Skip to the text

Articulus 10

ELUCIDATIO CAPITULI QUARTI : JESUS AUTEM PLENUS SPIRITU SANCTO, REGRESSUS EST A JORDANE.

SUBINDE prosequitur Evangelista opera Christi, et primo quomodo majestatem suam declaravit, superando diabolum.1

Jesus autem plenus Spiritu Sancto, regressus est a Jordane.2 Multi sunt gradus plenitudinis Spiritus Sancti, seu gratiæ ejus. Nam et Joannes Baptista dicitur Spiritu Sancto repletus in utero matris;34 et de Apostolis legitur, Repleti sunt omnes Spiritu Sancto; et postea de Stephano scriptum est, Quum esset Stephanus plenus Spiritu Sancto.5 Itaque una est plenitudo Spiritus Sancti, seu gratiæ, quæ dicitur plenitudo proportionis seu comparationis : secundum quam dicitur aliquis plenus gratia vel Spiritu Sancto, quantum ad suam pertinet mensuram sive ætatem, vel comparatione aliorum. Alia dicitur plenitudo sufficientiæ : qua aliqui dicunt Apostolos et Stephanum atque consimiles fuisse repletos Spiritu Sancto. Verumtamen, quoniam tales fuerunt viri heroici atque perfecti, etiam quantum ad opera superogationis, per observantiam consiliorum præcipuam, videtur illorum plenitudo dicenda plenitudo abundantiæ. Alia est autem plenitudo prærogativæ : quæ fuit in Virgine benedicta, cui dictum est : Ave, gratia plena. Hæ plenitudines accipiunt augmentum durante hac vita, quia et Virgo gloriosa profecit quotidie in caritate et gratia, ceterisque virtutibus. Quarta vero ponitur plenitudo superabundantiæ : qua Christus ut homo fuit plenus Spiritu Sancto, omnique gratia, dono et virtute ipsius.6 Denique in tantum fuit plenus Spiritu Sancto et donis ipsius, quod tota animæ suæ capacitas fuit repleta, ita quod in habitu gratiæ ac virtutum nunquam profecit, ut declaratum est clarius articulo septimo. Hæc autem plenitudo propria est Christo homini, cui datus est Spiritus non ad mensuram, videlicet qua datus est aliis, ut in Joanne fertur.

Quæritur, an Christus secundum divinitatem, seu ut Verbum æternum, fuit plenus Spiritu Sancto. Et respondendum, quod secundum Damascenum ceterosque theologos, quælibet divina et increata Persona est in alia per circumincessionem, ita quod Pater totus est in Filio et econtra, similiter Spiritus Sanctus est totus in Patre et Filio, Pater quoque et Filius in Spiritu Sancto.7 Nam et quælibet divina Persona, est incircumscriptibilis et immensa. Itaque, juxta hunc sensum dici posset Jesus, ut Deus, plenus Spiritu Sancto, ita quod Spiritus Sanctus totus et plene omnino in ipso est. In rationalibus vero creaturis dicitur Spiritus Sanctus esse per dona sua. Unde sicut illis dari asseritur, quibus gratiæ suæ munera infunduntur, sic illi feruntur pleni Spiritu Sancto, qui ejus gratia et virtute infusa replentur.

Itaque, Jesus baptizatus a Joanne discessit, regrediens a Jordane in quo fuit jam baptizatus, et agebatur a Spiritu, hoc est, a Spiritu Sancto inducebatur seu movebatur, in desertum, hoc est in solitudinem, quæ est aptissimus locus ad illa exercitia propter quæ Christus desertum ingressus est. Itaque, Agi, sumitur hic eo modo quo ad Romanos ait Apostolus : Quicumque Spiritu Dei aguntur, id est, moventur, reguntur, seu diriguntur, hi filii Dei sunt. Præterea, Christi humanitas fuit instrumentum seu organum Spiritus Sancti, imo totius superbeatissimæ Trinitatis, in opere indivisæ, operantis per illam : præsertim tamen dicitur fuisse instrumentum Verbi, a quo fuit assumpta. Unde sicut corpus nostrum est instrumentum immediatum, animatum, conjunctum et proprium animæ nostræ, sic Christi humanitas fuit Verbi animatum, unitum, immediatum ac proprium instrumentum. Idcirco Christus ut homo, in omnibus agebatur seu movebatur a Verbo æterno, seu a se ipso secundum quod Deus est.

Itaque, Agebatur a Spiritu in desertum quod fuit inter Jericho et Jerusalem, quadraginta diebus, id est, tot diebus ibidem Spiritu agente permansit. Loquitur autem Lucas de die naturali, quæ noctem includit : est enim spatium viginti quatuor horarum. Matthæus vero loquens de die artificiali, ait quod Christus fuit seu jejunavit in deserto quadraginta diebus et totidem noctibus. De quo etiam die ait Salvator : Nonne duodecim sunt horæ diei?

Circa hæc multa sunt intuenda. Primo, cur Christus, qui peccare non potuit, nec publico impediri a bonis, nec solitudine adjuvari, ingressus est eremum? Et respondendum, quod Christus non solum voluit omnem perfectionem implere, sed insuper diversas species, gradus et modos perfectionis seu perfectæ conversationis ostendere et docere. Hinc in pueritia cum Matre et ejus ministro moratus est, fuitque subditus eis, ut conversationem sub obedientia spiritualis patris seu matris, exemplariter demonstraret et efficaciter approbaret. Deinde ingressus est solitudinem, ut eremiticæ ac anachoreticæ vitæ præberet exemplum, et solitariam vitam opere commendaret. Secundo, ut instrueret nos, quod ad pœnitentiam peragendam contemplationisque apicem adipiscendum, solitarius præcipue conferat locus, præsertim desertum, in quo sensualium delectationum desunt objecta, ut supra plenius dictum est, ubi ostendebatur cur Joannes Baptista ad desertum confugit. Tertiam causam tangit evangelista Matthæus, dicendo : Ductus est Jesus in desertum, ut tentaretur a diabolo.

Sed nonne et extra desertum quivit tentari? Cur ergo hoc ait Matthæus? nisi ut innuat quod Jesus propter certas causas voluit singulariter, hoc est acerrime atque fortissime, tentari a dæmone, et quasi manu ad manum contra eum confligere.

Quarto, ingressus est desertum protinus post baptismum testimoniumque Joannis, imo post tam sublime testimonium Dei Patris ac Spiritus Sancti de ipso, ut formam præstaret vitandi laudem humanam et omnem gloriam vanam, quatenus et nos laudati, aut honorati, quæramus latere, et optemus nesciri. Quinto, post baptismum statim introiit eremum, volens docere quod tunc potissimum debemus custodiæ cordis insistere, profectuique spirituali vacare, quum aliquam specialem a Deo purificationem et gratiam sortiti fuerimus, ne Deo ingrati reddamur, et tanto gravius offendamus, quo ampliorem paulo ante misericordiam consecuti eramus, pensantes illud Apostoli : Impossibile est eos qui semel sunt illuminati, et gustaverunt donum cœleste, et prolapsi sunt, rursus renovari ad pœnitentiam. In qua auctoritate, Impossibile, pro difficili, secundum unam expositionem, accipitur. Joannes quoque in Apocalypsi : Tene, inquit, quod habes, ne alter accipiat coronam tuam. Sexto, ut in solitudine pro nostris peccatis corpus suum abstinendo affligeret, atque in aliis se actibus satisfactoriis exerceret. Puto equidem, quod ibidem mundi peccata copiose defleverit, et pro nostra salute jugiter preces fuderit.

Præterea, desertum aptissimus locus est pœnitendi, orandi et contemplandi, et hoc, ordine quodam : quoniam abstinendo perducitur homo ad gratiam orationis devotæ; per orationem vero, ad gratiam contemplationis sinceræ : atque per tria hæc, ad aliorum instructionem, prædicationem, gubernationem, aptissimus redditur, ut sic gratiam, sapientiam et fervorem, quæ in abscondito desuper sumpsit, aliis per ignea atque idonea verba communicet et proponat. Unde Christus mox aliis prædicaturus,

2

Matth. IV, 2.

Joann. XI, 9.

Matth. III, 15.

Luc. II, 51.

Ibid. I, 80.

Matth. IV, 1.

Hebr. VI, 4-6.

Apoc. III, 11. ad nos exemplariter instruendos, primo in solitudine, jejunio, orationi et contemplationi vacavit, instruens aliorum rectores, prædicatores, prælatos, ut in primis se ipsos in prædictis exercitent, sicque sancte conversando mereantur a Deo gratiam efficaciter prædicandi ac fructuose regendi, ut scilicet verba quæ proferunt, non ex arido corde, sed ex gustu interno, ex caritatis ardore, ex spirituali experientia profluant, juxta illud Psalmi :8 Memoriam abundantiæ suavitatis tuæ eructabunt.

Et tentabatur a diabolo. Secundum Origenem, toto tempore quadraginta dierum illorum tentabatur, et quæ fuerint tentamenta, nescimus : quæ ideo forsitan prætermissa sunt, quia majora erant quam ut litteris traderentur. Verumtamen verbum hoc Origenis pie accipi debet, præsertim quum beatissimi evangelistæ Matthæus et Lucas tres tentationes quas ibi passus est Christus commemorent. Basilius quoque sentire videtur, quod completis quadraginta diebus jejunii, sit tentatus. Ait namque : Christus per quadragenam intentatus mansit : noverat enim diabolus quod jejunabat nec famescebat, ideoque non audebat accedere. Et istud evangelicæ veritati magis consonum reor, quia in Matthæo habetur : Quum jejunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit; et accedens tentator, dixit.9 Unde apparet, quod consummato jejunio, et visa fame ipsius, tentator aggressus sit eum. Hinc aliqui expositores affirmant, quod esuries Christi, fuit diabolo tentandi occasio.

Denique, sicut pro nostra salute Unigenitus Dei dignatus est incarnari, circumcidi, baptizari, et crucifigi, ita etiam et tentari : Primo, ut nobis virtutem et gratiam triumphandi in omni tentatione promereretur. In omnibus namque quæ egit et pertulit, nobis promeruit. Secundo, ut nos ad sustinenda omnia tentamenta animaret et provocaret. Membra quippe et famuli domino suo capiti debent libenter et proportionabiliter conformari. Tertio, ne quis fidelium in tentationibus quantumlibet gravibus constitutus, pusillanimitate dejiciatur, aut a Deo se suspicetur relictum, dum et Unigenitus Dei graviter est tentatus. Quarto, ut formam resistendi atque vincendi nobis monstraret. Unde in qualibet tentatione, Scripturam objecit diabolo. Quinto, ut potestatem tentatoris debilitaret, nosque ab omni tentatione erueret. Insuper, in hoc potissimum incomprehensibilem suam dignationem et humilitatem ostendit, quod a dæmone ita tentari dignatus est, ut duceretur seu assumeretur a diabolo de loco ad locum. Itaque in omni tentatione Christum fiducialiter invocemus, ut virtute et merito suæ tentationis nos roboret superareque faciat, quia et Apostolus loquitur ad Hebræos : Debuit Christus per omnia fratribus assimilari, ut misericors fieret, et fidelis pontifex ad Deum : in quo enim passus est ipse et tentatus, potens est et eis qui tentantur auxiliari.10 Christi ergo dignationem et humilitatem sectemur, omni indignatione superbiæ refutata.

Et nihil manducavit in illis diebus, hoc est, intra quadraginta hos dies nullum sumpsit corporeum alimentum. Non ergo jejunavit ut nos, qui quotidie semel reficimur. Quod autem contra diabolum dimicaturus voluit primo abstinere, patefecit quod volentibus dæmonum tentamenta prosternere, opus sit carnem suam a voluptatibus gustus et tactus abstrahere, quemadmodum ait Apostolus :11 Castigo corpus meum, et in servitutem redigo; et rursus,

Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.12

Et consummatis illis esuriit, hoc est, post quadraginta dierum finem Christus statim famem perpessus est : et forsitan magnam, ad profectum et commodum nostrum. Nam ea quæ propter nos passus est, in abundantia passus est, ex magnitudine caritatis ad nos, et ob multiplicem fructum nobis inde manantem. Hinc Christus ait in Psalmo : Genua mea infirmata sunt a jejunio, et caro mea immutata est propter oleum, hoc est olei defectum;13 et denuo, Humiliabam in jejunio animam meam.14

Denique Moyses et Elias tanto tempore jejunarunt ut Christus, nihil edentes neque bibentes;1516 nec tamen esuriisse leguntur, quamvis postea esuriisse credantur. Noluit autem Christus diutius jejunare quam præfati ejus ministri, ne diabolus de ejus divinitate majorem æstimationem acciperet; itemque propter mysticam rationem, quoniam quadragenarius numerus pœnitentiæ congruit: constat etenim ex denario quater accepto, sicque designat hominis ex quatuor elementis compositi castigationem, cum observatione Decalogi secundum quatuor Evangeliorum doctrinam; et rursus, quoniam tot diebus jejunando, offerimus Deo decimas dierum anni (secundum Gregorium), cui et aliarum rerum decimas offerre præcipimur; insuper, ut singularitatem et ostentationem doceret vitandam.

Esuriit autem non ex infirmitate aut necessitate naturæ, sed divina dispensatione ac propria voluntate. Licet enim in communi loquendo, mirum et supernaturale sit hominem tanto tempore sine omni edulio et potu subsistere, nihilo minus in Christo mirabilius fuit quod postea esuriit, quam quod interim nil comedit. Ad quod intelligendum scire oportet, quod post resurrectionem futuram corpora Beatorum erunt animabus glorificatis perfectissime ad imperiumque subjecta, ita quod ex redundantia beatitudinis animarum in corpora, erunt corpora illa quatuor dotibus decorata, videlicet claritate, agilitate, subtilitate, et impassibilitate. Quum ergo anima Christi fuerit a principio suæ creationis præ cunctis creaturis intellectualibus præexcellenter Deo fruens, atque beata quoad præmium essentiale: constat quod ex redundantia beatitudinis suæ in corpus poterat præservari, et præservata fuisset ab omni passione corporisque incommodo, nisi Deo sic ordinante, dilata atque suspensa fuisset redundantia illa usque ad tempus, videlicet usque ad resurrectionem. Non ergo indiguit alimento, nisi ea voluntate qua redundantiam illam suspendit. Iterum, famem assumpsit, ut veram in se humanitatem ostenderet; item per famis suæ pœnalitatem magnam nobis gratiam saturitatemque animæ mereretur. Omnis quippe afflictio ejus nobis meritoria exstitit. Rursus, ut diabolo occasionem tentandi se exhiberet, quemadmodum fortissimus pugil adversarium provocat ad congressum. Hinc asserit Glossa quod jejunium Christi pia fraus est, ne diabolus eum tentare caveret. Fraus itaque fuit fames illa, non quasi non fuerit vera fames, sed quoniam divinitatem celavit, dæmonem fefellit.

At vero, ex hoc quod diabolus Christum post baptismum atque jejunium tentare aggressus est, innotescit quod potissimum nititur hominem impetere ac vincere, quum viderit eum incipere profectum, et aliquo ferventiori proficiendi desiderio inflammatum. Ideo in Ecclesiastico docetur : Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore, præpara animam tuam ad tentationem;1718 hoc autem quod non legitur Christum tentasse nisi quum desertum ingressus est, designatur quod illos præcipue conatur dejicere, qui student perfectioni solumque Deo, omni hominum relicta frequentia, vacare nituntur. Hinc secundum doctores, solitaria vita, scilicet quæ est penitus solitaria, et extra cœnobium seu congregationem aut societatem, periculosa est, potissimum imperfectis. Postremo, per illud quod completo mirabili ac longo jejunio Christum aggressus est dæmon, ostenditur quod virtuosos ac religiosos etiam tunc de spiritualibus vitiis tentare molitur, quum eos carnalia viderit vitia superasse. Numquam ergo securi ac improvidi simus, sed timorati semper et circumspecti, quemadmodum in Ecclesiastico scriptum est : Nisi in timore Dei tenueris te instanter, cito subvertetur domus tua.19

Consequenter describitur tentationis processus. Dixit autem illi diabolus. Diabolus iste a multis fertur fuisse primus ille apostata angelus, qui Lucifer dicitur. Si Filius Dei es. Novit diabolus quod in Scripturis, tam homines virtuosi quam angeli sancti, appellentur filii Dei. Quum ergo loquitur Christo. Si Filius Dei es, intendit de unigenito vero Patris æterni, an scilicet Christus unicus ille naturalisque Filius Dei, det sious incarnatione, adventu et passione d'um diabolus Prophetas esse locutos. Dialogat quoque non dubitavit de Jesu sanctitut Faed de ejus vera divinitate. Dic lap sum t, hoc est, propria auctoritate pbatones, præcipiendoque age, ut lapis hicto t sed jacens panis fiat, hoc est, conventanque in panem.

Primo escilus diabolus Christum de vitio gula suniumatione lapidis in panem, quia vit trade tunc d' Christus esuriit, sicque magis igeni dire esset ad panis affectum ac tale beati episse m. Denique non tentavit Christ tres improfimis de aliquo manifeste inhorus t Ecc. seu vitioso, quia sanctitatem re vi p serit, ideo non confidebat quod diel tal et liquid posset eum statim indu Ch. Lo. Ex us est etiam dæmon multum sit tute. n enim dixit, Roga Deum ut pba'dem us ivertat in panem, vel, Pete a nat ut egona oc faciam; sed ait, Dic, id est, nolo im li fio seu imperiali verbo hoc fac. Cognovit namque tentator, quod taliter rerum naturas mutare, Deo sit proprium: de quo ait Psalmista, Ipse dixit et facta sunt; cui et in libro Sapientiæ dicitur, Subest tibi, quum volueris, posse. Itaque cogitavit tentator: Si sic poterit lapidem in panem convertere, sciam quod Unigenitus Dei sit verusque Deus; quod si non poterit, patebit mihi quod purus sit homo. — Porro, in Matthæo legitur Christo dixisse: Dic ut lapides isti panes fiant. Aut ergo Lucas ponit singulare pro plurali, aut Matthæus, plurale pro singulari: quorum utrumque sæpe fit in Scripturis.

Præterea secundum Ambrosium, ex eo quod diabolus explorando et tentando loquitur Christo, Si Filius Dei es, constat quod noverat Filium Dei venturum, sed

Ps. xxxii, 9; cxlviii, 5.

Sap. xii, 18.

Matth. iv, 3. hunc esse Jesum non æstimavit, propter infirmitatem corporis quam in ipso perpendit. Chrysostomus vero affirmat, quod diabolus audivit angelos Deo gloriam in Christi nativitate cantantes, angelum quoque pastoribus annuntiantem, Quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus; itemque quod vidit tres Magos puerum adorantes, Simeonem quoque et Annam ac Joannem Baptistam Jesu Christo testimonia perhibentes; ex prophetia etiam Danielis de numero hebdomadarum, agnovit tempus adventus Christi impletum; ex aliorum quoque oraculis Prophetarum, cognovit quod Christus sit Deus: ex quibus omnibus vehementer putavit quod Jesus esset Christus Unigenitus Dei. Porro, ex alia parte, videns eum inter populares et peccatores baptizatum, et fame confectum, dubitavit et fluctuavit quomodo talis posset esse Deus: ideo veritatem explorans, dicebat, Si Filius Dei es. Hinc et alii quidam dicunt, quod diabolus humilia in Deo non potuit credere.

Sed circa hæc verba dubitationes non parvæ occurrunt. Quum enim diabolus tantæ sit subtilitatis atque scientiæ, certissime noscit angelos sanctos nunquam mentiri, imo mentiri non posse. Si ergo audivit præfata angelorum testimonia de Christi nativitate peracta, viditque quod puerum illum Magi adoraverunt quem angelus asseruit esse Christum, nequaquam dubitavit quin Jesus fuerit Christus. Rursus, sicut ex dictis Prophetarum cognovit Dei Filium incarnandum, sic quoque ex eisdem scivit eum pro mundi salute passurum, imo ignominiosissima morte necandum. Hoc enim in Isaia, et in psalmo qui incipit, Deus, Deus meus, respice in me, quare me dereliquisti? apertissime fuit prædictum. Itaque apparet, quod non ideo æstimasset Jesum non esse Christum, quia abjecta sustinuit: præsertim, quoniam scivit Christum inter homines conversaturum, atque in magna paupertate victurum, prout in Zacharia et Baruch dictum erat; imo tempore passionis Christi, videns inef-

Luc. ii, 13, 14.

Ibid. 11.

Dan. ix, 24-27.

Is. liii; Ps. xxi.

Baruch iii, 38; Zach. ix, 9. fabilem patientiam Christi, suggessit uxori Pilati ut persuaderet Pilato:20 Nihil tibi et justo illi.

Propter hæc et multa similia quæ possem inducere, non video quid ad hanc difficultatem solvendam aptius valeat responderi, nisi quod nono de Civitate Dei, capitulo 21, asserit Augustinus: Dæmonibus, inquit, Jesus Christus tantum innotuit quantum voluit; tantum autem voluit quantum oportuit, id est, expediens fuit, hoc est, quantum tumidis innotescendum fuit. Innotuit quoque eis, non per id quod est vita æterna et lumen incommutabile, sed per quædam temporalia suæ virtutis effecta seu opera, et occultissimæ signa præsentiæ, quæ angelicis mentibus etiam malignorum spirituum, potius quam infirmitati humanæ, possunt esse conspicua. Denique, quando ea Christus paululum supprimenda judicavit, et aliquanto altius latuit, tunc dubitavit de illo dæmonum princeps, eumque tentavit, an Christus esset explorans, quantum se ipse tentari permisit, ut hominem quem gerebat, ad nostræ imitationis temperaret exemplum.

Ex his B. Augustini eloquiis elucescit, quod dæmon tantam de Christo notitiam habuit, quantam Christus permisit. Unde et arbitror quod diabolus, ex præinductis et aliis variis verbis, factis, signisque Christi, certitudinaliter atque stabiliter cognovisset Jesum esse Christum, si Christus hoc permisisset, potissimum quando Christus postea aperte docuit se esse Dei Unigenitum, verumque Deum, atque hoc ipsum per miracula soli Deo possibilia confirmavit. Talia quippe diabolum non latuissent, si Christus permisisset. Nihilo minus Christus dicitur aliqua fecisse, ne diabolus cognosceret eum jam natum: et tamen quædam illorum non fuerant talia, quin si Christus permisisset, diabolus illis non obstantibus cognovisset Christum jam natum, et Jesum esse Christum. Communiter etenim dicitur, quod voluit Matrem suam, quamvis virginem, esse sponsatam viro, ne Matris virginitas pateret diabolo, sicque Virginis filium agnosceret Christum: et tamen desponsatione illa non obstante, diabolus sua naturali industria bene explorasset, atque novisset, an Mater Jesu exsisteret virgo, ut doctores evidenter ostendunt. Unde quod hoc latuit dæmonem, fuit ex hoc quod divinitus fuit prohibitus, nec explorare permissus. Sic ad propositum dico, quod testimonia angelorum hominumque sanctorum præfata de Christo, tantum innotuerunt diabolo quantum Deus voluit et permisit: cujus moderamine factum est, ut diabolus sæpe sic fluctuaret ex consideratione diversorum circa Christum ejusque actus. — Hæc tam prolixe inserui, quia inferius sæpe locum habebunt, dum inquiretur qualiter dæmones et Judæi noverant Jesum esse Christum.

Postremo et illud notandum, quod Augustinus adstruit Christum a principe dæmonum esse tentatum. Unde communiter fertur a Lucifero tentatus, quodque victus ille a Christo sit in infernum detrusus, nec exiturus nisi in Antichristi adventu: cujus ille possessor erit in omnibus et director.

Et respondit ad illum Jesus: Scriptum est in Deuteronomio: Non in solo pane vivit homo, hoc est, non solo corporeo alimento homo indiget, subsistit, et sustentatur, sed in omni verbo Dei, id est per divina verba seu sacræ Scripturæ eloquia, vel per internas Dei inspirationes, seu allocationes secretas.21 Itaque, sicut homo quantum ad corpus et conservationem in vita naturæ, indiget nutrimento corporeo, sic quantum ad animam et quoad adeptionem seu conservationem in vita gratiæ, indiget verbo Dei, quod rite asseritur animæ cibus. Hoc namque spiritualiter verbum Dei facit in anima, quod panis aut alius cibus materialis corporaliter agit in carne. Materialis etenim cibus restaurat deperditum, confortat naturam, ad debitam quantitatem perducit, in vita conservat: sic verba divina mentem ad pœnitentiam ducunt, qua deperdita tempora et omissa bona recuperantur; interiores animæ vires confortant, secundum illud Machabæorum:

Judas singulos armavit, non hasta et clypeo, sed optimis sermonibus et exhortationibus.22 Insuper, verbum Dei ad debitam spiritualis profectus mensuram seu quantitatem perducit, nunc hortando, nunc comminando, nunc blandiendo, nunc jubendo, nunc consulendo, quemadmodum ait Apostolus : Omnis Scriptura divinitus inspirata, utilis est ad docendum, ad arguendum, ad erudiendum in justitia, ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum. Postremo, conservat animam in vita gratiæ actibusque virtutum. Et breviter, verbum Dei mortem peccati, videlicet errores, passiones, et vitia, omneque malum exstirpat, et ad omnem disponit, confert, inducit virtutem, consolatur, illuminat, dirigit, dicente Psalmista : Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis ; et rursus, In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis. Hinc in libro Sapientiæ legitur : Non nativitatis fructus pascunt homines, sed sermo tuus, Domine, eos qui in te credunt conservat.

Victus diabolus in prima tentatione aggreditur aliam, tentans Christum de ambitione et avaritia, sciens quod multi qui vitia gustus et tactus, seu gulæ atque luxuriæ, fugiunt, ambitione et avaritia superantur ac pereunt. Et duxit illum diabolus in montem excelsum. Matthæus asserit quod assumpsit eum. Unde aliqui putant quod volando per aerem eum portavit : quod non videtur, præsertim quia communiter dicitur, et verisimile est, quod diabolus in forma humana, imo in specie hominis religiosi seu eremitæ, Christum in prima tentatione accessit, ut eum per simulatam sanctitatem citius falleret ; et hanc speciem in secunda tentatione servasse videtur, in qua adhuc sub specie boni Christum tentavit : et hoc dico de secunda tentatione secundum ordinem quo Matthæus tres tentationes has recitat. Matthæus enim hanc quam Lucas secundo loco commemorat, tertiam ponit : in qua diabolus ostendit se esse malignum, ut verba ejus declarant.

Et ostendit illi omnia regna orbis terræ, id est quædam regna de omnibus mundi regnis; vel, omnia regna ostendit ei, non ad oculum corporalem, sed intellectualem, species et dispositiones regnorum ei proponendo, seu concupiscibilia illorum memorando. Porro secundum Theophilum, ostendit ei omnia regna in phantasia : et forte per phantasiam intelligit Theophilus imaginariam visionem. Chrysostomus vero imaginatur, quod regna viciniora ostendit illi ad visum quantum fieri potuit, cetera quodam indicio, velut si quis cum aliquo stans, digitum versus diversas mundi plagas extendat, dicendo : Ecce ibi est Francia, ibi Italia. Huic modo videtur littera amplius consonare : ideo enim duxit Christum in altum montem, ut tentationi congrueret locus. Ceteras autem ostensiones potuisset fecisse in valle sicut in monte. Hæc ergo Christo ostendit, in momento temporis, id est valde celeriter seu brevissimo tempore, non in instanti, saltem quantum ad omnia quæ ostensionem illam circumstabant. Ideo autem tam multa objecta pariter sibi ostendit, ut fortius appetitum ejus moverent atque allicerent.

Et ait illi : Tibi dabo potestatem hanc universam, hoc est, omnium regnorum istorum potentiam, fortalitia, populosque tibi subjiciam, et mundi monarcham te procreabo, seu omnium horum regem constituam, et gloriam, delicias, famam, honorem illorum, ita quod omnes te reverebuntur, et delectaberis de tua possessione, omnibus tibi subjectis; quia mihi tradita sunt. Hoc mentitur diabolus, quamvis aliquo modo verbum hoc possit verificari, præsertim quia et Christus in Joanne vocat diabolum hujus mundi principem, et de eodem scribit Apostolus : Deus, inquiens, hujus sæculi excæcavit mentes infidelium.2324 Si ergo per regna intelligantur habitatores regnorum, præsertim iniqui, illi traditi sunt diabolo, hoc est, justo Dei judicio permissi sunt diabolo subjici, et tentari, vinci, possideri, seu captivi teneri ab eo, secundum illud Apostoli :25 Resipiscant a laqueis diaboli, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem. Unde et rex impiorum vocatur, juxta quod in Job habetur : Ipse est rex super universos filios superbiæ. Imo isti verius dicuntur se ipsos diabolo tradere, per hoc quod sponte ei consentiunt. Si autem per regna intelligantur regiones, urbes, opes, similesque possessiones habitantium super terram; talia, sicut et ipsi homines, generaliter tradita sunt diabolo, non ad jus dominandi ac possidendi, sed ad usum tentandi, sicut et sanctus Job dæmoni traditus fuit, dicente Domino ad Satan : Ecce in manibus tuis est. Et cui volo do illa. Hoc rursus mendaciter protulit ; nec mirum, quum de ipso dicat Salvator : In veritate non stetit, quia veritas non est in eo ; quum loquitur mendacium, ex proprio loquitur, quia mendax est, et pater ejus. Verumtamen permissione divina diabolus frequenter cooperatur hominibus ad obtinenda terrena ac mundi dominia.26 Propter quod dicit Ambrosius : Ambitio diabolicæ subjacet potestati.

Tu ergo si adoraveris coram me, hoc est, si me ipsum suppliciter adoraveris me præsente, erunt tua omnia regna mundi. Ecce quanta et quam inveterata ac indurata diaboli pompa. Olim propter superbiam suam pulsus est cœlo, quoniam dixit, Similis ero Altissimo : et nunc rursus vult ei assimilari, requirendo sibi impendi cultum soli Altissimo congruentem ac debitum ; imo hoc quærit ab eo qui vere Altissimus est. Quod quamvis diabolus certitudinaliter non sciret, quod scilicet ille cui hæc dixit, esset Altissimus, tamen suspicabatur hoc ipsum, saltem in prima tentatione, sicque posuit se in periculo postulandi adorationem ab Altissimo et præferendi se illi : tanta est impudentia diaboli, aviditasque ipsius ad divinos honores, ex intolerabili ejus superbia nascens. Cujus impietatem ac cæcitatem multi superbi et ambitiosi sequuntur, prout Sapiens asserit :27 Imitantur illum qui sunt ex parte illius.2829

Et respondens Jesus, dixit illi: Scriptum est in Deuteronomio : Dominum Deum tuum adorabis, cui tanquam altissimo principi, ac maximo benefactori, propriaque virtute salvare potenti, debetur summus singularisque honor, videlicet latriæ cultus, interior atque exterior. Quum ergo, diabole, sis creatura, non Deus, cur adorari exquiris? Interdum tamen adoratio sumitur pro honore seu reverentia duliæ : sicque creaturis impenditur. Unde frequenter in Scripturis leguntur quidam, homines vel angelos adorasse, ut Josue angelum, et Nathan propheta David regem. Et illi soli servies. Si hoc de servitute latriæ accipiatur, sicut expositores communiter sumunt, palam est quod soli Deo serviendum sit servitute latriæ.30 Porro, latria virtus est quæ Deo cultum cærimoniamque impendit; dulia vero est virtus quæ personis creatis debitum seu decentem impendit honorem. Si autem verbum præfatum de quacumque servitute intelligatur, sensus est, quod soli Deo serviendum sit propter se atque finaliter : ita ut quidquid servitutis exhibeatur creaturis, totum ad Dei referatur honorem, et propter ejus ordinationem ac voluntatem agatur, ut quum homini ministramus, non tam homini, quam Deo in homine obsequamur. Hinc Samuel ait : Præparate corda vestra Domino, et servite illi soli.

Consequenter, secundum ordinem hujus narrationis, ponitur tentatio tertia, quæ fuit de superbia, jactantia seu gloria vana. Et duxit illum in Jerusalem. Quia enim voluit Christum tentare de arrogantiæ vanitate, duxit eum ad civitatem totius Judææ metropolim seu principalem, ubi major fuit occasio seu fortius incitamentum appetendi laudem humanam. Et statuit eum supra pinnaculum templi, hoc est supra planum quoddam deambulatorium, quod fuit supra templum vel portam ipsius, in quo sacerdotes sedebant quum populo prædicarent. Ibi enim solitus fuit magistros Judæorum ad multiplicem inducere vanitatem. Porro, de modo quo duxit Christum, an scilicet volavit secum per aerem, an duxit eum manu ad manum, an tulit eum in brachiis vel super humeros, scripsi super Matthæum. Origenes vero hic ait: Sequebatur plane Christus, quasi athleta ad tentationem sponte proficiscens, et quodammodo loquens: Duc me quo vis, invenies me in omnibus fortiorem.

Et dixit illi: Si Filius Dei es, scilicet secundum sensum expositum, mitte te hinc deorsum, id est, de loco hoc alto te ipsum præcipita in conspectu adstantium, ut videntes te sine læsione cadere, aut sine casu volare, admirentur teque collaudent, et magnus de cetero habearis ab omnibus, qui tam diu quodammodo latuisti. Nec timendum est tibi, scriptum est enim, quia angelis suis mandavit de te, id est, angelis sanctis Deus Pater commisit et jussit, ut tibi impendant quod subditur:31 ut conservent te, scilicet, ab omni læsione seu nocumento præservent. Hoc quod fuit contra diabolum, ipse dolose subticuit. Sic enim ait Psalmista: Ut custodiant te in omnibus viis tuis. Ideo diabolus vanum præcipitium suggerens, de viis obmutuit, ne sua fraudulentia panderetur. Et quia in manibus tollent te, id est, suis potestatibus et actibus te fulcient et defendent, seu corporaliter ferent, si fuerit opportunum, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum, id est, ne aliquod tibi impedimentum aut nocumentum obviet aut resistat. Hanc scripturam, apparenter, tamen impertinenter atque ad falsum intellectum allegat diabolus: Primo, quoniam psalmus ille, et scriptura hæc allegata, non loquitur ad litteram de Christo, sed de membris ejus electis fidelibus, secundum Hieronymum. Christus autem angelorum custodia seu auxilio non egebat, præsertim quia et comprehensor fuit secundum superiores animæ vires, et cunctis angelis altior atque potentior, non solum ut Deus, imo etiam secundum naturam humanam propter suppositalem unionem ejus cum Verbo. Insuper scriptura ista intelligenda non est, quasi electi in vita hac per angelicam custodiam a malis pœnæ seu adversitatibus et tormentis præserventur, vel eripiantur, quamvis quandoque hoc accidat: Multæ enim tribulationes justorum;32 sed a malis culpæ præsertim, et etiam ab aliquibus corporalibus nocumentis, per angelos custodiuntur.

B Circa hunc locum loquitur Origenes: Unde tibi, diabole, scire quod ista scripta sunt? Numquid legisti Prophetas, aut divina eloquia? Legisti quidem, non ut ipse ex lectione eorum melior fieres, sed ut de simplici littera eos qui amici sunt litteræ, interficias. Scis quia si de aliis voluminibus loqui eis volueris, non decipies. Vide autem, quomodo diabolus et in ipsis testimoniis versipellis est. Vult enim minuere gloriam Salvatoris, quasi indigeat auxilio angelorum, offensurus pedem, nisi illorum manibus sublevetur. Hoc enim testimonium, non de Christo, sed de Sanctis generaliter scriptum est: non enim indiget angelorum auxilio, qui major est angelis. Quin potius disce, diabole, quod nisi Jesus adjuvaret angelos, offenderent pedem suum. Quare autem siles quod sequitur, Super aspidem et basiliscum ambulabis?33 nisi quia tu es basiliscus, tu draco, tu leo. Hæc Origenes.

Et respondens Jesus, ait illi: Dictum est, Deo loquente per Moysen in Deuteronomio: Non tentabis Dominum Deum tuum. Hoc protulit Christus, non appellando se Deum diaboli, quamvis esset ejus creator, Deus, ac Dominus, nec increpando directe diabolum de hoc quod Christum creatorem suum tentare aggressus sit:34 non enim voluit insinuare diabolo Deum se esse. Sed iste est sensus: Non tentabis Dominum Deum tuum, hoc est, o homo quicumque, non præsumas Deum tentare.

D Porro, Deum tentare, est absque necessitate de ejus sapientia, providentia, vel potestate experimentum accipere, utpote omittendo quod aliunde habet vel potest. Multipliciter quoque homo sic tentat Deum: Primo, inquirendo, seu experimentum sumendo de sapientia ejus, an scilicet omnia sciat; vel de providentia ejus, an humana gubernet, vel servientibus sibi adsit, quemadmodum in Exodo de filiis Israel scriptum est:35 Tentaverunt Deum, dicentes, Estne Dominus in nobis, an non? Vel de omnipotentia Dei, secundum illud Psalmistæ: Tentaverunt Deum in cordibus suis; et male locuti sunt de Deo; dixerunt, Numquid poterit Deus parare mensam in deserto?36 Insuper istud fit, indebite experiendo voluntatem Dei, ut illi qui volunt experiri an Deus infra determinatum tempus eos velit liberare, ita quod postea ejus auxilium non exspectent, nisi interim eis subvenerit, juxta illud Judith: Qui estis vos, qui tentatis Dominum?37 Posuistis vos tempus miserationis Domini, et in arbitrio vestro diem constituistis ei. Rursus hoc agitur, indebite experiendo quid homo possit apud Deum: et hoc diabolus Christo suasit. Hæc ergo vitanda sunt, quamdiu habet quis aliud quod faciat, et quo sibi provideat seu veritatem cognoscat. Quod si non habuerit, seu aliunde adipisci nequiverit, tunc fiducialiter se convertat ad Deum, quemadmodum scriptum est: Quum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te.3839 Quoniam itaque a pinnaculo templi usque ad terram fuit descensus per gradus, præcipitare se de pinnaculo pertinuisset ad Dei tentationem.

Et consummata omni tentatione jam dicta: nam et ceteræ tentationes reducuntur ad istas. Estque in tribus his tentamentis omnium materia delictorum, secundum Ambrosium, atque origo vitiorum cunctorum, secundum Glossam, juxta illud Joannis: Omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ.4041 Diabolus recessit ab illo, tanquam victus et fine optato frustratus, quia incertus permansit de Christi divinitate, et an esset Messias in lege promissus. Recessit autem usque ad tempus: quia et postea rursus eum tentavit, dum Judæos ad ejus persecutiones inductit; maxime autem tempore passionis per vasa sua, scilicet per homines pravos, eum impugnavit; imo et tunc Christum accedere ausus est, quemadmodum in Joanne protestatur: Venit ad me princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam.42 Denique hostis antiquus etiam nos sæpe ad tempus intentatos relinquit, ut interim vana securitate, torpore seu otio resolvamur et tepescamus, sicque improvise ac subito rediens facilius nos prosternat. Itaque indesinenter custoditi simus, ac circumspecti; et ab omni tentatione erepti, mox aliam præstolemur; et contra aciem vitiorum semper stemus parati virtutibusque armati, quemadmodum Augustinus hortatur: Persevera usque ad finem, quia tentatio perseverat usque in finem. Insuper aliqui dicunt, quod dæmon ab homine semel victus nunquam amplius tentat eumdem, vel saltem nunquam de cetero tentat eum de eodem peccato. Quibus obviare videtur, quod Evangelista hic ait, videlicet, quod diabolus recessit a Christo usque ad tempus: quo innuit quod postmodum rursus tentaverit eum per se aut per suos ministros.

Postremo, de hac triplici Christi tentatione et ordine earumdem plura dici hic possent, quæ quia super Matthæum conscripsi, nunc prætereo.

Footnotes

  1. Art. vii in fine. ↩

  2. Joann. III, 34. ↩

  3. Act. II, 4. ↩

  4. Luc. I, 15. ↩

  5. Luc. VII, 55. ↩

  6. Luc. I, 28. ↩

  7. Rom. VIII, 14. ↩

  8. Ps. cXLIV, 7. ↩

  9. Matth. IV, 2, 3. ↩

  10. Hebr. II, 17, 18. ↩

  11. I Cor. IX, 27. ↩

  12. Galat. V, 24. ↩

  13. Ps. xxxiv, 13. ↩

  14. Ps. cvIII, 24. ↩

  15. Exod. xxxiv, 28; ↩

  16. III Reg. xix, 8. ↩

  17. Eccli. ii, 1. ↩

  18. Eccli. ii, 1. ↩

  19. Eccli. xxvii, 4. ↩

  20. Matth. xxvii, 19. ↩

  21. Deut.viii,3. ↩

  22. II Mach. xv, 11. ↩

  23. Joann. xiv, 30. ↩

  24. II Cor. iv, 4. ↩

  25. II Tim. II, 26. ↩

  26. Joann. VIII, 44. ↩

  27. Joann. II, 6. ↩

  28. Sap. II, 25. ↩

  29. Is. XIV, 14. ↩

  30. 8 *Deut.* VI, 13; x, 20. *Josue* V, 15. *III Reg.* I, 23. *I Reg.* VII, 3. ↩

  31. 10 Ps. xc, 11, 12. ↩

  32. Ps. xxxiii, 20. ↩

  33. Ps. xc, 13. ↩

  34. Deut. vi, 16. ↩

  35. Exod. xvii, 7. ↩

  36. Ps. lxxvii, 18, 19. ↩

  37. Judith VIII, 11, 13. ↩

  38. Il Par. xx, 12. ↩

  39. II Par. xx, 12. ↩

  40. 1 Joann. II, 16. ↩

  41. I Joann. ii, 16. ↩

  42. Joann. XIV, 30. ↩

Chapter 11 of 51