis, de Joanne, ne, pro an, forte ipse esset Christus. Ad quod opinandum inducebantur ex consideratione mirabilium quæ circa ejus conceptionem et nativitatem acciderant: quia de senibus ac sterili matre angelo prænuntiante fuit exortus, et quia tam strictissime atque sanctissime vixit; item, propter prædicationis ejus excellentiam, ac baptismatis novitatem, et quoniam de generosa stirpe descendit, scilicet sacerdotali, quæ regiæ tribui communiter fuit admixta; item, quia tunc apud Judæos fuit publica fama de Christi adventu jam facto, propter verba Simeonis et Annæ atque Magorum, et propter Herodis tyrannidem in infantes: quorum omnium memoria jam renovabatur. Imo adhuc multi vixerunt, qui illa audierant sive conspexerant. Hæc in tantum moverunt Judæos, quod etiam principaliores de Jerusalem miserunt sacerdotes et
Levitas ad Joannem, ut interrogarent eum, Tu quis es? sicut in Joanne habetur.
Respondit Joannes, dicens omnibus. Secreta namque cordis illorum Spiritu Sancto revelante cognovit. Vel, quod homines talia de ipso opinarentur, ex præfatorum legatorum interrogatione cognovit, seu aliunde percepit seu perpendit. Ego quidem baptizo vos in aqua, hoc est, corpora vestra materiali elemento intingo, mentes autem vestras directe non purgo, nec donis gratiæ orno; veniet autem fortior me post me, id est, Christus post me per nativitatem ex Virgine Matre mundum istum intravit, jamque in proximo est ut post hanc meam manifestationem ipse vobis omnibus manifestetur, per meam testificationem ac demonstrationem, et per propriam ejus prædicationem atque miracula: qui secundum suam divinitatem, est fortior me infinite, tanquam Deus omnipotens, cujus immensa est potestas; secundum assumptam quoque ipsius humanitatem, data est ei omnis potestas in cœlo et in terra, majorque fuit et est virtus, dignitas, et perfectio ejus, quam omnium creaturarum pariter acceptarum, quia non ad mensuram datus est ei Spiritus, et quoniam humanitas ejus, personali seu hypostatica unione unita est Verbo, ita quod in eodem esse in quo Verbum Patris æternaliter est subsistens, ipsa quoque a principio incarnationis subsistat.
Cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum ejus. Ad litteram loquebatur S. Joannes juxta communem modum
Luc. II; Matth. II.
Joann. I, 19.
Matth. XXVIII, 18.
Joann. III, 34.
Is. XLII, 3.
Rom. XV, 1.
Eccl. XXIX, 27.
15
Luc. I. loquendi, quo aliquis volens se alteri maxime humiliare, asserit se indignum ferre seu disligare calceos ejus. Unde gloriosus humilisque Baptista, quantum se Christo inferiorem senserit plene effari non valens, protulit verba hæc. In quo profundissima ejus patet humilitas: quia quum talis ac tantus ab omnibus reputaretur, non erubuit se tantum publice coram omnibus deprimere, humiliare ac minorare.47 Unde clarescit, quod reputatione, reverentia ac laudibus hominum nullatenus flectebatur. At vero indignum se perhibet ad solvendum corrigiam calceamentorum Christi, considerando se secundum naturalia tantum, et quoad id quod habuit a se ipso; itemque loquendo de dignitate absoluta, qua aliquis dicitur ad aliquid dignus simpliciter. In quantum vero plenus fuit tot charismatibus Spiritus Sancti, et movebatur in omnibus ab eodem, dignus fuit mereri etiam vitam æternam: præsertim loquendo de dignitate proportionis, utpote secundum modum possibilitatis humanæ. Secundum quem modum, devotus sacerdos dignus est corpus et sanguinem Christi consecrare ac sumere: alioqui communicandum non esset, quum dicat Apostolus, Qui manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit.48
Rursus, verba Joannis intelligenda non sunt quasi Christus usus sit calceamentis, quum et discipulis quos misit ad prædicandum, prohibuerit ea.49 Ipse autem cœpit facere et docere.50 Idcirco, ut dictum est, verbum Joannis secundum morem generalis proverbii est sumendum. In tali namque sermone, sensus litteralis est, non semper ille qui immediate per verba signatur, sed interdum qui per similitudinem insinuatur, aut per res verbis expressas significatur, ut quum in Jeremia et Ezechiele asseritur: Qui comederit uvam acerbam, obstupescent dentes ejus.51 — Postremo, verba hæc a Gregorio et Beda mystice exponuntur:52 intelligendo per calceamenta Christi, ejus humanitatem, qua Verbi persona induta est; per pedem, divinitatem; per corrigiam vero, hypostaticam unionem humanitatis cum Verbo. Sicque Joannes insinuat se inidoneum atque indignum hanc unionem plene exponere, quæ et angelicæ mentis capacitatem transcendit.
Ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni. In Joanne habetur, quod Jesus non baptizavit, sed discipuli ejus. Itaque sensus est: Ipse Christus baptizabit vos per suos discipulos, ita quod erit principalis baptizator. Rursus, Christus baptizavit, id est, intus a culpa animam lavit, in Spiritu Sancto, id est virtute et gratia Spiritus Sancti, videlicet gratiam Spiritus Sancti infundendo, per quam culpa aufertur et anima decoratur: imo sic Trinitas tota, seu Christus ut Deus, baptizat. Sed et discipuli Christi, et sacerdotes Ecclesiæ usque in præsens, baptizant in Spiritu Sancto, videlicet virtute et gratia Spiritus, tanquam instrumentales baptizatores mundatoresque baptizatorum, instrumentaliter cooperantes ad Sancti Spiritus infusionem, culpæ deletionem, et animæ justificationem. Non autem datur Baptismus in Spiritu Sancto, quasi in forma Baptismi sufficiat exprimere Spiritum Sanctum; imo sic datur: In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
Sed quum apud Joannem dicat Salvator, XXDUP, et animæ justificationem. Non autem datur Baptismus in Spiritu Sancto, quasi in forma Baptismi sufficiat exprimere Spiritum Sanctum;53 imo sic datur: In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
Sed quum apud Joannem dicat Salvator, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei: cur ait Præcursor, Baptizabit vos Spiritu Sancto et igni, et non potius, Spiritu Sancto et aqua, quum aliud non sit renasci, prout ibi accipitur, quam baptizari? Et respondendum, quod Præcursor non exprimit aquam, quoniam intendit assignare differentiam sui baptismi, qui fiebat in aqua, a Baptismate Christi, atque excellentiam Baptismatis Christi: idcirco non nominat elementum in quo fiebat. Unde et ignem non sumit pro solito igne materiali: imo, secundum Hieronymum, per ignem intelligit Spiritum Sanctum, qui ignit seu caritate mentem inflammat: sicque conjunctio, Et, tenetur expositive. Chrysostomus et Beda, per ignem intelligunt tentationis et tribulationis fervorem seu acerbitatem, quibus electi in hac vita purgantur, dicente Apostolo: Quia per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum cœlorum.54 Quidam per ignem, caritatis fervorem intelligunt, ad quem ordinatur Christi Baptismus. Caritas enim operit multitudinem peccatorum, et tanquam optimus ignis, consumit vitiorum rubiginem. Sunt qui per ignem intelligunt sensibile atque visibile signum in quo Spiritus Sanctus frequenter dabatur baptizatis in primitiva Ecclesia, ut Apostolis in igneis linguis, prout in Actibus Apostolorum de hoc plura leguntur.55 Postremo, nonnulli per ignem intelligunt purgatorii pœnam, in qua post hanc vitam purgantur qui cum reatu discedunt, quemadmodum Corinthiis scribit Apostolus: Uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit.56 Et iterum de purgando loquens: Ipse (inquit) salvus erit; sic tamen, quasi per ignem.
17 Cujus ventilabrum in manu ejus.57 Per ventilabrum, quod est instrumentum quo blada purgantur paleas abjiciendo, significatur justum Christi judicium, seu judicandi potestas atque sententia:58 quæ est in manu, id est in actu seu exsecutione suæ justitiæ, vel in potestate ac promptitudine ejus, quemadmodum apud Joannem Christus inquit: Pater omne judicium dedit Filio. Et judicium istud competit Christo secundum quod Deus est, per auctoritatem primam ac principalem; sed secundum formam servi assumptam, convenit ei ut instrumentaliter exsequenti ac judici constituto, quemadmodum in Actibus Apostolorum Petrus testatur: Ipse est qui constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum.59
Et permundabit, id est, perfecte purgabit, aream suam, id est militantem Ecclesiam, in qua nunc simul miscentur electi ac reprobi, sicut in area simul ponuntur frumentum et palea.6061 Unde et Synagogæ loquitur Isaias: Tritura mea et filia areæ meæ, quæ audivi a Domino, nuntiavi tibi. Hanc permundationem faciet Christus plene in die novissimo, quando loco et præmio separabuntur boni et mali; quando etiam electi qui tunc aliquid purgandum habebunt, in igne conflagrationis purgandi dicuntur, saltem illi qui tunc vivi reperientur, atque in illo igne morientur, et cum aliis resuscitabuntur. Quotidie demum purgat Deus hanc aream tripliciter: primo, dum per ecclesiasticam censuram, quidam de Ecclesia sacerdotali castigatione ejiciuntur: secundo, dum impii de hac vita tolluntur; tertio, dum electi in vita præsenti per adversa ac aliis modis a suis emundantur peccatis.
Et congregabit triticum, id est electos et virtuosos, solidosque fructus eorum, in horreum suum, id est cœleste susceptaculum Beatorum.62 Paleas autem, id est reprobos, mente inanes, instabiles, omnique passionum seu concupiscentiarum ac vitiorum impulsu volubiles, comburet, id est, incendet ac puniet, non consumet, igne inexstinguibili, infernali et æternali : de quo in fine dicturus est impiis, Ite, maledicti, in ignem æternum.63 De quo scriptum est in Isaia : Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur ;64 et Judith : Dominus omnipotens vindicabit in eis, in die judicii visitabit illos ; dabit enim ignem et vermes in carnem eorum, ut urantur et sentiant usque in sempiternum.65 In Job quoque de transgressore asseritur : Luet (inquiens) quæ fecit omnia, nec tamen consumetur ; juxta multitudinem adinventionum suarum, sic et sustinebit.66 O quam insensati, cæci et crudi mente sunt infelicissimi amatores sæculi hujus, quibus ista non sapiunt, nec terrorem incutiunt, ideo delectant eos carnalia et caduca, atque cum gaudio currunt ad inferos. Denique, teste Alberto super Apocalypsim, damnati non tantum affligentur corpore ab igne inferni, quantum mente, apprehendendo se æternaliter in pœnis mansuros. Sed quum tam variæ sint pœnæ pravorum, ut dicat Psalmista, Pluet super peccatores laqueos ; ignis, sulfur, et spiritus procellarum, pars calicis eorum : cur de solo igne inducit mentionem Joannes? Et respondendum, quod ideo, quoniam ignis punitio inter corporalia afflictiva est gravior : sed et nomine ignis, quæcumque magna pœna solet intelligi. Præterea, o miseri filii fallacissimi mundi, propriis vitiis penitus excæcati, cur de carnis nobilitate, de temporalium affluentia, de sæculari potentia, de iniquis factis superbitis, gloriamini, vosque jactatis? cur pauperes et devotos despicitis? quum sacratissimus Christi baptista vos comparet paleis, illosque tritico : imo et Jeremias propheta, vos cum illis computari et esse indignissimos reputans ait, Quid paleis ad triticum ?67
Multa quidem et alia exhortans evangelizabat populo : id est, præter ea quæ dicta sunt, B. Joannes alia quoque quamplurima documenta et hortamenta proposuit populo : quorum unum hoc est, quod in Matthæo fertur dixisse, Pœnitentiam agite, appropinquabit enim regnum cœlorum.68 Itaque, sicut de Christo scriptum est, quod multa alia fecit quæ scripta non sunt, sic de præcursore ejus hic legitur, quod multa salutaria verba populo prædicavit, quæ non sunt in scriptis redacta.69
Herodes autem tetrarcha, id est Herodes Antipas, filius Herodis regis sub quo natus est Christus (qui Antipas, cur tetrarcha, non rex vocetur, superius dictum est), quum corriperetur ab illo, videlicet Joanne Baptista, de Herodiade uxore fratris sui, id est de hoc quod Philippi fratris sui uxorem, nomine Herodiadem, filiam7071 Aretæ regis Arabum, duxit in conjugem, fratre ejus vivente, filiamque ex Herodiade ipsa habente : sicque adulterium commisit Herodes atque incestum, quia secundum legem non licuit uxorem fratris accipere, nisi illo defuncto absque prole ;72 et de omnibus malis quæ fecit Herodes :73 quia non dubium quin et multa alia gravia commiserit scelera, qui præfatum facinus tam enorme committere et continua re non formidavit. Nam et unum peccatum mortale suo pondere trahit ad aliud, et quo enormius fuerit, eo ad graviora inducit. Facit enim hominem a Deo plus deseri :74 cujus auxilio homo privatus, in profundum labitur vitiorum, fitque insensibilis mente ad ea quæ Dei sunt et veræ salutis, ita quod propria pericula non advertit. Adjecit et hoc malum quod sequitur, super omnia cetera sua peccata : quibus addidit istud, quasi illa non suffecissent ; vel, Adjecit et hoc super omnia, id est peccatum istud ceteris gravius ; et inclusit Joannem in carcerem. Quare et quomodo fecerit hoc, et qualiter decollavit Joannem, plene describit Matthæus, et Marcus. Unde Lucas sciens hoc satis descriptum, recte dimisit, atque ad Christi gesta ac documenta evolvenda festinat.
Footnotes
-
Matth. ii, 16. ↩
-
Marc. vi, 17, 27. ↩
-
Marc. vi, 17, 18. ↩
-
Joann. IV, 2. ↩
-
vers. 16 ; Matth. III, 11; Marc. I, 8. ↩
-
Act. II, 38. ↩
-
Is. XL, 3-5. ↩
-
Joann. 1, 23 ↩
-
Ps. xxxvi, 27. ↩
-
Prov. III, 17. ↩
-
Ps. xxiv, 4. ↩
-
Ps. xxiv, 10. ↩
-
II Cor. v, 19. ↩
-
Is. lxvi, 24. ↩
-
Prov. x, 1. ↩
-
Ezech. ii, 6. ↩
-
Hebr. ii, 9. ↩
-
Joel ii, 28. ↩
-
Hebr. xii, 17. ↩
-
I Mach. vi, 12 et seq.; ↩
-
II Mach. ix, 11 et seq. ↩
-
Deut. vii, 9, 10. ↩
-
Eccle. xi, 3. ↩
-
Ps. cxxxix, 11. ↩
-
Joann. xv, 6. ↩
-
Matth. xxv, 30. ↩
-
Ibid. 42. ↩
-
* vitiosis ↩
-
Judæ 12. ↩
-
Osee ix, 16. ↩
-
Osee ix, 16. ↩
-
Ibid. 17. ↩
-
Matth. vi, 2, 5. Job xx, 5. ↩
-
II Tim. iii, 13. ↩
-
Eccle. xi, 3. ↩
-
1 Tim. VI, 8. ↩
-
Prov. XXX, 8. ↩
-
Galat. V, 14. ↩
-
Matth. XXII, 39; ↩
-
Lev. XIX, 18; ↩
-
Tob. IV, 8, 9. ↩
-
Matth. xxI, 31, 32. ↩
-
Rom. II, 13. ↩
-
Prov. xxII, 28. ↩
-
Deut. xIX, 14. ↩
-
Job XXIV, 2. ↩
-
Joann. iv, 2. ↩
-
I Cor. xi, 29. ↩
-
Luc. x, 4. ↩
-
Act. i, 1. ↩
-
Jer. xxxi, 30; ↩
-
Ezech. xviii, 2. ↩
-
Ezech. iii, 5. ↩
-
Act. XIV, 21. ↩
-
Act. II, 3, 4; x, 44-48; xi. 15; xix, 5, 6. ↩
-
1 Cor. III, 13. ↩
-
1 Petr. IV, 8. ↩
-
Act. xiv, 15. ↩
-
Act. X, 42. ↩
-
Philipp. II, 7. ↩
-
Joann. v, 22. ↩
-
Matth. XIII, 49. ↩
-
Matth. XXV, 41. ↩
-
Is. LXVI, 24. ↩
-
Judith XVI, 20, 21. ↩
-
Job XX, 18. ↩
-
Jer. xxiii, 28. ↩
-
Matth. m, 2. ↩
-
Joann. xxi, 25. ↩
-
Marc. vi, 17-27. ↩
-
Matth. xiv, 3-10; ↩
-
Deut. xxv, 5. ↩
-
vers. 1. ↩
-
Lev. xviii, 16. ↩
Chapter 9 of 51