Skip to the text

Articulus 9

PROSECUTIO EXPOSITIONIS CAPITULI HUJUS TERTII : FACTUM EST AUTEM, QUUM BAPTIZARETUR OMNIS POPULUS.

FACTUM est autem, quum baptizaretur omnis populus. Paulo ante ostendit Evangelista quomodo testificatione Joannis declaratus est Christus hominibus ; nunc describit quomodo testimonio Dei Patris et descensu Spiritus Sancti sit manifestatus. Itaque, quum a Joanne baptizaretur omnis populus, id est quidam de quolibet genere Judæorum, præsertim virilis sexus : non enim personæ feminei sexus ab ipso baptizatæ leguntur;1 et Jesu baptizato a Joanne: quod quomodo factum sit, Matthæus et Marcus plenius recitant, ut ibi patet ac requirendum est;23 et orante. Quod Jesus suscepto baptismate, statim oravit, alii Evangelistæ non scribunt.

Oravit itaque Christus, non ob sui indigentiam, quia secundum humanitatem jam confirmatus fuit in bono, et quoad superiorem animæ partem beatifice fruens Deo; sed ad nostram instructionem, et ad nostram subventionem, imo pro nostra salute: quanquam Christus aliquando orasse dicatur pro corporis sui glorificatione, accidentalique præmio. Itaque, sumpto baptismo oravit Salvator: Primo, ad innuendum quod preces nostræ non sunt Deo acceptæ et meritoriæ, nisi a peccatis mortalibus simus immunes et caritate ac gratia decorati. Caritas namque vita est animæ, sine qua nec anima, nec actio ejus, spiritualiter viva est Deoque placita. Ideo dicit Apostolus:4 Si caritatem non habeam, nihil sum. Ideo oportet primo a sordibus vitiorum lavari. Unde quum Dominus per Isaiam dixisset, Quum multiplicaveritis orationes, non exaudiam;56 adjecit, Lavamini, mundi estote. Secundo, ad innuendum quod gratia in Baptismo aliisque sacramentis adepta, per orationes continuas indiget custodiri, ne per culpam tollatur. Tertio, ad innuendum quod in sacramentorum susceptione, et statim post hoc, elevanda est mens ad Deum oratione seu gratiarum actione. Oravit itaque Christus, ut merito suæ baptizationis spiritualiter mundaremur.

Christus autem in mundo conversans, et comprehensor quodammodo fuit secundum quod homo, et viator: comprehensor quidem, quantum ad superiores et intellectuales animæ suæ vires, per comparationem earum ad increatum objectum, videlicet æternam veritatem, summamque bonitatem; viator autem, quantum ad inferiores animæ vires, vel etiam quantum ad superiores vires per comparationem earum ad essentiam animæ, in qua radicatæ fuerunt, itemque per comparationem earum ad objectum creatum: sic namque passibilis fuit Christus, etiam quoad vires superiores aliquo modo, videlicet ratione subjecti earum. Christo ergo homini, in quantum fuit comprehensor, competebat orare pro aliis; sed ut viator, oravit utique et pro se.

Cur autem voluerit Christus baptizari, et quæ fuit forma baptismi Joannis, item an baptizati baptismo Joannis erant rebaptizandi, de octo quoque generibus baptismatis secundum Damascenum, et de quinque generibus baptismatis secundum Gregorium Nazianzenum, hoc loco prætereo, quoniam super Matthæum inde locutus sum.7 — Præterea quæri hic potest, quod ibi non tetigi, an scilicet Joannes sub eadem forma verborum baptizavit Christum, qua alios. De hoc nihil inveni conscriptum; et arbitror quod sicut omnino alia fuit ratio baptizationis Christi quam aliorum, sic in baptizatione Christi Joannes usus non sit communi forma baptismatis, quæ fuit, secundum doctores: Ego te baptizo in nomine venturi. Unde in Actibus Paulus testatur: Joannes baptizabat populum, dicens in eum qui venturus esset post ipsum, ut crederent, hoc est in Jesum.8 Hinc acceptio baptismi Joannis, dicitur fuisse protestatio credendi in Christum. Unde patet, quod talis forma ad Christum non congruebat, saltem univoce. Insuper, sub qua forma verborum baptizaverit Christum, vel, an sine forma verborum baptizaverit, puto incertum.

Apertum est cœlum: non reali apertione, scissione seu divisione cœlestium corporum, quæ incorruptibilia affirmantur; sed per apparentiam quamdam, quoniam tantus desuper splendor super Christum apparuit et descendit, ut cœlum videretur apertum seu reseratum, sicut et tempore fulguris magni apparet. Rursus, quum Deus in cœlis habitare et esse dicatur, tunc cœlum aperiri narratur, dum Deus per subjectam creaturam descendit et apparet hominibus, novo modo operans circa eos, quemadmodum in Christi baptismo accidisse mox subditur.910

Et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum. Itaque Spiritus Sanctus, verus, incommutabilis et incircumscriptibilis Deus, secundum se seu in propria natura nunquam movetur, neque descendit; sed dicitur descendisse, quia columba ipsum repræsentans, descendit, et super Christum mansit, quia super caput ipsius sedit: sicut in die Pentecostes sedit super Apostolos in igneis linguis, id est per hoc quod igneæ linguæ ipsum repræsentantes, ejusque gratiam figurantes, super Apostolos descenderunt.11 Cur autem in specie columbæ Spiritus Sanctus descenderit? Respondendum, quia proprietates columbæ, tam Spiritui Sancto apparenti, quam Christo super quem apparuit, potissimum competunt. Ait enim Cyprianus in libro de Unitate Ecclesiæ: Est autem columba simplex et lætum animal, non felle amarum, non morsibus sævum, non ungulæ laceratione violentum. Hospitia humana diligere, unius domus consortium nosse solent columbæ; quum generant filios simul sedent, volando quoque sibi cohærent, communi conversatione vitam degunt, osculo oris concordiam pacis ostendunt. Itaque per columbam, bona simplicitas, spiritualeque gaudium, suavitas, innocentia, concordia, dilectio, unio designantur: quæ omnia Spiritui Sancto conveniunt; et aliqua horum ei appropriantur, videlicet suavitas, dilectio, pax, gaudium.

Denique Spiritus Sanctus super Christum baptizatum descendit, non quod tunc cœpit esse in eo, vel quod tunc gratia aucta est; sed ad manifestandum excellentiam, dignitatem, et gloriam Christi, et ut Joannes illas populo propalaret, protestando quid vidisset. Quod et fecisse narratur in Joanne, quo legitur: Testimonium perhibuit Joannes, dicens, Quia vidi Spiritum descendentem, et mansit super eum;12 itemque, Ego vidi, et testimonium perhibui, quia hic est Filius Dei. Secundo, ut Joannes Baptista de Christo et efficacia Baptismatis ejus plenius instrueretur.13 Paulatim namque proficere habuit in divinorum notitia. Propter quod ait in Joanne: Ego nesciebam eum; sed qui me misit baptizare in aqua, ille mihi dixit:14 Super quem videris Spiritum descendentem, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto. Tertio, quoniam tunc potissimum decuit Christi innocentiam, puritatem et simplicitatem declarari, quando ipse se peccatoribus magis forinsecus in licitis conformavit. Quoniam ergo tempore suæ baptizationis, inter peccatores Joannem accessit, vestimenta deposuit, nudus manibus se servi supposuit, baptismum ab eo suscepit, in quibus omnibus se peccatoribus conformavit, non tamen ut talibus; idcirco tunc maxime decuit ejus innocentiam, sanctitatem et sinceritatem ostendi, quod per columbæ descensum Joannisque prædicationem peractum est, ne Christus peccator ut alii putaretur. Et quia tunc tantum se humiliavit, decuit eum tunc tam præclarissime sublimari, sicut et tempore passionis quando se summe exinanivit, per maxima miracula tunc facta est clarificatus.1516 Quarto, ad insinuandum quod per Christi baptizationem data est aquis vis purgativa peccati, et quod Baptismate Christi baptizatis Spiritus Sanctus infunditur, cœlesteque regnum aperitur.17 Christus etenim sua baptizatione, nostram baptizationem secundum modum ab ipso institutum, præfiguravit. Et vox de cœlo facta est: Tu es Filius meus dilectus. Vox ista de cœlo facta asseritur, quia cœlesti virtute in aere est prolata. Siquidem ab angelo est formata in persona Dei Patris, quemadmodum in Joanne Christus dixit:18 Pater, clarifica Filium tuum. Ubi mox subditur: Venit ergo vox de cœlo, dicens: Et clarificavi, et iterum clarificabo. Quo audito, turba asseruit tonitruum factum esse;19 alii dicebant, Angelus ei locutus est. Et secundum expositores, illi alii veritatem locuti sunt, quia videlicet in persona Patris angelus dixit hoc. Hinc in Christi baptismo dicitur Pater apparuisse in voce, non quia in ea sit visus, sed quia auditus. Et convenienter in voce apparuit, ad pandendum quod dicendo genuit unigenitum Filium suum, qui est Verbum æternum, ore Patris æternaliter intellectualiterque prolatum.

Itaque dixit : Tu es Filius meus dilectus : Filius utique consubstantialis, coæternus et coæqualis, non minor, aut pura creatura, ut mentitus est Arius sceleratus. Denique, Pater Christum secundum divinitatem non minus diligit quam se ipsum, imo superardentissimo, supersuavissimo, penitusque infinito diligit eum amore, quum infinitæ sit bonitatis ac pulchritudinis, et quia totum quod habet communicat Filio. Filius quoque infinite diligit Patrem; sed et Pater ac Filius non minus diligunt Spiritum Sanctum, et ille infinite diligit Patrem ac Filium. Pater quoque seu tota Trinitas diligit Christum secundum naturam assumptam, ut Verbo unitam, magis quam omnia simul creata, quoniam majus bonum præstitit ei, utpote hypostaticam unionem cum Verbo, et gratiam quodammodo sine mensura.20

In te complacuit mihi. Quemadmodum Pater diligit Filium secundum divinitatem tantum sicut se ipsum, sic tantam habet complacentiam in illo sicut in semetipso : nempe superbeatissimæ Trinitatis mutua complacentia, est prorsus immensa, quum nil dissimilitudinis, nil contrarietatis, nil defectibilitatis aut imperfectionis consistat in eis, sed unaquæque infinitæ sit bonitatis, sapientiæ, pulchritudinis, sanctitatis, omnisque ratio perfectæ mutuæ dilectionis ac complacentiæ inveniatur in eis, videlicet clarissima intuitio, plena communio, summa similitudo, illimitata bonitas, simpliciterque infinita perfectio, voluntatis vero non conformitas solum, sed et unitas sempiterna. Postremo, in Christo secundum humanam ejus naturam, habet Deus Pater seu Trinitas complacentiam præcipuam, imo majorem quam in omnibus simul creatis, sicut in obedientissimo Filio in quo nulla unquam exstitit culpa, sed qui a principio creationis animæ suæ Deo perfectissime affectuosissimeque adhæsit, omni quoque gratiarum charismate pulcherrime fuit ornatus. Insuper, Patri in Christo secundum humanitatem ejus complacuit, quia videlicet placuit Patri tanta pietate et gratia prævenire animam ejus, atque per Christum hominem seu ejus humanitatem salvare omne genus humanum. Propter quod ait Apostolus : Quia in Christo complacuit omnem plenitudinem inhabitare, et omnia reconciliare per ipsum.21 His verbis consonat quod per Isaiam Pater ait de Christo : Ecce puer meus, suscipiam eum; electus meus, complacuit sibi in illo anima mea : dedi spiritum meum super eum.22

Postremo, Augustinus in libro de Consensu Evangelistarum disseruit : Quod Matthæus ait dictum a Patre, Hic est Filius meus dilectus, Lucas autem, Tu es Filius meus dilectus, ad eamdem sententiam explicandam valet.23 Vox enim cœlestis unum horum dixit; sed Matthæus ostendere voluit ad id valere verba illa quæ dicta sunt, ut illis potius qui audiebant, indicaretur quod ipse esset Filius Dei. Non enim Christo indicabatur quod sciebat; sed audiebant qui aderant, propter quos etiam ipsa vox facta est. Itaque secundum B. Augustinum, alii quam Joannes audierant vocem illam : et forte secundum Augustinum simili modo etiam dicendum, quod columbam quoque viderunt. — Porro, ego antequam verba hæc legi, ita de ista materia scripsi super Matthæum : Quæritur, an solus Joannes viderit columbam super Christum descendere seu sedentem, an etiam ipse solus vocem Patris audierit, præsupposito quod Christus vidit columbam, audivitque vocem præfatam.24 Ad quod respondi ibidem : De hoc nil legi; sed apparet quod sic : aliter non indiguisset Joannes testari populo, quemadmodum viderit Spiritum Sanctum descendentem in Christum. Hoc ergo ibi opinative locutus sum : quod adhuc probabiliter dici posse opinor, quamvis S. Augustino contradicere non intendam. Nec sequitur, quod vox illa formata sit ut præsentes eam audirent, quoniam facta non est ut Christo aliquid indicaretur. Nam facta est propter Joannem, ut dictum est, atque ut ipse populo ea quæ vidit et audivit insinuaret.

Subinde ponitur ætas in qua Christus suscepit baptismum. Et ipse Jesus erat incipiens, id est, fieri incipiebat, quasi annorum triginta. Jam enim et vicesimum nonum annum complevit, tricesimumque incepit, habens de illo tredecim dies, secundum expositores communiter : qui etiam asserunt eum illo die baptizatum, quo et tribus Magis ostensus est, scilicet tertiodecimo die a sua nativitate. Hinc Evangelista ait, Quasi annorum triginta, quia de tricesimo anno modicum habuit; vel, Quasi, dicit hic veritatem, quia annum tricesimum vere incepit. Et taliter exponentes asserunt Christum prædicasse tribus annis cum medio, quamvis in computatione medii anni accipiant partem pro toto. Verumtamen Augustinus atque Chrysostomus aliter exponunt, hoc modo : Ipse Jesus erat triginta annorum incipiens, quasi scilicet tricesimum primum ætatis suæ. Dicunt namque, quod Christus tunc fuit plene triginta annorum, et de tricesimo primo anno habuerit tredecim dies; item, quod prædicavit duobus annis cum medio. Prima tamen expositio est consonantior textui, communiusque tenetur.

Quæritur, cur Christus tam diu distulit manifestari, baptizari, prædicare et miracula perpetrare. Et respondendum, quod ideo, quoniam ætas illa perfecta et virilis vocatur : in qua sensus et intellectus vigent in homine, roburque corporis, idcirco doctoribus et prædicatoribus competit; nec oportet differre diutius, ne tempus ad fructificandum aliis congruum minus utiliter expendatur.25 Unde Ezechiel tricesimo ætatis suæ anno orsus est vaticinari et loqui ad populum : quo etiam anno David cœpit regnare, et Joseph Ægypti constitutus est princeps.26 Nec obest, quod Jeremias et Daniel in recentiori ætate prophetare cœperunt :272829 quoniam gratia Dei communi lege non coarctatur, nec operatio miraculosa ad communem imitationem trahenda est. Id quoque quod raro contingit, non est lex Ecclesiæ, secundum Gregorium Nazianzenum, quia nec una hirundo ver statuit. Christus autem docuit quod communitatem assequi decet. Unde et ideo tam diu distulit ista, ut nos suo exemplo instrueret, omnem vanitatem, pompam, præcipitationem, jactantiamque vitare, ne ante debitum aut congruum tempus procedamus ad publicum, vel docere alios præsumamus.

Tot ergo annorum exstitit Jesus tempore baptizationis, ut putabatur filius Joseph, id est quod, seu quando, adhuc æstimabatur naturalis filius ipsius Joseph, quem putabant cognovisse Mariam et ex ea Jesus genuisse. Sed ex isto tempore, per testimonium desuper factum, et per prædicationem Joannis, deinde per verba et opera Jesu, cœpit patere et comprobari quampluribus, quod Jesus est Christus in lege promissus, et per consequens ex virgine natus, juxta quod Isaias prædixit : Ecce virgo concipiet.30 Qui fuit Heli, id est, qui Joseph fuit filius Heli. Sed videtur contrarium, quia apud Matthæum dicitur filius Jacob. Ad quod respondetur, quod fuit filius Jacob vere, secundum carnalem propagationem, sed filius Heli, secundum legis institutionem.31 Heli namque accepta conjuge, mortuus est absque prole : ideo frater ejus Jacob juxta legis præceptum sumpsit conjugem illius in uxorem, ut fratri suo defuncto semen seu prolem procrearet, genuitque ex ea Joseph : qui secundum legem vocatus est filius Heli, quoniam lex præcepit, ut fratre uxorato sine liberis defuncto, frater ejus seu propinquus uxorem ejus acciperet, filiumque ex ea natum defuncto adscriberet, ne nomen ejus deleretur ex Israel.32 De hoc et aliis multis quæ hoc loco et in variis hujus voluminis locis possent induci, prætermitto, quia super Matthæum plura inde conscripsi.33

Qui fuit Neri, id est, qui Salathiel fuit filius Neri. Circa quod quæritur, quomodo verum sit hoc, quum in Matthæo Salathiel dicatur filius Jechoniæ.34 Dicendum, quod Jechonias fuit naturalis pater istius Salathiel: Neri autem fuit pater ejus legalis, seu per adoptionem activam. — Qui fuit Nathan, qui fuit David, id est, Nathan fuit filius David. Qualiter hoc intelligendum sit, et de quo Nathan istud dicatur, diffuse ac diligenter prosecutus sum super Matthæum.35 — Porro a Salathiel usque ad David fuerunt reges, quos Lucas non ponit, sed Matthæus; Lucas vero personas privatas commemorat. Matthæus enim versatur principaliter circa Christi regnum seu regiam dignitatem, Lucas vero circa sacerdotium ejus. Insuper a David usque ad Abraham Lucas ascendendo, et Matthæus ab Abraham usque ad David descendendo, easdem personas et sub eisdem nominibus exprimunt: unde de expositione hujus particulæ textus satis super Matthæum dictum existimo.

Qui, scilicet Sarug, fuit filius Ragau. Iste Ragau in translatione Hieronymi dicitur Reu, ut in Genesi patet.36 — Qui, scilicet Sale, fuit filius Cainan, qui fuit Arphaxad, id est, qui Cainan fuit filius ipsius Arphaxad. Contra istud videtur quod in Genesi legitur, Arphaxad genuisse ipsum Sale;37 nec Cainan exprimitur ibi, nec interponitur. Idem quoque habetur in libro Paralipomenon.38 Cur autem Lucas ponit Cainan inter Arphaxad et Sale? Ad quod ab aliquibus respondetur, quod Arphaxad adhuc vivens adoptavit nepotem suum Sale, ideoque ejus filius appellatur: sicque Cainan fuit pater naturalis præfati Sale. Alii putant quod Sale fuit filius adoptivus ipsius Cainan et naturalis filius ipsius Arphaxad. Itaque in hoc omnes concordant, quod unus istorum duorum fuit pater naturalis istius Sale, alter autem pater ejusdem legalis seu active adoptivus. Septuaginta vero interpretes ponunt hunc Cainan inter Arphaxad et Sale: quorum translationem sequitur Lucas, quia suis temporibus tota Ecclesia ea utebatur.

Qui, scilicet Sem, fuit filius Noe. Quem Sem Hebræi putant fuisse Melchisedech, et quod vixit usque ad tempora Isaac. Nam in Genesi scribitur Sem vixisse annis sexcentis.39 Propter quod, ut dicunt, Melchisedech dicitur fuisse absque patre et matre, non quia non habuit, sed ob nimiam ejus senectutem, et quia Scriptura parentes ejus sub nomine Melchisedech non describit.40 Qui fuit filius Noe, qui fuit filius Lamech. Iste est Lamech descendens de stirpe Seth, ut patet in Genesi. Fuit autem et alter Lamech de genere Cain, qui et interfecit ipsum Cain, et bigamiam incepit, quemadmodum fertur in Genesi.41 Qui Lamech fuit filius Mathusale. Iste Mathusale omnibus senior fuit, quoniam vixit annis nongentis sexaginta novem;4243 obiitque ante diluvium, anno eodem quo inundavit, secundum Hieronymum.

Qui Mathusale fuit filius Enoch: de quo Judas scribit in sua Canonica, Prophetavit autem de his septimus ab Adam Enoch. Unde patet, quod septimus fuit post Adam per descensum a Seth. Quocirca quæri potest, quia si Enoch septimus fuit ab Adam, videtur Noe decimus exstitisse:44 siquidem inter Enoch et Noe fuerunt Mathusale et Lamech. Sed Petrus apostolus in sua Canonica dicit, Noe fuisse octavum: sic enim legitur:45 Deus octavum Noe præconem justitiæ custodivit. Et respondendum, quod Enoch dicitur septimus ab Adam, per inclusionem utriusque extremi, videlicet tam ipsum Adam, quam Enoch connumerando; Noe vero octavus, per exclusionem utriusque extremi. Iste est Enoch, de quo scriptum est in Ecclesiastico: Enoch translatus est in paradisum, ut det gentibus sapientiam;46 itemque, Nemo natus est in terra qualis Enoch;47 et in Genesi, Ambulavit Enoch cum Deo et non apparuit, quia transtulit illum Dominus.48 Denique ipse est qui cum Elia venturus est et prædicaturus contra Antichristi fallacias, quemadmodum in Apocalypsi prædicit Joannes.49 Cujus beatissimi Enoch præconia in libro Sapientiæ, et ad Hebræos plenius continentur.50

38

Gen. IV, 26.

Ibid. 25.

Ibid. II, 7.

Ibid. I, 27.

Josue XIV, 15.

Qui Cainan fuit filius Enos. Iste est alius a Cainan supra dicto. Qui Enos fuit filius Seth. Iste Enos fuit homo magnæ devotionis. Unde in Genesi habetur, Iste cœpit invocare nomen Domini: quod non est intelligendum quasi pater ejus Seth et Adam non invocaverint Deum, sed quia Enos cum præcipua devotione coluit Deum. Qui, scilicet Seth, fuit filius Adam. Unde nato Seth, dixit Eva: Posuit mihi Deus aliud semen pro Abel, quem occidit Cain: ut patet in Genesi. Qui, scilicet Adam, fuit filius Dei, non ita sicut ipse fuit pater Seth: qui non fuit Dei filius naturalis, quum hoc Unigenito Dei sit proprium; sed fuit filius Dei ratione creationis, et quoniam manibus Dei de limo terræ plasmatus est, quantum ad corpus, quantum vero ad animam factus est ad imaginem et similitudinem Dei. Unde et filius ejus per similitudinem imitativam vocatur, quoniam intellectualis rationalisque creatura, quo Creatori exstat similior, eo plus competit ei nomen et ratio filii, quantum ad Deum. Iterum, fuit filius Dei per gratiam adoptionis, tanquam prædestinatus. Quamvis enim transgressus sit, tamen pœnituisse atque deinceps virtuose vixisse non dubitatur. Unde et in Josue maximus dicitur. Ait namque ibi Scriptura: Adam maximus ibi situs est, hoc est sepultus in spelunca, videlicet duplici, in qua Abraham quoque, Isaac et Jacob sepulti sunt.

Circa præhabita quæritur, cur Lucas generationem Christi describit a posterioribus ascendendo, Matthæus vero a prioribus descendendo. Et respondendum, quod Lucas tractat de Christi generatione quodammodo spirituali, et prout per eam ad Deum reducimur. Propter quod incipit statim post Christi baptizationem, quia in Baptismo spiritualiter regeneramur, atque ad Deum reducimur. Talis autem reductio seu regeneratio fit per gratiam ascendendo. Matthæus vero tractat de Christi generatione et genealogia, secundum quod per carnis assumptionem descendit ad nos: quod factum est per carnalis propagationis descensum. Hinc quoque Lucas plures personas ponit inter Joseph et Abraham, quam Matthæus, quia triplices patres inducit, videlicet naturales ac legales et adoptivos. Etenim filiatio adoptiva spiritualis censetur. Matthæus vero non nisi carnales seu naturales patres commemorat. Insuper Lucas non sistit in Abraham sicut Matthæus, sed ascendit usque ad Adam: quia per Christum ad Deum reducti sunt, quicumque a principio mundi salvati sunt, quia oportuit eos aliquo modo habere fidelem de Christo, videlicet explicite sive implicite.

Ex his demum redditur ratio, cur Lucas in generatione quam texit, nullam interserit feminam, quum tamen Matthæus quasdam admisceat, scilicet Thamar, Ruth, et Bethsabee. Matthæus quippe carnalem Christi ad nos descensum determinat: in quo mulieres concurrunt. Lucas autem de generatione ista pertractat, secundum quod per eam ad Deum ascendimus: quem ascensum mulieres impediunt magis quam juvant. Hinc rursus Matthæus describendo Christi generationem, in omnibus utitur verbo hoc, Genuit, Lucas autem verbo hoc, Fuit: quia Matthæus non ponit patres et filios, nisi secundum veram ac realem generationem, demptis Jesu et Joseph quoad se invicem comparatis. Lucas vero ponit non solum patres per carnalem generationem, sed etiam patres legales et adoptivos. Denique, quoniam teste Apostolo, non prius quod spirituale, sed quod animale, deinde quod spirituale, Matthæus qui descensum Christi ad nos per carnalem descensum describit, convenienter evangelium suum a Christi generatione exorsus est. Lucas autem, qui spiritualem ascensum prætendit, Christi genealogiam scribere cœpit post descriptionem baptismatis ejus, volens ostendere quomodo per Christum efficimur filii Dei: quod agitur per Baptismum.

Matth. I, 3, 5, 6.

1 Cor. XV, 46.

Footnotes

  1. Matth. iii, 2. ↩

  2. Marc. I, 9. ↩

  3. Matth. III, 13-15; ↩

  4. 1 Cor. XIII, 2. ↩

  5. Ibid. 16. ↩

  6. Is. I, 15. ↩

  7. In Matth. art. VI. ↩

  8. Act. XIX, 4. ↩

  9. Ps. X, 5; CXIII, 16, sec. ↩

  10. Hebr. ↩

  11. Act. II, 3. ↩

  12. Joann. I, 32. ↩

  13. Ibid. 34. ↩

  14. Joann. I, 33. ↩

  15. Matth. XXVII, 51, 52; ↩

  16. Philipp. II, 7, 8. ↩

  17. Luc. XXIII, 44, 45. ↩

  18. Joann. XII, 28. ↩

  19. Ibid. 29. ↩

  20. Joann. III, 34. ↩

  21. Coloss. I, 19, 20. ↩

  22. Is. XLII, 1. ↩

  23. Matth. III, 17. ↩

  24. In Matth. art. VI in fine. ↩

  25. Ezech. 1, 1. ↩

  26. II Reg. v, 4. ↩

  27. Jer. 1, 4 et seq.; ↩

  28. Dan. 1. ↩

  29. Gen. xli, 46. ↩

  30. *Is. vii, 14.* ↩

  31. *Matth. 1, 16.* ↩

  32. *Deut. xxv, 5, 6.* ↩

  33. In Matth. art. 11. ↩

  34. Matth. 1, 12. ↩

  35. In Matth. art. II. ↩

  36. Gen. XI, 18. ↩

  37. Ibid. 12. ↩

  38. 1 Par. 1, 18. ↩

  39. Gen. XI, 10, 11. ↩

  40. Hebr. vn, 1, 3. ↩

  41. Gen. IV, 18, 19, 23. ↩

  42. Gen. v, 25. ↩

  43. Ibid. v, 27. ↩

  44. Judæ 14. ↩

  45. 11 Petr. II, 5. ↩

  46. Eccli. XLIV, 16; XLIX, 16; ↩

  47. Judæ XLIX, 16. ↩

  48. Gen. v, 22, 24. ↩

  49. Apoc. XI, 3 et seq. ↩

  50. Hebr. XI, 5. ↩

Chapter 10 of 51