Skip to the text

Articulus 15

PROSECUTIO EXPOSITIONIS HUJUS SEXTI CAPITULI : ET IPSE ELEVATIS OCULIS IN DISCIPULOS SUOS, DICEBAT.

20

Et ipse elevatis oculis in discipulos suos, dicebat. Quamvis Christus omnibus loqueretur, oculos tamen corporales in discipulos suos specialiter dirigebat, ad insinuandum quod ea quæ prædicaturus fuit, eis potissimum convenirent atque inessent; item, ad innuendum quod eos aliis proponeret in exemplum, et quia doctrinæ suæ erant ceteris capaciores; rursus, ad ostendendum specialem suum amorem ad ipsos, atque ut eos arctius sibi attraheret, dum in omnium præsentia tam amorose ac reverenter se ad ipsos habebat : per quod etiam alios ad suum discipulatum incitavit. Beati pauperes. Quæri hic potest, an iste sermo sit idem cum illo qui a Matthæo describitur. Cujus quæstionis prosecutionem ac solutionem omitto, quia super Matthæum hæc scripsi. Id vero sciendum, quia quæ in isto capitulo ac sermone recitat Lucas, Matthæus gloriosus evangelista tribus capitulis multo plenius atque diffusius scribit.1 Et sermo ille, quem tribus illis describit capitulis, vocatur sermo Domini in monte : super quem Augustinus specialem librum composuit. In quo sermone continetur et datur lex evangelica, et quidquid ad optimos mores christianæque vitæ pertinet perfectionem. De quo quidem sermone quia super Matthæum prolixe conscripsi, nunc brevius prætermitto.

Lucas itaque non nisi quatuor beatitudines exprimit : quarum primam ponit eamdem quam Matthæus, sed brevius. Siquidem in Matthæo habetur, Beati pauperes spiritu ;2 hic dicitur, Beati pauperes. Quod dupliciter explanatur : Primo, de voluntaria paupertate propter Deum sponte assumpta, desiderata, vel complacente, qua terrenæ opes seu temporalia, quantum congrue fieri potest, spernuntur vel abjiciuntur, ut mens Deo et contemplationi liberius atque perfectius vacet. Unde et Christus ait : Qui non renuntiat omnibus quæ possidet, non potest meus esse discipulus.3 Tanto etenim perfectius et expeditius anima intendit altius ac uni super omnia necessario, quanto minus circa plura et temporalia occupatur, dispertitur, distrahitur.4 Secundo exponitur : Beati pauperes, id est humiles, qui in oculis suis parvi, defectuosi, seu indigentes sunt, potissimum intuitu Dei ; qui nihil boni se a se habere fatentur, et omne bonum Deo adscribunt.

Quia vestrum est regnum Dei. Quia Christus in discipulos visum direxit, idcirco ad eos verbum hoc dirigit. In qualibet autem beatitudine duo ponuntur : primum est per modum meriti; secundum, per modum præmii merito correspondentis. Itaque, postquam Christus proposuit meritum, dicens, Beati pauperes spiritu, utpote qui præfato modo terrena despiciunt, vel se ipsos humiliant; proportionatum et consonum subjungit mox præmium, Quia vestrum est regnum Dei, id est opulentia felicitatis æternæ, altitudo regni cœlestis. Præfatæ etenim paupertati illa opulentia correspondet, et humilitati illi, sublimitas ista, quemadmodum Christus ait :5 Qui se humiliat exaltabitur. Rectissime quoque cœlestium bonorum possessio, contemnentibus propter Deum temporalia bona promittitur.

Deinde secunda beatitudo subjungitur, quæ a Matthæo ponitur quarta.6 Beati qui nunc esuritis. Quum beatitudo sit exclusiva pœnæ atque miseriæ, mirum quod Christus esurientes et flentes ac persecutionem patientes asserit esse beatos. Sed advertendum quod duplex est beatitudo, videlicet, viæ, et patriæ. Beatitudo viæ est actus meritorius beatitudinis patriæ, scilicet actus virtuosus qui meritum est et dispositio ad felicitatem patriæ. Itaque, esurientes, flentes, adversa patientes, pauperes, et ceteri quos Christus nunc asserit esse beatos, beati sunt jam in re, loquendo de beatitudine viæ, suntque beati in spe, loquendo de beatitudine patriæ.

Porro quod ait, Beati qui nunc esuritis, primo exponitur de corporali esurie, prout est actus virtutis, videlicet abstinentiæ, qua quis sponte propter Deum corpus suum castigat, affligit, et quodammodo necessaria subtrahit ei, sicut ait Apostolus : Castigo corpus meum et in servitutem redigo;7 et iterum, Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.8 Beati sunt quoque, qui ex defectu alimentorum esuriunt, dummodo hoc propter Deum patienter sustineant, vel propter eum tantam elegerint inopiam, vel propter eum alimentis priventur ab impiis, sicut de multis martyribus legitur. Ista ergo esuries a Christo fertur beata, quia est dispositiva ad gratiam, introductiva ad gloriam, satisfactoria pro peccatis et delectationibus inordinatis;910 specialem quoque illuminationem et sapientiæ infusionem meretur a Deo, quemadmodum

Danieli et sociis ejus infudit Dominus sapientiam magnam, eo quod abstinentiæ operam contulerunt, ut legitur in Daniele. Et in Isaia inquiritur : Quem docebit Dominus scientiam ? et quem intelligere faciet auditum? Ubi protinus respondetur : Ablactatos a lacte, avulsos11 ab ubere, hoc est eos qui carnales spernunt delicias, et sensualitatem per abstinentiam ac cetera virtutum exercitia rationi subjiciunt.12 Ideo scriptum est : Qui amat vinum et pinguia, non erit sapiens.13 — Secundo exponitur de spirituali esurie, qua quis justitiam cordialiter appetit, prout justitia est virtus generalis, omnisque virtus. Sic spiritualiter esurire, est quotidianum profectum in omni virtute optare, Dei honorationem in omnibus desiderare, omnium reformationem ac perfectionem intime affectare : quod venit ex caritate et zelo justitiæ. Esuriamus ergo justitiam istam; nec unquam satis justos nos esse putemus, sed omni hora satagamus proficere, quum et Apostolus dicat : Ego non arbitror me apprehendisse; et quæ retro sunt obliviscens, in anteriora extendo me ipsum.14 Hujus autem beatæ esuriei præmium subditur. Quia saturabimini, id est, bonis spiritualibus replebimini, præsertim donis gloriæ in patria, dicente Psalmista, Satiabor quum apparuerit gloria tua. Ibi nempe tota capacitas ac desiderium animæ adimplentur, et tota ejus potentialitas ad actum perfecte reducitur, per hoc quod Deum clare per speciem contemplatur, ipsoque fruitur.15 Unde quidquid scire vel habere cupit, scit et habet : quod potissimum erit post corporum glorificationem. Denique etiam in præsenti, taliter esurientes aliqualiter saturantur charismatibus gratiarum et pane sacramentali, quum et Psalmista loquatur : Benedic, anima mea, Domino, qui replet in bonis desiderium tuum;1617 et denuo, Timete Dominum, omnes sancti ejus, quoniam nihil deest timentibus eum.

De his quoque qui experiri solent quam dulcis est Dominus :18 Memoriam, inquit, abundantiæ suavitatis tuæ eructabunt. Talis autem ructus, non nisi de saturitate seu plenitudine quadam venit, secundum Bernardum. Imo sæpe tanto dilectionis fervore, tanta contemplationis admiratione et sinceritate, tanto divinæ supersuavissimæ bonitatis dulcore desuper gratiose implentur, ut nec ipsimet ferre prævaleant, sed mente et corpore deficiant et succumbant, obrigescant et langueant : quod expertus fuit qui dixit, Defecit caro mea et cor meum.19 Et Jeremias : Factus est, inquit, sermo Domini in corde meo quasi ignis exæstuans; et defeci, ferre non sustinens.20

1 Petr. ii, 3.

Verum abundantia ista non est continua, neque simpliciter plena, quia interrumpitur sæpe, et ad facialem superbenedicti Dei intuitionem, ejusque indeficientem beatificam fruitionem, omnis talis adspirat, cum Apostolo clamans :21 Infelix ego homo ! quis me liberabit de corpore mortis hujus ?

Sequitur beatitudo tertia, quæ a Matthæo tertia ponitur.22 Beati qui nunc fletis, id est, vestra vel aliorum peccata caritative et dolorose deplangitis, vel desiderio patriæ cœlestis, hujus exsilii incolatum deploratis, vel Christi passionem meditando, ex ejus compassione lugetis. Est demum et alter nobilissimus ac felicissimus fletus, non ex aliqua adversitate, pœna aut tristitia manans, sed ex sincerissima quadam complacentia superdeliciosissimi Dei, dum in alta contemplatione Deus cum singulari quadam claritate ac sinceritate ostendit se intellectui contemplantis, ita quod sinus mentis, et apex affectus, mox totus aperitur, expanditur, absorbetur in tam superincomparabili superpulcherrimoque objecto, et anima ineffabilem complacentiam concipit et habet in eo, atque ex hoc dulces per oculos guttæ funduntur.

Quia ridebitis, id est, internam consolationem, cordialemque jucunditatem in patria, pro præmio suscipietis. Non ergo de vano et exteriori risu hoc dictum est, sed de alacritate et lætitia spirituali : de qua in Proverbiis fertur de forti muliere, Ridebit in die novissimo ;23 in Job quoque, Impleatur os tuum risu, et labia tua jubilo.24 Hæc merces boni ploratus, etiam in vita hac inchoatur, in his qui cum Psalmista dicere possunt Deo :25 Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuæ lætificaverunt animam meam ;2627 et rursus, Quam magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine ! Itemque cum Apostolo :28 Benedictus Deus, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra ; et denuo, Sicut abundant passiones Christi in nobis, ita per Christum abundat consolatio nostra.2930 Clementissimus etenim Dominus, etiam in præsenti servulos suos consolari et lætificare dignatur frequenter et abundanter, eos videlicet qui præfatis luctibus se affligunt, qui omne carnale oblectamentum despiciunt, juxta illud :31 Renuit consolari anima mea ; memor fui Dei, et delectatus sum.

Præterea contuendum quod Christus in his duabus beatitudinibus addit, Nunc, dicendo, Beati qui nunc esuritis, Beati qui nunc fletis : ad insinuandum quod tempus vitæ præsentis sit tempus pœnitentiæ ac mœroris, quia in valle lacrimarum, in carcere atque exsilio conversamur, et innumerabilia exstant pericula.

Sequitur beatitudo quarta, quæ in Matthæo ordinatur octava. Beati eritis, quum vos oderint homines propter veritatem, et justitiam vestram, seu aliam quamcumque virtutem et gratiam. Sic autem odire, non convenit nisi vitiosis hominibus. Unde, homo accipitur hic in malo, videlicet quantum ad id quod homines communiter magis sequuntur, quod est sensualitas, passionesque ejus. Juxta quem modum ait

Apostolus : Quum sit inter vos zelus et contentio, nonne homines estis?3233 Et iterum, Si hominibus placerem, Christi servus non essem ;3435 quum tamen alibi protestetur, Ego per omnia omnibus placeo. Præterea, sicut amare, est alicui bonum velle ; ita odire, est alicui malum velle. De tali odio ait Christus discipulis :36 Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit ; et alibi, Eritis odio omnibus hominibus propter nomen meum.37 Et quum separaverint vos a sua societate, quasi indignos eorum consortio : juxta illud Proverbiorum, Abominantur impii justum ;38 et rursus, Viri sanguinum oderunt simplicem.39 Unde in Joanne habetur : Conspiraverunt Judæi, quia si quis confiteretur Jesum esse Christum, extra synagogam fieret.40

Et exprobraverint, convitia et improperia irrogando : juxta illud Petri, Si exprobramini in nomine Christi, beati eritis.41 Et ad Corinthios scribit Apostolus :42 Maledicimur et benedicimus. Et ejecerint nomen ve-434445 strum tanquam malum, id est nomen et famam quibus Christiani vocamini;46 vel, Nomen vestrum, id est, vos ipsos, quos exsecrantur tanquam pessimos, omnino impetuose expulerint; propter Filium hominis, id est ob id quod in me creditis, vel mihi obeditis, et secundum mea præcepta aut consilia vivitis. Itaque quicumque hæc patitur propter justitiam aut virtutem, patitur propter Christum. Non est autem magnum hæc pati propter proprias culpas, imo cavendum ne taliter patiamur. Ideo in prima sua Canonica loquitur princeps Apostolorum: Quæ est gratia, si peccantes et colaphizati suffertis? Si autem benefacientes sustinetis, hæc est gratia apud Deum.47 Et iterum ait:48 Nemo vestrum patiatur ut homicida aut fur.

Præterea, quamvis Christus beatos appellet eos qui odiuntur, et prædicta patiuntur adversa; non tamen propterea optare debemus ut alii nos odiant et infestent, præsertim in quantum talia habent rationem peccati: imo, hoc esset caritati contrarium, desiderare aliorum ruinam. Sed ideo Christus hæc dicit, ut in adversis patientiam inconcussam servemus, nec propter aliorum odium et persecutionem, viam justitiæ relinquamus.

Gaudete in illa hora, et exsultate: id est, dum ista patimini, in eisdem gaudete interiori jucunditate, et exsultate exteriori lætitia, ut corde et corpore seu appetitu intellectivo ac sensitivo lætemini: juxta quod scriptum est, Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum.49 Exsultatio quippe, quasi extra saltatio dicitur, dum gaudium internum redundat in corpus viresque sensitivas, ita quod ex abundantia interioris delectationis signa lætitiæ foris monstrantur. Hoc fecerunt Apostoli, juxta illud Actuum: Ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati.50 Et beatissimus Andreas apostolus, crucem eminus videns: Gaudens, inquit, venio ad te, ita ut tu gaudens suscipias me. Hinc Jacobus: Omne gaudium existimate, fratres, quum51 in diversas tentationes incideritis. Ecce enim merces vestra multa est in cælo. Ideo taliter gaudere et exsultare debetis, quia pro temporalibus istis persecutionibus, præmium copiosum in regno cœlesti habebitis. De quo præmio Isaias et Paulus testantur, quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quæ præparavit Deus electis.5253 Hoc utique præmium tam multum est, ut innumerabile appelletur; tam pretiosum, ut incomparabile asseratur; tam magnum, ut inæstimabile sit; tam diuturnum, ut interminabile exstet. Quæ enim beatitudo æterna, prout beatitudo, dicitur status omnium bonorum aggregatione perfectus. Hæc est una ratio gloriandi in adversis. Propter quod ait Apostolus: Id quod in præsenti est momentaneum et leve tribulationis nostræ, æternum gloriæ pondus operatur in nobis.54

Insuper, in adversis gaudere debemus, quia per adversitatum sustinentiam antiquis et præcipuis Sanctis assimilamur. Ideo addit Salvator: Secundum hæc enim faciebant Prophetis patres eorum, id est, præfatis modis persecuti sunt eos, odiendo, abjiciendo, exprobrando, carnales ac impii patres Judæorum temporis hujus: a quibus et vos, discipuli mei, estis adversa passuri. Ideo in Actibus loquitur Stephanus eis: Dura cervice et incircumcisi cordibus et auribus, vos semper resistitis Spiritui Sancto, sicut et patres vestri. Quem Prophetarum non sunt persecuti patres vestri?55

Itaque, ex his saluberrimis Christi verbis, hortamentis et promissionibus, discamus adversa æquanimiter ferre, in eisdem cordialiter gloriari, nec fatigari, sed usque in finem invicte persistere, non solum propter causas jam tactas, sed præsertim quia per hoc Deum potissimum honoramus, dum omne adversum lætanter perferimus, eo quod Deum frequenter inhonoravimus atque offendimus (quem quanto sincerius perfectiusque diligimus, eo peccata nostra plus displicent nobis, et omnem adversitatem ac pœnam atque confusionem propter ea libentius sustinemus, ut Deo superaltissimo aliqua saltem recompensatio fiat); item, quia per adversa a vitiis expurgamur, ad gratiam præparamur, in omni virtute proficimus, Christo propter nos passo assimilamur, futura tormenta evadimus: imo misericordia et protectio Dei in tribulationibus potissimum prona est subvenire, sicut ait in Psalmo, Cum ipso sum in tribulatione.56 Hinc ad Hebræos monet Apostolus: Per patientiam curramus ad propositum nobis certamen, adspicientes in auctorem fidei et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem. Recogitate eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversus semetipsum contradictionem, ut non fatigemini animis vestris. Nondum enim usque ad sanguinem restitistis.

Contemplandum57 est hic, quemadmodum Filius Dei, qui venit reprobare gloriam mundi, ejusque perfectum docere contemptum, præinducta quatuor ponit, beatificat, et commendat, quæ maxime contrariantur his quatuor quæ mundani homines potissimum quærunt et amant, atque in quibus felicitatem suam constituunt. Quorum primum est affluentia divitiarum, quæ multorum fomentum est vitiorum: contra quam ait Salvator, Beati pauperes. Secundum est carnalium deliciarum possessio: contra quam loquitur Christus, Beati qui esuritis. Tertium est ludorum, jocorum et vanitatum dissolutio: contra quam dicit, Beati qui fletis. Quartum est temporalium honorum, sæculariumque favorum procuratio: contra quam prædicat, Beati eritis quum vos oderint homines, etc. Postremo hæc quatuor a Christo inducta, quatuor virtutibus cardinalibus coaptantur, puta: paupertas, temperantiæ, quæ superflua resecat; esuries, justitiæ, cujus est corpus castigare; fletus, prudentiæ, quæ eligit hic lugere, ut gaudium acquiratur æternum; perpessio adversitatum, fortitudini, cujus est difficillima fortiter pati.

Insuper, Christus ad ampliorem et evidentiorem inductarum quatuor beatitudinum commendationem ac laudem, vituperat et condemnat vitia eis opposita: quæ a mundi amatoribus felicitates quædam reputantur; sed a Christo infallibili judice censentur miseriæ, quia per eas Deus fons totius veræ felicitatis, ejusque dona, videlicet gratia in præsenti et gloria in futuro, perduntur, atque æterna obtinetur damnatio. Itaque ait: Verumtamen, vœ vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram. Tanquam dicat: Quamvis felices vos æstimetis, tamen æternæ damnationis dolor debetur et imminet vobis. Unde secundum Chrysostomum, in Scripturis per Væ, æterna damnatio designatur. Loquitur autem Christus de divitibus divitias suas immoderate amantibus, eisque abutentibus, qui ex eis delicate se nutriunt, et consolationes habent carnales, ideo spiritualem consolationem gustare indigni sunt. Sicque in Matthæo Dominus protestatur: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum cœlorum.58 Apostolus quoque ad Timotheum: Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum diaboli et desideria vana, quæ mergunt hominem in interitum et perditionem.59 Hinc Jacobus ait: Agite nunc, divites, plorate ululantes in miseriis quæ advenient vobis.60 Sed non omnes divites tales sunt, quia sunt aliqui eis bene utentes, et liberales ac misericordes, spiritualia temporalibus præferentes, et illud Psalmistæ implentes: Divitiæ si affluent, nolite cor apponere.61 Hinc in Ecclesiastico habetur: Beatus dives qui inventus est sine macula, qui post aurum non abiit, nec speravit in pecuniæ thesauris.62 Quod quam rarum atque difficile sit, constat ex eo quod illico subditur: Quis est hic? et laudabimus eum. Fecit enim mirabilia in vita sua.63 Non ergo nos committamus periculo.

Vœ vobis qui saturati estis, id est, vœ vobis gulosis, qui non ad necessitatem, sed ad voluptatem vos reficitis, et fœtidam carnem superflue adimpletis. Hinc alibi ait

Salvator:64 Videte ne graventur corda vestra in crapula vel ebrietate. Et Apostolus:

Carnis (inquit) curam ne feceritis in desideriis;65 et ad Romanos, Si secundum carnem vixeritis, moriemini. Ideo ait Hieronymus:

Non est possibile ut quis hic impleat ventrem et in futuro mentem. Hoc est quod subditur: quia esurietis. Sicut in beatitudinibus, ita in vitiis eis oppositis, ponit Christus retributiones seu mercedes correspondentes. Unde et in libro

Sapientiæ dicitur:66 Per quæ quis peccavit, per hæc et punietur. Quamvis ergo gulosi in inferno esurient per omnium bonorum delectabilium carentiam, tamen vitio suæ gulositatis specialiter promerentur famis et sitis afflictionem. Dicit autem Basilius: Subjectio corporis per nihil aliud sic obtinetur, sicut per abstinentiam: qua sicut quodam freno, decet compescere juventutis fervorem. Est ergo abstinentia interemptio criminis, amotio passionum, vitæ spiritualis initium, obtundens in se illecebrarum aculeum.

Væ vobis qui ridetis nunc. Si risui debetur æterna damnatio, quis potest esse securus? Sed non de quocumque risu jam loquitur Christus, verum de risu inordinato ineptæ lætitiæ, vanæque dissolutionis, qui tantæ immoderantiæ aut frequentiæ est, ut spirituali gaudio caritatis divinæ præponatur aut contrarietur. De quo Ecclesiastes: Risum reputavi errorem; et gaudio dixi, Quid frustra deciperis? Hinc iterum Ecclesiastes protestatur:67 Melior est ira risu, quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis. Moderatus tamen, honestus et modicus risus pro causa, loco, et tempore, non prohibetur; sed cachinnatio et dissolutio stultis conveniunt, juxta illud Ecclesiastici: Fatuus in risu exaltat vocem suam;68 sapiens autem vix tacite ridebit. Ecclesiastes quoque inquit: Sicut sonitus spinarum ardentium sub olla, sic risus stulti.69 Dicit hoc loco Basilius: Quum Dominus ridentem arguat, palam quod nunquam erit fideli tempus ridendi, præcipue in tanta multitudine eorum qui in peccato moriuntur, pro quibus oportet lugere. Superfluus risus, est immoderantiæ signum, et effrenis animæ motus; sed usque ad vultus jucunditatem exprimere animæ passionem, non dedecet. Chrysostomus quoque dicit: Dic mihi cur concuteris risu et defluis, qui debes adsistere terribili judicio, et ponere rationem de omnibus quæ operaris? Sed objici potest illud Ecclesiastæ, Tempus flendi et tempus ridendi:7071 quod ex dictis solutum est. De modesto namque risu hoc dicitur, quemadmodum etiam ponitur virtus eutrapeliæ, per quam homo moderate se habet in ludis. Talem risum sanctus Job habuisse se pandit, dicendo:72 Si quando ridebam ad eos, non credebant mihi.

Deinde subditur debita pœna vitiosi risus. Quia lugebitis, interiori dolore, et flebitis, pœna et ululatu exteriori in inferno, præsertim quando et in corpore erit ploratus, quamvis non per lacrimarum resolutionem, sed cerebri conturbationem, et vultus mœstissimam indispositionem. Discamus ergo risum frenare. Et qui ad risum ex naturali dispositione proclivis est, specialem ad ejus refrenationem conatum adhibeat: quemadmodum qui ad iram seu ad quodcumque pronus est vitium, singulariter ad illius exstirpationem debet conari; et quod propriis nequit viribus, divinæ gratiæ subsidio potest. Imo, inter ea ex quibus facile perpenditur qualis sit homo, unum est risus. De quibus in Ecclesiastico legitur: Ex visu cognoscitur vir, et ab occursu faciei cognoscitur sensatus;73 amictus corporis, et risus dentium, et ingressus hominis, enuntiant de illo.74

Deinde reprobatur favor inanis, adulatio vana, sæcularisque amicitia. Væ æternæ calamitatis debetur et imminet vobis, o homines ad vos ipsos reflexi, quum benedixerint vobis, id est, vos et facta vestra iniqua laudaverint, adulationibus vos demulserint, omnes homines, quantumcumque multi sint illi: quod facere non solent nisi iniqui. Itaque loquitur Christus de his quibus vana laus placet, qui adulationibus attrahuntur, qui sæculi hujus favorem amicitiamque requirunt.7576 Itaque tam his quam benedictoribus horum væ imminet, quia plus nocet lingua adulatoris, quam gladius persecutoris. Ideo, juxta Bedam, adulatio est nutrix peccati, ita quod sicut oleum flammis injectum præbet eis fomentum, sic adulatio nutrit culpam. Et tamen frequenter hoc agitur, dicente Psalmista: Quoniam laudatur peccator in desideriis animæ suæ, et iniquus benedicitur.7778 Verum, ut in Proverbiis scriptum est, Meliora sunt vulnera diligentis, quam fraudulenta odientis oscula.79 Huic autem eloquio Salvatoris illud Isaiæ consonat: Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum dissipant.80 Vitemus ergo hanc pestem occultam atque vilissimam, exemplo Sancti qui ait: Corripiet me justus in misericordia et increpabit me;81 oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Et Apostolus ait: Neque aliquando fuimus in sermone adulationis.8283 Insuper, secundum Glossam, magna pars pœnæ peccati est, scelera non solum non argui, sed etiam quasi bene gesta laudari.

Secundum hæc faciebant prophetis, id est, falsis prophetis verba laudis, benedictionis et adulationis exhibuerunt, patres eorum, id est carnales patres Judæorum, qui sanctorum Prophetarum verba spreverunt, et pseudo applauserunt. De quibus in Isaia legitur: Dicunt videntibus, Nolite videre; et adspicientibus, Nolite adspicere nobis ea quæ recta sunt, loquimini nobis placentia, videte nobis errores.84 De falsis autem prophetis scriptum est: Hæc dicit Dominus super prophetas qui seducunt populum meum, qui mordent dentibus suis, et prædicant pacem; et si quis non dederit in ore eorum quidpiam, sanctificant super eum prælium.85 De quibus multa in Jeremia scribuntur, Domino loquente: Non misi eos; visionem cordis sui loquuntur.86 Isti pseudo ad capiendum principum ac vulgi favorem multa finxerunt; atque ut eis crederetur, modum loquendi verorum Prophetarum assumpserunt, dicendo: Hæc dicit Dominus. Interdum quoque non verbis tantum, sed et factis prophetabant, quemadmodum in Jeremia patet de Hanania, qui quum fregisset catenam quæ fuit in collo Jeremiæ, adjecit:87 Hæc dicit Dominus: Sic confringam jugum Nabuchodonosor regis. Idem patet in libris Regum de Sedecia, qui fecit sibi cornua ferrea, dicens regi Israel:88 His ventilabis Syriam. Istis pseudo crediderunt, et applauserunt Judæi; Jeremiam vero contradicentem Hananiæ, et Michæam contradicentem Sedeciæ, persequebantur et incarcerabant.8990

Ecce quomodo in verbis præhabitis æterna et increata Sapientia, Dei Patris unigenitus Filius Jesus Christus, mundi hujus sapientiam et prosperitatem condemnat, omnemque vanitatem excludit. Cujus verba merito inducere ad cordialem ac plenum mundi contemptum nos debent, præsertim quia ea tam rigorose terribiliterque condemnat, quæ a mundanis hominibus vix mala putantur. Non enim ait Salvator, Væ homicidis, væ raptoribus, væ adulteris; sed, Væ divitibus, væ saturatis, væ ridentibus, væ gloriam mundi amantibus. Quid ergo de gravioribus fiet, si ea quæ nec alicujus putantur excessus, æternis puniuntur suppliciis? Potius ergo in hoc brevissimo vitæ hujus curriculo actibus pœnitentiæ insistamus, reprehendi, castigari, vilipendi optemus, seu patienter saltem feramus, quam propter vitæ hujus incertissimæ brevissimæque delicias, opes, honores, infernalia incidamus tormenta, imo, quod gravius est, cœlesti ac sempiterna felicitate privemur.

Footnotes

  1. Matth. v. vii. ↩

  2. Ibid. v, 3. ↩

  3. Luc. xiv, 33. ↩

  4. Luc. x, 42. ↩

  5. Luc. xiv, 11. ↩

  6. Matth. v, 6. ↩

  7. 1 Cor. ix, 27. ↩

  8. Galat. v, 24. ↩

  9. Ps. xxxiii, 10. ↩

  10. Ps. xxxiii, 10. ↩

  11. Is. xxviii, 9. ↩

  12. Dan. i, 9-17. ↩

  13. Prov. xxi, 17. ↩

  14. Philipp. iii, 13. ↩

  15. Ps. xvi, 15. ↩

  16. Ps. cii, 1, 5. ↩

  17. Ps. cii, 1, 5. ↩

  18. Ps. cxliv, 7. ↩

  19. Ps. lxxxii, 26. ↩

  20. Jer. xx, 9. ↩

  21. Rom. vii, 24. ↩

  22. Matth. v, 5. ↩

  23. Prov. xxxi, 25. ↩

  24. Job viii, 21. ↩

  25. Ps. xcm, 19. ↩

  26. Ps. xxx, 20. ↩

  27. Ps. xciii, 19. ↩

  28. 11 Cor. i, 3, 4. ↩

  29. Ps. xxx, 5. ↩

  30. II Cor. i, 3, 4. ↩

  31. Ps. lxxvi, 3, 4. ↩

  32. 1 Cor. iii, 3. ↩

  33. I Cor. iii, 3. ↩

  34. 1 Cor. x, 33. ↩

  35. Galat. i, 10. ↩

  36. Joann. xv, 18. ↩

  37. Luc. xxi, 17. ↩

  38. Prov. xxix, 27. ↩

  39. Ibid. 10. ↩

  40. Joann. ix, 22. ↩

  41. 1 Petr. iv, 14. ↩

  42. 1 Cor. iv, 12. ↩

  43. I Cor. iv, 12. ↩

  44. I Petr. iv, 14. ↩

  45. I Cor. x, 33. ↩

  46. Matth. v, 10-12. ↩

  47. 1 Petr. II, 20. ↩

  48. 1 Petr. IV, 15. ↩

  49. Ps. LXXXIII, 3. ↩

  50. Act. V, 41. ↩

  51. Jacob. I, 2. ↩

  52. I Cor. II, 9. ↩

  53. Is. LXIV, 4; ↩

  54. II Cor. IV, 17. ↩

  55. Act. VII, 51, 52. ↩

  56. Ps. xc, 15. ↩

  57. Hebr. xii, 1-4. ↩

  58. Matth. xix, 24. ↩

  59. I Tim. vi, 9. ↩

  60. Jacob. v, 1. ↩

  61. Ps. lxI, 11. ↩

  62. Eccli. xxxi, 8. ↩

  63. Ibid. 9. ↩

  64. Luc. xxi, 34. ↩

  65. Rom. xiii, 14. ↩

  66. Sap. xi, 17. ↩

  67. Sap. vii, 4. ↩

  68. Eccli. xxi, 23. ↩

  69. Eccle. vii, 7. ↩

  70. Eccl. iii, 4. ↩

  71. Eccle. iii, 4. ↩

  72. Job xxix, 24. ↩

  73. Eccl. xix, 26, 27. ↩

  74. Eccli. xix, 26, 27. ↩

  75. Eccle. ii, 2. ↩

  76. Eccle. viii, 13. ↩

  77. Ps. x, 3, sec. ↩

  78. Hebr. ↩

  79. Prov. xxvii, 6. ↩

  80. Is. iii, 12. ↩

  81. Ps. cxl, 5. ↩

  82. 1 Thess. u, 5. ↩

  83. I Thess. ii, 5. ↩

  84. Is. xxx, 10. ↩

  85. Mich. iii, 5. ↩

  86. Jer. xiv, 14; xxiii, 16. ↩

  87. Jer. xxviii, 10, 11. ↩

  88. III Reg. xxii, 11. ↩

  89. Jer. xxvi, 8 et seq.; xxxii, 3, etc.; ↩

  90. III Reg. xxii, 24, 27. ↩

Chapter 16 of 51