Skip to the text

Articulus 11

PROSECUTIO EXPOSITIONIS HUJUS CAPITULI QUARTI, A LOCO QUO DICITUR : ET REGRESSUS EST JESUS IN VIRTUTE SPIRITUS IN GALILÆAM.

CHRISTI actio nostra perhibetur instructio. Igitur qualis debeat esse doctor et prædicator verbi cœlestis, ex hoc processu vitæ Christi ostenditur. Non enim orsus est prædicare, nisi circa tricesimum ætatis suæ annum, et post baptismum, item post eremiticam conversationem, et abstinentiam, dæmonisque superationem, ad innuendum quod prædicator et doctor debet esse maturæ ætatis, et a vitiis emundatus. Peccatori enim dixit Deus : Quare tu enarras justitias meas ? Erit quoque virtutibus exercitatus, ut primo faciat quod alios docet, sicut de Christo dicitur in Actibus : Cœpit Jesus facere et docere. Tentamenta etiam diaboli et carnis petulantiam debet vicisse, sicut Apostolus loquitur : Castigo corpus meum, et in servitutem redigo, ne aliis prædicans, ipse reprobus efficiar. Unde de Christo jam dicitur :

Et regressus est Jesus, hoc est, post tentamenta atque jejunia ejus in deserto rediit ad homines, ut quod ipse fecit, eos doceret, in virtute Spiritus, id est in magna potestate Spiritus Sancti, per quam cœpit operari miracula; in virtute quoque Spiritus, id est plenus omni virtute et dono Spiritus Sancti. Et quamvis hac potestate atque virtutibus plenus exstiterit in anima ab incarnationis exordio, tamen nunc scribitur in virtute Spiritus esse regressus, quia post reditum a deserto cœpit sanctitatem atque potentiam suam abundantissime manifestare. Itaque virtus Spiritus, nominatur spiritualis virtus operativa signorum quæ datur a Spiritu Sancto. Unde in libris Regum legitur spiritus Eliæ requievisse super Eliseum.1

Porro Christi, secundum quod Deus est, et Spiritus Sancti una est virtus, una omnipotentia, et quoad hoc Christus increata ac propria virtute fecit miracula : quæ virtus toti superbenedictæ Trinitati communis est, cui competit operari miracula auctoritative, imperialiter ac principaliter, juxta illud : Benedictus Dominus Deus Israel, qui facit mirabilia solus.2 Præter hanc increatam virtutem, fuit in Christo secundum naturam assumptam, virtus seu potestas super omnem creaturam : de qua alibi ait, Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra;3 quæ fuit potestas creata et data a Spiritu Sancto, imo a tota supergloriosissima Trinitate : de qua videtur nunc potissimum loqui Evangelista. Præterea Augustinus in libro de Civitate Dei movet quæstionem, an Sancti fecerunt miracula per aliquam virtutem exsistentem in eis, concessamque eis divinitus, ita quod effective cooperati sint in miraculosis effectibus. Sicque posset de Christo inquiri, an præter potestatem increatam divinam fuit in eo virtus creata miraculorum productiva : potestque dici, quod ad agenda miracula sufficiat in eo ponere duplicem virtutem seu potestatem præfatam. De potentia vero animæ Christi, an habuit omnipotentiam, et qualem potentiam habuit respectu immutationis creaturarum, et quantum ad proprium corpus, itemque quoad exsecutionem propriæ voluntatis, loquitur S. Thomas in tertia parte, quæstione 13, et infra forte tangetur.

Itaque, Regressus est in Galilæam, ex qua fuerat oriundus, et de qua ierat ad Joannis baptismum, et fama exiit per universam regionem Galilææ de illo, propter sapientiam, eloquentiam, sanctitatem, et miracula ejus quæ cœpit tunc agere. Arbitror quoque, quod testimonium Præcursoris tam præclarum atque credibile, fecit eum non parum famosum: quod multi Galilæorum audierant. Unde, quia post illud testimonium Christus mox desertum ingressus est, quum redeuntem viderunt, memorati sunt verborum Joannis. Et ipse docebat in synagogis eorum. Synagoga enim vocabatur, vel ipsa Judæorum collectio, vel domus in qua ad orandum vel audiendum lectionem legis et Prophetarum conveniebant. Ibi ergo prædicavit tanquam magister magnæ auctoritatis, et quoniam ibi major audientia fuit. Et magnificabatur, id est, magnæ sapientiæ ac virtutis reputabatur, ab omnibus audientibus eum.

Et venit Nazareth ubi erat nutritus. Ibi enim conceptus fuit, et in pueritia habitavit usque ad tempus quo ad baptismum Joannis accessit, prout supra dictum est. Et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam: quoniam illo die celebri magis convenerunt Judæi ad audiendum verbum Dei et ad deprecandum faciem Domini, sicut nunc faciunt Christiani in die dominico. Etenim festivis temporibus idcirco ab exteriori occupatione cessatur, ut homines divinis exercitiis quietius devotiusque intendant, et quod ferialibus diebus per omissionem vel commissionem peccaverunt, corrigant et emendent, ac perditum tempus recuperent. Ideo Christi consuetudo fuit tunc ingredi synagogam, quia tunc plures auditores invenit, et quoniam bonas aliorum consuetudines voluit approbare, seque conformare eisdem, præsertim quoniam laudabilis consuetudo vim legis sortitur, secundum Augustinum.

Et surrexit legere, id est, surgendo disposuit se ad legendum, et monstravit velle se legere: ut ex ipsa Scriptura quasi thema acciperet sui sermonis; item, ut insinuaret quod prædicator et doctor sermocinationem suam in sacra debet fundare Scriptura; et iterum, ut testimonio Scripturarum, se audiendum probaret, et Christum esse adstrueret; postremo, ut unum de minoribus Ordinibus, scilicet Ordinem officiumque lectoris impleret et approbaret: quemadmodum etiam officium exorcistæ explevit dæmones expellendo; acolythi seu ceroferarii, protestando, Ego sum lux mundi;4 ostiarii quoque, ementes et vendentes de templo ejiciendo. Sicque patet Christum per quatuor suos actus, approbasse quatuor Ordinum inferiorum officia: ideo nullus, quantumlibet vita aut scientia magnus, contemnere debet accipere Ordines istos, eorumve officia exsequi, quoniam non est servus major domino suo.5

Et traditus est illi liber Isaiæ prophetæ a ministris synagogæ, quorum officium fuerat legere: et forte mirabantur quod legere vellet, scientes quod non didicerat litteras. Et ut revolvit librum, invenit locum ubi scriptum erat. Christus non solum per divinam et increatam scientiam, sed etiam per scientiam suæ animæ a principio creationis ejus ei inditam, distinctissime novit cuncta creata, quantumlibet parva et magna: ideo constat quod scivit quot folia, quot rigæ, quot verba continebantur in libro, et ubi quilibet passus staret. Unde primo ictu reperit passum quem voluit, non utique fortuito, sed deliberate.

Spiritus Domini, id est Spiritus Sanctus, qui est Spiritus Patris, imo Patris et Filii tanquam unius principii uniusque fontis ac spiratoris Spiritus Sancti:6 de quo scriptum est, Spiritus Domini replevit orbem terrarum;7 et de quo ait Apostolus, Ubi Spiritus Domini, ibi libertas; super me, id est, desuper venit in me, et est habitans in me secundum quod homo sum.8 Anima enim Christi plena fuit Spiritu Sancto ab incarnationis exordio: unde Spiritus Sanctus per inexsistentiam donorum suorum dicitur super Christum hominem requievisse, secundum illud Isaiæ:9 Requiescet super eum Spiritus Domini, spiritus sapientiæ et intellectus. Insuper fuit et requievit super Christum tanquam motor, ductor et præceptor seu inclinator Christi in omnibus secundum naturam assumptam, quæ fuit Spiritus Sancti, imo totius Trinitatis, electissimum ac obedientissimum instrumentum seu organum, divinum in omnibus sequens instinctum, sicut in Joanne testatur :10 Quia quæ placita sunt Patri, facio semper.

Propter quod unxit me : id est, quia sic placuit Spiritui Sancto venire et quiescere super me, ideo plenitudine gratiæ et virtutum me hominem spiritualiter irrigavit, perfudit, implevit : quemadmodum scriptum est, Unxit te Deus, Deus tuus, oleo lætitiæ ; et in Actibus, Unxit eum Deus Spiritu Sancto et virtute.11 Sicque quod ait, Propter quod, dicit causam a priori.12 Potest quoque notare causam a posteriori, ut sit sensus : Propter quod unxit me, id est, ex hoc quod Spiritus Domini sic fuit et est super me, patet atque probatur ac sequitur quod unxit me, quemadmodum causa ostenditur per effectum. Denique Christus non solum plenus fuit donis gratiæ gratum facientis, sed et donis gratiæ gratis datæ : unde et unctus dicitur fuisse in regem, in pontificem seu sacerdotem, atque Prophetam. Et totum hoc factum est in incarnationis exordio. Quod si postea factum legatur, intelligendum est quantum ad manifestationem : imo sicut in die Parasceves obtulit se tanquam sacerdos oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis13 per effectum, ita affectualiter cœpit hoc facere a principio creationis animæ suæ, atque ex tunc cœpit esse mediator ac reconciliator, orator et pontifex inter Deum et homines. Insuper unctus est in templum seu tabernaculum Divinitatis, quia ut ait Apostolus, in ipso habitat omnis plenitudo Divinitatis corporaliter.14 Christus quoque in Joanne ait Judæis : Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud.15 Hoc autem dixit de templo corporis sui, ut Evangelista exponit. In figura hujus, de unctione tabernaculi scriptum est in Levitico;16 de unctione vero pontificali, in eodem libro habetur; de aliis, in libris Regum.

Evangelizare pauperibus misit me, id est regnum cœleste prædicare humilibus :171819202122 quod egit, dicendo, Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cœlorum.23 Secundum Origenem, per pauperes intelliguntur gentiles seu nationes, nihil omnino spiritualiter possidentes, non Deum, non legem, non Prophetas, non justitiam reliquasque virtutes. Istis evangelizavit Christus per Apostolos, aliquibus etiam, quamvis paucis, per se ipsum, ut Evangelistæ testantur. Unde et Paulus de Christo loquens : Veniens evangelizavit his qui longe et his qui prope.24 Præterea advertendum, quod Lucas allegat hunc locum secundum translationem Septuaginta interpretum. Hieronymus autem partim aliter transtulit, et pro inducto verbo sic dixit : Ad annuntiandum mansuetis misit me.

Sanare contritos corde. Per contritos corde Cyrillus intelligit debiles fragilem mentem habentes, et insultibus passionum resistere non valentes. Basilius vero per contritos corde intelligit eos qui peccando a Satana pressi sunt, spiritualiterque destructi. His ergo venit Salvator impendere salutare remedium, quo curentur peccata et felicitas obtineatur, secundum quod ait : Venit Filius hominis quærere et salvum facere quod perierat.25 Sacramentum namque Baptismi tanquam primam post naufragium tabulam, sacramentum vero Pœnitentiæ tanquam tabulam post naufragium secundam instituit. Rursus, contriti corde intelligi possunt veraciter pœnitentes, juxta illud, Cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies : quos venit Christus sanare per gratiam. Quamvis enim in quantum contriti jam ab ipsa læsione peccati seu culpa sanati sint, nihilo minus ab effectu reliquiisque peccati, quæ sunt pronitas ad malum, debilitatio ad recidivum, egent curari : quod potissimum fit per septem dona Spiritus Sancti, quæ a capite Christo in ejus membra descendunt. Nempe ut Deus, dat ea efficienter, creative et auctoritative, sed ut homo mediator, dat ea ut causa instrumentalis superabundanter meritoria.26

19

Et prædicare captivis, id est vinculis vitiorum implicatis, remissionem, id est indulgentiam, dummodo vere pœniteant. Hoc fecit Christus dicendo: Pœnitentiam agite, appropinquabit enim regnum cœlorum. De hac captivitate in Proverbiis Salomon ait: Iniquitates suæ capient impium, et funibus peccatorum suorum constringetur. Fungitur enim peccatum tyrannide pessima, ad mala inducens, et acquiescentes confundens. Est autem et bona captivatio, de qua ait Apostolus: In captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi. Theophilus per captivos intelligit in limbo detentos: qui Christo resurgente educti sunt pretio sanguinis ejus, remissionem a reatu originalis peccati adepti, quemadmodum in Zacharia dicitur Christo: Tu quoque, in sanguine testamenti tui, emisisti vinctos tuos de lacu in quo non est aqua. Prædicare etiam visum cæcis, id est spiritualem interioris visus illuminationem gentilibus, seu quibuscumque errore, ignorantia, aut vitiis, excæcatis. Unde Christus in Evangelio protestatur: Ego sum lux mundi; qui sequitur me, non ambulat in tenebris. Cui per Isaiam Pater locutus est: Dedi te in fœdus populi, in lucem gentium, ut aperires oculos cæcorum, et educeres de conclusione vinctum, de domo carceris sedentes in tenebris.

Dimittere confractos, id est adversitatibus fatigatos, seu legalium observantiarum oneribus pressos, deducere, in remissionem, id est ad spiritualem consolationem ac relevamen. Christus namque nos ab observantia cærimonialium præceptorum legis per evangelicæ legis gratiam alleviavit, juxta illud: Quid tentatis imponere jugum super cervices discipulorum, quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus? Sed per gratiam Domini nostri Jesu Christi credimus salvari. Hinc in Matthæo ait Salvator: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos.

Prædicare annum Domini acceptum, id est tempus gratiæ seu evangelicæ legis, in quo Deus benignissime se habuit ad genus humanum. De quo ait Apostolus: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis; et Isaias, Tempore accepto exaudivi te. Quomodo autem Christus hoc egit, ostenditur in Marco, in quo legitur: Postquam traditus est Joannes, venit Jesus in Galilæam prædicans Evangelium regni Dei, et dicens, Quoniam impletum est tempus, et appropinquabit regnum Dei. De quo gratissimo tempore scribit Apostolus: Ecce jam venit plenitudo temporis, in quo Deus misit Filium suum; et in Actibus Petrus, Omnes Prophetæ a Samuel annuntiaverunt dies istos. Quidam per annum acceptum, intelligunt annum quo Christus prædicavit, præcipue in Judæa, vel annum dominicæ passionis, in quo generi humano placatus est Deus. Tempus quippe vocatur acceptum, propter gratiosa piaque opera quæ fiunt in ipso, sicut et dies mali dicuntur, propter mala quæ fiunt in eo. Et diem retributionis, id est extremi judicii, in quo unusquisque quod meruit, creditur recepturus, quemadmodum in Apocalypsi Judex asseruit: Ecce venio cito, et merces mea mecum est, reddere unicuique juxta opera sua. Hunc diem Christus frequenter denuntiavit, sicut in Joanne: Veniet hora in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem ejus. Quidam per diem retributionis, intelligunt diem æternæ felicitatis electorum in patria. Prætacta tamen expositio litteralior æstimatur, quia Hieronymus transtulit, Diem ultionis: quod tamen de tempore devastationis Judæorum (propter peccata in Christum commissa) accipi posset, de quo per Isaiam Christus fatetur: Dies ultionis in corde meo, annus retributionis meæ venit. Idem enim fuit tempus clementissimæ vocationis gentilium, atque justissimæ derelictionis vastitatisque Judæorum.

Matth. iv, 17.

Prov. v, 22.

II Cor. x, 5.

Zach. ix, 11.

Joann. viii, 12.

Is. xlii, 6, 7.

Act. xv, 10, 11.

Matth. xi, 28.

II Cor. vi, 2.

Is. xlix, 8.

Marc. i, 14, 15.

Galat. iv, 4.

Act. iii, 24.

Apoc. xxii, 12.

Joann. v, 28.

Is. lxiii, 4; xxxiv, 8.

Præterea advertendum, quod peccatum mala plurima infert hominibus: nam animam vulnerat, captivat, excæcat, a Deoque separat, et gratia et gloria privat. Ideo Christus contra prædicta mala venisse se perhibet. Unde Joannes inquit:27 In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli.

Et quum plicuisset librum. Quo patet, quod librum sacræ Scripturæ reverenter tractavit, atque exemplum sic agendi nobis reliquit. Circa quod dicit Lyra: Judæi hanc reverentiam faciunt libris veteris Testamenti, quod nullo modo sederent juxta illos, sedendo tam alte ut illi sunt positi: quo constat, quod illi Christiani sunt valde reprehendendi, qui non solum libros veteris Testamenti, sed etiam novi, et sacra Evangelia tam irreverenter tractant, et irreverentius quam libros gentilium damnatorum; aliqui etiam theologi, dicta talium cum majori pondere et certiori quotatione allegant in scholis, quam dicta Christi et Apostolorum. Reddidit ministro: forte illi a quo librum accepit; et sedit, tanquam magister et doctor, ut quod legit, exponeret. Et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum: quia delectabilis fuit ad intuendum, tanquam speciosus forma præ filiis hominum, in cujus vultu fulgor quidam interioris perfectionis ac gratiæ resplendebat:28 sed et suavitate eloquentiæ suæ corda eorum attraxit. Mirabantur quoque rem novam, et quomodo legere scivit, qui ab homine illud non didicit. Talia autem nova, magna, mira et inopinata, homines diligenter concorditerque inspiciunt. Circa quod loquitur Origenes: Nunc etiam, si volumus, oculi nostri possunt intendere Salvatorem: quum enim principale cordis tui direxeris ad sapientiæ veritatem, Deique Unigenitum contemplandum, oculi tui intuentur Jesum.

Cœpit autem dicere ad illos: Quia hodie impleta est scriptura hæc in auribus vestris, id est, per hoc quod audistis me Christum vobis evangelizantem, vestraque corda illuminantem, et gratiam benignitatis divinæ annuntiantem, impletum est aliqualiter quod in præfata prophetia fuit prædictum. Quo verbo docuit Christus, dicta atque promissa Prophetarum in Christi adventu spiritualiter debere intelligi, de spirituali videlicet liberatione a potestate diaboli et jugo peccati, non de corporali liberatione a captivitate exteriori et temporali, qua nunc tenentur Judæi: a qua se præstolantur in Christi adventu educendos, cunctisque gentibus dominaturos. Habent enim densissima errorum caligine intellectum cæcatum.

Et omnes testimonium illi dabant: id est, plures de omnibus ibi præsentibus, protestabantur vera esse quæ protulit Jesus, quod scilicet scriptura Isaiæ inducta esset in ipso completa, et quod esset Christus in lege et Prophetis promissus, quamvis in illa notitia nondum essent firmati; et testimonium illi dabant, id est, bonum de ipso testimonium proferebant, quod scilicet vere sapiens, gratiosus, virtuosus, magnusque esset, et quod Joannes Baptista de ipso affirmasset magnifica, jamque ipse Jesus mirabilia cœpisset peragere. Et mirabantur in verbis gratiæ, id est gratiosis, facundis, efficacissimis, sapientissimisque sermonibus, quæ procedebant de ore ejus ordinate et eloquenter, sicut prædixit

Psalmista: Diffusa est gratia in labiis tuis.29 Unde in Joanne adversarii ejus ipsa veritate compulsi sunt dicere: Nunquam sic locutus est homo, sicut hic loquitur.30 Denique bonus homo de bono cordis sui thesauro profert bona:3132 idcirco, quo anima Christi gratia plenior fuit, eo gratiosiora verba deprompsit. Sicque verba Christi erant verba gratiæ: originaliter, quia manabant ex gratia; materialiter, quia tractabant de gratia; formaliter, quoniam gratiosa seu gratia eloquentiæ decorata; finaliter, quia tendebant ad gratiam; item causaliter, quia audientibus gratiam conferebant, eos ædificando. Ad quod imitandum hortatur nos Paulus: Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat;33 sed qui bonus est, ad ædificationem fidei, ut det gratiam audienti.

Et dicebant: Nonne hic est filius Joseph? Hoc aspernanter locuti sunt, tanquam dicerent: Quum sit filius simpliciani et pauperis fabri, non est verisimile quod tanta excellentia vere ei conveniat, aut Christus exsistat, aut prodigia operetur. Unde apud Matthæum et Marcum dixisse scribuntur : Nonne hic est fabri filius ?34 Et hæc est mira excæcatio atque perversitas, despicere aliquem propter parentum inopiam, quasi gratia Dei divitibus potius quam pauperibus conferatur, et non potius vice versa.35

Quæritur, quum statim prædictum sit, Omnes testimonium illi dabant, quomodo de eisdem mox subditur, Nonne hic est filius Joseph ? Qui enim testimonium ei dabant, eum reverebantur ; hi vero eum spernebant. Ad hoc dupliciter respondetur : Primo, quod Scriptura loquitur de eisdem, videlicet habitatoribus Nazareth, et quod primo honoraverunt eum propter causas prætactas ; sed post paululum, ex aliis considerationibus, scilicet ex attentione paupertatis matris ejus patrisque putativi, ad contemptum ejus invidiamque commoti sunt. Alii dicunt, quod Scriptura loquitur hic de diversis, quasi de eisdem, juxta unam septem regularum Tichonii valentium ad intelligendum Scripturas : quemadmodum et in Psalmo, Quum occideret eos, quærebant eum et revertebantur, etc.36 ; qui enim occidebantur, non revertebantur diluculo. Zacharias quoque, Fugietis sicut fugistis in diebus Oziæ regis Juda.37 Certum est equidem, quod illi qui tempore Zachariæ prophetæ, unius duodecim Prophetarum, fuerunt, non fuerunt tempore Oziæ regis, qui tot annis ante Babylonicam captivitatem defunctus est. Itaque dicunt hæc verba a Scribis et Pharisæis invidia tactis prolata.

Et ait illis, ex caritate volens illorum emendare errorem : Utique dicetis mihi hanc similitudinem, id est, vulgare proverbium, seu metaphoricum et parabolicum verbum mihi objicietis, utpòte istud, Medice, cura te ipsum : hoc est, objectionem a similitudine medici acceptam corporalis, mihi opponetis, ad me dicendo : O medice, qui extraneos curas, puta infirmos urbis Capharnaum, cura te ipsum, id est tuos concives ad te specialiter pertinentes, in Nazareth habitantes. Quasi dicant : Quum ita non agas, concluditur, quod vel insipienter vel inordinate te habes, vel quod tua miracula non sint vera miracula.

Deinceps Christus, explanando parabolam introductam, ponit illorum tacitam objectionem : scivit enim quid cogitarent. Quanta, id est multa et magna miracula, audivimus facta a te in Capharnaum, fac et hic in patria tua, id est, in Nazareth sita in patria ubi conceptus atque nutritus es, fac tanta ac talia. Sed quum Lucas nulla Christi miracula usque ad hunc locum recitaverit in Capharnaum facta, cur ait Nazarenos verba hæc protulisse aut concepisse? Et respondendum, quod Lucas hæc refert per anticipationem. Propter quod asserit Augustinus : Quum Lucas jam magna a Christo facta fuisse commemorat, quæ se nondum narrasse cognoscit, quid evidentius quam eum hoc scienter præoccupasse narrandum ? Itaque, quod hic scribitur ab illo loco inclusive, Et venit Nazareth, usque ad id quod infra in isto capitulo legitur, Et descendit Capharnaum, est interpositio quæ vocatur parenthesis (a para, quod est juxta, et thesis, positio, quasi positio juxta principale), nec continuatur immediate cum præcedentibus atque sequentibus secundum ordinem facti.3839 Unde quod hic dictum a Christo et Nazarenis interponitur, non fuit statim dictum post præcedentia, scilicet post lectionem Christi in Isaia, sed postea diu, quum a Capharnaum in Nazareth advenisset. Ideo dicit Chrysostomus : Post multum tempus et signorum ostensionem, profectus est ad Nazarenos. Aliqui quoque affirmant, quod Christus frequenter venit a Capharnaum in Nazareth.

Deinde Salvator ad tactam respondet instantiam. Ait enim : Amen, id est vere, dico vobis, quia nemo Propheta acceptus est in patria sua. — Contra hoc objici posset, quod Ezechias rex et populus ejus Isaiam prophetam in magno habebat honore, ut patet in libris Regum, obedivitque ei, juxta illud Ecclesiastici:40 Fortiter ivit Ezechias in via David patris sui, quam mandavit illi Isaias propheta magnus.41 Denique David nonne sanctos prophetas Nathan et Gad, ceterosque sui regni ac temporis veneratus est vates?42 Sed et Josaphat rex devotus, suis loquens:43 Credite Prophetis Domini, et omnia prospere evenient. Postremo, paulo ante jam dictum est, quod omnes in Nazareth testimonium Christo dabant. Infra quoque habetur, quomodo omnis populus gaudebat in his quæ gloriose fiebant ab eo.44

Et respondendum, quod Christus, magister veritatis ac pietatis, communitatis quoque amator, et singularitatis inordinatæ vitator, libenter verbis et factis se communitati conformavit in licitis et honestis. Unde proverbium istud inducit eo modo ac sensu, quo Salomon in libro Proverbiorum multa affirmat, non quia universaliter, ubique et semper, quantum ad singulos ita se habeat, sed quia frequenter sic accidit. Itaque Christus verba hæc protulit, quia communiter Prophetæ sancti apud compatriotas suos, aut contemnuntur, aut minus accepti sunt. Nam et cives civibus communiter invident. Homines etiam, ut frequenter, ægre ferunt dum compares sui ipsis præferuntur, et proni sunt considerare eum qui excellit, secundum id quod fuit dum eis similis videbatur. Rursus, excellentiam extraneorum non ita apprehendunt minorativam aut confusivam ipsorum, ut excellentiam intraneorum; imo erubescibile sibi arbitrantur, quod familiaris collega, concivis, in tantum eis præfulgeat. Et hoc verum est de hominibus nondum purgatis, in quibus superbia, invidia, passionesque ceteræ regnant. Porro, qui passionibus reformatis, caritate Dei ac proximi flagrat, de suorum profectu et eminentia spirituali lætatur; sed quoniam pauci sunt tales, ideo raro contingit hoc. Propter quod multi in terra aliena facilius promoventur, magisque honorantur ac reputantur, quam in propria, ut patet de Joseph, Daniele, et Mardochæo. Ezechieli quoque Dominus ait: Si mittereris ad populum alienæ linguæ, ipsi audirent te;454647 filii autem Israel nolunt audire te. Hinc ait Cyrillus: Quædam communis quasi cunctis accidit passio. Contemnuntur enim quodammodo semper etiam optima quæque, quando non raro contingunt alicui, sed ad velle suppetunt seu frequenter. Familiaris namque, quoniam semper præsto est, debita reverentia privatur a notis. Verumtamen, diligenter pensandum quod ait Ambrosius: Frustra opem misericordiæ cœlestis exspectas, si alienæ fructibus virtutis invideas. Aspernator est enim Dominus invidorum, et ab his qui divina beneficia in aliis persequuntur, miracula suæ potestatis avertit.

Itaque verbo inducto Christus se juste excusat, cur in Nazareth talia signa non egerit, utpote quia hoc accidit, non ex sua aversione a suis concivibus, sed propter eorum incredulitatem atque malitiam, quoniam Christum parvi pendebant, nec ei credebant.4849 Unde in Matthæo et Marco habetur, quod non fecit ibi multa miracula, propter eorum incredulitatem. Et hoc Christus deinceps per duo ostendit exempla, quomodo scilicet compatriotæ privantur beneficiis Dei propter malitiam suam, quæ tamen extraneis communicantur.

In veritate dico vobis: multæ viduæ erant in Israel, id est in regno et populo Israelitico, in diebus Eliæ, id est, tempore quo Elias in populo illo conversabatur ac operabatur. Tempus autem dicitur ipsius Dei, tanquam Domini ac creatoris ac moderatoris temporum universorum, dicente Boetio:

Tempus ab ævo Ire jubes, stabilisque manens das cuncta moveri.

Hominum vero dicitur esse dies vel tempus, tanquam eorum qui subjacent temporis, et tempore mensurantur in durando et operando. Specialiter tamen dicitur tempus aliquod esse illius qui in illo præclarioris fuit potestatis, operationis seu perfectionis. Unde prælatorum et principum tempora describuntur: imo juxta illorum successionem, temporum successio determinatur. Quando clausum, id est a solito suo effectu sive influxu prohibitum seu suspensum, est cœlum, tam aerium quam stellatum seu orbis planetaris, annis tribus et mensibus sex*. Tunc enim ad preces* Eliæ intra tres annos atque sex menses pluvia de cœlo aerio non descendit in terram Israel, nec in quædam loca vicina, cœlum quoque stellatum modo solito ad pluviarum generationem influentiam non impendit, nec sol cursu consueto elevavit vapores, Deo omnipotente jubente. Quum facta esset fames in terra*. Ex defectu siquidem* pluviæ orta est sterilitas terræ, ad quam esuries est secuta. Unde in libris Regum legitur: Dixit Elias ad Achab: Vivit Dominus Deus Israel, in cujus conspectu sto, si erit annis his ros et pluvia, nisi juxta oris mei verbum.50 Quanta autem fuerit fames illa, in libris Regum describitur.51

Et ad nullam earum missus est Elias a Deo: quod fuit propter indignitatem et culpam earum, vel quia minus dignæ fuerunt quam vidua de qua subditur. Nisi in Sarepta Sidoniæ*. Porro Sarepta urbs parva* fuit inter Tyrum et Sidonem. Sidon vero urbs fuit a qua regio illa vocata fuit Sidonia. Ad mulierem viduam, quæ fuit paupercula, unicum habens filium, quem mortuum suscitavit Elias: asseruntque Hebræi, quod fuit Jonas propheta.52 Exceptio autem illa quæ designatur hoc loco per nisi, non est referenda ad viduas Israel, quasi vidua ista Sidonia fuerit de Israeliticarum numero viduarum, sed ad id quod dicitur, Missus est: ut sit sensus, quod non fuit missus nisi ad viduam Sareptanam, juxta illud: Factum est verbum Domini ad Eliam: Vade in Sarepta Sidoniorum, et manebis ibi, præcepi enim ibi mulieri viduæ ut pascat te.53 Denique, secundum Chrysostomum, Deus pia dispensatione fecit Eliam per tam longum pergere iter usque Sarepta, ut videns mundi pestem, peteret a Domino pluvias. Hujus quoque facti meminit Jacobus circa finem suæ Canonicæ, dicens: Multum valet deprecatio justi assidua. Elias homo similis erat nobis passibilis, et oratione oravit, ut non plueret super terram, et non pluit annos tres et menses sex; et rursum oravit, et cœlum dedit pluviam.54 Hinc de Elia scribit Chrysostomus: Ipse quidem terrestris angelus et homo cœlestis, qui nec tectum, nec mensam, nec amictum habebat; verumtamen clavem cœlorum gessit in lingua.

Subinde ponit secundum exemplum. Et multi leprosi erant in Israel sub Eliseo propheta*, id est tempore Elisei, imo tempore* quo tanquam spiritualis pater, fuit præcipuus director Israeliticæ plebis. Propter quod morienti dixit rex Israel:55 Pater mi, pater mi, currus Israel et auriga ejus. Quod autem tempore Elisei fuerunt quatuor viri leprosi, qui etiam tempore noctis ingressi sunt castra Syrorum, legitur in libris Regum. Et nemo eorum mundatus est a lepra ab Eliseo, nisi Naaman Syrus:56 non quod Naaman fuerit unus leprosorum de Israel, sed quoniam ipse solus inter leprosos fuit ab Eliseo sanatus, ut scribitur in libris Regum. Fuitque Naaman princeps militiæ regis Syriæ, vir magnus ac honoratus apud dominum suum, dives et fortis:57 cujus bonitas claret ex hoc quod inductis verbis adjungitur, Per illum enim dedit Dominus salutem Syriæ. Præterea, quum referente parvula puella, audisset esse Prophetam in Israel, mox credidit se per preces Prophetæ a Deo Israel posse curari, imo et se curandum speravit.5859 Unde quum Eliseus non egrederetur ad eum, indignatus est, dicens: Putabam quod egrederetur, et tangeret locum lepræ, et invocaret nomen Dei sui. Sicque videtur unius veri summique Dei tunc habuisse notitiam; et devote venit ad Eliseum, secundum Glossam. Curatus vero valde gratus fuit Deo et Eliseo, promittens se ultra soli Deo Israel sacrificaturum.

Gorra hic quærit, cur Christus de Elia et Eliseo potius quam de aliis ponat ex-

Deut. xxxiv, 10, 11.

I Reg. xii, 17, 18.

III Reg. xiii, 6.

IV Reg. xx, 11.

Ibid. 5-7.

Eccli. XLVIII, 26.

Act. xiii, 46. emplum. Ad quod respondet, quia hi soli inter Prophetas claruerunt miraculis. Cui responsioni objici posset: Primo, de Moyse, de cujus excellentia in gratia prophetiæ atque miraculis scriptum est in Deuteronomio: Non surrexit Propheta ultra in Israel sicut Moyses, quem nosset Dominus facie ad faciem, in omnibus signis et portentis quæ per illum fecit Dominus. Denique in libris Regum legitur, quomodo orante Samuele propheta Deus fecit rem grandem, dando voces, hoc est tonitrua, et pluvias tempore messis triticeæ: quod, ut ibi innuitur, valde magnum fuit miraculum. Insuper in libris Regum habetur, quemadmodum precante Propheta divinitus misso, Deus arefactam Jeroboam regis iniqui sanavit manum. Similiter in libris Regum describitur, quomodo invocante Dominum Isaia, sol miraculosissime rediit retro. Ipseque Ezechias a letali sanatus est morbo per Isaiam: unde in Ecclesiastico de Isaia asseritur, quod addidit regi vitam. Ezechiel quoque, quamvis non in Scriptura canonica, tamen in Scholastica historia legitur præclara fecisse miracula in Chaldæa; sicut et Jeremias in Ægypto mirabilia legitur perpetrasse. Hæc dixerim, non quasi Nicolao de Gorra derogare intendens, qui fuit magnus Scripturarum expositor, valdeque eruditus in eis, sed quia de solutione præfata admiror, et ut solutio illa caute legatur. Itaque puto aliam esse rationem quæsiti, videlicet, quod de Elia et Eliseo ideo Christus mentionem induxit, quoniam facta illorum præmemorata suo magis congruebant proposito, et quia valde excellentes fuerunt, imo in gestis præfatis Christi habuerunt figuram. Vidua vero et Naaman typum gerebant Ecclesiæ ex gentibus congregatæ, quam Christus per Spiritum Sanctum atque Apostolos, relictis ob suam perversitatem Judæis, visitare dignatus est.

Et repleti sunt omnes in synagoga ira per vitium, quæ est inordinatus appetitus vindictæ propter parvipensionem, hæc præinducta Christi eloquia audientes: quia ut eis apparuit, Christus eos superflue vilipendit, præferendo eis gentiles, quos Judæi contemnebant ut canes, et quia ipsos de ingratitudine aliisque peccatis notavit. Verumtamen Gregorius dicit eos commotos, quia Christus asseruit, Hodie scriptura hæc impleta est, etc., quasi se præsumptuose compararet Prophetis. In his Judæis sacrilegis, quorum insaniam, ingratitudinemque multi sectantur, illud Proverbiorum est impletum: Non amat pestilens eum qui se corripit; illudque Amos, Odio habuerunt corripientem, et loquentem perfecte abominati sunt. Unde in Ecclesiastico scribitur: Stuppa collecta, synagoga peccantium, quæ statim igne iræ accenditur. Hinc et Terentius ait: Obsequium parit amicitiam, veritas odium. Et surrexerunt, ira eos bestialiter impellente, et ejecerunt, id est, tanquam reum mortis irreverenter expulerunt, illum extra civitatem suam Nazareth; et duxerunt illum usque ad supercilium montis, super quem civitas illorum erat ædificata, ut præcipitarent eum, et præcipitando occiderent illum: imitantes patrem suum diabolum, qui dixit ad Christum, Mitte te deorsum; imo quantum ad hoc illo pejores, quia quod ille suggessit, isti facere sunt moliti.

Ipse autem transiens per medium illorum, ibat, id est, manus impiorum elapsus est et evasit, non volando aut currendo effugiens, sed per medium illorum pedester, potenter ac mire pertransiit. Quod tam increata potestate, quam virtute creata seu potestate humanitati collata, facere quivit. Per utramque etenim potuit mentem illorum subito immutare ac stupefactam seu stupidam reddere, sicut et tempore passionis prostravit sceleratos, dicendo, Ego sum: quando et dixit ad Patrem, Dedisti ei, videlicet mihi Filio tuo, potestatem omnis carnis. In templo quoque tot millium compescebat ingenia, quando negotiantes inde ejecit: quod secundum Origenem, fuit majus miraculum quam suscitatio mortuorum, vel saturatio quinque millium ex quinque panibus. Insuper, divina et in-

Prov. xv, 12.

Amos v, 10.

Eccli. xxi, 10.60

Joann. xviii, 5, 6.

Ibid. xvii, 2.

Ibid. u, 14-16. creata virtute potuit se illis invisibilem reddere. Quod etiam per creatam sibi datam potentiam potuit, quia secundum superiorem animæ suæ portionem exstitit comprehensor : idcirco dum voluit, dotes corporis glorificati etiam ante passionem sæpe assumpsit, secundum Hugonem, corpusque suum animæ suæ perfecte obediens et subjectum erat in tantum, ut juxta Damascenum, omnia naturalia fuerint in Christo voluntaria : sicut et Thomas in tertia parte testatur. Ideo corpus Christi immutavit visum præsentium, secundum quod placuit animæ ejus, cujus potestate atque imperio suspendi poterat immutatio talis. Hinc aliqui asserunt, quod Christus reddidit se invisibilem illis, quemadmodum in Joanne inducitur :61 Jesus autem abscondit se et exivit de templo; itemque, Quærebant Jesum apprehendere, et exivit de manibus eorum.62

Refert hic Beda, quod dum Dominus Christus de manibus illorum elapsus, de medio illorum de vertice rupis descenderet, ac sub rupe latere vellet, subito ad tactum vestis Christi, saxum illud subterfugit seu cessit, et instar ceræ solutum, quemdam sinum, hoc est concavitatem, fecit, in qua corpus dominicum susciperetur : in quo loco omnia lineamenta et rugæ vestis ac vestigia pedum in rupe apparent adhuc, sicut testantur qui viderunt. Sed et Joannes de Mandevilla in Itinerario suo scribit de hoc, adjiciens quod Christus tunc vehementer expavit. Hoc tamen credendum non reor, imo nequaquam tenendum, nisi dicatur quod sponte timorem illum assumpserit, quemadmodum tempore passionis. Alias, cur trepidasset qui universa futura tam perfecte præscivit, et tantæ potentiæ fuit, qui nec invitus ducebatur ab illis, sed sponte se duci permisit? Quod si voluisset, in quocumque viæ illius spatio omnes fecisset immobiles.

Noluit autem præcipitari : quoniam tempus passioni suæ divinitus præfixum nondum fuit impletum; et quoniam aliud genus mortis elegit, videlicet crucifixionem; ut impleretur quod scriptum est :63 Foderunt manus meas et pedes meos;64 et iterum, Dederunt in escam meam fel. Item, quia nondum implevit opera propter quæ missus fuit a Patre, videlicet prædicationem evangelicæ legis, institutionem sacramentorum, miraculosos effectus : de quibus omnibus passioni jam proximus dixit in Joanne : Pater, opus consummavi quod dedisti mihi ut facerem;65 nunc autem ad te venio.

Et descendit in Capharnaum, quia relictis concivibus suis perfidis et ingratis, venit ad urbem Capharnaum. Verumtamen, ut ex præhabitis innotescit, istud, Et descendit in Capharnaum, usque ad finem capituli, non continuatur cum littera immediate præcedente, sed cum eo quod superius scriptum est :66 Regressus est Jesus in virtute Spiritus Sancti de Judæa in Galilæam. Venit ergo Capharnaum, civitatem Galilææ, ibique docebat illos, scilicet habitantes et præsentes ibidem, sabbatis, hoc est diebus sabbati, quando ut dictum est, Judæi copiosius ad loca divini obsequii confluebant.

Et stupebant in doctrina ejus, id est, de excellentia documentorum prædicationisque Christi admirabantur. Cujus una causa subjungitur : quia in potestate erat sermo ipsius, id est, verba ejus efficacia valde et potentia erant : Primo, quia per miracula confirmabantur, atque divina et vera ostendebantur. Secundo, quia ea mox concomitabantur effectus. Statim enim ut jussit aliqua prodigia fieri, fiebant perfecte. Tertio, quoniam verba Christi habuerunt singularissimam atque fortissimam vim movendi audientium corda, utpote ea compungendo, inflammando, penetrando, terrendo. Ignea enim protulit verba sententiis plena; facundissimus quoque dulcissimusque fuit eloquio, et nihilo minus terribilis, quando volebat. Unde illud Jeremiæ dicere potuit : Numquid non verba mea sunt quasi ignis, et quasi malleus conterens petram?67 Nec mirum si in humanitate tam potestativi fuit sermonis, qui secundum divinitatem est Dei Patris sermo

Hebr. IV, 12. omnipotens, Verbum æternum, de quo ad Hebræos ait Apostolus: Vivus est sermo Dei, et penetrabilior omni gladio ancipiti. Quarto, quoniam habuit auctoritatem addendi ad verba legis, eam perficiendo et spiritualiter interpretando, imo finem eidem quantum ad præcepta cærimonialia imponendo, quum esset dator ac dominus legis. Quinto, quia quod docuit, opere adimplevit. Hinc Beda fatetur: Sermo (inquiens) prædicatoris in potestate est, dum ea quæ docet, operatur: qui enim facto destruit quod verbis prædicat, contemnitur.

33

Et in synagoga erat homo habens spiritum immundum, hoc est possessus a dæmone: qui immundus vocatur, quoniam in se ipso totus immundus seu vitiosus consistit, in omnibus quæ agit peccans, quia ad finem perversum omnia refert. Insuper immundus dicitur ab effectu, quoniam ad vitiorum impuritatem hominem tentando inducit: juxta quem modum etiam nominatur mutus et surdus, quia hominem possessum mutum facit et surdum.

Marc. IX, 16, 24; Luc. XI, 14.

34

Et exclamavit voce magna, dicens. Aliqui dicunt, quod in Scripturis canonicis nullibi legitur vox magna, nisi in bono: cujus oppositum ex hoc loco probatur. Sine, id est, cessa nos dæmones affligere. Dolebat quippe diabolus de Christi præsentia, quem sibi maxime contrarium vidit; item de ejus salutari doctrina, quæ animarum exstitit medicina, sicque de hominum conversione potissimum tristabatur. Timuit quoque expelli ab homine, et ab hominum infestatione ac deceptione arceri, atque in loca pœnalia relegari. Ideo ait: Quid nobis et tibi, Jesu Nazarene? id est, quum nulla sit inter te et nos amicitia, societas, confœderatio, cur venisti ad nos? præsertim quum amor soleat esse ratio unionis: nam et Apostolus, Quæ, inquit, conventio Christi ad Belial? Sed Christus accessit diabolum, non sicut amicus amicum, sed ut judex reum, pugil adversarium, liberator raptorem. Quod et diabolus advertens, adjecit: Venisti perdere nos? Tanta est

II Cor. VI, 15. invidia impietasque diaboli, ut perdi se reputet, si ab hominibus expellatur, atque ab eorum nocumento frenetur. Itaque, Venisti perdere nos, id est vincere, spoliare, debilitare? Ad hoc utique Christus venit, ut vasa diaboli ei auferret, ejus tyrannidem refrenaret, ipsum comprimeret, suppeditaret, et tandem in infernum retruderet. Scio te, quia sis Sanctus Dei, hoc est Sanctus Sanctorum ad Deum specialissime pertinens, utpote Christus in lege promissus: de quo in Daniele habetur, Ungatur Sanctus Sanctorum; atque in Psalmo, Non dabis Sanctum tuum videre corruptionem.

Marc. III, 27.

Dan. IX, 24.

Ps. XV, 10.

B

Circa hoc quæritur, an dæmones cognoverunt Jesum esse Messiam. Et patet responsio ex dictis.

Lyra autem circa hæc verba scribit super Marcum, quod dæmones sciebant Jesum esse Messiam in lege promissum; et intendit asserere, quod certitudinaliter hoc sciebant, utpote per prophetias de Christo prædictas, quæ determinant locum et tempus ac modum veniendi ipsius Christi. Verumtamen, ut affirmat, nesciebant eum esse Dei Filium per naturam Deo Patri æqualem, licet ad hunc finem tentaverit eum diabolus, quia si cognovissent eum esse Deum, nunquam induxissent Judæos ad ipsum crucifigendum.

In Marc. I, 24.

C

Contra hæc objici posset, quia implicare videntur. Si enim diabolus scivit quod Jesus esset Messias, ex Prophetarum oraculis, consequens est quod pariformiter sciverit eum esse Unigenitum Dei, verumque Deum. Hoc enim ex scripturis Prophetarum patet, concluditur, et habetur, quod Christus in lege promissus, esset Unigenitus Dei, veram habens cum Patre divinitatem, Isaia dicente: Puer natus est nobis, et vocabitur nomen ejus Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri sæculi, Princeps pacis. Et Jeremias: Hoc est, inquit, nomen quod vocabunt eum, Dominus justus noster: loco cujus in Hebræo habetur nomen Domini tetragrammaton, quod non competit nisi vero summoque Deo, ut etiam Hebræorum magistri concordi-

Is. IX, 6.

Jer. XXIII, 6.

D ter profitentur. Michæas quoque testatur : Egressus ejus sicut a principio, a diebus æternitatis. Et Daniel inquit: Potestas ejus, potestas æterna, quæ non auferetur. Itemque Psalmista : Sedes tua, Deus, in sæculum sæculi ; et rursus, Concupiscet rex decorem tuum, quoniam ipse est Dominus Deus tuus, et adorabunt eum; et iterum, Sit nomen ejus benedictum in sæcula, ante solem permanet nomen ejus.6869 Quod autem hæc omnia ad litteram dicantur de Christo in lege promisso, dubitare non potest quisquis loca Scripturarum ubi ista habentur diligenter perspexerit, præcedentia et consequentia ibi pensando.70 Itaque ista esse de rege Messia prænuntiata certissime novit diabolus : idcirco, si ex Scripturis noverat Jesum esse Messiam, æque certitudinaliter scivit quod Filius Dei per naturam consisteret.

Insuper, non minus omisisset diabolus inducere Judæos ad occisionem Christi, si certitudinaliter agnovisset eum esse Messiam seu Christum, quam si scivisset eum Dei Filium naturalem.71 Causa enim quare non induxisset Judæos ad hoc, fuit, ne redimeretur genus humanum, quod scivit per Messiæ occisionem salvandum. Imo si certitudinaliter scivisset Jesum esse Dei Filium naturalem, plus odisset eum quam si putasset eum hominem purum. Quanto enim quis melior est, tanto plus odit eum : unde nec aliquem tantum odit, ut Deum. Itaque, si certe scivisset Jesum esse Dei Filium naturalem, non omisisset Judæos inducere ad crucifixionem ipsius ex aliqua dilectione vel reverentia ad ipsum;72 nec propter enormitatem peccati, quum quo quid iniquius fuerit, eo plus complacet ei; nec ex timore suæ punitionis, quoniam tanta est ejus invidia contra Sanctos, quod eos tentare ac persequi non omittit propter augmentum suæ calamitatis vitandum : quemadmodum etiam tempore Antichristi non omittet Antichristum et ejus satellites inducere ad destruendum cultum, legem, fidemque Christi, quantum poterit;73 nec dubium quin et ad ipsam Christi interfectionem induceret Antichristum, si possibile esset Christum in propria persona ab Antichristo occidi, non obstante quod nunc utique noscit Jesum esse Deum et hominem. Denique dæmones omnesque damnati, in tantum invident gloriæ superbeatissimi Dei, quod vellent eum non esse, et si possent ipsam Divinitatem occiderent, patricidis ac matricidis similes exsistentes. Constat ergo, quod nulla sit ratio cur diabolus non induxisset ad Christi occisionem Judæos, si certe novisset Jesum esse Christum, nisi ne salvaretur genus humanum, cujus saluti ineffabiliter invident dæmones.

Postremo Glossa hoc loco sentit, quod dæmones non habuerunt certitudinalem, sed conjecturalem de Christo notitiam, quod scilicet Christus esset :74 nempe quod dictum est, Scio, exponit, Vehementer opinor.

Itaque Christus est Sanctus Dei, quia ut Deus, est æqualis atque ejusdem sanctitatis cum Patre, et essentialiter et æternaliter infiniteque sanctus et sanctitas ipsa. C Secundum humanitatem vero, est Sanctus Dei, tanquam sanctificatus a Deo ab incarnationis exordio : sanctificatus, inquam, non quasi ab aliqua labe purgatus, sed omni virtute, dono et gratia Spiritus Sancti repletus, et sanctior universis ac singulis, etiam simul sumptis. Unde in Joanne loquitur de se ipso : Quem Pater sanctificavit et misit in mundum.

Et increpavit illum Jesus, dicens : Obmutesce, et exi ab eo. Quamvis quæ dixit diabolus, ad Christi pertinent præconium, nihilo minus silentium illi Christus imposuit, quia ipse qui verus et veritas est, noluit testimonium ejus suscipere qui mendax est ab initio, et ne diabolus veris falsa misceret, item ut Christi exemplo doceamur dæmonum dicta contemnere.75 Dicit autem Cyrillus, quod dæmones putarent per hujusmodi laudem facere Jesum inanis gloriæ amatorem, ut ab eorum contrarietate cessaret, utpote gratiam pro gratia recompensans. Et quum projecisset illum hominem dæmoniacum, dæmonium quod fuit in eo, in medium, hoc est in terram coram præsentibus, exiit ab illo, nihilque illi nocuit. Quamvis enim ante egressionem affligeret hominem illum, juxta illud Marci, Discerpens eum spiritus immundus;76 tamen egresso dæmonio, prior illa afflictio divina virtute cessavit, et confortatus est homo.

Et factus est pavor in omnibus, hoc est admiratio magna in omnibus qui istud viderunt. Admirabantur etenim potius modum agendi, quam factum in se, quum et exorcistæ eorum ejicere dæmones possent atque solerent. Porro naturale est homini, visis magnis et insolitis rebus timere, quamvis non omnes homines ideo æqualiter timeant. Boni enim et sapientes reverentialem timorem visis mirabilibus Dei concipiunt, alii sæpe aliter timent. Ex magnitudine quippe effectus, majestas causæ perpenditur, sicque timor reverentialis aut pœnalis innascitur; impia autem conscientia cito terretur, et ne quod meruit sibi contingat, veretur, præsertim dum divinæ potestatis advertit præsentiam. Unde et in Actibus Apostolorum habetur: Fiebat autem omni animæ timor, videlicet ex miraculis Apostolorum.77 Christus autem imperialiter fecit miracula: quod isti maxime mirabantur, ut subditur.

Et colloquebantur ad invicem, dicentes: Quod est hoc verbum, hoc est, quid prætendit? aut quam potens est sermo istius! Vel verbum potest hic accipi pro re significata per verbum, sicut in Scripturis frequenter accipitur. Itaque dicunt: Quod est hoc verbum? id est, quam mirabile est opus istud! Quia in potestate, hoc est sermone auctoritativo ac imperioso, et virtute, id est per potentiam efficacem, ad quam quum voluerit mox concomitatur effectus. Potestas quoque ad increatam Christi potentiam, virtus vero ad creatam ejus potentiam potest referri, quamvis illi non intellexerint ita. Nondum enim innotuit eis Jesu divinitas. Iterum, virtus accipi potest pro sanctitate ac merito animæ Christi, per quam quodammodo egit miracula, præsertim quum et alii Sancti, suæ merito sanctitatis miracula operati scribantur. Imperat immundis spiritibus, hoc est dæmonibus maculosis, aliosque maculantibus, et exeunt ab obsessis, dum præcipit eis: non obstante quod de dæmonio scriptum sit in Job, Non est potestas super terram quæ comparetur ei:78 de naturali enim potestate terrenorum seu habitatorum terræ hoc dicitur. Christus autem divina, cœlesti et supernaturali potestate hæc fecit: nam et creata Christi potestas tanta est, ut per eam summis angelis possit imperare, imperetque spiritibus, sicut et anima ejus illos illuminat, multo utique altius quam aliquis angelus superior inferiorem.

Postremo, per dæmoniacum istum intelligi potest quicumque magnus peccator, dæmonum subditus voluntati et servituti peccati: quem Christus ingrediens synagogam, hoc est corda eorum qui per caritatem nectuntur in Deo, a dæmonio liberat, dum ei gratiam pœnitendi largitur, tuncque dæmonem egredi jubet, ingrediente talem animam Spiritu Sancto. Dæmon autem projicit hominem in medium, hoc est, ad medietatem, in qua virtus consistit, eum reducit, non effective, sed occasionaliter, in quantum suo recessu fit homini occasio redeundi ad medietatem virtutis, ad quam illo possidente seu inhabitante, homo redire nequivit: quemadmodum etiam Deus dicitur hominem indurare, in quantum gratiæ suæ subtractione hominem indurari permittit, qui sine gratiosa Dei præsentia ad pœnitentiam mollificari non valet.

Præterea quæritur, quum Christus non nisi unum obsessum curaverit, cur pluraliter loquebantur, Quia in potestate imperat spiritibus immundis. Ad quod dici potest, quod plurale pro singulari ponebant, ut sæpe fit in Scripturis, imo et in communi modo loquendi: præsertim quia tam magnifice Christus istum unum sanavit, quod videntes putabant eum eadem virtute posse et alios sic curare.

Et divulgabatur fama de illo, id est de

Christo vel ejus miraculo, imo pariter de utroque, in omnem locum regionis Galilææ, juxta illud Marci : Processit rumor ejus in omnem regionem Galilææ.

Consequenter aliud Christi recitatur miraculum. Surgens autem Jesus de synagoga urbis Capharnaum : in qua sedit docendo, quia sedere magistrorum ac judicum est ; introivit in domum Simonis, id est Petri apostoli : qui primo vocatus est Simon, postea autem a Christo dictus est Petrus, ut infra dicetur. In Marco autem adjicitur, Et Andreæ :79 unde in domo illa Petrus et frater ejus Andreas aliquando pariter morabantur. Socrus autem, id est mater conjugis, Simonis, tenebatur magnis febribus :80 ita quod diu laboravit hac ægritudine ; et Christo ingrediente actualiter vexabatur. Propter quod Marcus ait, Decumbebat febricitans. Habuit autem acutissimas febres, præsertim quia fuit annosa, et naturalis in ea calor defecit : unde in senibus febris solet mortem inducere. Et rogaverunt illum pro ea, id est, discipuli Christi et præsentes in domo Christum deprecabantur ut vetulam illam sanaret : quibus ipse tanquam piissimus mox consensit, ut subditur. Et stans super illam. Accessit enim ad locum quo jacuit illa, et sic situ altior fuit : et forte faciem suam inclinavit ad decumbentem ægrotam, agens quod sequitur, imperavit febri. Auctoritatem enim, potestatem, atque dominium habuit super omnem entitatem creatam. Itaque, Imperavit febri, id est, jussit eam cessare, et dimisit illam, id est, febris statim a vetula illa recessit. Et continuo surgens, ministrabat illis, id est Christo et commensalibus ejus, tanquam grata de beneficio sanitatis sibi tam miraculose collato, et valde læta ; eos quoque quibus ministrabat, spectaculo lætificans tam jucundo.

In quibus multa miranda sunt contemplanda, quia modus agendi gloriosior fuit quam opus in se, quum et naturaliter quis posset curari a febre ; sed tam imperialiter et repente gravibus febribus laborantem curare, ita ut febre cessante plena sanitas et corporis robur pariter mox reverterentur, omnino divinum miraculosumque fuit : potissimum, quoniam febricitantes, febre cessante, valde lassi sunt corpore, incipienteque sanitate, pristinæ ægritudinis sentiunt mala, paulatim quoque vires recipiunt. Constat autem quia potestas, quo major est, eo celerius operatur. Potestas autem Christi secundum quod Deus est, infinita consistit, sed et creata ejus potestas, omnium creaturarum potestatem excedit : ideo potuit in instanti atque celerrime miracula operari ; et si aliqua fecit protractius, non ex defectu potestatis hoc fuit, sed propter mysterium.

Denique juxta Glossam, Christus interdum rogatus, interdum non rogatus, fecit miracula, ad insinuandum quod aliquando orantibus peccata relaxat, aliquando non recordantibus gratis indulget, quando videlicet ita dispositi sunt, quod si recordarentur vitiorum suorum oblitorum, dimitterent ea, et veniam precarentur. Tunc enim dimittit ea, aut certe revelat ea, ut recordans pœniteat et exoret. — Insuper, Christi dignatio atque humilitas sunt pensandæ : qui apud Petrum virum inopem manere elegit, ut discamus, sicut ait Cyrillus, cum pauperibus conversari, nec depressos inopesque spernamus.

Spiritualiter, per vetulam febricitantem, designatur quæcumque anima vitiis et passionibus, quæ animarum gravissimæ febres sunt, inveterata : ad quam quum Christus per pietatis suæ opem, seu gratiæ infusionem accesserit, mox curatur, et Christo ejusque servis obsequitur, sicut ait Apostolus : Per caritatem servite in invicem.81 Si autem discipuli, visa corporali ægritudine vetulæ, compassi sunt, et Christum pro illius curatione deprecabantur, quanto magis quum viderimus alicujus animam vitiis et passionibus superatam, læsam atque squalentem, mox caritative humiliterque condolere debemus, et Christum pro illius cura ac reformatione cordialiter exorare? Sed multi sunt indiscreti, ad indignationem et ultionem proniores quam ad compassionem atque subsidium : quum tamen dicat Apostolus, Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi ;82 imo Christo testante, eadem mensura qua mensi fuerimus, remetietur et nobis.8384

Verum, quia innumerabilia fuerunt Christi miracula, sicut et ejus potestas incomparabilis exstitit, idcirco post particularem duorum narrationem signorum, plura generaliter referuntur. Quum autem sol occidisset, omnes qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum. Omnes itaque in Capharnaum, cognatos, domesticos, familiares, seu caros, variis infirmitatibus tabefactos, quorum multi per se ire non poterant, duxerunt ad Christum, cognitis præfatis duobus miraculis. Ita et Christiani, præsertim prælati et patres, infirmos suos, id est vitiis languidos, Christo adducere debent, eos ad pœnitentiam inducendo. At ille singulis infirmis manus imponens, curavit omnes : quos utique solo imperio sine contactu, quivit curare ; sed singulis manus imposuit, ut dignationem suam, caritatem, et compassionem ad languidos et egenos ostenderet, item ad demonstrandum quod corpus suum divinæ potestatis instrumentum esset et organum, per quod Deus genus humanum in corpore et anima reformare decrevit. Quemadmodum autem Christus illos manum imponendo sanavit, ita et omnes qui per veram contritionem ad ipsum accedunt, vel saltem quod in ipsis est faciunt, spiritualiter curat, gratia et virtutibus firmat : quibus et manum, id est pietatis suæ opem, imponit, juxta illud de electo conscriptum in Psalmo :85 Quum ceciderit non collidetur, quia Dominus supponit manum suam.

Quæritur, cur præfati adduxerunt infirmos suos de sero ad Christum, et non in die. Ad quod Origenes respondet, quod verecundabantur, vel Pharisæos timebant, vel quia putabant non licere sanare in sabbato, vel quia in die circa alia erant intenti.

Exibant autem dæmonia a multis, clamantia. Ex quo apparet, quod multi de numero infirmorum illorum fuerunt obsessi, ex quibus ejecit dæmones, exeundo clamantes : Quia tu es Filius Dei. Circa quod asserit Gorra, quod et paulo ante jam affirmavi, quod dæmones noverant per Scripturas Deum Dei Filium incarnandum, ideo eo modo noverant Jesum esse Dei Filium, quo noverant eum esse Christum. Et increpans ea : non quia falsum dixerant, sed quia verum mala intentione locuta sunt, et quia eorum confessio fuit extorta, ex servili procedens timore : quia metu gravioris supplicii ista dixerunt, sicut et servus iniquus ac fugitivus a domino deprehensus, metu verberum veritatem fatetur et dominum laudat ; non sinebat ea loqui quia sciebant eum esse Christum, hoc est, non permisit dæmones amplius prosequi aut resumere verba prædicta, et quod scirent eum esse Messiam. Cur autem prohibuit dæmones sibi testimonium dare, jam dictum est ; et addi nunc potest, quod etiam ideo ne sua passio impediretur. Si enim Judæi certitudinaliter atque stabiliter agnovissent eum esse Christum, nunquam eum crucifixissent, nec occidissent. Unde et Beda ait : Ipsi quoque Apostoli præcipiuntur a Christo reticere de ipso, ne divina majestate prædicata, passionis dispensatio differretur. Postremo, non est speciosa laus in ore peccatoris, nec decuit purissima Christi mysteria fœdissimis dæmonum pandi linguis, ut Theophilus atque Chrysostomus protestantur. Quomodo autem sciebant Jesum esse Christum, præhabitum est, utpote scientia conjecturali, non certa et stabili.

Facta autem die, id est die immediate sequenti de mane, egressus urbem Capharnaum ibat in desertum locum, scilicet in solitudinem : primo, ut doceret nos fugere laudem gloriamque humanam, tunc maxime quum aliquid magnificum egerimus, et magis a cunctis adspicimur et reputamur ; secundo, ad instituendum, commendandum, ac confirmandum solitariæ ac eremiticæ vitæ secretum;8687 tertio, ut doceret aliorum prælatos ac prædicatores, imo et omnes fideles, ut post occupationem externam, hominumque tumultum, ad secretum confugiant locum, ubi orando ac meditando, cor suum recolligant, ac Deo sincerius atque stabilius vacant. Et turbæ requirebant eum. Populares etenim Christo magis adhæserunt, quam primates Judæorum, ac Scribæ et Pharisæi, quorum vel pauci, vel nulli, eum secuti dicuntur hac vice. Et venerunt usque ad ipsum; et detinebant illum, ne discederet ab eis. Delectabantur enim in eloquentia, sapientia, virtutibus, ac miraculis ejus.

Quibus ille ait: Quia et aliis civitatibus oportet, id est, expedit, hominumque saluti opportunum est, imo et ex suppositione oportuit, quia ita præordinavit Deus, me evangelizare regnum Dei, hoc est prædicare beatitudinem paradisi cœlestis, et qualiter ad illud venitur. Regnum quoque Dei potest intelligi status Ecclesiæ militantis vel sacra Scriptura. Quia ideo missus sum a Patre æterno per incarnationis mysterium, item per jussionem qua Pater seu Trinitas tota Christo secundum naturam assumptam officium istud præcepit, quemadmodum in Joanne loquitur:88 Sicut mandatum, inquiens, dedit mihi Pater, sic facio. Ex quo patet, quam divinum ac præclarissimum sit prædicationis officium, quum Unigenitus Dei propter illud exercendum se perhibeat missum. Et iterum patet ex hoc, quam cæci damnabilesque consistant pastores sive prælati, qui ex superbia quadam, vel negligentia, seu alia insufficienti causa, illud omittunt, quum illud ad eos præsertim pertineat, et taliter vivere teneantur, ut sint ad prædicandum idonei. Aliqui quoque insufficientissime se excusant, ut quod sint malæ memoriæ: quibus salubrius esset et tutius, sermones in libro legere (quod et Gregorius Papa sæpe peregit) quam prædicationem omittere.

Et erat prædicans in synagogis Galilææ. In synagogis equidem docuit, ubi populus amplius confluebat. Veritas enim non appetit angulum, sicut et Christus in Joanne protestatur: Omnis qui facit veritatem venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus.89 Unde et tempore passionis dixit pontifici: Ego semper docui in synagogis, ubi omnes Judæi conveniunt; et in occulto locutus sum nihil.90

Footnotes

  1. IV Reg. II, 15. ↩

  2. Ps. LXXI, 18. ↩

  3. Matth. XXVIII, 18. ↩

  4. Joann. VIII, 12. ↩

  5. Joann. XIII, 16. ↩

  6. Is. LXI, 1. 18 ↩

  7. Sap. I, 7. ↩

  8. II Cor. III, 17. ↩

  9. Is. XI, 2. ↩

  10. Joann. viii, 29. ↩

  11. Ps. XLIV, 8. ↩

  12. Act. x, 38. ↩

  13. Ephes. v, 2. ↩

  14. Coloss. ii, 9. ↩

  15. Joann. ii, 19. ↩

  16. Ps. i, 19. ↩

  17. Lev. viii. ↩

  18. 1 Reg. x, 1; xvi, 13; ↩

  19. II Reg. ii, 4; ↩

  20. III Reg. i, 39, etc.; ↩

  21. III Reg. xix, 16. ↩

  22. Ibid. 21. ↩

  23. Matth. v, 3. ↩

  24. Ephes. ii, 17. ↩

  25. Luc. xix, 10. ↩

  26. Ps. l, 19. ↩

  27. 1 Joann. III, 8. ↩

  28. Ps. XLIV, 3. ↩

  29. Ps. XLIV, 3. ↩

  30. Joann. VII, 46. ↩

  31. Matth. XII, 35. ↩

  32. Matth. XII, 35. ↩

  33. Ephes. IV, 29. ↩

  34. Matth. xiii, 55; ↩

  35. Marc. vi, 3. ↩

  36. Ps. LXXVII, 34. ↩

  37. Zach. xiv, 5. ↩

  38. vers. 31. ↩

  39. vers. 16. ↩

  40. IV Reg. xix, xx. ↩

  41. Eccli. XLVIII, 25. ↩

  42. II Reg. xii, xxiv. ↩

  43. II Par. xx, 20. ↩

  44. Luc. xiii, 17. ↩

  45. Gen. xlii, 38 et seq.; ↩

  46. Dan. ii, 48; v, 29; Esther viii, 2, 15. ↩

  47. Ezech. iii, 6, 7. ↩

  48. Marc. vi, 5, 6. ↩

  49. Matth. xiii, 58; ↩

  50. III Reg. xvii, 1. ↩

  51. Ibid. xvii; xviii, 5. ↩

  52. Ibid. xvii, 19 et seq. ↩

  53. Ibid. 8, 9. ↩

  54. Jacob. v, 16-18. ↩

  55. IV Reg. xiii, 14. ↩

  56. IV Reg. vii, 3 et seq. ↩

  57. IV Reg. v, 1. ↩

  58. IV Reg. ii, 2 et seq. ↩

  59. Ibidem. ↩

  60. vers. 9. ↩

  61. Joann. VIII, 59. ↩

  62. Joann. x, 39. ↩

  63. Ps. XXI, 17. ↩

  64. Ps. LXVIII, 22. ↩

  65. Joann. XVII, 4, 13. ↩

  66. vers. 14. ↩

  67. Jer. XXIII, 29. ↩

  68. Ibid. 12. ↩

  69. Ps. lxxi, 17. ↩

  70. Dan. vii, 14. ↩

  71. Ps. xliv, 7. ↩

  72. Joann. x, 36. ↩

  73. Joann. xiv, 6. ↩

  74. Mich. v, 2. ↩

  75. Joann. viii, 44. ↩

  76. Marc. 1, 26. ↩

  77. Act. ii, 43. ↩

  78. Job xli, 24. ↩

  79. Ibid. 29. ↩

  80. Marc. i, 30. ↩

  81. Galat. v, 13. ↩

  82. Galat. vi, 2. ↩

  83. Luc. vi, 38. ↩

  84. Matth. vii, 2; ↩

  85. Ps. xxxvi, 24. ↩

  86. Eccli. xv, 9. ↩

  87. I Cor. ii, 8. ↩

  88. Joann. xiv, 31. ↩

  89. Joann. III, 21. ↩

  90. Joann. XVIII, 20. ↩

Chapter 12 of 51