Articulus 14
EXPOSITIO CAPITULI SEXTI : FACTUM EST AUTEM IN SABBATO SECUNDO PRIMO, ETC.
PER totum Evangelium edocetur, quomodo Scribæ, et maxime Pharisæi, qui volebant ceteris religiosiores censeri, quum tamen hypocritæ essent, insidiati sint Christo et ejus discipulis : quia videbant populum ad Christum eis relictis confluere, propter quod invidia torquebantur. Unde in principio hujus capituli ponitur alia cavillatio callidorum illorum.
Factum est autem in sabbato secundo primo. Circa quod scribit Theophilus : Judæi omnem festivitatem sabbatum nuncupabant, quia sabbatum requies interpretatur. Multoties autem contingebat in Parasceve, id est sexta feria, festivitas; et vocabant Parasceven sabbatum, propter festum; deinde principale sabbatum immediate sequens dicebant secundum primum, quasi secundum a præcedentis diei festivitate, primum autem quasi principale respectu illius. Vel, secundum Isidorum abbatem, ideo dicit, Secundo primo, quia secundum erat Paschæ, primum autem
C Azymorum. Quum namque Judæi immolarent pascha de sero, sequenti die festum Azymorum celebrabant. Et sic debere intelligi probat Isidorus, quia Apostoli, ut statim dicetur, vellebant spicas et manducabant, quia tunc spicæ flectuntur a fructu, videlicet illis in locis. Quum transiret Jesus per sata, videlicet per itinera trita, sita inter segetes agri, vellebant discipuli ejus spicas, removendo illas a granis, et manducabant grana, confricantes eas manibus, id est, spicas manibus suis confricantes, ut sic grana extraherent ex spicis et palea. Habebant enim grandem esuriem, et alimenta secum non detulerunt. Allegatque Beda verba Marci evangelistæ, quod tantus fuit turbarum ad Christum concursus, quod discipuli spatium manducandi non habuerunt.1
Quidam autem Pharisœorum dicebant illis, livore, non zelo æquitatis accensi : Quid facitis, quod non licet in sabbatis? Pharisæi isti instar invidorum, passiones suas colore justitiæ palliabant, proni ad increpandum; et sua increpatione propriam imperitiam ostenderunt, quia præceptum de observatione sabbati non recte intellexerunt, ut consequenter ostendit Salvator.
Et respondens Jesus. Ejus enim fuit, discipulos suos simplices ac humiles a perversis illis defendere. Verumtamen apud Matthæum et Marcum leguntur Pharisæi Christo objectionem istam fecisse; sed quia multi fuerunt, probabile est quod quidam eorum Christo, quidam vero discipulis ejus, ista locuti sint. Christus autem piis et mitibus suis discipulis implevit quod per Isaiam de Christo prædictum est: Judicabit in justitia pauperes, et arguet in æquitate pro mansuetis terræ. Dixit: Nec hoc legistis, quid fecit David, quum esurisset ipse, et qui cum eo erant? quomodo intravit in domum Dei, hoc est in tabernaculum Domini in Nobe urbe sacerdotum. Ista historia primo libro Regum habetur, quemadmodum David Saulem fugiens, venit ad Achimelech pontificem in Nobe, et fame laborans, petiit a pontifice cibum pro se et sociis suis. Quumque pontifex non haberet nisi panes quibus solis sacerdotibus vesci licebat secundum legem, dedit eos David et ejus ministris. Nec tamen transgressus est legem, quia necessitas fuit ibi sufficiens causa dispensationis. Hoc est quod subditur: et panes propositionis sumpsit David a pontifice, et manducavit, et dedit his qui cum ipso erant, hoc est sociis suis ad manducandum. Porro, panes propositionis dicebantur duodecim panes, qui quolibet sabbato calidi ponebantur super mensam in tabernaculo Domini. Quos non licet manducare, nisi tantum sacerdotibus, ut in Levitico habetur. Quod intelligendum est, excepto articulo necessitatis, et evidentis utilitatis: sic enim et ceteræ leges intelliguntur. Ubi autem vera necessitas aut evidens utilitas adest, laudabiliter dispensatur: quæ si defuerint, non erit dispensatio, sed dissipatio juris, ita quod nec dispensator, nec dispensatione utens, coram Deo judice excusatur, quemadmodum summi Pontifices Leo et Gelasius scribunt.
Et dicebat illis, Christus scilicet Pharisæis: Quia, id est quod, dominus est Filius hominis, etiam sabbati. Quasi dicat: Ego Filius hominis, quum sim dominus sabbati omniumque dierum ac temporum, potestatem et auctoritatem plenariam habeo dispensandi circa sabbati observationem, ideo auctoritate mea mei excusantur discipuli. Quibus verbis Christus suam divinitatem ac majestatem fatetur, quia dominari temporibus, proprie soli competit Deo, quanquam et Christus secundum assumptam naturam, omni prælatus sit ac dominans creaturæ per auctoritatem concessam, participatamque potestatem. Christi quoque auctoritate celebritas cessavit jam sabbati, et prima feria facta est celebris.
Factum est autem et in alio sabbato, ut intraret synagogam, et doceret. Cur Christus præsertim in sabbatis ac synagogis docuerit, et multa signa effecerit, sæpius dictum est. Et erat ibi, puta in synagoga, homo, et manus ejus dextera fuit arida, id est contracta. Observabant autem Scribæ et Pharisæi, si in sabbato curaret, hoc est, infirmum quempiam supernaturaliter sanaret, ut invenirent unde accusarent eum.2 Ecce perversitas infinita, et quomodo animam infelicem excæcat detestanda invidia: ita ut homo inde deterioretur, unde merito ædificaretur. Invidia quippe omnia etiam bene gesta ejus quem odit, facit sinistre interpretari: imo invidus proponit omnia facta ejus quem odit obfuscare, inficiare, deprimere, quæritque vias quibus hoc impleat. Sic Pharisæi et Scribæ humani honoris percupidi, infatigabiliter scrutabantur qualiter verba et facta Christi, quem oderant, apparenter coram hominibus reprobarent. Illorum ergo vilissimum vitemus rancorem, illud Sapientiæ implentes, Nec cum tabescente invidia communicabo; et fortia bona facta aliorum, quæ imitari non possumus aut non
Sap. VI, 25.
Matth. xii, 2; Marc. II, 24.
Is. XI, 4.
1 Reg. XXI, 1-6.
Lev. XXIV, 5-8.
Ibid. VIII, 31; XXIV, 9.
B
C
D satagimus, diligamus atque laudemus, nos ipsos comparatione illorum humiliantes. — Porro, super illud, Ut accusarent eum, communiter dicunt expositores: Ut accusarent eum de transgressione sabbati, si curaret, vel de crudelitate et impotentia, si non curaret. Verumtamen ex Christi verbis elicitur, quod non intendebant eum accusare nisi de transgressione sabbati si curaret, nam hanc eorum intentionem consequenter redarguit.
Ipse vero sciebat cogitationes eorum insidiosas ac fraudulentas adversus se; et ait homini qui habebat manum aridam: Surge, et sta in medio: ut miraculum cunctis clarius pateat, et invidorum insania aptius confutetur; item, ut intuentes contractum, magis ei condoleant. Et surgens stetit.
Ait autem ad illos Jesus: Interrogo vos, non ex ignorantia, sed ex prudentia, ut vestram insipientiam malitiamque ostendam et corrigam, si, id est an, licet sabbato bene facere, videlicet opus pietatis et caritatis egentibus impertire, an male: et certum est quod non liceat, nec unquam agere male; et an licet animam salvam facere, an perdere: certumque est quod liceat salvare, et non perdere. Christus autem corpus miraculose curaturus, sciscitur et de animæ salvificatione, quia quos sanavit in corpore, sanavit et mente, peccata tollendo, et gratiam infundendo. Insuper, corporum curam ad animarum ordinavit salutem. Porro, secundum Matthæum, Pharisæi interrogaverunt Christum, an curare liceret in sabbato. Lucas vero inducit Christum illos hoc interrogasse. Ad quod in libro de Consensu Evangelistarum Augustinus respondet, quod Pharisæi primo proposuerunt hanc quæstionem; Christus autem illorum insidias intuens, jussit hominem contractum stare in medio, et tunc illorum quæstionem repetiit, ut ad eam convenientius responderet. Itaque sua quæstione ac providentia, illorum prævenit calumniam, confudit versutiam, imperitiamque monstravit.
Et circumspectis omnibus cum ira, contristatus super cæcitate cordis illorum, ut dicitur in Marco: fuit enim in Christo ira per zelum, rationis judicium non præveniens, sed ex ejus assumpta imperio; dixit homini, quia Pharisæi et Scribæ non responderunt: Extende manum tuam aridam dexteram. Et extendit; et restituta est manus ejus, id est, sanitati et usui naturali est reddita.3 Christi autem facta, operosissima erant, ideo eodem momento quo jussit, Extende manum tuam, sanata est. Neque enim valebat extendi, nisi contractione seu ariditate sua ablata. In quo patet eminentia potentiæ Christi, tam imperialiter ac instantanee et supernaturaliter operantis. Quod non nisi divina fieri potest virtute: quia etsi interdum per naturam et artem curetur contractus, non tamen utique in instanti aut solo imperio, quia naturam et artem in talibus constat successive, non instantanee, operari.
Ipsi autem Scribæ et Pharisæi repleti sunt insipientia, id est stultissimis cogitationibus, errore, invidia, pravis consiliis: quia inde facti sunt pejores, unde debuerant fieri meliores. Nec tam imperiosum miraculum potestati adscripserunt divinæ, sed rationabili informationi Christi acquiescere noluerunt, qui ut in Matthæo legitur, multum gratiose ac evidenter illorum ignorantiam declaravit, dicendo: Quis erit ex vobis homo qui habeat unam ovem, et si ceciderit hæc sabbatis in foveam, nonne levabit eam?4 Quanto magis est homo melior ove? Quibus verbis ostendit Salvator, quod illi non intellexerunt veraciter præceptum de sabbati observatione. Non enim quemlibet actum exteriorem in eo prohibuit per Moysen Deus, sed dixit: Omne opus servile non facietis in eo.56 Et si sæpe indeterminate omne opus prohibere videatur, intelligendum est de omni opere servili, ut quum in Exodo scribitur:7 Septimo die non facies omne opus.
Quocirca sciendum, quod ab operibus servilibus sabbato fuit vacandum, ut spiritus hominis libere Deo vacaret. Opus autem tripliciter fertur servile : Primo, servitute culpæ, ut actus peccati : et a tali opere feriandum seu abstinendum fuit, et est, cunctis diebus. Secundo, servitute fortunæ, ut opus mechanicum, a quo sabbatis diebusque festivis fuit vacandum : quod Scriptura magis proprie vocat opus servile. Tertio, servitute naturæ, ut opus corporis sustentationi deserviens. Et a tali aliquando abstinendum, interdum non : quia aut fuit opus non impediens liberam Deo vacationem, sed adjuvans, ut itineratio parva, et a tali non fuit sabbato aut festis cessandum; aut impediens, et tunc vel fuit opus tale necessarium, seu non : si non, tunc fuit hinc abstinendum; si fuit necessarium, aut potuit præveniri aut differri, aut non : si potuit, fuit abstinendum; si non potuit, tunc fuerat faciendum. Idcirco a præparatione ciborum abstinendum fuit in sabbato, non autem ab impugnantium hostium expugnatione, seu repulsione, vel defensione. Propter quod in libris Machabæorum leguntur statuisse Judæi, ut contra hostes sibi sabbato occurrentes pugnarent.8
Et colloquebantur ad invicem, quidnam facerent de Jesu, hoc est, quid mali ei irrogarent. Ecce quanta malitia, quia pro maximis beneficiis intenderunt mala, imo pœnam mortis, rependere, juxta illud Matthæi :9 Exeuntes Pharisæi, consilium fecerunt quomodo eum perderent, id est, occiderent. Et in Marco fertur, quod cum Herodianis inierunt consilium.10 Sed mirum videtur, quod Jesus hominum amator, tanta illorum scandala quæ præscierat, non vitabat. Ad quod respondetur, quod scandalum pusillorum vitandum est, salva triplici veritate, videlicet vitæ, doctrinæ, justitiæ : ut quando opus bonum non est de necessitate præcepti, sed de abundantia supererogationis. Scandalum vero Pharisæorum vitandum non est, ut ideo bonum supererogationis omittatur vel differatur : quoniam talium scandalum non ex infirmitate vel excusabili ignorantia, sed ex malitia oritur, ita ut ex dilatione correctio non speretur. Postremo, de hac Pharisæorum atque Scribarum impietate Psalmista in Christi persona prædixit : Locuti sunt adversum me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me;11 pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi; et posuerunt adversum me mala pro bonis. Hoc et in Joanne Christus testatur : Ut impleatur, inquiens, sermo qui in lege eorum scriptus est, Quia odio habuerunt me et Patrem meum gratis.12
Spiritualiter, per hominem cujus dextera aruit, intelliguntur hi qui ad male agendum sunt expediti, ad bona opera impotentes, vel potius acediosi atque nolentes. Per manum nempe vis operativa exprimitur : sicque sinistra vocatur vis ista, ut mali activa; dextera vero, in quantum bonorum est operum productiva. De talibus in Jeremia habetur :13 Sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt. Et Isaias : Væ, inquit, qui potentes estis ad bibendum vinum, viri fortes ad miscendam ebrietatem, et opus Domini non respicitis.14 Tales etiam inter religiosos et clericos multi inveniuntur, qui in divini cultus obsequio mox lassantur, oscitant, et festinant, seu exeunt, in confabulationibus vero et commodis corporis fortes et alacres conspiciuntur : in quibus gratia non dominatur naturæ, nec virtus peccato, ut exigitur aut expedit ad salutem. Juxta hanc tropologiam, per Zachariam de negligente pastore temporalia spiritualibus præferente asseritur : O pastor et idolum derelinquens gregem! Brachium ejus ariditate siccabitur, et oculus ejus dexter tenebrescens obscurabitur.15
Tali itaque peccatori a bonis contracto, atque ab aqua salutaris sapientiæ arido, præcipit Christus : Surge, id est, per pœnitentiam a peccati ruina resurge : juxta illud Apostoli, Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis ;16 sta in medio, id est, publice pœniteas, et bene age, atque in gratia persevera, et aliis exemplarem te exhibe, qui publice es transgressus, et alios scandalizasti : secundum illud Apostoli, Sitis sine querela in medio nationis perversæ, verbum vitæ continentes;17 extende manum tuam, id est ad opera bona potentiam tibi concessam efficaciter applica: juxta illud Proverbiorum, Manum suam extendit ad pauperem.18 Frequenter autem contingit, ut Christo ita jubente et gratiam implendi peccatori præstante, perversi peccatoris conversionem videntes, homini devoto per cujus instructionem Christus peccatorem ita convertit, indignentur et insidientur.
Consequenter describitur Apostolorum electio. Factum est autem in illis diebus, quibus Christus in mundo prædicavit et miracula egit. Verumtamen, quod subditur et narratur hic, non statim contigit post præfata immediate dicta ac gesta, sed ante, videlicet priusquam Christus fecit sermonem in monte: unde quod de Apostolorum electione hic scribitur, recapitulatio dicitur. Exiit in montem orare, videlicet in monte ubi fecit sermonem de beatitudinibus ac ceteris evangelicæ legis præceptis atque consiliis; et erat pernoctans in oratione Dei.
Christus non verbis dumtaxat, sed rebus, signis et actibus nos instruxit. Cur itaque oraturus recessit ab aliis, imo et a devotis discipulis, et ascendit in montem, atque tam diu oravit? Totum utique propter nostram instructionem, subventionem, et salutem peregit. Nam Christus, etiam secundum formam servilem assumptam peccare non potuit, nec impediri a bono; imo nec per aliquod adventicium ad devotionis augmentum juvari: quippe qui confirmatus in bono, et comprehensor fuit secundum animæ portionem supremam; tantaque virtutum perfectione ab incarnationis exordio adornatus, quod in eis nunquam in se ipso profecit, sed solum quantum ad manifestationem. Recessit ergo ab aliis oraturus, ut doceret nos suo exemplo, quatenus et nos devotius oraturi precibus in privatis, discedamus ab aliis, ut Deo liberius, stabilius quietiusque vacemus. Hinc et montem conscendit, quia et talis loci situs provocativus est elevationis internæ ad Deum, dum inde creaturæ Dei ex omni parte abundantius conspiciuntur, ex quarum intuitu, Creatoris consideratur, amatur, honoratur, atque in admiratione habetur majestas. Rursus, oraturus montem conscendit, ad innuendum quod omnis orans, infima et terrena debeat oblivisci, cœlestia contemplari, apicem mentis ascendere, et in supremo cordis consistens, Deo intendere infixa ac libera puritate, quemadmodum in Joanne Christus testatur: Veri adoratores Patrem adorabunt in spiritu et veritate.19
Insuper, electurus Apostolos orationem tam diuturnam præmisit, ad instruendum quod canonicis prælatorum electionibus orationes devotissimæ sint præmittendæ. Insuper, in oratione pervigili pernoctavit, ut doceat nos non solum in die, sed horis quoque nocturnis, orationibus sanctis insistere, atque in eis diu ac fervide permanere. Ut autem Chrysostomus ait, tempus nocturnum devotioni et orationi est aptius, quia tunc tenebræ, quies, silentium, adspectus stellarum, compunctionem inducunt. Hinc Jeremias monet: Consurge, lauda in nocte in principio vigiliarum, et effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini Dei tui; leva ad eum manus tuas.2021 Ideo ait Psalmista: Prævenerunt vigilias oculi mei; et rursus, In die tribulationis meæ Deum exquisivi manibus meis nocte contra eum, et non sum deceptus.22 Et Isaias loquitur Deo:23 Anima mea desideravit te in nocte.
Et quum dies factus esset, vocavit discipulos suos, qui prope montem manserunt seu convenerunt, ibique Christi præstolabantur præceptum; et elegit duodecim ex ipsis, ut essent principales præ ceteris, et ad prædicationem evangelicæ legis præcipue ordinati ac dirigendi, quos et Apostolos vocavit*. Apostolus namque est nomen officii, sicut Propheta et angelus, secundum Gregorium.24 Apostolus autem dicitur quasi missus, vel, post missus, quia a Christo missi sunt prædicare, et post suam resurrectionem misit eos ad prædican* dum per totum orbem. Denique secundum Ambrosium, advertendum est cœleste consilium, quia non sapientes, non divites, non nobiles, sed publicanum et piscatores, quos dirigeret, elegit: ne divitiis, aut potentiæ nobilitatisve auctoritate traxisse mundum ad fidem videretur; ut veritatis ratio, non disputationis gratia, prævaleret.
Deinde Apostolorum nomina exprimit, ne quis alium audeat inscribere Apostolorum a Christo tunc institutorum catalogo: quamvis et postea aliqui divinitus sint constituti Apostoli, ut Matthias, Paulus, Barnabas, et Silas. Simonem, quem cognominavit Petrum.25 Secundum Bedam, non in hac electione vocavit eum Petrum, sed longe ante, quando Andreas duxit Simonem fratrem suum ad Jesum: cui Jesus tunc dixit, Tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus, ut Joannes describit.26
Sed huic obviare videtur illud Marci, Imposuit Simoni nomen Petrus;27 et loquitur ibi Marcus de electione Apostolorum. Ideo alii dicunt, quod illud Joannis scriptum, Tu vocaberis Cephas, non fuit præsentis nominis impositio, sed futuræ impositionis nominis hujus prænuntiatio. Videtur autem et aliter posse dici. Petrus namque interpretatur firmus vel obediens, seu principalis. Cephas quoque interpretatur principalis. Quum itaque in Joanne scribitur, Cephas, quod intrepretatur Petrus, sumitur Petrus ut interpretatur principalis: sicque tunc impositum est ei nomen Petrus, hoc est nomen quod tantum valet ut Petrus, secundum hanc Petri interpretationem, quia tunc dictus est Cephas. Postea autem vocatus est Petrus, prout Petrus interpretatur firmus sive obediens, juxta quem modum Christus alibi ait ad eum: Tu es Petrus, id est firmus, et super hanc petram, hoc est firmam demum fidei confessionem, ædificabo Ecclesiam meam.28 — Ex hac immutatione nominis Petri, qua qui ante apostolatum vocatus est Simon, in electione ad apostolatum dictus est Petrus, inducta est consuetudo quod dum quis efficitur Papa, aliud sibi nomen imponitur, ad designandum spiritualem immutationem qua qui aliis rector et pastor præficitur, in alterum melioremque virum debet mutari. Sed utinam in pejorem et arrogantiorem non mutetur, sicut et Saul, cui tamen prædictum fuit: Mutaberis in alium virum.
Et Andream fratrem ejus, Jacobum et Joannem, quos tunc vocavit Boanerges, hoc est filios tonitrui, propter altisonam prædicationem eorum.2930 Isti fuerunt consanguinei Christi, videlicet filii Mariæ uxoris Zebedæi, quæ fuit soror Christiferæ Mariæ.
Philippum et Bartholomæum, Matthæum et Thomam, Jacobum Alphæi filium, qui dictus est Jacobus Minor, quia vocatione posterior Jacobo fratre Joannis. Vocatus est etiam frater Domini seu Christi, quia corporis dispositione et forma ei simillimus fuit: quem propter eximiam suam sanctitatem, Apostoli suscepto Spiritu Sancto ordinaverunt Jerosolymitanum primum Christianorum ibi episcopum. Et Simonem, qui vocatur Zelotes, id est Cananæus:31
CANA enim dicitur zelus.32 Et Judam Jacobi Minoris fratrem, qui in Matthæo vocatur Thaddæus; et secundum Hieronymum, vocabatur etiam Lebbæus, quod dicitur corculus, id est diligens sui cordis custos. Isti duo, videlicet Simon et Judas, fuerunt fratres Jacobi Minoris et filii Mariæ uxoris Alphæi, sororis Virginis gloriosæ, ut in Passionali Sanctorum habetur. Et Judam Iscariotem, qui fuit proditor, hoc est traditor Christi. Quem licet Salvator prænosceret traditorem futurum, elegit tamen eum in
Apostolum: propter futuram illius malitiam et ingratitudinem non desinens agere quod suæ exstitit bonitatis, præsertim quia ex proditoris hujus malitia scivit, potuit, et voluit magnum bonum elicere, utpote Scripturarum de sua traditione impletionem, et suæ ineffabilis pietatis ostensionem, quod scilicet illum fecit sibi tam familiarem atque Apostolum, a quo se prævidit tradendum: de quo in Joanne disseruit, Nonne duodecim vos elegi, et unus ex vobis diabolus est?33343536
Et descendens cum illis duodecim Apostolis de superioribus locis montis, stetit in loco campestri, et turba discipulorum ejus. Quo verbo ostenditur quod multos habebat discipulos : nam et præter Apostolos, designavit septuaginta duos discipulos, misitque eos binos ad urbes ad quas fuit ipse venturus, ut infra habetur ;37 sed et alios multos habebat discipulos, quorum aliqui sæpe recesserunt ab eo, nec eum amplius sequebantur, sicut in Joanne habetur. Joannes quoque scribit, quod Joseph ab Arimathea fuit discipulus Christi, quamvis occultus metu Judæorum.38 Et multitudo copiosa plebis ab omni Judœa, et Jerusalem : quæ fuit Judææ metropolis, ideoque nominatim exprimitur ; et maritima, hoc est a regione sita circa mare : quod secundum Bedam et Glossam, non intelligitur de mari Galilææ proximo huic loco campestri, quia hoc magnum non esset quod de illis locis venissent ad Christum; sed intelligendum est de Magno mari, in quo Tyrus et Sidon poterant comprehendi. Unde et subditur : et Tyri, et Sidonis, hoc est copiosa harum urbium gentilium multitudo. Ex quo claret quod maxima fuit Christi fama, quæ etiam gentiles ex tam diversis ac remotis locis attraxit. Qui venerant ut audirent eum, id est, ejus doctrina seu prædicatione instruerentur, atque proficerent : et forte non pauci curiositate quadam attrahebantur, cupientes illum adspicere et audire, de cujus sapientia et eloquentia, potestate et signis tanta audierant ; et sanarentur a languoribus suis qui languidi erant : qui comparatione aliorum, pauci fuerunt.
Et qui vexabantur a spiritibus immundis, hoc est obsessi a dæmonibus, curabantur, id est, virtute Christi liberabantur ab illis. Christus namque solo imperio expulit dæmones. Porro, in eo quod dicitur, Spiritibus, tangitur subtilitas naturæ dæmonum : quorum perversitas culpæ insinuatur, quum subditur, Immundis; abusus quoque potentiæ seu prava operatio eorumdem exprimitur, quum dicitur, Vexabantur; quorum et refrenatio designatur, quum additur, Curabantur.
Et omnis turba quærebat eum tangere, non solum infirmi, sed et alii, confidentes ejus tactu ab adversitatibus tueri, a peccatis mundari, gratiæ participes fieri, seu aliquod beneficium consequi : imo secundum Marcum, certatim et copiose irruebant in eum, ut tangerent eum.39 Cujus causa subjungitur : quia virtus de illo exibat, id est, potestas, virtus et sanctitas in ipso consistens, se in operationem extendit, et præclaros effectus produxit.40 Itaque virtus de Christo manavit, non quod eadem numero virtus de ipso prodierit, aliosque intraverit, sed quia potestas Christi aliis efficientiam suam impressit, quemadmodum effectus dicitur a causa procedere, et causa in effectum exire, puta per influentiam quamdam. Et sanabat omnes infirmos. Imo et eos qui corpore sani erant, ab animarum vulneribus, id est peccatis, sanavit, dummodo ex parte illorum defectus non erat, sed quod in se fuit effecerint : ad quod agendum atque ad gratiam sortiendam disposuit Christi contactus quosdam illorum, pia quadam præventione suæ misericordiæ, virtute ac merito ejus. Specialiter autem loquitur Evangelista de miraculosa corporaliter infirmorum curatione; sed quoniam Christus eos sanavit in anima quos corpore curavit, ut Sancti testantur, verum istud de utraque sanatione accipitur.
Circa quod quæritur, de qua Christi virtute hoc intelligatur, et quomodo humanitas Christi ad miraculosos effectus cooperabatur. Verum hæc quæstio superius sæpe tacta et aliqualiter est soluta : quæ nunc diffusius clariusque solvenda est.
Itaque miracula propriissime dicta, totam naturæ creatæ virtutem, facultatem seu auctoritatem transcendunt : ideo certum est, quod sola illius potestate qui totius naturæ creator ac institutor est, fiant, tanquam virtute principaliter operante. Propter quod ait Psalmista :41 Benedictus Dominus Deus Israel, qui facit mirabilia solus. Nihilo minus Sancti, tam angeli quam homines, multa leguntur fecisse miracula; certumque est precibus et meritis hominum sanctorum Deum frequenter signa fecisse, ita quod homines ad illa meritorie cooperabantur. Sed difficultas est, an cooperati sint causaliter per aliquam virtutem in eis consistentem divinitus datam, ita quod illa potestas sit, non principalis, sed instrumentalis causa effectus miraculosi.
Hanc quæstionem Augustinus vicesimo secundo de Civitate movet, et indeterminatam reliquit. Gregorius vero libro Dialogorum, ejus solutionem tangere videtur, dicendo: Deo mente devota adhærentes, quum rerum necessitas postulat, mira quæque aliquando faciunt ex prece, interdum ex potestate, scilicet divinitus eis concessa. Et hoc probat ratione, quoniam per gratiam adoptionis datur hominibus fieri filios Dei: quod majus est quam facere signa, quod sæpe et malis conceditur. Ergo hominibus virtuosis videtur dari potestas operativa instrumentaliter miraculorum. Denique Petrus oratione præmissa suscitavit Tabitham;42 Ananiam vero et Saphiram conjugem ejus occidit, non prece, sed increpatione eorum præmissa.43 Insuper in sermone de Angelis dicit Gregorius, quomodo aliqui electorum vi acceptæ potestatis miracula operentur, ita ut ad illum angelorum pertineant chorum per quos signa et miracula fieri solent. — Ad idem arguitur, quoniam inter dona gratiæ gratis datæ ponuntur gratia sanitatum et operatio virtutum seu miraculorum. Quemadmodum ergo aliqua dona gratiæ gratis datæ ab Apostolo enumerata, videlicet sermo sapientiæ, sermo scientiæ, prophetia, donum linguarum, ponunt aliquid reale seu quamdam virtutem in anima;44 ita de gratia faciendi miracula dicendum videtur. — Insuper, secundum doctores, sacramenta novæ legis efficiunt quod designant, ita quod quædam virtus in eis consistit ac ponitur instrumentaliter atque causaliter cooperativa ad producendum gratiam sacramentalem, vel saltem dispositionem ad eam, puta characterem, quum tamen sacramenta ista in sensibilibus rebus consistant. Multo ergo amplius apparet, quod in animabus Sanctorum sit virtus quædam instrumentali concausalitate ad productionem miraculorum concurrens atque cooperans.
Quod quidam concedunt: quorum aliqui asserunt, quod virtus ista non insit Sanctis fixe seu permansive ut habitus, sed per modum dispositionis, passionisve transeuntis, quemadmodum prophetia: propter quod non semper ad libitum possunt miracula operari. Contra quod aliqui dicunt, quod licet virtus ista eis inesset ut habitus, non tamen oporteret concedere quod facere possent miracula quoties vellent, eo quod virtus ista sit instrumentalis, quæ non agit nisi mota a principali virtute. Sed de hac re possent plurimæ difficultates moveri, et rationes pro utraque parte adduci, quas disputantibus committendas potius puto.
Insuper, istam virtutem in Sanctis ponentes dicunt, quod ipsa tanto plus atque sublimius sit in Christi humanitate ponenda, quanto illa potius est instrumentum seu organum Divinitatis seu Verbi æterni, quam Sancti et sacramenta: cujus Verbi æterni ipsa est organum immediatum, animatum, conjunctum ac proprium, sicut corpus meum est instrumentum animæ meæ; alii autem Sancti sunt Divinitatis instrumenta separata, communia, sicut securis est instrumentum artificis. Juxta istam positionem, verba Evangelistæ prædicta, videlicet, Virtus de illo exibat et sanabat omnes, non solum de divina et increata Christi virtute, miracula principaliter operante, sed et de supernaturali ejus virtute creata prædicta, miraculorum instrumentaliter productiva, intelligi possunt: et istud pro intelligentia sequentium de Christi miraculis valet.
Footnotes
-
Marc. III, 20. ↩
-
Matth. xii, 10. ↩
-
Marc. III, 5. ↩
-
Matth. xii, 11, 12. ↩
-
Lev. xiii; ↩
-
Num. xxviii, xxix. ↩
-
Exod. xx, 10. ↩
-
1 Mach. II, 41. ↩
-
Matth. XII, 14. ↩
-
Marc. III, 6. ↩
-
Ps. cviii, 3-5. ↩
-
Joann. XV, 25. ↩
-
Jer. IV, 22. ↩
-
Is. V, 22, 12. ↩
-
Zach. XI, 17. ↩
-
Ephes. V, 14. ↩
-
Philipp. II, 15, 16. ↩
-
Prov. xxxi, 20. ↩
-
Joann. iv, 23. ↩
-
Thren. II, 19. ↩
-
Ps. LXXVI, 5. ↩
-
Ibid. 3. ↩
-
Is. XXVI, 9. ↩
-
*nominavit* ↩
-
Act. 1, 26; xiii, 2. 14 ↩
-
Joann. 1, 42. ↩
-
Marc. 11, 16. ↩
-
Matth. XVI, 18. ↩
-
Marc. iii, 17. ↩
-
Marc. iii, 17. ↩
-
Matth. x, 4. ↩
-
16 Ibid. 3. ↩
-
Marc. iii, 16. ↩
-
Joann. i, 42. ↩
-
Act. i, 26; xiii, 2. ↩
-
Joann. VI, 71. ↩
-
Luc. x, 1. ↩
-
Joann. xix, 38. ↩
-
Marc. III, 10. ↩
-
Joann. vi, 67. ↩
-
Ps. LXXI, 18. ↩
-
Act. IX, 40. ↩
-
Act. v, 1-10. ↩
-
1 Cor. XII, 8-10. ↩
Chapter 15 of 51