Skip to the text

Articulus 16

PROSECUTIO HUJUS SEXTI CAPITULI, AB EO LOCO QUO DICITUR : SED VOBIS DICO, QUI AUDITIS : DILIGITE INIMICOS VESTROS.

27

PAULO ante docuit Christus discipulos, quid ab inimicis essent passuri; nunc instruit quid ipsi illis sint acturi ac redituri. Sed vobis dico, qui auditis, id est, ea quæ loquor diligenter advertitis, et non corporalibus tantum, sed et interioribus auribus verba mea attenditis : Diligite inimicos vestros, id est, eis qui vobis volunt et cupiunt seu inferunt mala, econtrario bona desiderate. Quemadmodum autem amare, est alicui bonum velle; ita odire, est alicui malum velle. Multiplex vero est bonum, videlicet bonum delectabile, bonum utile, et bonum honestum; iterum aliud est bonum gratiæ, aliud bonum naturæ, aliud bonum fortunæ. Omnibus ergo hominibus quantumcumque adversantibus optare debemus bonum spirituale, utpote charismata gratiæ in præsenti, et bona gloriæ in futuro; reliqua bona non sunt eis optanda, vel non est necesse eis optare, nisi in quantum saluti eorum expediens est. Diligendi sunt ergo inimici ex caritate propter Deum, sicut amamus nos ipsos, ut scilicet idem bonum felicitatis æternæ eis optemus, quod ipsimet volumus nobis. Diligendi sunt ergo, quantum ad ipsam eorum naturam bonam, qua ad Dei imaginem facti, beatitudinisque capaces sunt;1 non quoad culpam :2 imo sic odiendi sunt, juxta illud, Perfecto odio oderam illos.3 Sed sic eos odire, est vere diligere, quia ejusdem rationis est atque ex eodem caritatis fonte procedit, bonum alicujus amare, et malum ejus odire. Nil autem tam malum, tam nocivum, tam adversum est homini, ut peccatum ipsius.

Porro, secundum Thomam in secunda secundæ, de inimico possumus loqui tripliciter : Primo, in quantum est inimicus.

Sicque amandus non est, quia inimicitia ejus peccatum est : displicere nobis debet, quod inimicatur et peccat. Secundo, consideratur inimicus secundum esse naturæ, qua ad Dei imaginem factus est, sed tamen in universali, in quantum est homo. Sicque dilectio inimici est de necessitate salutis, quia ab illa generali dilectione qua Deum proximumque amare jubemur, excludi non debet.4 Tertio, consideratur ut est singularis persona.56 Et ita inimicorum dilectio non est absolute de necessitate salutis, quia non tenemur in speciali ad eum motum dilectionis habere, imo neque ad alios, quia impossibile est singulos sigillatim amare. Verumtamen dilectio inimici taliter in speciali, necessaria est ad salutem, quoad præparationem animi, ut scilicet homo paratus sit mente subvenire inimico, si articulus necessitatis occurreret, et etiam actualiter caritative ferri ad eum, causa exigente et casu se offerente; sed sine tali necessitate, dilectionem dependere et subvenire, ad perfectionem, non ad præcepti pertinet necessitatem. Et juxta hoc, verum est quod in Enchiridion loquitur Augustinus : Hoc tam magnum bonum, ut est inimicos diligere, non est tantæ multitudinis, quantam credimus exaudiri in oratione qua dicimus : Dimitte nobis debita nostra.

Sed huic Christi præcepto obviare videtur, quod in veteri Testamento multa leguntur, ex quibus videtur quod inimici sint odiendi : ut quum Moyses ait, Non quæres eis bonum, et odio habebis inimicum. In Jeremia quoque habetur : Ne propitieris iniquitati eorum, et peccatum eorum non deleatur.78910 Ad hoc Thomas præfato loco respondet, quod tales imprecationes et locutiones tripliciter possunt intelligi : Uno modo, per modum propheticæ prænuntiationis, ut quum dicitur :11 Convertantur peccatores in infernum, id est, convertentur. Secundo, per modum optationis ex zelo justitiæ, non tamen quantum ad pœnam hominis, sed quoad justitiam punientis, ut scilicet divinæ justitiæ se optans conformet, quia nec Deus lætatur in perditione impiorum, sed in sua justitia.12 Tertio, ut desiderium referatur ad culpæ amotionem, non ad pœnam, ut scilicet destruantur peccata. Quibus adjici potest, quod præfatæ imprecationes Scripturæ, etiam sic accipi possunt, ut inimicos optemus in vita hac taliter castigari, ne pereant in æternum; si vero sint inimici Ecclesiæ et boni communis, optari potest ut tollantur de medio, quia et hoc expedit eis, ne gravius peccent : et ita ex æquitate et caritate hoc desideratur.

Benefacite his qui oderunt vos. Quia non sufficit intus diligere, nisi dilectio procedat in opus loco et tempore opportunis, imo quum nulla forma tam prompte ac delectabiliter operetur ut caritas, quæ et omnes virtutes movet et excitat ad agendum, non veraciter diligit alium, qui ei, exigentibus causa, loco et tempore, non succurrit nec benefacit. Quumque ex anima et corpore constet homo, secundum corpus et animam benefacere ei debemus, videlicet spiritualia et corporalia impendendo, secundum modum prætactum, quemadmodum in Proverbiis Salomon loquitur:13 Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi. Hoc est quod ait Apostolus :14 Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.15 Hoc et Christus implesse se pandit, dicendo Judæis :16 Multa bona ostendi vobis ex Patre meo, propter quod horum me lapidatis ?

Benedicite maledicentibus vobis, id est eis qui vobis maledicunt, ut non solum opera bona, sed etiam pia caritativaque verba pro maledictoriis verbis rependatis his qui detrahunt vobis sive blasphemant vos. Hoc et Paulus ad Romanos scribit : Benedicite, inquit, et nolite maledicere.17 Talibus ergo patienter loquendum est, si spes sit quod ex collatione seu responsione sint emendandi; alioqui silendum est caute, et benedicendum occulte, ac condolendum peccantibus, juxta illud Psalmistæ : Posui ori meo custodiam, dum consideret peccator adversum me;18 obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis. Verumtamen, si ex maledictione pravorum fides aliquorum vel bonum commune periclitaretur, aut jacturam pateretur justitia, sapienter ac juste respondendum, renitendumve esset; et si maledicentes seu persequentes sint obstinati in malo, seu Religioni insidientur, orare licet ex zelo justitiæ ut corrigantur seu puniantur a Deo, quemadmodum Isaias et Ezechias contra regem Assyriorum orasse leguntur.19 Postremo, quod maledicentibus sit condolendum, ostendit Chrysostomus, dicens : Qui proprias animas percutiunt, digni sunt lacrimis et fletibus, non maledictionibus. Nihil enim detestabilius est anima maledica, nec immundius aliquid lingua maledicente. Homo es; aspidum venena non evomas, nec vertaris in belluam. Os tibi datum est, non ut mordeas, sed ut aliorum vulnera sanes.

Orate pro calumniantibus vos, qui scilicet crimina vobis false imponunt, seu aliter adversantur seu injuriantur. Quomodo autem et quando exhibenda sint adversariis signa seu opera ista dilectionis S. Thomas docet : Signa, inquiens, atque effectus caritatis ex interiori dilectione procedunt, et proportionantur eidem. Ideo, sicut tenemur inimicos diligere in communi, de necessitate et ex præcepto, in speciali vero, secundum animi præparationem; sic quoque communia dilectionis beneficia et signa eis subtrahere nefas est, ut sunt ea quæ impenduntur proximis in communi : ut dum quis orat pro cunctis fidelibus, aut communitati aliquid præstat. Si talia subtraherentur inimicis, signum quam amaritudinem evomuerint totam : tunc ipsi ad cor redeuntes, uberes tibi gratias agent; et Deus te coronabit, eo quod fratrem tuum a pessima ægritudine liberasti. Sed contra hoc maxime agunt, ut ait Basilius, qui non solum non cæsi indignantur aut ulciscuntur, sed etiam si tanta eis non impendatur reverentia, quanta se dignos arbitrantur. Iterum ait Chrysostomus : Qui repercutit, legis implet mandatum, non Christi. Sed dicis : Dignus est repercuti. Etiam ; sed tu non es dignus repercutere, quia illius discipulus es qui quum malediceretur, non maledicebat. Si alterius oculum excutis, numquid tuum recuperasti? Non; sed cum membro tuo patientiam perdidisti. Diabolus procurat vulnera corporum propter vulnera animarum. Si non repercusseris, ab homine quidem victus videris, sed diabolum vicisti. Itaque sublime est istud implere consilium, sicut et Beda affirmat : Quid tam magnum sicut percutienti præbere maxillam? Nonne indignantis animus frangitur, ira sedatur, et per patientiam hujus ille mutatur, vel ad pœnitentiam invitatur? Ergo per hujus impletionem mandati et consilii, homo Christo conformatur, diabolus ab homine vincitur, plena pax inter homines obtinetur.

Et ab eo qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere, id est, non solum quiete patienterque feras, quod vestimentum tuum injuste tollat a te, sed permitte eum auferre tibi tunicam tuam, quæ vicinior magisque necessaria corpori exstat, quam vestimentum exterius. Circa quod ait Cyrillus : Vult te Dominus esse contemptorem rerum. Hæc est enim virtus animæ quæ omnino aversa est a passione cupiditatis divitiarum : decet namque eum qui pius est, oblivisci malorum, ut et ea quibus caros amicos juvamus, persequentibus conferamus. Chrysostomus quoque : Non dixit (inquit) Christus, Sustine humiliter injuriantis animum, sed, Procede per sapientiam, et ulterius dispone te ad patiendum quæ injurians facere

Lev. xix, 18. esset invidiæ et vindictæ : contra quod Moyses ait in Levitico, Non quæres ultionem, nec memor eris injuriæ civium tuorum. Porro, alia sunt specialia caritatis signa seu beneficia, quæ alicui specialiter exhibentur; et talia inimicis impendere, non est de necessitate præcepti, nisi secundum cordis præparationem, ut homo sic stet quod talia eis impertiret, si necessitatis articulus se offerret. Alias hoc facere, est perfectionis, qua quis studet non solum non vinci a malo, quod est necessitatis, sed insuper vincere in bono malum, satagens inimicum beneficiis ad amorem suum inducere, quod ad perfectionis cumulum pertinet, sicut et Glossa insinuat. Quo autem quis perfectius diligit Deum, eo intuitu ejus amplius amat homines universos, et abundantius benefacit eis, præsertim orando pro ipsis : et hoc maxime, quoniam cordialissime Deum cupit ab omnibus honorari ac diligi, atque de ejus inhonoratione præcipue contristatur. Istud Christus etiam in cruce pendens implevit, orando, Pater, ignosce illis : prout per Isaiam fuit prædictum, Ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit.

Rom. xii, 21.

Luc. xxiii, 34.

Is. liii, 12.

29

Et ei qui te percutit in unam maxillam, præbe et alteram. Istud consilium est, non præceptum : ideo non oportet hoc semper exteriori opere adimplere, sed habere cor præparatum ad sustinendum alterius percussionem maxillæ, antequam percussus scandalum suscitet, vel contra caritatem quid operetur. Unde et Christus a sacrilego in faciem cæsus, alteram non præbuit, sed sceleratum sapienter et caritative corripuit. Implendum est ergo hoc consilium, secundum quod proximo prodesse videtur.

Joann. xviii, 22, 23.

Exod. xxi, 23-25.

Hic quoque pensandum, quantum evangelicæ legis doctrina perfectior sit lege Mosaica, quæ mandavit talem reddere percussuram cædenti, qualem intulisset. Dicit autem Chrysostomus : Medici dum calce feriuntur ab insanis et ægris, tunc maxime miserentur eis. Tu quoque similem habeas pietatem ad delinquentes : ipsi enim præcipue infirmantur. Nec prius desistamus, cupit, et supera insolentiam ejus ubertate prudentiæ tuæ, ut habito pudore in excellenti patientia tua discedat. Sed dices, Quomodo potest hoc fieri? quum tamen videas Deum factum hominem tot passum propter te. Et adhuc quæris et dubitas quomodo possibile sit nequitiis ignoscere conservorum? Quid tale passus es, quale Dominus tuus Christus, dum ligaretur et flagellaretur, sputa perferens, mortemque patiens? Denique huic verbo est simile, quod in Matthæo loquitur Christus: Ei qui vult tecum judicio contendere et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium.20 Circa quæ multa scripsi ibidem: propter quod lectorem ad locum illum remitto.

Aliqui quoque breviter dicunt, quod istud sit consilium, atque secundum animi præparationem intelligendum, sicut et verbum præcedens: ut scilicet potius sustineat homo sibi indumenta prædicta ac similia tolli, quam suscitet scandalum, vel aliquid agat caritati contrarium. Non autem sustinendum esset, quando ex tali permissione nutriretur rapiens in sua malitia: imo in tali casu non esset bonum hoc sustinere, nisi propter scandalum vel aliud majus malum vitandum: quod de scandalo pusillorum, veniente videlicet ex infirmitate aut ignorantia, maxime intelligendum est. Vel scandalum alio modo sedandum est, ut errans primo instituatur, instruatur, ut scandalizari desistat. Quod si informari noluerit, jam scandalum ejus non erit scandalum pusillorum aut infirmorum, sed Pharisæorum, quod ex malitia oritur: propter quod vitandum non sunt bona temporalia dimittenda, quia hoc vergeret in detrimentum boni communis, et rapientibus noceret in anima. Ideo verbum Christi intelligendum est secundum animi præparationem, videlicet dummodo aliunde expediat. Bona autem Ecclesiæ atque reipublicæ propter scandalum vitandum dimittenda non sunt, sicut nec cetera quæ sunt de necessitate salutis, quia talium conservatio imminet his quibus commissa sunt. Hæc aliorum dicta recitando inducta sunt. aliquorum

Omni autem petenti te tribue. Non semper tribuendum est quod petitur, ut si quis petat sibi omnia bona alterius simul dari. Itaque, si discrete ac rationabiliter petit, dandum est ei quod petit, si petito adsit facultas: dandumque est secundum veræ prudentiæ discretionem. Quod si irrationabiliter aliquis petit, dandum est ei spirituale beneficium, scilicet rectæ instructionis, consolationis, ædificationis verbum, quod corporali beneficio exstat præstantius, juxta illud Ecclesiastici:21 Nonne ardorem refrigerabit ros? Sic et verbum melius quam datum. Nonne ecce verbum super datum bonum? Dicit autem Ambrosius, Ejusdem criminis est, habenti sua auferre, et indigenti quod quærit denegare, quum possis tribuere: quia et Chrysostomus protestatur, Homines, non domini, sed dispensatores sunt divitiarum. Sed istud ad eos potissimum pertinet, ut liberaliter dent egenis, qui beneficia pinguia habent Ecclesiæ: quibus ait Bernardus, quia quidquid simplici victui atque vestitui superservaverint sibi, furtum, rapina, sacrilegiumque exsistit. De hoc in Matthæo plenius dictum est.22

Et qui aufert quæ tua sunt, ne repetas, scilicet cum lite et contentione, vel cum scandalo pusillorum. Huic consonat illud Apostoli: Jam omnino delictum est in vobis, quod judicia habetis inter vos.23 Quare non magis injuriam accipitis? Quare non magis fraudem patimini? Circa quod loquitur Augustinus: Hoc ipsum vestro peccato agitur, quod inter vos negotia judicio determinanda habetis, quia peccatum est habere judicium contra fratrem. Porro, si hoc absolute intelligatur, daretur injustis et imperfectis grandis libertas atque occasio rapiendi bona aliorum, maxime innocentium. Ideo aliqui addunt, quod perfectis liceat sua repetere simpliciter, hoc est sine lite, sine causa, absque judicio, sed non convenit eis inde movere causam coram judice; infirmis vero seu imperfectis liceat repetere sua coram judice, et contra fratrem habendo judicium, sed non contentiose aut fraudulenter, seu coram judice infideli. Sed nec hoc videtur satis resolutorie dictum. Ecclesia namque non peccat habendo judicia, et religiosis licet coram judice sua repetere. Fideles quoque in terris infidelium habitantes, nec judices fideles habere valentes, possunt ut apparet, ad infideles concurrere judices. Hinc alii dicunt, quod liceat, non autem expediat, sæcularia habere judicia, et quod religiosis ac perfectis licet coram judice sua repetere quasi bona communia, non ut propria. Itaque verbum hoc Salvatoris, sicut et cetera quædam præhabita, intelligendum est secundum animi præparationem, et dummodo aliunde expediat: ut magis sit homo paratus pati damnum, quam scandalum pusillorum suscitet, si illud aliter sedari non valeat; aut aliud agat caritati contrarium.

Et prout vultis voluntate rationabili discreta, ut faciant vobis homines, et vos facite illis similiter: hoc enim fraterna requirit dilectio. Unde sicut tenemur proximos diligere tanquam nos ipsos, ita tenemur facere eis sicut nobis ab ipsis fieri cupimus. Præterea inter præcepta legis naturalis sunt duo communia atque præcipua: quorum primum est negativum, ut habetur in Tobia, Quod ab alio oderis tibi fieri, vide ne alteri facias;24 aliud est affirmativum, et ponitur hic a Christo. Et quoniam illud affirmativum est majoris perfectionis majusque continet, quam negativum illud præfatum, ideo decuit hoc a Christo in evangelica lege, quæ est lex perfectionis, proponi. Implendum est autem præceptum illud loco et tempore opportunis. Et quo aliquis perfectius illud impleverit, eo in caritate perfectior comprobatur.

Et si diligitis illos qui vos diligunt, id est, si illos dumtaxat diligitis, quæ vobis est gratia, id est merces a Deo præstanda? Utique nulla de condigno, et nisi pœnitendo, inimicos quoque dilexeritis. Nam et peccatores diligentes se diligunt: quia hoc naturale est. Verumtamen peccatores non semper diligunt eos a quibus spiritualiter diliguntur: imo frequenter odiunt eos, quia corripiuntur aut castigantur ab eis, sicut in Proverbiis scriptum est: Non amat pestilens eum qui se corripit. Et Amos:25 Odio, inquit, habuerunt corripientem, et loquentem perfecte abominati sunt.26 Signum autem quod quis diligat amicos, non ex caritate, quæ est amor infusus ac spiritualis, et meritorius, sed ex amore carnali, naturali, sociali, mercenario, aut simili, est dum inimicos non diligit, quia caritas se extendit ad omnes. Qui ergo inimicos non diligit, in peccato mortali est, tanquam divinæ inobediens jussioni: idcirco talis nihil meretur a Deo de condigno, nec aliquod præmium felicitatis æternæ, quamvis Deus ex sua pietate nullum bonum, etiam in peccato mortali factum, relinquat irremuneratum, quia aliquid in vita præsenti rependit pro illo. Porro amicos diligere spiritualiter, scilicet propter Deum ex caritate, et non tantum quia amici sunt seu quia nos diligunt, meritorium est vitæ æternæ, sicut et omnis actus ex caritate procedens. Imo multo innaturalius vitiosiusque consisteret non amare amicos, quam non amare inimicos: plures namque sunt rationes diligendi amicum quam inimicum. Gratia autem naturam non destruit, sed perficit. Propter quod dilectio spiritualis, dum naturalem amorem sibi substernit ac perficit, perfectissima dicitur. Quid autem sit melius magisque meritorium, diligere amicum vel inimicum, tetigi super Matthæum.

C

Dicit circa hæc Chrysostomus: Plures causæ sunt quæ varias dilectiones constituunt; dilectio vero spiritualis universas præcellit. Nihil enim terrenum eam parit, non utilitas, non beneficium, non natura, non tempus, sed de cœlo descendit. Quid autem miraris, si non indiget beneficio ut consistat, quando nec ex casu malorum pervertitur? Pater quidem carnalis passus injurias, rumpit fœdus amoris; conjux post jurgia, virum relinquit; filius si longævum videat patrem, gravatur. Sed Paulus apostolus ivit ad lapidantes benefacturus eis;27 Moyses pene lapidabatur a Judæis, et tamen orabat pro eis.28 Adipiscamur ergo spirituales amicitias, quia sunt insolubiles.29 — Denique qui alium spiritualiter diligit, intuitu Dei hoc agit, ita quod Deus est finis et ratio diligendi, optatque proximo bona gratiæ in præsenti, et dona gloriæ in futuro, ita ut diligat eum, vel quia bonus est, vel ut bonus sit : idcirco, quamvis ille ingratus et malus sit, iste illum non cessat diligere. Diligere quoque alium propter bonum opus quod agit, gratuitum est; diligere vero propter beneficium seu proprium commodum, mercenarium est.

Et si benefeceritis his qui vobis benefaciunt, quæ vobis est gratia, id est præmium desuper dandum? Siquidem et peccatores hoc faciunt: qui quum sint in peccato mortali, nihil meritorium vitæ æternæ operantur. Istud rursus intelligi debet sicut verbum præcedens, videlicet quod benefactoribus et non malefactoribus seu adversariis benefacere, utpote non intuitu Dei, nec ex spirituali dilectione, sed quia benefactores sunt, non sit alicujus meriti apud Deum. Nihilo minus pravissimum et innaturalissimum esset, benefactoribus non rependere vicem pro posse, tempore opportuno: imo magis debitum hoc est, quam benefacere aliis. Sed dum quis sic benefacit benefacientibus sibi, quod aliis non benefacit loco et tempore congruis, signum est quod illis benefacit, non ex Dei amore, sed solum quia benefecerunt sibi. Et si mutuum dederitis his, hoc est, pecuniam aut simile quid concesseritis illis, a quibus speratis recipere in persolutione quod mutuastis, quæ gratia est vobis? id est, a Deo mercedem habebitis nullam in vita beata. Quod intelligendum est, quando mutuum alicui conceditur, non ex caritate spirituali Dei et proximi, et propter præmium vitæ æternæ, sed ex affectu carnalis vel naturalis amoris, cum proposito repetendi. Nam et peccatores peccatoribus fœnerantur, aliqua concedendo, ut recipiant æqualia, id est tanta seu tanti valoris ut sunt quæ mutuaverunt seu concesserunt. Itaque plus peccatores a Christo censentur, qui ad usuram concedunt.

Verumtamen diligite inimicos vestros, naturam seu personam, non culpam in illis amando. Et benefacite eis. Istud jam paulo ante dictum est, atque expositum. Et mutuum date, id est concedite, nihil inde sperantes, id est, ultra quod concessistis nil exquirentes, nec favorem, aut servitium temporale, seu simile aliquid; nec propter temporale quid principaliter mutuantes, sed principaliter ex Dei amore propter felicitatem æternam. Unde per Ezechielem Dominus jubet:30 Usuram et superabundantiam non accipietis. Et Psalmista virum justum describens:31 Pecuniam (inquit) suam non dedit ad usuram. Quod autem Moyses in Deuteronomio ait, Non fœnerabis proximo tuo, puta Judæo, sed alieno32, permissio fuit mali minoris, propter majus malum vitandum, scilicet ne suis proximis ad usuram concederent, sicut permisit eis dare libellum repudii, ne uxores suas occiderent, quia ad utrumque hoc vitium fuerant proni.33 Itaque dandum est mutuum, quum et in Deuteronomio scriptum sit: Non obdurabis cor tuum, nec contrahes manum tuam;34 sed aperies eam pauperi, et dabis mutuum quo eum indigere conspexeris.

Denique, quantum sit scelus usuræ testatur Gregorius Nyssenus: Malignam fœneratorum excogitationem si quis appellet furtum et homicidium, non peccabit. Nam quid refert suffosso pariete quemquam erepta possidere, an fœnorum necessitate possidere illicita? Quam difficulter vero debeat quis ad usuram accipere, ex verbis Basilii patet, dicentis: Sed ais: Qualiter ergo victum acquiram, videlicet si a fœneratore non debeo mutuum sumere? Certe labora, servi, mendica. Unumquodque tolerabilius est fœnoris mutuo. — Ex inductis elicitur, quam gravissima sit clericorum usura, eorum præsertim qui de redditibus seu bonis Ecclesiæ sibi invicem ad usuram concedunt. Nam et Philosophus naturali ratione inductus, affirmat quod usura sit maxime contra naturam. Usurariis vero potissimum competit illud Ecclesiastici: Avaro nihil est scelestius.35 Nihil est iniquius, quam amare pecuniam: hic enim et animam suam habet venalem.

Præterea verbum Christi quo ait, Mutuum date nihil inde sperantes, Basilius et alii quidam ita intelligunt, ut concedendum sit absque proposito et spe repetendi et recipiendi ab eo cui conceditur, atque a solo Deo merces sit præstolanda. Ait quippe Basilius: Considera virtutem sermonis, videlicet verbi Christi, quo ait, Date mutuum, etc., et miraberis pietatem auctoris. Quum daturus es pauperi divinæ caritatis intuitu, id ipsum et donum est et mutuum: donum, ob insperatam retributionem; mutuum, ob munificentiam Domini, qui vice pauperis tibi restituet. Unde et in Proverbiis scriptum est:36 Fœneratur Deo qui miseretur pauperis. Cui expositioni consonat littera sequens, qua Christus promittit: Et erit merces vestra multa, id est, copiosum a me præmium suscipietis in cœlo: quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec cor humanum comprehendere valet;3738 imo ipsemet Deus gloriosus et felix, est objectalis merces atque felicitas horum qui præinducta Christi impleverint verba. Expositio autem Basilii potissimum locum habet ad indigentes qui facultatem restituendi, aut non, aut vix habent. Glossa vero exponit sicut superius dictum est. Siquidem ait: Duo sunt beneficii genera: primum, quum aliquid benevole damus; aliud, quum reddituro communicamus. Utrumque autem fieri debet, non in spe retributionis humanæ, sed divinæ, quia sicut Deus est omnis boni principium, ita vult esse finis. Certumque est, quod verba Christi implere juxta expositionem Basilii, multo plus meritorium sit.

Verbum quoque Christi dicentis, Erit merces vestra multa, non refertur solum ad verbum immediate præcedens de mutuo, sed ad cetera præinducta, præsertim ad dilectionem et beneficentiam inimicorum. Nam et de ampliori promissione mercedeque subditur: Et eritis filii Altissimi, id est summi Dei: cujus filii sunt homines virtuosi prædicta implentes, per operum imitationem, per adoptionis gratiam, per dilectionis conformitatem: quod agitur in præsenti. Deus enim inimicis suis multa bona largitur; nec propter retributionem hoc agit, quia nostris bonis non indiget, sed ex propria bonitate, caritate et pietate, et finaliter propter se ipsum, quum ipse sit omnis boni summus ultimatusque finis.39 Ejus ergo perfectionem imitemur, inimicos amando, eisque benefaciendo, et indigentibus succurrendo, finaliter propter Deum, non intuitu privati, aut proprii commodi: ut in bonis ad nos ipsos non reflectamur, sed ad Deum stemus semper pure conversi. In futuro autem erimus filii Dei per similitudinem ampliorem, quia per dona gloriæ Deo perfectissime assimilantur Beati, sicut ait S. Joannes: Nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam quum apparuerit, similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est.4041 Et Paulus: Tunc, inquit, cognoscam sicut et cognitus sum. Beatifica nempe cognitio et fruitio mentem creatam Deo superdignissimo præeminenter ineffabiliterque conformat, ita quod tota stat inde sinenter atque inavertibiliter transformata in Deum et deificata in ipsum. Ecce quanta dignitas hominum esse filios Altissimi, hoc est incomparabilis Dei, qui penitus infinite præstantior est universis et singulis. Unde de causa filiationis hujus subjungitur:

Quia ipse benignus, hoc est clemens atque munificus, est super ingratos et malos, id est peccatoribus, qui Dei beneficia non attendendo, nec Deo benefactori incomparabili gratias referendo, ingrati sunt; mali vero sunt, divina transgrediendo præcepta: vel ingrati, per aversionem mentis a summo et incommutabili bono; mali, per conversionem mentis ad bonum caducum ac vanum. Juxta quod per Jeremiam loquitur Dominus: Duo mala fecit populus meus: me dereliquerunt fontem aquæ vivæ, et foderunt sibi cisternas dissipatas.42

Estote ergo misericordes, sicut et Pater vester misericors est. Misericordia virtus est qua quis alterius miseriæ condolet, relevatque eamdem pro posse. Deo ergo misericordia non competit quantum ad primum istorum, quia compassionis affectus in Divinitatis invariabili impassiblique natura non cadit; sed secundum istorum perfectissime convenit Deo, qui omnibus indigentibus et miseris ad se clamantibus subvenit, miseriam culpæ aufert, de necessariis providet, et tandem ab omni calamitate culpæ ac pœnæ ereptos, ad æternam felicitatem perducit: imo ingratos et pessimos sæpissime prævenit gratiose, hortatur, convertit, salvificat. Dona quoque naturæ et bona fortunæ bonis et malis indifferenter et copiose largitur.

Unde in Matthæo asserit: Pluit super justos et injustos, et solem facit oriri super bonos et malos.43 Quemadmodum itaque ipse superclementissimus Deus ex pura sua bonitate et maxima pietate, non propter utilitatem aut profectum sibi inde evenientem, sed ob nostram salutem, hæc operatur, et taliter miseretur; ita et nos aliis compati et subvenire ex caritate et pietate debemus, ad utilitatem, profectum et salutem eorum, non proprii intuitu commodi. Talis misericordia nos Deo vehementer commendat, conformat, caros efficit atque placentes: per quam et misericordiam impetramus a Deo, juxta illud Matthæi, Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur.4445

Insuper, duplex est miseria: utpote culpæ, de qua in Proverbiis Sapiens, Miseros, inquiens, facit populos peccatum: et hæc miseria est ipsamet culpa beatitudinis exclusiva et repugnativa. Alia est miseria pœnæ, scilicet adversitatis, tribulationis vel indigentiæ, de qua sanctus Job ait: Ad meas miserias devoluti sunt. Multo autem major est miseria culpæ quam pœnæ: ideo potissimum misericordes esse debemus, succurrendo proximis ut a peccatis suis purgentur, ipsos hortando, docendo, corripiendo, pro ipsis orando, et peccantibus, etiam dum peccant in nos, condolendo, non mox indignando, irascendo aut ulciscendo. Quod si fecerimus, tunc Deus peccantibus nobis misericorditer indulgebit, gratiamque emendationis infundet. Denique, si pensemus quam grave atque nocivum sit vulnus peccati in anima, peccantibus utique cordialissime compatiemur, et primo nobismetipsis, prout ordo caritatis efflagitat, sicut in Proverbiis scriptum est: Benefacit animæ suæ vir misericors;46 et alibi, Miserere animæ tuæ, placens Deo. Hinc teste Ambrosio, summa christianæ religionis in misericordia et pietate consistit.47

Nolite judicare, et non judicabimini. His verbis prohibet nobis Christus inordinatum judicium aliorum, potissimum superiorum nostrorum, ac meliorum magisque sapientium: quorum potius est nos judicare, quam versa vice. Inordinatorum autem judiciorum quoddam dicitur usurpatum, ut dum judicanti deest auctoritas judicandi; aliud temerarium ac suspiciosum, quod scilicet non procedit secundum rationem prudentiæ; aliud injustum atque perversum, quod procedit non ex ratione et virtute justitiæ, sed ex impetu passionis. Hujusmodi inordinata judicia oportet vitare, nec incerta et dubia definire quali et quo facta sint animo. De manifestis vero et quæ bono animo fieri nequeunt, judicare permittimur.

Quoniam ergo debiles sumus in ratione, ita ut faciliter fallimur et erramus, pronique sumus ad passiones et vitia rectum judicium pervertentia, Christus a multis periculis et peccatis nos eripit et præservat, dum judicare nos prohibet: quod utique passionatis summe periculosum est; et præsertim cavendum est eis, ne proni sint judicare eos ad quos minus bene afficiuntur seu inclinantur, et contra quos cito tentantur, ne passione cæcati, de illis judicent vitiose. Sed se ipsum unusquisque discutiat, attendat, dijudicet, increpet et castiget, quum dicat Apostolus :48 Si nos ipsos dijudicaremus, non utique judicaremur. Hinc secundum Cyrillum, Christus hic sedat et tollit pessimam consuetudinem et passionem animarum nostrarum, principiumque contemptus aliorum. Quum enim deceat homines se ipsos circumspicere, atque secundum Deum conversari, hoc tamen multi non faciunt, sed examinant aliena, et si viderint aliquos infirmari seu cadere, tanquam propriarum passionum obliti, mox detrahunt. Dicit quoque Chrysostomus : Nec facile reperies quemquam, neque patremfamilias, neque claustralem, hujus erroris expertem. Sunt autem hæc diabolicæ tentationis insidiæ. Nam qui severe discutit aliena, nunquam propriorum reatuum merebitur veniam.

Porro quod ait Salvator, Non judicabimini, intelligendum est de judicio reprobationis seu condemnationis, de quo inducta Apostoli fatur auctoritas. De quo in Joanne loquitur Christus : Quia qui verbum meum audit, habet vitam æternam, et in judicium non venit.4950 Ex his infert Gregorius Nyssenus : Non ergo cum acrimonia præcipitetis in conservos sententiam, ne similia patiamini.

Nolite condemnare. Condemnatio ex judicio oritur. Quemadmodum ergo non quodcumque, sed inordinatum judicium (de quo dictum est) prohibetur, ita non quævis condemnatio aliorum, sed inordinata, vetatur. Non itaque hoc verbo prælati et principes prohibentur reos damnare ad mortem, vel carcerem, aut aliam pœnam. Nec rursus vetatur eum qui inexcusabiliter et apertissime peccat, damnare, id est damnatione dignum asserere, quia hoc Scriptura nos docet, quod qui mortaliter peccat, meretur infernum; sed damnare propter incerta et levia, vel eum quem judicare inhibemur, vel absolute definire illum vel illum esse damnandum damnationeve dignum, incautum illicitumque consistit. Peccans namque, omni momento potest tangi a Spiritu Sancto ac pœnitere in cordis sui secreto. Nec scimus quid agatur in alio, aut qualis postea erit, qui nunc vitiosus videtur. Verumtamen aperte sceleratos, secundum quod tales sunt, et quos in actu impietatis videmus manentes, damnare et reprobare sub quadam conditione implicita vel explicita licet, utpote, nisi pœnituerint : ut si quem videamus homicidium adulteriumve scienter committere, nullum est dubium, quin in mortali sit vitio, damnationeque dignus, et insuper nisi pœnituerit condemnandus. Et non condemnabimini damnatione æterna a Deo, si inordinatam damnationem ex caritate vitaveritis. Siquidem non judicare et non condemnare, non sufficerent ad vitandum damnationis judicium, nisi quis ex caritate Dei talia vitet : quod nemo implet, nisi qui in statu salutis est, et quæ Deus ab eo exigit, agit.

Dimittite injurias vobis illatas : juxta illud Apostoli, Induite viscera misericordiæ, supportantes invicem, et donantes vobismetipsis, si quis adversus aliquem habet querelam;51 et dimittetur vobis peccatum quo Deo fecistis injuriam. Ideo in Ecclesiastico scriptum est :52 Relinque proximo tuo nocenti te ; et tunc deprecanti tibi peccata solventur. Et ecce hæc est infinita clementia atque dignatio supersublimis et incomparabilis Dei, quod ipse vult illi dimittere sua peccata, qui ignoscit peccanti in se : quum tamen peccatum per comparationem ad Deum habeat enormitatem quodammodo infinite majorem, quam per comparationem ad hominem contra quem fit, sicut Deus est dignitatis, sanctitatis, ac majestatis in infinitum majoris quam homo. Non ergo simus Deo ingrati, nec ad ignoscendum proximis tardi seu graves.

— Potest et ita intelligi : Dimittite ea quæ pauperes vobis debent, vel captos quos expedit dimitti, vel temporalia bona, secundum quod Petrus effatur, Ecce nos dimisimus omnia;53 et dimittetur vobis peccatum quo Deo obligati ac spiritualiter vincti estis, juxta illud Proverbiorum, Funibus peccatorum suorum impius constringetur.54 Hinc in Isaia habetur :55 Dimitte eos qui confracti sunt liberos.

38 Date beneficia corporalia, vel spiritualia, imo utraque, præsertim egentibus, et dabitur vobis a Deo præmium copiosum. Et ei qui dat propter Deum temporalia, conferuntur ab eo spiritualia. Qui vero spiritualia beneficia alteri præstat, orando, hortando, docendo, corripiendo, magnum spiritualium charismatum sortitur a Deo profectum. Denique generosi animi est pronum esse ad dandum, quoniam juxta divinum Dionysium, Bonum est sui diffusivum, et amor est communicativus ejus quod habet. Dare quoque, ad liberalem est pertinens. Liberalitas vero facit hominem aliis valde acceptum et carum, secundum Philosophum : ut patuit in B. Martino, quando adhuc militavit. Tenaces vero et semper ad se ipsos reflexi, ignobilis exstant mentis. Hinc in Actibus Paulus : Oportet, inquit, reminisci verbi Domini Jesu, Quia beatius est magis dare quam accipere ;56 et in Proverbiis quoque inducitur, Victoriam et honorem acquirit, qui dat munera ; et in Ecclesiastico, Non sit porrecta manus tua ad accipiendum, et ad dandum collecta. Attamen pauci, heu ! sunt, qui non proniores sint ad accipiendum quam ad dandum, juxta illud Isaiæ :57 Omnes diligunt munera, sequuntur retributionem ; et Paulo testante, Omnes quæ sua sunt, quærunt. Nihilo minus multi plus abundarent, si facilius darent, quia individuæ sortis sunt dare et dari. Nam et Deus misericordibus ac liberalibus etiam in temporalibus benedicit. Estque commune dictum : Qui non dat quod amat, non capit quod optat. In Proverbiis quoque legitur : De primitiis frugum tuarum da pauperibus, et implebuntur horrea tua satietate.58 Non tamen prodigalitas commendatur, sed datio ista ex virtute debet procedere, rationeque regi.

Postremo, hac brevi doctrina erudit Christus quomodo cum proximis conversemur, ut scilicet injurias dimittamus et beneficia demus. Quamvis autem ad præinducta implenda satis et super satis inflammare nos debeat bonitas Dei, et ejus præceptum consiliumve ad ista, nihilo minus Christus nostram non nesciens tarditatem, promissa proponit, imo et beneficia multo majora nobis spondet reddenda, ut vel mercedis intuitu provocemur, si tantæ perfectionis non sumus ut ex sincero Dei amore ista agere enitamur. Hinc subditur :

Mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Per omnem hanc circumlocutionem insinuatur, quod ineffabiliter copiosa erit retributio operum caritatis ac pietatis in cœlo : quæ retributio per mensuram exprimitur, quoniam præminum merito correspondet ac proportionatur, quemadmodum mensurato mensura, et quoniam Deus secundum sapientiæ suæ censuram omnia moderatur, atque in pondere, numero et mensura constituit universa.59 Quamvis autem ista mensura efficienter detur ab uno Deo, Christus tamen pluraliter loquitur, Dabunt, videlicet pauperes quibus opera pietatis impenditis, quia illorum interventione ac meritis partim datur hæc merces. Itaque, Mensuram bonam, id est legitimam, ita quod non minus quam debetur seu tribui decet, præstabitur, et confertam, id est plenam et pinguem, et coagitatam, ut per compressionem plus capiat, et supereffluentem, id est tam abundantem et cumulatam ut supereffluat undique, dabunt in sinum vestrum, in sinu utique mentis in secretissimo cordis, in ipso intellectu et voluntate, ut intellectus æternam veritatem contempletur, et ea reficiatur, voluntas summa bonitate fruatur. Præterea, quadruplex bonum datur a Deo propter opera pietatis, utpote : bonum fortunæ, hoc est exteriores divitiæ, quæ subjacent instabilitati fortunæ. Ad ista potest referri mensura bona. Alia sunt bona naturæ : ad quæ refertur mensura conferta. Tertia vero sunt bona gratiæ : ad quæ pertinet mensura coagitata. Quarta sunt bona gloriæ : ad quæ mensura supereffluens spectat.606162

Eadem quippe mensura qua mensi fueritis, remetietur vobis, hoc est, juxta modum vestræ actionis, seu secundum proportionem et gradum conversationis seu meriti vestri, vel prout aliis feceritis, erit mensura, seu modus, et gradus præmii vestri: quia præmium merito correspondet, magisque pensatur secundum magnitudinem interioris affectus, quam operis exterioris: juxta quod in Marco ait Salvator, quod vidua quæ misit duo minuta plus omnibus misit. Hinc in Joanne dicit: In domo Patris mei mansiones multæ sunt, id est diversi gradus præmiorum, secundum differentias meritorum. Et Paulus testatur: Qui parce seminat, parce et metet; et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus metet vitam æternam. In Apocalypsi quoque habetur: Quantum glorificavit se et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum. Et per Isaiam Dominus ait: In mensura contra mensuram judicabo eam. Nec obstat quod pro temporali merito datur merces æterna, quod item Dominus electos supra condignum remunerat, et reprobos citra condignum affligit: quia ista mensuræ æqualitas, identitas, sive proportio, consideratur in genere: ut qui plus peccavit, plus puniatur; qui amplius meruit, gloriosius coronetur.

Sed dicet aliquis: Si eadem mensura qua metimur, nobis remetietur, ergo, si iniqua mensura metimur, iniqua mensura nobis divinitus remetietur. Sed jam patet hujus solutio. Non enim ille est sensus, sed quod sicut fecerimus, fiet nobis, id est, retribuetur nobis secundum exigentiam meritorum nostrorum, et si nos fuerimus aliis immisericordes ac duri, Deus quoque erit nobis severus, quemadmodum Jacobus asserit: Judicium sine misericordia erit ei qui non fecerit misericordiam.

Dicebat autem illis quibus sermonem hunc fecit, præsertim discipulis suis, similitudinem quæ subditur: Numquid potest cæcus cæcum ducere? Nonne ambo in foveam cadunt? Hoc in corporalibus ita

Marc. xii, 42, 43.

Joann. xiv, 2.

II Cor. ix, 6.

Apoc. xviii, 7.

Is. xxvii, 8.

Jacob. ii, 13. est; nec est similitudo tantum, sed veritas et res. Attamen Christus hoc pro similitudine dixit, quia per hoc aliud designavit, videlicet quod etiam in spiritualibus ita sit: utpote quod ille qui spiritualiter cæcus est mente, id est ignarus, passionatus, seu vitiosus, non est idoneus regere seu per semitas æquitatis ad æternam beatitudinem ducere alios; sed tam ipse quam ei subditi seu commissi, cadunt, nunc quidem in foveam, id est vitiorum profunditatem, de qua in Proverbiis inducitur,

B Impius quum in profundum venerit peccatorum, contemnit; deinde ruunt in lacum gehennæ, de qua sæpius fertur in Ezechiele: Dormierunt cum his qui descendunt in lacum; atque in Psalmo, Æstimatus sum cum descendentibus in lacum; itemque Job, Facies (inquit) superborum in foveam demerge.

C His verbis Christus discipulos suos, omnesque prælatos, doctores, et prædicatores edocuit, quod sapientia divinorum, scientia Scripturarum, splendor virtutum, claritas mentis, sint necessariæ eis ad hoc quod aliis digne præsint: aliter se ipsos aliosque præcipitant. Unde qui passionatus est, et ex aliorum defectibus seu propter injuriam sibi illatam mox irascitur, indignatur, turbatur, alios similibus morbis infectos non valet curare; sed verbo et exemplo alios debet illuminare, et sua humilitate, patientia, mansuetudine atque modestia, aliorum superbiam, iram, insolentiam, perversitatem curare. Itaque ridiculosa, imo potius periculosa res est speculator cæcus, doctor inscius, præco mutus, præcursor claudus, prælatus negligens, rex injustus. Ideo ait Gregorius: Dum pastor per vitiorum abrupta graditur, necesse est ut per præcipitium grex sequatur. Siquidem pastor se habet in populo, sicut oculus in corpore. Unde in Jeremia scriptum est: Quia stulte egerunt pastores et Dominum non exquisierunt, propterea omnis grex eorum dissipatus est.

Non est discipulus super magistrum. Hoc generaliter ita est, loquendo de magi-

Prov. xviii, 3.

Ezech. xxxi, xxxii, passim.

Ps. lxxxvii, 5.

Job xl, 8.

Jer. x, 21. stro discipuloque formaliter : quia discipulus in quantum discipulus, inferior est magistro in quantum magister est, sicut et pater est dignior filio; quamvis materialiter discipulus, id est homo qui est discipulus, possit esse magistro suo potentior, altior, sanctior, ingeniosior, imo et doctior. Si autem specialiter per magistrum hoc loco Christus intelligatur, qui in Matthæo ait, Magister vester unus est Christus : certum est quod hoc magistro nullus discipulorum sit major; sed omnes inferiores et imperfectiores sunt eo, secundum quod Deus est infinitæ virtutis; sed et ineffabiliter inferiores sunt eo secundum naturam assumptam. Perfectus autem omnis discipulus erit, si sit sicut magister ejus, id est, si ei assimiletur per imitationem, aut conformetur per æqualitatem. Non tamen simpliciter erit perfectus, sed perfectus in certo gradu, statu, seu ordine, utpote perfectus quoad id quod a suo discit magistro. Si autem per magistrum Christus intelligatur, constat quod quanto quis hunc magistrum plenius imitatur, eo vere perfectior invenitur : imo hujus magistri imitatio omnium est Christianorum perfectio, Augustino dicente : Summa christianæ religionis, est imitari quem colis.

Porro ista locutus est Christus, ut se ipsum proponeret discipulis in exemplum. Quasi dicat : Quum ergo prædictas virtutes, præcepta, consiliaque impleverim, adversarios diligendo, inimicis benefaciendo, et cetera quæ dicta sunt adimplendo, decet ut et vos discipuli mei hæc faciatis. Hinc in Joanne ait : Exemplum dedi vobis, ut quemadmodum ego feci, ita et vos faciatis; rursusque, Si me persecuti sunt, et vos persequentur, quia non est servus major domino suo. Vel præinducta hæc verba protulit Christus, ad ostendendum quod cæcus cæcum non valeat duceré, id est prælatus insipiens alios regere : quia prælatus est velut magister subditorum suorum, ideo ipso errante, illi pariter errant, nec perfectiores sunt eo, regulariter lo-

Matth. xxiii, 10.

Joann. xiii, 15.

Ibid. xv, 20. quendo, quamvis Deus electos suos non deserat, sed informet unctione superna et directione angelica.

Deinde Christus hortatur unumquemque ad sui ipsius custodiam, pariterque demonstrat per similitudinem aliam quod supra dixit, videlicet cæcum a cæco duci, seu peccantem a sibi simili emendari non posse. Quid autem vides festucam, id est, parvum et veniale peccatum consideras, in oculo fratris, id est in corde vel intentione seu aperto opere proximi tui, trabem autem quæ in oculo tuo est, id est grande atque mortale peccatum quo cor tuum obtenebratur, non consideras? quasi dicat, Stulte te habes in hoc : quia ut alibi Christus testatur, Quid proficit homo si universum mundum lucretur, se ipsum autem perdat? Ideo caritas debet esse ordinata, ut homo primo per caritatem sanet se ipsum, et aliis exemplarem se præbeat, sicque idoneus sit eos arguere, ne in suis prædicationibus scandalizentur. Aut quomodo potes dicere fratri tuo, id est proximo, Frater, sine, id est, permitte et patienter sustine, ut ejiciam festucam de oculo tuo, id est, veniale peccatum de corde tuo per increpationem castigationemque auferam, ipse in oculo tuo trabem non videns, id est, in proprio corde mortale peccatum non pensans? Tanquam dicat Salvator : O peccator, sapienter et ordinate non potes hæc dicere, quoniam ordo caritatis requirit ut primo animam tuam a magnis vulneribus cures, antequam alios a parvis læsionibus sanare adjicias. Teneris quoque te idoneum exhibere ad exsecutionem tui officii, o prælate, ut scilicet, Deo obediendo et virtuose vivendo, non præsumptuose, sed ordinate tuum prosequaris officium.

Hypocrita : quia eo ipso quo alios de parvis reprehendis seu curare vis culpis, ostendis te zelatorem justitiæ caritativum ac virtuosum, et tuam pallias iniquitatem, quum tamen sis vitiosus et præsumptuosus; ejice primum trabem de oculo tuo, id est, in primis per contritionem, confessio-

Luc. ix, 25.

42 nem, satisfactionem, purga te ipsum a tuis magnis excessibus, sicut teneris, non solum in quantum es christianus, sed insuper quia aliis præsides aut prædicas; et tunc perspicies, id est, illuminatum mentis oculum habebis, ut educas festucam de oculo fratris tui, id est, de minoribus eum peccatis expurges seu arguas.

De ista materia super Matthæum multa conscripsi:63 nihilo minus propter ipsius fecunditatem, addenda sunt pauca.

Itaque quæritur primo, an liceat peccatori et vitioso prælato qui in mortalibus vitiis jacet, seu doctori aut prædicatori male viventi, prædicare et alios increpare sive corrigere. Quod non apparet, ex verbis Christi jam habitis. Denique Thomas super quartum Sententiarum affirmat, quod qui non implet quod docet et prædicat, eo ipso mortaliter peccat: et pulchram rationem assignat ibidem. Insuper Durandus ait, quod sacerdos in omni actu sui officii quem facit indigne, videlicet in peccato mortali, peccet mortaliter, scilicet celebrando, confessionem audiendo, vel prædicando. Ambrosius quoque scribit: Judicet de errore et culpa alterius, qui in se ipso non habet quod judicet, ne quum de alio judicat, in se ipsum ferat sententiam. Sed et Chrysostomus: Omnis (inquit) sacerdos qui vult docere populum, primo doceat semetipsum, alioqui nec alium reprehendat aut doceat. His auctoritatibus multi consentientes, affirmant quod si arguentis seu prædicantis aut judicis peccatum sit publicum, et tamen reprehendit, docet seu judicat alium, peccat peccato præsumptionis, et scandali; si vero peccatum ejus sit occultum, peccat per præsumptionem. Aliqui vero dicunt, quod peccator, aut corrigit ut prælatus alium, aut ut persona privata. Si ut prælatus, tunc, aut est peccator notorius, et sic corrigendo alium, peccat, tam scandalizando, quam suum officium indigne exsequendo; aut occultus, et tunc peccat indigne officiando, ideoque reprehenditur. Porro si corrigit ut persona privata, non peccat, nisi forsitan peccato scandali, si notorius sit peccator; aliis tamen apparet, quod etiam præsumptionis vitio maculetur. Thomas autem testatur, quod si peccatum prælati aut judicis sit occultum, incumbatque ei ex officio judicare sive arguere, potest cum timore et humilitate hoc agere. Unde et alii dicunt, quod si corde pœniteat, potest fratrem cum humilitate arguere. — Sed circa hæc quæritur, quid ergo prælatus aut judex hujusmodi faciet, quia sive corripiat vel doceat, sive non, incurrit periculum, et sic videtur esse perplexus. Et respondendum, quod nequaquam perplexus est, sed in promptu habet consilium, invenitque remedium: quia statim potest et debet pœnitere, et vitæ emendationem incipere.

Præterea patet, quod veniale peccatum comparatur festucæ, mortale trabi: quia sicut festuca levior est trabe, sic veniale mortali: et sicut festuca oculum corporalem non excæcat, sed turbat et aliqualiter lædit, trabs autem seu magna pars ejus illum excæcat; ita veniale oculum interiorem non prorsus excæcat, sed turbat, mortale vero excæcat. Itaque, qui proni sunt reprehendere alios, proniores sint reprehendere semetipsos, et patienter ferant dum ab aliis arguuntur. Sed videmus frequenter oppositum: imo, quo aliquis magis se occupat considerando, observando, arguendo aliorum defectus, eo proprios defectus minus attendit, et alicujus virtutis se putat, quum nihil sit, dumque corripitur, indignatur aut convitiatur. Ideo dicit Basilius: Non solum oculus corporalis exteriora videns, super se visu non utitur, id est, se ipsum non intuetur, sed et ipse noster intellectus quum alienum velociter conjectat peccatum, lentus est circa propriorum perceptionem defectuum. Convenit autem istud maxime doctoribus et prælatis, secundum Theophilum, qui quum subditorum minima puniant, propria impunita relinquunt. Ideo Christus eos vocat hypocritas.

Postremo, qui alium vult corrigere, ista observet. In primis corrigat se ipsum, quia ut Salomon loquitur, Justus prior accusator est sui.64 Secundo, pie et mansuete hoc faciat, nisi forte quis quasi incorrigibilis videretur, aut specialis causa exigeret aliud. Ideo asserit Augustinus: Raro et non sine magna necessitate objurgationes sunt adhibendæ. Tertio, ex zelo caritatis atque justitiæ fiat hoc, non ex impetu passionis. Quarto, opportunitatem loci temporisque perpendat, ut sicut ait Salvator, præcedat secreta correptio.65

Deinde Christus per quædam similia probat, exemplisque pandit, quod vitiosus atque hypocrita non sit idoneus corrigere alium, quoniam opus virtutum vere non manat ab ipso. Non est enim arbor bona, quæ facit fructus malos, neque arbor mala, faciens fructus bonos. Hoc in arboribus ita est. Etenim eo ipso quo arbor utiles profert fructus, bona censetur. Nulla quoque arbor naturaliter mala est, quasi natura ejus sit mala; sed quædam mala, id est inutilis, appellatur, quæ fructus utiles non producit. Arbor namque ad fructum seu utilitatem ex ea provenientem finaliter ordinatur. Ideo, si malos proferat fructus, rite mala asseritur. Hinc subditur: Unaquæque arbor de fructu suo cognoscitur, quemadmodum causa cognoscitur per effectum. Unde si fructus sint boni, arbor est bona: quia effectus bonitatem a sua causa sortitur, bonitasque effectus præexsistit in causa; nec aliquid tribuit alteri quod non habet. Hoc consequenter exemplariter declaratur. Neque enim de spinis colligunt ficus, neque de rubo vindemiant uvam. Ideo, dum quis in aliqua arbore invenit ficus, concludere potest quod sit ficulnea, et ubi invenerit botros, elicit quod sit vitis. Sic ergo arbores ex suis fructibus dignoscuntur.

Sed Christus ista principaliter non protulit propter arbores vel de ipsis arboribus, sed in quantum per eas homines boni ac mali figuraliter seu similitudinarie designantur. Hinc præhabita quasi exponens, adjecit: Bonus, id est virtuosus ac sapiens, homo de bono thesauro cordis sui, id est de spirituali sua opulentia, puta de gratia gratum faciente, fide, spe, caritate, ceterisque habitibus virtutum atque donorum, profert bonum, id est virtuosas ac meritorias meditationes, affectiones, verba et facta seu opera. Habitus namque est quasi altera natura. Virtus autem est habitus, qua nullus male utitur, secundum Augustinum. Ideo sicut natura est naturalium operationum principium, ita virtutes et dona proferunt germina virtuosa jam dicta. Et malus, id est vitiosus, homo de malo thesauro, id est interiori malitia, de consuetudine prava, de habitu vitioso, profert malum, id est, vitiosa producit: quia effectus suæ causæ proportionatur, et qualis quisque est, talia operatur; operatio quoque arguit formam, id est, qualis sit forma unde oritur, pandit.

Ex abundantia enim cordis os loquitur, quia quod intus abundat, foris erumpit. Itaque, si in corde regnet atque abundet virtus et gratia, caritas atque devotio, ex ore prodibunt verba divina, virtuosa ac sancta; si vero in corde abundant vanitas atque peccatum, inania et iniqua verba ex ore procedent: quia et ea quæ sunt in voce, sunt earum quæ sunt in anima passionum notæ, id est signa sive indicia. Ideo Seneca ait: Qualis vir, talis est sermo ejus; et iterum, Cordis imago est sermo. Nam qualis sit homo, ex verbis ejus perpenditur. Ideo juxta Scripturam:66 Ex verbis tuis justificaberis, et ex verbis tuis damnaberis. Dum ergo loquaces, clamorosi, contentiosi, pungitive sumus, quid æstimari potest de nobis ab audientibus, nisi quod dissolutam, intimoratam, inquietam ac vitiosam mentem habemus? Hinc religiosi potissimum linguas suas refrenare tenentur: et hoc maxime coram extraneis, ne scandalizentur. Propter quod in Jacobo habetur: Qui putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, hujus vana est religio.67 Et in Proverbiis Salomon: Vidisti, inquit, aliquem velocem ad loquendum?68 stultitia magis speranda est, quam6970

Ps. cxxxix, 12. illius correctio. Atque in Psalmo : Vir linguosus non dirigetur in terra.

Itaque, per arborem homo designatur, et per arborem bonam homo virtuosus, per malam vitiosus. Quemadmodum ergo arbor bona, quamdiu permanet bona, malos non potest producere fructus, nec arbor mala, ut talis, bonos potest fructus producere : sic homo virtuosus, in quantum hujusmodi, mala non operatur nec agere potest, quia non agit nisi secundum inclinationem, formam habitumque virtutis ac gratiæ; malus quoque, secundum quod vitiosus, nec agit, nec agere potest bona. Verumtamen non est per omnia de arboribus et hominibus simile : quoniam arbor solam naturæ sequitur motionem; homo autem liberi exstat arbitrii, ideo potest converti atque averti, ita quod virtuosus potest fieri vitiosus, et econtra, loquendo de eis materialiter et in sensu diviso, non autem loquendo de eis formaliter et in sensu composito. Unde elicitur in quo sensu istæ sint veræ : Superbus non potest salvari; Amans Deum non potest perire : quia in sensu composito veræ sunt. Superbus enim, ut talis, non valet salvari. Juxta quem sensum multa in epistolis Pauli ceterisque leguntur Scripturis, ut quum ait Apostolus : Neque adulteri, neque fornicarii, neque avari regnum Dei possidebunt.

1 Cor. vi, 9, 10.

Denique, sicut ex abundantia cordis os loquitur, sic ex eadem abundantia, manus, pes, et cetera membra operantur atque moventur, quoniam anima motrix est corporis, et corpus instrumentum est animæ in agendo. Hinc, sicut ex fructu cognoscitur arbor, sic ex actibus suis cognoscitur homo. Unde quod dicitur, Potentiæ cognoscuntur per actus et objecta, verificatur non solum de cognitione potentiarum quoad esse earum naturale, sed etiam quoad esse formale. Nihilo minus, quia hypocritæ et iniqui ac callidi multa mala operantur sub specie boni, quia jejunant, orant, et cetera ex genere bona efficiunt (propter quod in Matthæo loquitur Christus : Atten-

Matth. vii, 15. dite vobis a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium);71 idcirco non semper cito et facile tales ex suis agnoscuntur operibus, sed sæpenumero cum grandi diligentia diuturnitateque temporis, ita quod finaliter cognoscuntur. Porro, an homo sit vere virtuosus, præcipue perpendi solet, si patiens sit in adversis, si non detrahat bonis, si laudem humanam non captet, si honores in ipso non varient mores. Hinc in Ecclesiastico scriptum est: Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis. In Proverbiis quoque fertur : Quomodo probatur in conflatorio argentum, et in fornace aurum; sic probatur homo ore laudantis.72

Eccl. xxvii, 6.

Prov. xxvii, 21.

Insuper, sicut in corporali thesauro sunt argentum, aurum, et gemmæ, pretiosæque vestes, et herbæ atque unguenta : ita in spirituali thesauro est aurum, videlicet caritas et sapientia, de quo auro scriptum est in Apocalypsi, Suadeo tibi emere aurum ignitum probatum; item argentum, id est scientia et eloquentia, juxta illud Psalmistæ : Eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum. Gemmæ sunt præstantissima septem dona Spiritus Sancti, quibus anima consolidatur in Deo. Vestes pretiosæ sunt virtutes, quibus anima decoratur, juxta illud Isaiæ : Induit me vestimentis salutis, et indumento justitiæ circumdedit me. Herbæ sunt vita exemplaris, bonaque fama, sicut ait Apostolus : Christi bonus odor sumus in omni loco. Unguenta sunt opera pœnitentialia ac salutis remedia, quibus animarum sananda sunt vulnera.

Apoc. iii, 18.

Ps. xi, 7.

Is. lxi, 10.

II Cor. ii, 14, 15.

Quid autem vocatis me, Domine, Domine, et non facitis quæ dico? quasi dicat : Inutiliter me Dominum vocatis et ingeminatis, dum mihi non obeditis. Hoc ait Salvator, ne quis abundantiam verborum putet sufficere ad salutem, quia jam dixit, Ex abundantia cordis os loquitur; et item, ut doceat nos, quod observantia præceptorum sit ad consecutionem salutis necessaria, sicut et alibi ait : Si vis intrare ad vitam, serva mandata. Unde qui Christum

Matth. xix, 17. nominat suum Dominum, nec tamen ei obedit, mentitur et similis est arbori, folia, non fructum portanti, quia de ratione servi est domino deservire et obedire. Ideo per Malachiam Deus locutus est: Servus timet dominum suum: si ergo Dominus ego sum, ubi est timor meus? Hinc malus et impius Christianus gravius damnatur quam infidelis, quia magis ingratus est, et de ignorantia excusationem non habet. Nec huic verbo Salvatoris repugnat quod ait Apostolus, Nemo potest dicere Dominus Jesus, nisi in Spiritu-Sancto: accipit enim Dicere, stricte ac proprie, pro expressione attenta et affectuosa, quæ caritatem exigit.

Deinceps ostendit Salvator, quæ sit utilitas obediendi præinductis suis præceptis, seu acquiescendi præfatis consiliis. Omnis qui venit ad me. Hoc Christus de corporali accessu auditorum suorum dicere potuit; nunc autem de spirituali accessu exponitur, quo per fidem, caritatem, contemplationem, devotionem accedimus Christum. Et audit sermones meos, id est documenta, consilia, et præcepta quæ dixi, auribus corporis et animæ auscultando, quando ab homine proferuntur, vel solis interioribus auribus, dum per divinam allocutionem seu angelicam inspirationem intus dicuntur, juxta illud in Psalmo:73 Audiam quid loquatur in me Dominus Deus; et facit eos, id est, opere implet:74 quod non solum de opere exteriori, sed et de interiori quoque actione intelligi debet, quia præceptum caritatis per interiores actus præcipue adimpletur. Sic quoque accipit Christus opus in Joanne, dicens: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille.75 Sic etiam accipiendum est opus, dum Scriptura testatur, unumquemque secundum sua opera accepturum a Deo. Constat enim, quod in interioribus actibus ratio meriti atque demeriti magis consistat, ideoque secundum istos maxime remuneratur homo a Christo.76 Itaque audire verbum Dei, ordinatur ad operari, quia ut dicit Jacobus: Scienti bonum et non facienti, peccatum est illi. Ostendam vobis, id est docebo, cui similis sit, in prudentia et exercitio ejus.77

Similis est homini ædificanti domum, qui fodit in altum, id est in profundum. Altum quippe in Scripturis pro profundo accipitur, sicut in Psalmo: Veni in altitudinem maris;78 et in Joanne, Puteus altus est.79 Et posuit fundamenta domus supra petram, id est super solidum saxosumque locum. Inundatione autem facta, id est aquis abundanter confluentibus, illisum est flumen domui illi, id est, cum impetu parietes domus concussit, et non potuit eam movere, id est lædere sive destruere; fundata enim erat supra petram, ideo fortis fuit et stabilis. Quemadmodum ergo talis ædificator egit prudenter ac fructuose, nec passus est damnum structuræ, sed in ea a fluviorum subversione est præservatus;80 ita qui verbis Christi obedit, spiritualem domum, id est conscientiæ suæ secretum mentisque thalamum, vel virtutum ædificationem, bonorumque actuum compaginationem ac nexum, fundat supra petram, id est stabile fundamentum, videlicet Christum, de quo ait Apostolus: Fundamentum aliud nemo potest ponere, præter id quod positum est, quod est Christus Jesus;8182 et item, Petra erat Christus. Vel fundamentum istud est fides, timor, sive humilitas. Talis quoque fodit in altum, id est, se ipsum profunde considerat, novissima providet, terrenas atque carnales affectiones de sui ejicit agro cordis. Quumque abundantibus persecutionibus, adversitatibus, tentamentis, irruerit super eum flumen, id est abundantia tentationum, non prosternetur, nec structura virtutum suarum dejicietur, sed virtute et gratia Christi, cui innititur, resistet ac prævalebit atque salvabitur.

Porro spiritualiter, homo cui obedientes assimilantur, est ipsemet Christus: qui domum, id est Ecclesiam, ædificavit supra petram, id est fidei firmitatem, vel super se ipsum, quemadmodum ait: Super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam.83 Fodit quoque in altum, id est in profundo humilitatis ac paupertatis, a quo sermonem præscriptum exorsus est; et præceptis humilitatis, vana ac tumida de cordibus ejecit fidelium. Huic itaque assimilantur fideles, qui Domini sui sequuntur vestigia. Qui enim se dicit in Christo manere, debet sicut ille ambulavit, et ipse ambulare, ut Joannes ait.84

Qui autem audivit verba mea, et non fecit quæ docui et præcepi, similis est homini ædificanti domum suam super terram, sine fundamento : in quam illisus est fluvius, et continuo cecidit; et facta est ruina domus illius magna, tanto utique major, quo stabili fundamento amplius caruit. Hoc in exterioribus ita est, atque ad litteram planum est. Tali igitur stulto ædificatori assimilatur, qui verba divina quæ audit aut scit, opere non observat. Domum etenim suam, hoc est operum suorum congeriem, vitiorum molitionem, conscientiam, mentem seu intentionem, ædificat super terram, id est terrenorum amorem, et super ista transitoria, carnalia et caduca, in quibus nulla est vera stabilitas : ideo fundamento caret virtutum, nec Christo innititur. Hinc fluvio, hoc est abundantia tentationum, irruente in eum, mox cadit et vincitur; fitque magna ipsius ruina, quia spiritualiter destruitur, imo et annihilatur, ita ut omni esse gratiæ ad promerendum idoneo spoliatur, atque a Deo ut nihilum reputatur, et usque ad inferni profunda dilabitur. Magna ergo est ruina, qua homo corruit per peccatum, quoniam rationalis anima spiritualiter moritur, ab altitudine caritatis et gratiæ præcipitatur, in vitiorum voraginem mergitur, felicitate quoque privatur cœlesti, et calamitate obruitur æterna ac infernali.

Postremo, per hominem stulte ædificantem, cui alii assimilantur, intelligi potest negligens pastor, vitiosus prælatus, prædicator et doctor non operosus, qui domum suam, id est propriam conscientiam, seu gregem sibi commissum, ædificat super terram, secundum sensum expositum. Talis quoque præsidens, dum carnalis est terrenaque sapit, recte terra vocatur, quemadmodum in Ecclesiastico scriptum est : Quid superbit terra et cinis? Quumque eis quibus præest aut prædicat, persuadet ut ipsum sequantur, ædificat eos super terram, hoc est super se ipsum et opera atque exempla iniqua et vana.85 Propter quod domus talis, seu congregatio illa, tentationibus omnino dejicitur, juxta illud prophetæ Job : Qui habitant domos luteas, et terrenum habent fundamentum, consumentur velut a tinea.86 Et in Ecclesiastico : Secundum judicem populi, sic et ministri ejus;87 et qualis est rector civitatis, tales et inhabitantes in ea.

Footnotes

  1. Gen. I, 27; ↩

  2. Sap. II, 23. ↩

  3. Ps. cxxxviii, 22. ↩

  4. Deut. VI, 5; ↩

  5. 37-39. ↩

  6. Matth. XXII, ↩

  7. Jer. XVIII, 23. ↩

  8. Deut. XXIII, 6; ↩

  9. Matth. V, 43. ↩

  10. Matth. VI, 12. ↩

  11. Ps. ix, 18. ↩

  12. Sap. i, 13. ↩

  13. Prov. xxv, 21; ↩

  14. Rom. xii, 20. ↩

  15. Rom. xii, 21. ↩

  16. Joann. x, 32. ↩

  17. Rom. xii, 14. ↩

  18. Ps. xxxviii, 2, 3. ↩

  19. II Par. xxxii, 20. ↩

  20. Matth. v, 40. ↩

  21. Eccli. XVIII, 16, 17. ↩

  22. Cf. in Matth. v, 42. ↩

  23. I Cor. VI, 7. ↩

  24. Tob. IV, 16. ↩

  25. Prov. XV, 12. ↩

  26. Amos V, 10. ↩

  27. Act. xiv, 5, 18. ↩

  28. Exod. xvii, 4. ↩

  29. Cf. in Matth. v, 47. ↩

  30. Ezech. xviii, 17. ↩

  31. Ps. xiv, 5. ↩

  32. Deut. xxiii, 19, 20. ↩

  33. Ps. xxiv, 1. ↩

  34. Deut. xv, 7, 8. ↩

  35. Eccli. x, 9, 10. ↩

  36. Prov. xix, 17. ↩

  37. 1 Cor. ii, 9. ↩

  38. Is. lxiv, 4; ↩

  39. Ps. xv, 2. ↩

  40. 1 Joann. iii, 2. ↩

  41. 1 Cor. xiii, 12. ↩

  42. Jer. II, 13. ↩

  43. Matth. v, 45. ↩

  44. Prov. xiv, 34. ↩

  45. Matth. v, 7. ↩

  46. Prov. XI, 17. ↩

  47. Eccli. xxx, 24. ↩

  48. 1 Cor. xi, 31. ↩

  49. Ibidem. ↩

  50. Joann. v, 24. ↩

  51. Coloss. iii, 12, 13. ↩

  52. Eccli. xxviii, 2. ↩

  53. Marc. x, 28. ↩

  54. Is. LVIII, 6. ↩

  55. Prov. v, 22. ↩

  56. Act. XX, 35. ↩

  57. Is. I, 23. ↩

  58. Prov. III, 9, 10. ↩

  59. Sap. XI, 21. ↩

  60. Philipp. II, 21. ↩

  61. Eccli. IV, 36. ↩

  62. Prov. XXII, 9. ↩

  63. Cf. in Matth. VII, 3-5. ↩

  64. Prov. xviij, 17. ↩

  65. Matth. xviij, 15. ↩

  66. Matth. xii, 37. ↩

  67. Jacob. 1, 26. ↩

  68. Prov. xxix, 20. ↩

  69. Jacob. i, 26. ↩

  70. Prov. xviii, 17. ↩

  71. Matth. vii, 15. ↩

  72. Eccli. xxvii, 6. ↩

  73. Eccli. x, 4. ↩

  74. Ps. LXXXIV, 9. ↩

  75. Joann. VI, 29. ↩

  76. Apoc. XXII, 12. ↩

  77. Jacob. IV, 17. ↩

  78. Ps. LXVIII, 3. ↩

  79. Malach. I, 6. ↩

  80. Joann. IV, 11. ↩

  81. I Cor. III, 11. ↩

  82. I Cor. XII, 3. ↩

  83. Matth. XVI, 18. ↩

  84. 1 Joann. II, 6. ↩

  85. Eccli. x, 9. ↩

  86. Job IV, 19. ↩

  87. Eccli. x, 2. ↩

Chapter 17 of 51