Skip to the text

Articulus 13

PROSECUTIO EXPOSITIONIS HUJUS QUINTI CAPITULI, A LOCO : ET FACTUM EST IN UNA DIERUM ET JESUS SEDEBAT DOCENS.

DEINCEPS recitatur aliud Christi miraculum, non tam magnum in se, quam magnifice ac mirabiliter factum. Et factum est in una dierum conversationis et prædicationis Christi in sæculo isto : quo tempore fuit vere spiritualis dies, fulgor, seu claritas in credentium cordibus, qui tunc a Christo sole sapientiæ atque justitiæ illuminabantur, quemadmodum in Joanne ait : Quamdiu in mundo sum, lux sum mundi.1 Et Jesus sedebat docens, in domo quadam civitatis Capharnaum, ut Marcus exprimit. Sedere autem doctoribus congruit atque judicibus. Christus autem, omnium doctorum ac judicum doctor et judex est. Et erant Pharisæi sedentes, et legis Mosaicæ doctores, videlicet Scribæ, qui venerant ex omni castello Galilææ, et Judææ, et Jerusalem, quæ fuit metropolitana urbs Judææ, propter quod specialiter nominatur. Jam autem famosus factus fuit Jesus in terris præscriptis : unde Scribæ et Pharisæi cupientes certificari an ageretur a Deo, venerunt ex omni castello habitationum suarum, ad considerandum et observandum opera Christi, vel etiam quidam eorum, ad insidiandum et calumniandum, moti invidia, quia eis relictis, totus populus ad Jesum conflueret. Porro quod ait, Ex omni castello, accipiendum est sub distributione accommoda; vel hyperbolice dictum est, ad insinuandum quod ex valde multis castellis venerunt.

Et virtus Domini, id est potestas Christi, erat parata atque idonea ad sanandum eos, tam spiritualiter a peccatis, quam corporaliter ab ægritudinibus, eos qui indigebant. Increata quippe Christi potestas omnipotens est; virtus quoque ejus creata hæc potuit, tanquam causa instrumentalis ac meritoria. Potest autem per virtutem Christi sanativam, misericordia vel sapientia, caritas, seu vis operativa signorum intelligi; sed et ipsemet Christus per virtutem Domini intelligi potest, dicente Apostolo : Prædicamus Christum, Dei virtutem et Dei sapientiam.

Et ecce. Quum dicitur, Ecce, innuitur notabile seu consideratione dignum esse quod fertur. Viri portantes in lecto hominem qui erat paralyticus : erantque quatuor viri illum portantes, secundum Marcum. Paralysis vero aufert naturalem membrorum calorem, motum, progressum, mobilitatem, spiritumque vitalem operaciones animæ per corpus deferentem.23456 Et quœrebant eum inferre et ponere ante eum, id est coram facie Christi, quem tantæ credebant clementiæ atque potentiæ, quod viso tam miserabili ægro, misereretur ejus, eumque sanaret.7 Et non invenientes qua parte eum inferrent præ turba. Domus enim plena fuit hominibus, imo et plures foris steterunt, ut Marcus docet: in quo patet, quod cum maxima aviditate concurrerunt ad Jesum, potissimum propter ejus miracula, quæ abundantissime ac potentissime operabatur. Ascenderunt super tectum: quod in illis partibus planum esse solebat, ita quod sæpe homines ibi sedebant ad confabulandum; et per tegulas, id est per aperturam factam in tegulis tecti quod nudaverunt, submiserunt, forte cum funibus, illum cum lecto in medio hominum qui aderant, ante Jesum.

Quorum fidem ut vidit, interiori mentis intuitu: et sumitur hic fides pro elicito atque interno fidei actu; dixit paralytico: Homo, remittuntur tibi peccata tua. In Matthæo legitur Christus dixisse: Confide, fili.8 Unde secundum Augustinum, utrumque Christus tunc dixit. Denique, quia hic dicitur, quod Christus ut vidit fidem illorum, dixit infirmo, Remittuntur tibi peccata tua, constat quod merito fidei portitorum illorum ignovit infirmo. Magna nempe fuit fides illorum, ita quod actus ejus redundare quivit in alium: et Deus ex sua clementia, merito unius alteri suffragatur. Imo quum Christus sit liberalissimus, merita supplicum transcendens ac desideria, frequenter plus largitur quam petitur: sicut et huic paralytico primo contulit animæ sanitatem, quamvis nec ipse, nec eum portantes, aliud postulare intenderent quam corporis sospitatem.9 Dei namque perfecta sunt opera. Propter quod generaliter creditur Christus omnes sanasse in anima quos sanavit in corpore.

Sed quum ad justificationem exigatur motus liberi arbitrii in adultis, quomodo Christus huic peccata dimisit, qui remissionem illam non intendebat neque petebat, præsertim quum Augustinus testetur, Qui creavit te sine te, non justificabit te sine te? Et respondendum, quod Christus ex sua pietate, et etiam merito fidei portitorum, infudit paralytico quamdam displicentiam de ipsius peccatis, seu contritionem vel attritionem de eis, antequam peccata dimisit eidem. Insuper, quia hic æger longa invaletudine pro suis peccatis fuit afflictus (nam et paralysim propter peccata sua incurrit, secundum Bedam), ideo Christus pronus fuit ad sanandum eum mente et corpore, præsertim quia æger iste aliqualem habuit fidem potentiæ Christi, recipiendæque sanitatis, ut Gorra fatetur. Dicit autem Ambrosius: Magnus Dominus, qui aliorum merito ignoscit aliis, et dum alios approbat, aliis relaxat errata. Si gravium peccatorum diffidis veniam, adhibe precatores, adhibe Ecclesiam, quæ pro te precetur, cujus contemplatione quod tibi negare Dominus possit, ignoscat. Postremo, si paralyticus iste pro tunc forte sine mortali fuit peccato, tunc quod dictum est ei, Remittuntur tibi peccata tua, intelligendum est de venialibus, vel etiam de mortalibus quoad remissionem pœnarum.

Et cœperunt cogitare Scribæ ac Pharisœi, dicentes intra se, quia timore turbæ non audebant hæc publice loqui, secundum Chrysostomum: Quis est hic qui loquitur blasphemias, id est, qui sibi vitiose usurpat quod Dei est? Blasphemat enim qui creaturæ adscribit quod Dei solius est, vel irreverenter et false profatur de Deo. Quia ergo putabant Jesum non esse Deum, et solum Deum posse peccata dimittere, ideo Jesum in prolatione dicti sermonis blasphemasse, imo et mortem meruisse senserunt, quia secundum legem, blasphemi occidebantur, et communiter lapidabantur.10 Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus? Quemadmodum enim in omni peccato Deus offenditur, et lex ejus infringitur, sic ejus dumtaxat est peccata dimittere, ita quod macula culpæ tollatur. Nam si homo homini injuriam illatam dimittat, propter hoc macula culpæ seu iniquitas non aufertur ab anima, nisi et Deus indulgeat : qui per Isaiam loquitur, Ego sum qui deleo iniquitates tuas; cui in Job dicitur : Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? Nonne tu qui solus es?

Præterea advertendum, quod diversis diversimode competit dimittere seu relaxare peccata. Deo enim hoc competit principali ac propria auctoritate. Christo autem secundum naturam assumptam competit hoc, merito singulari, et etiam ut causæ instrumentali generali et excellenti, itemque auctoritate concessa; sacerdotibus vero competit ut causæ ministeriali. Sed et sacramentis Baptismi ac Pœnitentiæ convenit auferre peccata, quadam instrumentali concausabilitate; gratiæ autem, formaliter.

Postremo autem Scribæ et Pharisæi hi, juxta Apostolum, habuerunt quemdam zelum Dei, sed non secundum scientiam, quia indiscretus fuit zelus eorum : imo ex lege et Prophetis ac ipsis Christi operibus, ex verbis quoque et actibus Præcursoris, jam advertisse debuerant Jesum esse Messiam, et etiam verum Deum, sicut ex Scripturis veteris Testamenti ostenditur.

Ut autem cognovit Jesus cogitationes eorum, quas ut Deus ab æterno cognovit. Secundum humanitatem quoque assumptam, eas cognovit ab exordio creationis animæ suæ, sicut et cetera universa præsentia, præterita, et futura : omnia enim quæ Deus scit scientia visionis, scivit anima Christi a principio incarnationis; sed jam voluit manifestare se eas cognoscere. Respondens, dixit ad illos : Quid cogitatis mala in cordibus vestris, æstimantes me blasphemasse, et me Deum non esse, sed hominem purum? Itaque Christus secreta cordium intuendo ac propalando, divinitatem suam demonstrat. Quamvis enim homines per revelationem divinam possint hæc agere, tamen per propriam sapientiam ista peragere, Deo est proprium : de quo scriptum est, Dominus intuetur cor; et Job, Nulla te (inquit) latet cogitatio; atque in Psalmo, Scrutans corda et renes Deus. Quid est facilius dicere, id est dicendo efficere, Dimittuntur tibi peccata; an dicere, Surge et ambula? quasi dicat : Utrumque istorum est solius divinæ et infinitæ potentiæ, quia sicut peccata dimittere, Deo est proprium, sic paralyticum hunc curare propria potestate, auctoritativo imperio, subito ac perfecte, non nisi increatæ Dei congruit potestati. Attamen peccata dimittere, bene majus in se est, quam sanare paralysim; sed prætacto modo eam curare, æqualis potentiæ est sicut culpam laxare.

Ut autem sciatis per sensibile opus, quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata habitantibus super terram. Sciebant autem hi, quod Jesus per Filium hominis intelligeret semetipsum. Ait paralytico. Hoc interponit Evangelista propter intelligentiam clariorem. Christus etenim dixit : Tibi dico, id est, efficaciter jubeo, surge sine aliorum auxilio, utpote me agente jam sanatus, tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam, id est, in testimonium tuæ integerrimæ ac subitaneæ curationis, tolle lectum tuum usque ad propriam domum, qui paulo ante te ipsum ferre nequibas. Et confestim surgens coram illis. Mox enim ut Christus præcepit, omnino curatus est, quia divinæ et infinitæ potentiæ competit agere in instanti. Tulit lectum in quo jacebat, et abiit in domum suam, quæ in Capharnaum fuisse putatur, magnificans Deum, id est, Dei majestatem protestans, et sua curatione ostendens atque magnifice laudans, ac gratias Christo agens, quamvis forte nondum cognoverat quod Jesus exsistat Deus.

Et stupor apprehendit omnes, hoc est, vehemens admiratio præsentes invasit; et magnificabant Deum, id est, magnum ac omnipotentem confitebantur et collaudabant. Et repleti sunt timore, dicentes : Quia vidimus mirabilia hodie. Porro admiratio oritur, dum magnum, rarum, insolitum aut inopinatum quid accidit, cujus causa nescitur. Hi ergo quia Christi omnipotentiam ignorabant, de magnificis ejus operibus vehementer admirati sunt. Et quamvis tantum miraculum libenter ac delectabiliter viderint, saltem vulgares, nihilo minus timore partim servili, partimque reverentiali impleti sunt, quia ex tanto prodigio magnitudinem divinæ potentiæ, sanctitatemque Domini Jesu pensantes, suam mox fragilitatem et culpam clarius adverterunt, imo quasi coacti sunt intueri, quia opposita juxta se posita clarius elucescunt. Ex tali consideratione orta est formido ultionis divinæ justitiæ, et reverentialis pavor ad auctorem miraculi. De hoc supra dictum est.11 Quamvis autem Christus unum solum miraculum fecerit, istum curando, videntes tamen professi sunt mirabilia se vidisse, quia in uno hoc facto multa mirabilia concurrebant: et ipse modus agendi præclarissimus ac mirabilissimus fuit, quod scilicet tam imperialiter, auctoritative, ac subito, infirmissimum virum curavit et confortavit, quod Scribas ac Pharisæos tam velociter ac publice confutavit, quod secreta cordis eorum redarguit. At vero secundum quosdam, pluraliter dixerunt, Mirabilia, propter duplicem infirmi illius curationem, scilicet corporalem ac spiritualem. Verumtamen spiritualem illius curationem corporalibus oculis non viderunt. An vero eam fide intuiti sint, certum apparet quod illi qui verbis Christi crediderunt, factam talem curationem consideraverunt.

Spiritualiter, per paralyticum intelligitur quilibet acediosus et luxuriosus: quia sicut paralysis membra immobilia reddit, sic acedia vires animæ et corpus a Dei obsequio et motu virtutum retardat, et ad ea quæ veræ salutis sunt quasi insensibilem efficit hominem: quod et luxuriam facere certum est. Quemadmodum autem spiritualis lectus hominis virtuosi ac fervidi, est pax interna, castigatio carnis, constantia mentis; sic lectus talis hominis pigri et lubrici, est carnalis voluptas, seu repausatio corporalis. Talem itaque paralyticum, quia per se ipsum proficisci ad Christum non valet, quia caritate et virtutibus non vivificatur, necesse est a pastoribus, prædicatoribus, doctoribus, seu veris amicis ad Christum deferri, ut orent pro languido squalente ac spiritualiter mortuo, divinæ pietati illum offerentes curandum. Quumque turba carnalium hominum impedimentum accedendi præstiterit, tectum ascendant, id est alta contemplationis, considerando quemadmodum sapientia Dei omnia cernat, nec perseveranter pulsantes repellat: sicque per tegulas, id est per talium considerationum vias, infirmum divinæ clementiæ repræsentent conspectui.

Quorum fidem Deus conspiciens, miserebitur misero, jubebitque ei ut lectum quo jacuit, tollat, id est, carnalem quietem ac voluptatem cordi suo superimponat, per tanti peccati pœnitentialem memoriam, deplorationem, et castigationem, et vadat in domum suam, id est ad requiem spiritualem et pacem mentalem, seu paradisum cœlestem, quemadmodum scriptum est:12 Convertere, anima mea, in requiem tuam. Anima vero peccatrix non pœnitens, in peccato per consensum sedet, per continuationem seu actum jacet, per consuetudinem dormit, ita ut Paulus eam excitare cupiens, clamet: Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis.13 Porro, quum alii talem peccatoris conversionem conspexerint, mirabuntur, dicentes, Hæc mutatio dexteræ Excelsi, id est potestatis et gratiæ sublimis Dei;14 implebuntur quoque timore, eo quod ipsi similem pœnitentiam non egerint neque assumant, quum tamen eisdem vel aliis similibus sint implicati excessibus.

Post hæc Lucas describit Matthæi apostoli vocationem, conversionem, ac devotionem. Et post hæc, videlicet curato paralytico in Capharnaum, et verbis Christi ibi habitis, jamque præscriptis completis, exiit Jesus de loco quo acta sunt illa, et vidit, visu corporali, imo et amplius visu interiori per pietatis compassionem et caritatis affectum, publicanum, id est virum publicis negotiis deditum, utpote vectigalia seu tributa levantem, nomine Levi : qui alio nomine vocabatur Matthæus, eratque Matthæus nomen ejus vulgatum pro tempore quo teloniarius fuit. Unde ipsemet evangelista Matthæus ista describens, Matthæum ex humilitate se nominat; Lucas autem et Marcus, tantum honorantes Evangelistam atque Apostolum, tacito nomine ejus priori, Levi eum appellant, quia hoc nomen non fuit ei ita assuetum in pristino suo officio. Sedentem ad telonium, id est ad mensam, seu locum, vel in domo ubi vectigalia computabantur vel solvebantur. Porro quod ait, Sedentem, intelligi potest dupliciter : Primo, quod tunc situ corporali sedit ad hujusmodi mensam, locum, seu actum, Secundo, juxta communem modum loquendi, quo Sedere accipitur pro Manere vel Esse alicubi, quemadmodum in chronicis scribuntur pontifices tot vel tot annis in episcopatu sedisse. Et Moyses in Deuteronomio :15 Sedistis, inquit, in Cadesbarne multo tempore. Sic igitur sensus est : Vidit eum sedentem ad telonium, id est tali officio intendentem seu insistentem.

Et ait illi : Sequere me. Christus non solum secundum quod Deus, sed etiam secundum quod homo omni creaturæ prælatus, verbum hoc dicere potuit, non solum hortando vel consulendo, sed et præcipiendo : magisque invitavit Matthæum ad spiritualem sui imitationem, seu mentis conversionem et sanctam conversationem, quam ad corporalem sequelam; tamen ad utramque imitationem eum vocavit, sed ad corporalem propter spiritualem.

Et relictis omnibus, id est universis rebus suis et opibus, surgens a loco quo forte corporaliter sedit dum vocabatur a Christo, vel a pristina conversatione iniqua et a terrenis affectibus, secutus est eum, videlicet Christum, per mentis conversionem et corporis gressum. Statim etenim ut Christum audivit se invitantem, compunctus est corde, et vitam emendare proposuit juxta Christi doctrinam, sicque cœpit ire post eum. Christus namque qui foris vocavit verbo sonante, intus traxit gratia adspirante. Voluntatem enim Matthæi mox immutavit, inclinavit, et inflammavit, per inspirationem occultam, gratiamque infusam. Ideo Matthæus non egit incaute Christum statim sequendo, ut sceleratus mentitur Porphyrius, nec simile fuit de consentiendo ipsi Christo et hominibus aliis. Matthæus quoque tanta de Christi sanctitate, potestate, fama miraculisque audivit, quod ei securissime consentire mox rationabiliter potuit, sicut et Eliseus statim sequebatur Eliam, ut in libris Regum habetur.16

Et fecit ei, videlicet Christo, et discipulis ejus, convivium magnum Levi, id est Matthæus, in domo sua. In quo patet liberalitas Matthæi, et reverentia ejus ad Christum, qui in corde Matthæi omni honore fuit prædignus, ideo exhibuit ei solenne convivium. — Sed si Matthæus Christum statim surgens secutus est, cunctis quæ habuit derelictis, quomodo fecit ei in domo sua grande convivium? Et respondendum secundum expositores, quod nec in Matthæo, nec præsenti capitulo, observatur ordo temporis in recitatione hujus historiæ. Nam Matthæi vocatio diu præcessit curationem paralytici, de quo statim præhabitum est : imo præcessit sermonem Christi in monte de beatitudinibus et reliquis documentis. Sequenti namque capitulo legitur, quod Jesus ascendens in montem ante sermonem præfatum, vocavit ad se discipulos suos, et ex eis elegit duodecim Apostolos, quorum Matthæus exstitit unus.17 Quod ergo hic scribitur de vocatione Matthæi, per recapitulationem inseritur. Quod autem de convivio ejus adjungitur, secundum rectum historiæ ordinem connectitur ei quod de paralytici curatione inductum est. Insuper, secundum multos expositores, Matthæus ad primum Christi verbum statim secutus est eum. Postmodum autem de licentia Christi, simul cum Christo et ejus discipulis ad domum suam reversus est, dispositurus (ut

C

D creditur) de suis negotiis, et de officio suo dominis suis rationem forsan daturus.

Et erat turba multa publicanorum et aliorum qui cum illis, id est cum Jesu et ejus discipulis, erant discumbentes. Isti publicani, et alii, qui in Matthæo peccatores vocantur, fuerunt Matthæo familiares et noti, tanquam ejusdem secum officii :1819 qui ejus conversionem videntes, venerunt ad eum quasi valedicturi eidem, vel ejus exemplo Christum audire et assequi cupientes; quorum etiam multos invitavit Matthæus, de Christi præsentia et sua conversione exsultans, aliosque præfatos consolari et exhilarare desiderans, vel potius occasione convivii, ad Christum viamque salutis adducere gliscens, sicut et fecit.

Et murmurabant Pharisæi et Scribæ eorum, dicentes ad discipulos ejus, scilicet Christi : Quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis?20 In Matthæo leguntur dixisse, Quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit magister vester? similiter in Marco; sed sensus redit in idem, quia cum discipulis manducantium unus et principalis exstitit Christus. Denique, in talibus quæ Evangelistæ a multis prolata describunt, et in describendo differre videntur, probabile est quod aliqui proferentium usi sunt hac forma verborum, alii alia, et secundum hoc Evangelistæ diversimode referunt, quamvis in re ipsa summe concordent. Itaque Scribæ et Pharisæi in propriis oculis magni, et sua æstimatione ceteris meliores (Scribæ etenim specialiter de scientia, Pharisæi vero de religione tumebant), publicanos et peccatores in tantum spernebant, quod dedignabantur manducare cum eis : unde et Christum ejusque discipulos de tali commanducatione redarguebant.21 Habuerunt quippe inordinatum et rigidum Dei legisque zelum; et false non vere justi fuerunt, quia ut ait Gregorius, vera justitia compassionem, falsa justitia dedignationem habet. Sed cur Scribæ et Pharisæi ista non potius locuti sunt Christo, quam discipulis ejus? Ad quod reor dicendum, quia verebantur confutari ab eo, sicut paulo ante confutaverat eos aut similes eis, in paralytici cura.22

Præterea argui posset, quod Pharisæi et Scribæ juste sint moti, quum de peccatoribus Paulus scribat Corinthiis : Cum hujusmodi nec cibum sumere. Et Salomon in Proverbiis : Ne comedas, inquit, cum homine invido; et Psalmista, Superbo, ait, et insatiabili corde, cum hoc non edebam.23 Sed ad has atque consimiles auctoritates dicendum, quod peccatores indurati et pertinaces, de quorum correctione spes non apparet, vitandi sunt, præcipue imperfectis, qui ab illis facile infici possent. Si autem peccatores indurati non sint, sed de eorum emendatione spes videatur, vitandi non sunt, præsertim ab his qui possunt, seu quorum est eos corrigere. Ideo Christus qui peccare non potuit, eos vitare non debuit : imo ex magnitudine caritatis et pietatis se eis sic applicabat, etiam in vescendo, ut sua collatione, apparatu et exemplaritate eos traheret ad salutem. — Dicit autem Ambrosius, quod Christus cum publicanis et peccatoribus manducando, non prohibet nos etiam cum gentibus inire convivium.

Et respondens Jesus, qui, ut in Matthæo asseritur, audivit verba Scribarum et Pharisæorum, dixit ad illos Scribas et Pharisæos, qui Magistrum magis quam discipulos arguere intendebant :24 Non egent qui sani sunt medico. Hoc uno modo exponitur tanquam ironice dictum contra Scribas et Pharisæos, qui se justos jactabant. Tanquam dicat : Ideo vobiscum non edo neque vos visito, quia vestra æstimatione sani mente justique estis. Sic in Genesi ait : Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est.25 Sed qui male habent, hoc est, publicani isti ac peccatores, qui se peccatis vulneratos mente fatentur, indigent et indigere se recognoscunt præsentia mea, qui animarum sum medicus. Secundo, generaliter accipi potest, quod sani secundum quod tales, non indigent medico formaliter dicto, scilicet secundum quod medicus, sive de sano et medico loquamur corporaliter sive spiritualiter, quoniam medicus secundum quod talis, ordinatur ad infirmitatum et vulnerum curationem.2627 Denique Christus secundum utramque suam naturam, est spiritualis medicus animarum : quia secundum divinitatem, dimittit et aufert peccata, quæ animarum sunt vulnera, per principalem auctoritatem, gratiamque et virtutes infundit per increatam potestatem et creationem; sed secundum assumptam humanitatem, curat peccata, præstatque gratiarum charismata, tanquam causa instrumentalis ac meritoria, ita quod tota sua in mundo hoc conversatio, persecutio et passio, fuit hominibus meritoria et vulnerum animæ curativa. Omnia enim fecit et pertulit propter nos, nec de essentiali præmio aliquid sibi promeruit. Hoc ergo proverbio pulchre edocuit Christus se ad peccatores convertendos venisse, idcirco se eos non debere vitare. Postremo, quamvis omnes indigeant Christo in quantum est creator, ad subsistendum, et in quantum est conservator, ad permanendum, et in quantum est gratiæ dator, ad bene vivendum; nullus tamen indiget eo in quantum est medicus, nisi qui male habet.

Deinde Christus proverbium istud applicat ad se ipsum. Non enim veni vocare justos, sed peccatores in pœnitentiam. Quod dupliciter explanatur. Primo, quasi ironice dictum adversus Pharisæos et Scribas, quod scilicet Christus ideo eos et eis similes non vocet, quia justos se vane præsumant. Attamen Christus tales aliquo modo vocavit ad viam salutis, eos increpando, docendo, hortando; sed non vocavit eos per salutarem salutis consecutionem, seu consummate et efficienter, quemadmodum etiam non redemit præscitos seu reprobos, quamvis pro omnibus mortuus sit, omnesque redemerit sufficienter, scilicet quantum in ipso est.28 Per peccatores vero intelliguntur, qui vere se peccatores fatentur, et corrigunt, de quibus Christus testatur : Venit Filius hominis quærere et salvum facere quod perierat.29 Secundo, exponitur specialiter de vocatione ad pœnitentiam, quæ non nisi peccatoribus competit, et proprie peccata mortalia respicit : idcirco ad eam Christus non venit vocare justos secundum quod tales sunt, sed peccatores, quibus sacramentum Pœnitentiæ est secunda post naufragium tabula, secundum Hieronymum. Hinc notanter adjunxit Evangelista, In pœnitentiam.

Postremo, de mystica significatione convivii Christo per Matthæum exhibiti nunc transeo, quia super Matthæum duplicem inde expositionem induxi.30

Denique Scribæ et Pharisæi de præhabita interrogatione ac murmuratione sua instructi, convicti, confusi, aliam introducunt instantiam. At illi dixerunt ad eum, puta ad Jesum : Quare discipuli Joannis Baptistæ jejunant frequenter, observando jejunia legalia, et aliqua superaddendo secundum ordinationem Joannis, quemadmodum ex speciali devotione fiunt opera bona ad supererogationem spectantia, et obsecrationes faciunt, diuturnis ac frequentibus orationibus insistendo ? Est autem proprie obsecratio, quando cum alicujus sacri commemoratione, seu per vel propter quod sacramentum, formatur petitio : ut Daniel inquit, Propter temetipsum, Deus meus, inclina aurem tuam, et audi ; item quum dicimus, Per passionem tuam salva nos, Christe : et hoc dicitur efficacissimum genus orationis. Similiter et Pharisæi

Dan. ix, 17, 18. alias Pharisæorum

Matth. ix, 14. jejunant frequenter et obsecrant. Quemadmodum autem in Matthæo habetur, discipuli Joannis quæstionem hanc proposuerunt. Unde secundum Augustinum in libro de Consensu Evangelistarum, omnes isti concordes fuerunt sic inquirendo, et certatim se conjunxerunt in interrogando. Tui autem edunt et bibunt, id est, discipuli tui bene se reficiunt. Verumtamen non est putandum, quod jussa legis jejunia aut debitas orationes omiserint;31 sed Patrem in abscondito exorabant, ideo eorum orationes aliis non tam copiose innotuerunt. Nam Christus, ut infra habetur, locutus est eis : Oportet semper orare et non de-32 ficere. Itaque juxta Christi doctrinam, brevibus et frequentibus quasi jaculatoriis precibus intendebant. Hinc Christus in verbis sequentibus non fatetur eos non obsecrasse, sed non jejunasse frequenter.

Quibus ipse ait: Numquid potestis filios sponsi, hoc est discipulos meos, qui sunt spirituales filii mei (nam et ipsi Apostoli de quibus nunc sermo, a Christo baptizati creduntur, secundum Augustinum; a Christo quoque per evangelicæ legis sapientiam fuerunt spiritualiter regenerati seu innovati et educati, atque per gratiam ejus renati), quamdiu cum illis est sponsus per corporalem præsentiam, tanquam magister et pater ac dominus, facere jejunare, frequenter et afflictive? tanquam dicat: Non potestis eos ad hoc rationabiliter coarctare, nec decet. Quamdiu enim taliter sponsum, scilicet Christum, habent præsentem, tempus est lætitiæ spiritualis, gaudii nuptialis et alacritatis.

Porro tempus hujus alacritatis et gaudii, scilicet tempus gratiæ, cœpit in Christi incarnatione, in qua sibi in utero Virginis tam humanam naturam quam ipsam Ecclesiam, junxit ac desponsavit. A tempore autem transgressionis priorum parentum usque ad tempus incarnationis, fuit tempus tristitiæ et mœroris, tempusque lugendi ac jejunandi. Itaque Christus se ipsum nominat sponsum, de quo dixit Psalmo-graphus, Ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo.33 De quo sponso in Canticis canticorum Salomon vaticinatur. Alluditque Christus his verbis ei quod apud Joannem ait Baptista de Christo: Qui habet sponsam sponsus est; amicus autem sponsi, qui stat et audit vocem ejus, gaudio gaudet propter vocem sponsi.34 Unde et Christus convenienter ita locutus est coram discipulis Præcursoris, quasi in memoriam eis reducens verba a magistro eorum prolata ante hanc quæstionem. Dicit autem Cyrillus: Salvatoris nostri in hoc sæculo demonstratio, nihil aliud fuit quam quædam festivitas intelligibilis, quasi quamdam sponsam copulans illi nostram naturam, ut quondam sterilis, efficeretur fecunda: cujus sponsi filii sunt, qui ab eo per evangelicam disciplinam vocati sunt.

Venient autem dies, quum ablatus fuerit ab eis sponsus. Isti fuerunt dies, quando occisus et sepultus est Christus, et dies quidam sequentes. Die enim passionis, Judæi abstulerunt Apostolis sponsum; die autem ascensionis, Christus se ipsum abstulit eis quantum ad corporalem præsentiam, quemadmodum in Joanne: Exivi, inquit, a Patre, et veni in mundum;35 iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem. Quantum vero ad spiritualem et invisibilem divinitatis præsentiam et gratiæ inhabitationem, Christus cum fidelibus jugiter manet, imo et quoad præsentiam sacramentalem, prout in Matthæo pollicetur: Ecce ego vobiscum sum cunctis diebus usque ad consummationem sæculi.36 Tunc jejunabunt in illis diebus. Nam et in triduo sepulturæ fuerunt mœstissimi, nec cibus eos delectabat corporeus. Postea quoque primitiva Ecclesia in Jerusalem in summa vixit sobrietate: imo post paucos annos a Christi passione fuit ibidem in grandi inopia, ut in epistolis suis Paulus testatur; qui etiam ad Corinthios de se suisque ait: In omnibus commendamus nos, sicut Dei ministros, in fame et siti, in jejuniis multis.37

Præterea, Augustino testante, duplex est jejunium: unum in tribulatione, ad propitiandum Deum pro peccatis; aliud in gaudio, quum tanto minus delectant carnalia, quanto spiritualium major sagina est. De primo autem jejunio dixit Christus filios sponsi non debere jejunare, sponso eis præsente. Secundum quoque jejunium in Apostolis exstitisse, præsertim recepto Spiritu Sancto, certissimum est, quando ut in Actibus asseritur, Omnes qui credebant, erant pariter, et sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis.38

Dicebat autem et similitudinem ad illos: per quam ostendit, quod discipulis suis non fuit subito, seu ante sponsi ablationem, magnum jejunium imponendum. Similitudo autem et exemplificatio, ad clariorem intellectum præcipue conferunt. Et quoniam Judæa in medio Syriæ est et pars Palæstinæ, secundum Hieronymum atque Chrysostomum, Syris autem et maxime Palæstinis consuetudinarium seu familiare est ad omne verbum parabolam applicare, secundum Hieronymum; Christus quoque bonæ illorum consuetudini se conformans, per totum Evangelium frequenter similitudines seu parabolas jungit. Quia nemo, hoc est nullus rationabiliter agens, commissuram, id est particulam panni, a vestimento novo immittit in vestimentum vetus: hoc est, qui vult vestem veterem resarcire seu reformare, non sumit a nova veste frustum panni quo vetus vestimentum reformet; alioqui, id est, nisi ita se habeat et istud observet, et novum vestimentum rumpit, illud frangendo per subtractionem necessariæ sibi partis; et veteri vesti non convenit commissura a novo, id est portio panni a nova veste subtracta, quoniam tam dissimiles partes panni, in uno non bene stant indumento.

Per hoc Christus insinuat, quod simili modo his qui assueti sunt quotidie usque ad plenum comedere, non congruat statim in ipso conversionis eorum principio abstinentiam magnam injungere. Tales autem fuisse suos discipulos innuit Christus. Sed paulatim ad perfectiora ducendi sunt, ut gustata spirituali dulcedine, fortiores sint ad corporis afflictiones; ne statim in conversionis suæ initio per excessivum rigorem terreantur aut dejiciantur. Quo etiam confessores docentur, ne noviter pœnitentibus et confitentibus pœnitentias nimis graves injungant, ne illi resiliant. Ita et mystice, in homine commisceri non debent actus veteris novique hominis: quia juxta Ambrosium, discolor vestis sponso Christo non placet, qui per Jeremiam ait: Numquid avis discolor hereditas mea mihi? Venite, congregamini ad devorandum eam. Sed exuenda est omnino vetustas vitiorum, ac novitas induenda virtutum, dicente Apostolo ad Ephesios: Deponite secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris; renovamini autem spiritu mentis vestræ, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est.

Insuper, secundam Christus similitudinem ad idem inducit. Et nemo prudenter agens, mittit vinum novum in utres veteres, id est in vasa antiqua, propter eorum debilitatem; alioqui, id est, si oppositum egerit, fundendo mustum in vetera vasa, rumpit vinum novum utres, hoc est, vasa talia per suam fortem ac violentam ebullitionem confringit; et ipsum vinum utribus antiquis infusum, effundetur, vasis confractis, et utres vetusti ac debiles pereunt, quia rumpuntur. Sed vinum novum in utres novos et fortes mittendum est, et utraque conservantur, videlicet continens et contentum, seu vinum et vasa.

Similiter vult Salvator, quod discipuli sui adhuc carnales, rudes, ac fragiles, ardua virtutum exercitia in principio suæ conversionis ferre non poterant, sed innovandi ac confortandi erant statim post Christi resurrectionem ac ascensionem, per Spiritus Sancti infusionem, quo facto idonei fuerunt ad omnia. Itaque spiritualis fervor atque perfectio et abstinentia, novo vino comparantur, quia mentem optime alunt, roborant, exhilarant, et bonæ famæ respergunt odore. Imperfecti autem et fragiles utribus comparantur veteribus, quia si ab eis magna exigatur perfectio, prorsus deficiunt. Tales autem adhuc fuisse Apostolos, probavit eorum fuga a Christo dum caperetur, et trina negatio Petri. Hinc in religione habent novitii annum probationis, quo vires suas experiantur, et successive ad perfectiora ducantur. Hinc de indiscreto laboratore per Jeremiam scriptum est: Quia plus fecit quam potuit, idcirco periit. Et Paulus ait: Rationabile obsequium vestrum. Hoc est quod in Ecclesiaste Salomon loquitur: Noli esse justus multum; neque plus sapias quam oportet, ne obstupescas. Quod totum ideo dicitur, ut indiscretio evitetur, et paulatim

Matth. xxvi, 56, 69 et seq.

Jer. xlviii, 36. Rom. xii, 1.

Eccle. vii, 17.

Jer. xii, 9.

Ephes. iv, 22-24. ac ordinate studeamus proficere. Verum tamen omnipotentia Dei, et gratia ejus, communibus legibus non arctantur. Unde nonnulli, sicut et ipse Paulus apostolus, subito gratia Dei tam mirabiliter præveniuntur atque implentur, ut statim in conversionis suæ exordio, inter perfectos habebant computari, quemadmodum et Joannes Baptista in pueritia sua.39

Postremo, similitudo tertia additur. Et nemo bibens vetus vinum, statim vult novum, hoc est, non subito convertit se ad bibendum tantummodo mustum. Dicit enim: Vetus vinum melius est novo : quia communiter ita est : et quamvis ita non esset, tamen frequenter apparet sic ei qui assuetus est bibere vinum vetus. Difficile quippe est assueta relinquere, quum similitudo sicut et habitus, sit quasi altera natura : propter quod consueta plus placent. Ita vult Christus, quod discipuli sui a pristina consuetudine non erant repente ad oppositum transferendi, sed paulatim perficiendi. Hinc et ipsi Scribæ et Pharisæi litterali Scripturarum intelligentia assueti, spirituales Christi doctrinas capere non valebant. Carnalibus quoque non statim spiritualia dulciter sapiunt, quamvis in se dulcissima comprobentur. Unde ea quæ Dei sunt, in principio difficulter adimplent, quæ habituati in bonis delectabiliter prosequuntur.

Footnotes

  1. Joann. IX, 5. ↩

  2. Marc. II, 3. ↩

  3. Marc. II, 1. ↩

  4. Malach. IV, 2. ↩

  5. I Cor. I, 24. ↩

  6. I Petr. IV, 10. ↩

  7. Marc. II, 2. ↩

  8. Matth. IX, 2. ↩

  9. Deut. XXXII, 4. ↩

  10. Lev. XXIV, 15, 16. ↩

  11. Cf. in Luc. IV, 36. ↩

  12. Ps. cxiv, 7. ↩

  13. Ephes. v, 14. ↩

  14. Ps. lxxvi, 11. ↩

  15. Deut. 1, 46. ↩

  16. III Reg. xix, 20, 21. ↩

  17. Luc. vi, 12 et seq. ↩

  18. 1 Cor. v, 11. ↩

  19. Matth. 1x, ↩

  20. Marc. ii, 16. ↩

  21. Ibid. 11; ↩

  22. vers. 22. ↩

  23. Ps. c, 5. ↩

  24. Matth. 1x, ↩

  25. Gen. 11, 22. ↩

  26. Gen. iii, 22. ↩

  27. Prov. xxiii, 6. ↩

  28. II Cor. v, 15. ↩

  29. Luc. xix, 10. ↩

  30. Cf. in Matth. ix, 10. ↩

  31. Luc. vi, 6. ↩

  32. Luc. xviii, 1. ↩

  33. Ps. XVIII, 6. ↩

  34. Joann. III, 29. ↩

  35. Joann. XVI, 28. ↩

  36. Matth. XXVIII, 20. ↩

  37. II Cor. VI, 4, 5; XI, 27. ↩

  38. Act. II, 4, 46. ↩

  39. Act. IX, 3 et seq. ↩

Chapter 14 of 51