Skip to the text

Articulus 12

ELUCIDATIO CAPITULI QUINTI : FACTUM EST AUTEM, QUUM TURBÆ IRRUERENT IN EUM, UT AUDIRENT VERBUM DEI.

FACTUM est autem, quum turbæ, de quibus in fine præcedentis capituli dictum est, irruerent, id est, cum magno fervore et copiose accederent, in eum, ut audirent verbum Dei, scilicet Christum, qui est verum et æternum Patris Verbum, ejus quoque sermonem. Desiderabant enim non solum eum adspicere et audire, sed etiam tangere, et posteriores impellebant priores, ita ut cum impetu quodam irruerent ad eum. Quis enim bonæ mentis non appeteret tam dulcem et pulchrum adspicere, tam sapientem et eloquentem audire, tam virtuosum et sanctum attingere, tot et tantorum mirabilium operatori adstare, præsertim quia gratiosissimum habebat delectabilissimumque adspectum? Imo in Revelationibus sacratissimæ Brigittæ credibiliter legitur dignissima virgo Maria loqui ad Brigittam, quod quicumque desolatus seu tristis vultum Filii sui adspexerat, mox relevamen consolatorium sensit, ita quod adversitatibus aut mœstitudine pressi, dicere consueverunt : Eamus ad Filium Mariæ, ut ex ejus consolemur adspectu. Nec mirum : ipse est enim de quo Psalmista prædixit, Speciosus forma præ filiis hominum. Denique multi Sanctorum tantæ leguntur sanctitatis et gratiæ1 exstitisse, quod quasi angelicum vultum habebant, resplendentibus in eorum facie mirabili serenitate atque fulgore : quanto magis hoc ita fuisse credendum in eo, in quo omnis plenitudo Divinitatis corporaliter2 habitavit, non solum per gratiam sicut in ceteris, sed et per hypostaticam unionem, cujus et anima Deo beatifice fruebatur, in quo tanta gratia erat quantam capere mens valet creata ?

Et ipse stabat juxta stagnum Genesareth : quod alio nomine dicitur mare Galilææ, a provincia in qua est; et mare Tiberiadis, a civitate Tiberiade sibi vicina. Et vidit duas naves stantes secus stagnum, videlicet prope littus laci illius, ut moris est. Piscatores autem, videlicet Petrus et Joannes et Jacobus3, ut infra habetur, et si qui forte eis associati fuerunt, descenderant, id est, ex navibus egrediendo, aquam circa littus intraverant, et lavabant, id est purgabant, retia sua, ut purgata plicarent, quia nil ceperant, et volebant ad tempus a piscatione cessare. Ascendens autem in unam navim, quæ erat Simonis, scilicet Petri, et fratris ejus Andreæ, ut aliqui dicunt : unde in Matthæo et Marco habetur, quod Jesus invenit Petrum Andreamque simul piscationi intentos;4 rogavit eum a terra reducere pusillum, hoc est navim ad modicum spatium in aquam dirigere, ut esset separata et distans a ripa, non tantum quin Christus posset ex ea audiri convenienter a populo stante in littore.5 Ideo quoque navim intravit, quia turbæ cœperunt eum comprimere, et in terra cum eis stans, non poterat ab omnibus tam congruenter adspici et audiri sicut in navi stans, ubi et nemini dorsum vertit in faciem, atque in omnium stetit adspectu.

Præterea advertendum, quod Lucas non servat hic ordinem, rei gestæ describendo historiam, ita quod littera ista non continuatur ad litteram immediate præcedentem, in qua prædicta ibi signa narrantur : nam socrus Petri, quæ ibi sanata describitur, fuit curata post vocationem Petri et Andreæ ad Christi apostolatum, ut ex Matthæo et Marco monstratur. In illa autem vocatione Petrus navim omnino reliquit, nunc vero in isto capitulo post verba inducta recitatur vocatio Petri, Joannis, et Jacobi ad Christi apostolatum, ut aliqui dicunt, vel ad ejus familiaritatem, et quemdam discipulatum, ut alii potius arbitrantur. — Porro ex hoc ostenditur maxima Christi dignatio, mansuetudo et pietas, quod Petrum pro tam parva re, tam modeste humiliterque rogavit, cui præcipere habuit : docens prælatos, ut proniores sint ad monendum quam ad præcipiendum, magisque cupiant diligi quam timeri. Sed econtrario agunt stulti ad præcipiendum proclives, et gladium sine causa idonea extrahentes : quibus per Ezechielem Deus improperat, Cum austeritate imperabatis ovibus meis et cum potentia.6

Ut autem cessavit loqui, volens pauperem naviculæ dominum præmiare pro

4 obsequio jam narrato, dixit ad Simonem : Duc in altum, id est, navem remotius amove a littore ad profundiora aquæ loca : sicque altum, pro profundo accipitur, sicut in Joanne, Puteus altus est ;78 atque in Psalmo, Veni in altitudinem maris. Vel ideo ait, In altum, quoniam aqua plus distans a littore altior est quam quæ ripæ propinquior est, ut in libro de Sphæra ostenditur. Et laxate retia vestra in capturam, id est, ad capiendos pisces ea explicate. Ait autem singulariter Petro, Duc, quia hoc ab eo solo fieri quivit ; pluraliterque adjungit, Laxate, quia hoc a pluribus fieri aptius potuit. — Mystice autem, per Petrum perfectiores signantur, ad quos præcipue pertinet in altum ducere, id est profunda scrutari mysteria. Per adjutores Petri signantur inferiores prælati, ad quos retia spectat laxare, id est connexa ordinate verba ad aliorum conversionem extendere.

Et respondens Simon, dixit illi : Præceptor, id est tu, o Domine, qui tantæ es auctoritatis ut merito appelleris Præceptor, cui et protinus est parendum, per totam noctem laborantes ad pisces capiendos, nihil, id est nullum piscem, cepimus. Quod quamvis naturaliter accidere potuerat, sicut et sæpe fit, divina tamen tunc dispensatione sic evenisse apparet, ut Christi potestas per sequens miraculum clarius emicaret, et alii magis confirmarentur ad fidem. In verbo autem tuo, id est propter tuum præceptum ; vel, In verbo tuo, id est ex spe adimpletionis jussionis tuæ ; laxabo rete cum adjutoribus meis similiter agentibus. In quo promptitudo obedientiæ S. Petri probatur, præsertim quia secundum naturam videbatur infructuosum retia laxare, quum non appareret spes naturaliter capiendi pisces.

Et quum hoc fecissent, concluserunt Simon et socii ejus, piscium multitudinem copiosam. In quo docemur, quam fructuosum sit obedire. Quemadmodum etiam Petrus laxavit rete ad piscandum, Christo jubente, non obstante quod ante in tanto conatu ac tempore nil cepisset ; sic prælati, doctores et prædicatores, juxta sacræ Scripturæ præceptum seu exhortationem laxare debent spirituale rete, hoc est coordinatas documentorum propositiones ad aliorum instructionem, profectum, seu conversionem proponere, cum fiducia gratiæ, atque auxilii Dei ; sicque sæpe Deo agente multos convertent, in quibus ante nil profecerunt. Rumpebatur autem rete eorum, hoc est, partim rumpi cœpit. Non tamen aliquis excidit piscis : quod etiam miraculum fuit.

Et annuerunt sociis qui erant in alia navi, videlicet Jacobo et Joanni, ut venirent ad eos navigio, et adjuvarent eos. Annuerunt autem, id est, nutu vel signo, non verbis, insinuaverunt eis ut subvenirent, quia præ admirationis magnitudine loqui vix poterant, et præ Jesu reverentia vix loqui audebant. Sic et spirituales pastores, videlicet prælati et prædicatores, quum se viderint omnes ad portum securitatis ac finem beatum non posse perducere, quos de hoc sæculo nequam velut ex procellosissimo mari jam aliqualiter abstraxerunt, atque ad pœnitentiam induxerunt, alios viros idoneos debent in adjutores quærere, invitare, assumere, ut conversos et pœnitentes custodiant, inflamment, perficiant. Sed quidam præsumptuosi et superbi sunt nimis, atque de propriis viribus et virtutibus fatue confidentes, aliorum auxilium sibi necessarium non arbitrantes, quum tamen se ipsos regere insufficientes probentur.

Et venerunt socii illi, et impleverunt, non illi soli, sed simul cum Petro ac suis, ambas naviculas, ita ut pene mergerentur. Quo patet, quod valde onerosa et copiosa piscium multitudo simul exstitit capta. Sic pluribus verbum Dei concorditer prædicantibus, et juxta propria verba viventibus, plurimi convertuntur. Propter quod Salomon ait : Frater qui adjuvatur a fratre, quasi civitas munita.9 Porro, naviculæ sunt particulares Ecclesiæ, quæ plurimis conversis pene merguntur, dum in ipsis recenter conversis manent quædam priorum vitiorum reliquiæ et pronitates ad malum ac passiones : in quibus et alii sæpe periclitantur, qui nondum ita perfecti sunt ut illorum imbecillitates æquanimiter valeant tolerare.

Quod quum videret Simon Petrus, procidit ad genua Jesu, dicens. Honor enim virtuoso debetur : ideo sicut censuit Jesum esse maximæ virtutis ac sanctitatis, sic exhibuit ei reverentiam grandem. Nam et ante istud miraculum credidit Jesum esse Christum, quando videlicet Andreas dixit ad eum, Invenimus Messiam qui dicitur Christus, adduxitque eum ad Jesum, ut in Joanne habetur :10 unde et viso isto miraculo, aucta fuit in eo hæc fides. Exi a me, quia homo peccator sum, Domine, id est, tibi adsistere, adesse, cohabitare, indignus sum, quia homo fragilis ac peccator, ac servus inutilis, tu autem tam potens, tam sanctus, ac Dominus. Itaque ex magnitudine miraculosi effectus, majestatem causæ pensavit ; et quia opposita juxta se posita clarius innotescunt, quo Petrus Christi virtutem excellentiamque magis attendit, eo propriam culpam ac parvitatem evidentius intellexit, atque humilius fassus est. Hinc Christum a se exire rogavit, non eum indignanter repellens, sed ex profundissima humilitate honorans ; nec tamen spiritualem ejus præsentiam seu gratiæ opem a se abesse optavit. Unde in isto similis fuit centurioni dicenti : Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum ;11 sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. De hac quoque spirituali præsentia semper optanda ait Gregorius : Si te peccatorem consideras, necesse est ut a te Dominum non repellas.

At vero, sicut Petrus viso hoc signo, nihil meritis suis adscripsit, neque inaniter gloriatus est, sed totum se humiliavit, et Christo grates rependit, ejusque præsentia se fatebatur indignum ; ita dum prælatus, aut prædicator, seu exhortator, multos aut quosdam converterit, totum divinæ pietati attribuat, et gratias agens nullatenus extollatur, imo se indignissimum arbitretur ut per eum Spiritus Sanctus talia operetur, et Domino se prosternat. Ex hoc quoque ostenditur magnitudo devotionis fervorisque Petri, quod ipse solus ad genua Jesu prolapsus sit, quum tamen aliis senior esset.

Stupor enim circumdederat eum, et omnes qui cum illo erant, in captura piscium quam ceperant, hoc est, vehemens admiratio ex omni parte atque totaliter occupavit corda istorum, ex consideratione tanti prodigii : cujus admirabilitatem tanto certius noverant, quo in arte piscatoria exercitatiores fuerunt. Unde et Christus eorum infirmitati condescendens, per tale miraculum voluit eos allicere, quod ad eorum officium magis spectabat quantum ad facti materiam : sicut et Magos astronomiæ intentos, per stellam apparentem adduxit.12 Denique tam repentina piscium tot innumerabilium captio, fuit prorsus mirabilis. Quæri quoque potest, quomodo tot pisces ibi adunati exstiterint. Ad quod facile respondetur, quod Christus divina sua potestate pisces subito et de novo creare, seu ex diversis locis colligere potuit, quos item angelico ministerio potuit illico adunare. Similiter autem Jacobum et Joannem, filios Zebedæi, qui erant socii Simonis in piscando, circumdedit stupor : non tamen corruerunt ad genua Jesu, quamvis ipsius essent cognati. Sic quoque omnem rite pensantem merito admirationis stupor adimplet, dum ab ipsis Christi Apostolis, viris idiotis atque simplicibus, considerat totum quodammodo mundum tam cito conversum ad tam arduam legem, tamque incomprehensibilem fidem, quod omni pene miraculo majus reputatur miraculum : in quo et facta olim miracula, quasi in suo relucent effectu. Unde nec opus est ea frequentius iterari, quamvis Deus ex sua superimmensa clementia multoties iteraverit ea, ad excitandam hominum tarditatem, qui præterita non advertunt, nec inchoationem et processum Ecclesiæ subtiliter intuentur, atque ad confutandam hæreticorum infidelium­que aliorum insaniam.

Et ait ad Simonem Jesus : qui sicut se Christo singulariter humiliavit, sic meruit singulariter consolari ab eo. Cor enim contritum et humiliatum Deus non despicit, sed exhilarat, et confortat. Noli timere, immoderato timore, ex consideratione tuæ parvitatis et culpæ, ex contemplatione quoque signi hujus et excellentiæ meæ, ut ideo petas me exire a te; sed in consideratione pietatis et gratiæ meæ respira et gaude. Hoc etiam omnibus nobis implendum est. Ex hoc enim, id est cito post tempus istud; vel, Ex hoc, id est post istud piscationis officium; rursus, Ex hoc, id est hujus tuæ obedientiæ ac reverentiæ mihi exhibitæ, stuporis humilitatisque merito ; homines eris capiens, id est, prædicator et apostolus efficieris, ita quod exemplo, sermone, miraculis, orationibus, multos convertes, et intra Ecclesiam colliges, sicut intra sagenam colliguntur detinenturque pisces. Nam et ipsa Ecclesia comparatur sagenæ, Christo dicente : Simile est regnum cœlorum sagenæ missæ in mare, et ex omni genere piscium congreganti. Retia autem Apostolorum et prædicatorum, fuerunt instrumenta ac media quibus homines converterunt, videlicet exemplaris vita, miracula, prædicationes et preces. Juxta hanc similitudinem Dominus in Jeremia loquitur : Ecce ego mittam piscatores multos, et piscabuntur eos.

Et subductis ad terram navibus suis duabus prædictis, relictis omnibus, quæ ibi habebant, videlicet navibus et navium instrumentis, captisque piscibus; vel, Relictis omnibus hominibus qui ibi tunc aderant; secuti sunt eum. Corporaliter enim comitati sunt Christum, et mente devota ei adhæserunt.

Sed si soli Petro dictum est, Eris homines capiens, cur Joannes quoque et Jacobus secuti sunt Christum? Insuper, hoc loco non scribitur quod Christus vocaverit eos ad sequendum se. Itaque advertendum, quod triplex fuit discipulorum istorum vocatio : una et prima, ad solam Christi notitiam, quæ per Joannem describitur ; secunda fuit ad Christi familiaritatem; tertia, ad apostolatum, quæ per Matthæum et Marcum refertur. De secunda autem jam mentio facta est. Aliqui tamen dicunt, quod ista de qua nunc Lucas scribit, sit eadem cum illa quam Matthæus et Marcus enarrant. Sed Glossa aperte hic contradicit : Nondum (inquit) Petrus ad apostolatum eligitur, sed ei prædicitur quod aliquando sit eligendus. Et istud verius reor, quia ut dixi, hoc loco non legitur Christus alicui discipulorum istorum dixisse ut se sequeretur. Præterea in Matthæo et Marco habetur, quod primo invenit Petrum et Andream, quibus et dixit : Venite post me. Deinde progressus pusillum, invenit Jacobum et Joannem cum patre eorum in navi, vocavitque eos. Hic vero habetur, quod Joanne et Jacobo ingressis ad Petri navigium, locutus sit Petro hæc verba, et tunc pariter iverunt cum Christo; sed et infra loquitur Lucas de illius vocatione, de qua Matthæus et Marcus. Unde, quod hoc loco dicitur, Omnibus relictis Christum secuti sunt, intelligendum est, quod ex reverentia Christi ad spatium iverunt cum eo : nam et ideo, secundum quosdam, naves reduxerunt ad terram, quoniam ad eas intendebant reverti. Porro Augustinus in libro de Consensu Evangelistarum, tangit utrumque modum dicendi, nullum determinans.

Sciendum quoque, quod in Joanne aliquid huic miraculo simile scriptum est, quomodo scilicet discipuli isti post Christi resurrectionem uno impetu concluserunt centum quinquaginta tres magnos pisces ; et ibi pro miraculo additur, quod quum tanti essent, non est scissum rete. Hic vero, ad insinuandum aliud miraculum, fertur quod rete rumpebatur, et naviculæ pene demergebantur, quum tamen pisces non elaberentur. Unde per piscationem de qua ait Joannes, signatur collectio electorum intra triumphantem Ecclesiam, in qua nulla scissura est, nullumque periculum ; per istam vero, collectio credentium intra

Ecclesiam militantem, in qua boni malis miscentur, atque diversa occurrunt pericula, hæreses et schismata.

Deinceps narratur leprosi curatio. Et factum est, quum esset in una civitatum, videlicet in Capharnaum, et ecce vir plenus lepra, id est multum leprosus, ita quod lepra toto corpore fuit diffusa ac patens, et videns Jesum oculis exterioribus, et internis, quia majestatem et sanctitatem ejus credidit ac pensavit oculo mentis, qui est intellectus seu ratio : de cujus visu loquitur Christus Philippo, Qui videt me, videt et Patrem;13 et alibi, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt;14 et procidens in faciem, id est, solo tenus se prosternens, tam propter Christi dignitatem, quam propter curationis affectum ferventem, magnamque suam indigentiam, sperans se tanto celerius exaudiendum atque curandum, quo humilius sinceriusque rogaret; rogavit eum, dicens. Apud Matthæum habetur, quod adoravit eum :15 quod Athanasius de adoratione latriæ exponit, dicendo quod leprosus credidit Jesum esse Unigenitum Dei, non creaturam, sed Deum verum. Secundum Ambrosium vero, quod in faciem corruit, humilitatis exstitit ac pudoris. Domine, si vis, potes me mundare, id est, de potestate tua non dubito quin curare me possis, si velis. Nec exprimit clarius quid affectet, quia ex sua prostratione satis innotuit, et quoniam coram Christo plura loqui in conspectu turbæ erubuit. Rursus, quoniam corporalis infirmitas saluti animæ non repugnat, quemadmodum culpa, imo frequenter salubris est : ideo ejus medela non est multum importune et absolute quærenda; sed beneplacito dispositionis divinæ totum est committendum, cum humili propriæ affectionis interpretatione, ut sic curari quæramus, dummodo sit ad Dei honorem et nostram salutem, et quidquid fecerit Deus, complaceat nobis.

Et extendens Jesus manum, tetigit eum, dicens. Sicut enim pro nostra salute corpus assumpsit, ita per illud nostram est salutem operatus. Unde quem sine attactu curare potuit, tetigit : primo, ad suæ pietatis, humilitatis, ac dignationis magnitudinem ostendendam, quia hominem solo adspectu horrendum non abhorruit tangere; secundo, ad nostram instructionem, videlicet ne corporaliter languidos et deformes spernamus, imo si opus est, foveamus, portemus, tangamus, cum omni compassionis affectu; tertio, ut per corporalem contactum, spiritualem designaret attactum, videlicet quod illi vere ab omni culpa mundantur, quos ipse per dona et gratiam suæ caritatis tangit ac visitat; quarto, ut se verum assumpsisse corpus ostenderet, ad confutationem perfidiæ impurissimi Manichæi. Volo. Et quod subditur, passive legendum est, scilicet, Mundare, hoc est, præcipio ut a lepra munderis. Denique Christus voluit, jussit et fecit hoc signum divina et increata voluntate ac potestate, tanquam per causam simpliciter primam, principalem et auctoritativam. Voluntate quoque humana ac potestate creata et supernaturali voluit, jussit et fecit hoc tanquam per causam secundariam, instrumentalem et subauctoritativam, seu minus principalem : cui conveniebat præcipiendo operari miracula, non eo modo ut voluntati ac potestati divinæ, imo quoad illam fuit instrumentalis; sed quia omnis creatura fuit subjecta etiam voluntati ac potestati Christi creatæ, et quia Deus per illam taliter instituit operari. Unde et aliqui Sancti leguntur quasi jubendo fecisse miracula, non quod sua, sed divina hoc agebant virtute.

Et confestim lepra discessit ab illo, id est, in momento seu instantanee periit et cessavit. Divinæ etenim potestati, quum sit infinita, competit agere in instanti, quum placet; et dicere Christi efficax fuit. Augustino quoque testante, idem est rem fieri Deo volente et agente.

Quæritur, quomodo dicat Lucas factum hoc signum in urbe, quum Matthæus scribat, quemadmodum Christo descendente de monte, leprosus iste ipsum accesserit, sitque sanatus, et postea legitur Christus ibi introisse Capharnaum.16 Ad quod aliqui dicunt, quod leprosus iste cœpit in via accedere, ut refert Matthæus, sed in urbe curatus est. Matthæus tamen propter compendium, prosequitur ejus curationem antequam Christi ingressum in Capharnaum narret. Non enim Evangelistæ in omnibus semper ordinem loci ac temporis determinate observant, recitando quæ gesta sunt, sed quod principale est promunt, et id de quo vis non est, determinare non curant.

14

Et præcepit illi ut nemini diceret. Non absolute prohibuit leproso beneficium sibi impensum manifestare ac dicere : nam subditur, Sed vade, ostende te sacerdoti. Voluit ergo ut primo sacerdoti se præsentaret, ne si sacerdotes ante illius adventum perciperent eum a Jesu curatum, ex invidia recusarent eum tanquam curatum admittere, ut dicit Chrysostomus ; item, ut doceret Salvator vanam laudem esse vitandam, nec ea jactemus quæ tamen aliunde satis apparent, quemadmodum istud factum se ipsum declaravit, et coram multis fuerat factum. Sed vade, ostende te sacerdoti, et offer, Deo gratias referendo, pro emundatione tua, tibi exhibita, sicut præcepit Moyses in testimonium illis, id est, quemadmodum Moyses jussit curatis a lepra, ut sacerdotibus se præsentarent in testimonium illis, hoc est, quatenus sacerdotes testarentur ac judicarent illos vere esse mundatos, et posse inter homines conversari. Jussit equidem Deus per Moysen, ut curatus a lepra, tortam panis duosque turtures, olei quoque sextarium Deo offerret, juxta ritum ibidem descriptum.17

Denique Christus tanquam novæ et evangelicæ legislator ac veteris legis perfector et consummator, sæpe legem dignanter implevit, ostendens legem sanctam atque divinam fuisse; sæpenumero eam ad litteram non servat, sed auctoritative transcendit. Unde et leprosum hunc tetigit, quum tamen in Levitico tangere leprosum esset prohibitum :18 quamvis illud præceptum daretur secundum communem statum ac cursum hominum, obligaretque eos qui a leprosis poterant maculari magis quam eos mundare, nec obligaret eos qui ex singulari gratiæ dono leprosos possent sanare :19 quemadmodum et tangere mortuum fuit prohibitum, et nihilo minus Elias ac Eliseus super mortuos incubuerunt, quos suscitaverunt, ut liber Regum testatur.202122

Insuper, Christus misit leprosum hunc post curationem ad sacerdotem, ne sacerdotibus occasionem contra se irrationabiliter daret, et sacerdotibus propter honorem Ordinis deferendum doceret, item ut eis causam credendi in ipsum offerret. — Mystice vero hoc egit, ad insinuandum quod in evangelica lege quicumque a lepra animæ, id est peccato, per contritionem curatus est, nihilo minus debeat sacerdoti confiteri, et ejus judicio stare tempore opportuno, si poterit. Postremo, si iste leprosus pro corporalis lepræ emundatione Christo tam humiliter se prostravit, quanto magis nos pro spiritualium nostrarum purgatione leprarum, videlicet passionum et vitiorum expulsione, Christo nos prosternere atque humillime supplicare debemus, quum lepra hæc spiritualis, incomparabiliter pejor nocentiorque exsistat, quam corporalis ?

Perambulabat autem magis sermo de illo, id est, fama virtutum ac sapientiæ Christi quotidie latius diffundebatur, uno alteri referente quid viderit, et Christo quotidie plura prodigia operante, atque in omnibus irreprehensibiliter se habente, ac sapientissime prædicante facundissima venustate. Ideo factum est quod subditur : Et conveniebant turbæ multæ, ut audirent eum, informari salubriter cupientes, et curarentur ab infirmitatibus suis corporibus : non quod omnes illi fuerunt corporaliter ægri, sed quoniam inter eos multi tales fuerunt. Sed et plures eorum devote ad Christum profecti sunt, ut ejus sermonibus ad emendationem vitæ perducerentur, sicque a spiritualibus curarentur languoribus. Ipse autem secedebat in desertum, et orabat : non quod frequentia tumultusque hominum, eum in aliquo a Dei contemplatione, interiorique exercitio impedirent; sed ad nostram instructionem hoc fecit, ut post occupationes vitæ activæ, post exercitia exteriora, hominumque frequentiam, ad secretiora loca confugiamus, in quibus contemplativæ exercitiis vitæ liberius atque stabilius intendamus, animas nostras discutiamus, et quidquid culpæ incurrerit defleamus; ibi quoque in abscondito a pietate obtineamus divina gratiarum charismata ampliora, quæ redeuntes ad publicum aliis communicemus, sicut Petrus loquitur : Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes. Christus quoque tam activam quam contemplativam vitam verbo et factis docere, fundare et approbare volebat; et præfato suo abscessu docuit prædicatores, imo et omnes, devitare hominum applausus ac adulationes.

Footnotes

  1. Ps. XLIV, 3. ↩

  2. Coloss. II, 9. ↩

  3. Marc. I, 16-31. ↩

  4. Matth. VIII, 14, 15; ↩

  5. Et sedens in navi, docebat de navicula turbas. Navim nunc vocat naviculam, quoniam parva erat, et navigium egenorum. Verba autem prædicationis Christi Evangelista non exprimit, sicut nec omnia ejus prodigia aliquis Evangelistarum in particulari prosequitur. Tanta vero de ejus documentis atque miraculis Evangelistæ scripserunt, quantum ad ædificationem Ecclesiæ, ad fidei confirmationem, ad salutem fidelium sufficere noverant, inspirante ac moderante Spiritu Sancto. Hinc est quod sæpe de observatione ordinis in historica recitatione gestorum signorumque Christi non curant, quia ad prædicta agenda, nil referat quid in re ipsa præcesserit, aut quid primo narretur. ↩

  6. Ezech. XXXIV, 4. ↩

  7. Ps. LXVIII, 3. ↩

  8. Joann. IV, 11. ↩

  9. Prov. xviii, 19. ↩

  10. Joann. 1, 41, 42. ↩

  11. Matth viii, 8. ↩

  12. Matth.ii,2. ↩

  13. Joann. xiv, 9. ↩

  14. Matth. v, 8. ↩

  15. Matth. viii, 2. ↩

  16. Matth. viii, 1-3, 5. ↩

  17. Lev. xiv, 2-32. ↩

  18. Lev. xiii, 15, 46; ↩

  19. Num. xix, 22. ↩

  20. Num. xix, 11. ↩

  21. III Reg. xvii, 21; ↩

  22. IV Reg. IV, 34. ↩

Chapter 13 of 51