Articulus 21
PROSECUTIO ELUCIDATIONIS HUJUS CAPITULI, A LOCO QUO DICITUR : FACTUM EST AUTEM IN UNA DIERUM, ET IPSE ASCENDIT IN UNAM NAVICULAM.
QUIA supernaturalis fuit Christi doctrina et lex quam præstabat, oportuit eam supernaturalibus argumentis, puta miraculis soli Deo possibilibus, roborari, ut constaret eam esse divinam, quum ad ejus confirmationem talia operaretur Deus, qui falsitatis nec testis, nec confirmator potest consistere. Hinc in Joanne evangelista ait Salvator : Opera quæ dedit mihi Pater, testimonium perhibent de me. Unde per totum evangelicæ legis textum, commixtim describuntur Christi documenta atque miracula, ut unum fulciatur ex alio. Nunc ergo quoddam magnificum Filii Dei opus narratur.
Factum est autem in una dierum. Quemadmodum in Marco habetur, quod hic factum describitur, contigit eodem die quo prædicatio parabolæ seminationis, et accessus virgineæ Matris immediate præscriptus.1 Et ipse ascendit in unam naviculam. Paupertatis enim et humilitatis magister, abjecta et parva elegit, atque in omnibus ad humilitatem nos invitavit :2 idcirco parvam consuevit ingredi navim ipse, de quo ait Psalmista:3 Quoniam ipsius est mare et ipse fecit illud.4 Et discipuli ejus, puta Apostoli, qui ei familiarius adhæserunt. Et ait ad illos: Transfretemus trans stagnum, id est ultra aquam hanc stantem, non effluentem: quæ etiam dicitur mare, juxta proprietatem idiomatis Hebræorum, qui quamcumque magnam congregationem aquarum nominant mare. Dicitur quoque hæc aqua stagnum, a stando: quia alveum quo extra proprium locum fluat, non habet ut flumina, sed in suo stans loco, ventis atque procellis est inquietum; hincque appellatur Genesareth, quasi generans auram crispantibus ejus undis ex ventorum impulsu. Et ascenderunt in naviculam.
Navigantibus autem illis, obdormivit. Qui futuram mox tempestatem et Apostolorum trepidationem prævidit, non casu aut sine magna ratione, instante obdormivit periculo. Et descendit procella venti in stagnum, vel ex naturalibus causis, vel potius Deo miraculose sic ordinante, ad ostendendam Christi potentiam; et complebatur navicula aquis, juxta illud Matthæi: Ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus.5 Et periclitabantur: ita quod mortis periculum eis instabat; et accidisset, si non subvenisset Salvator. Accedentes autem, suscitaverunt eum, dicentes: Præceptor, perimus. Quasi dicant: Tu qui tam imperialiter miracula agis, adspice necessitatem servorum et discipulorum tuorum. Præcipere autem et dominari propriissime competit Christo ratione suæ divinitatis, quia sic propria auctoritate, independentique potestate jubet ac dominatur tanquam nulli subjectus. Conveniunt quoque hæc sibi secundum suam humanitatem, in quantum omni creaturæ prælata et Verbo æterno hypostatice est unita, habens super omnem creaturam imperialem potentiam, sed dependentem ac instrumentalem. Propter quod ipse ait, Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra: non quod post resurrectionem primo donata sit ei, imo ab incarnationis exordio data est sibi;6 sed post resurrectionem dicitur data, quantum ad manifestationem et usum seu exsecutionem solito ampliorem.
At ille surgens a somno: qui fuit in Christo secundum naturam suam sensitivam, non quoad partem animæ suæ intellectivam. Nam intellectus et voluntas animæ Christi nunquam a suis actibus cessarunt, puta ab actibus beatificæ fruitionis, sed indesinenter per beatam visionem et felicem fruitionem fuerunt Divinitati intentæ. Certumque est quod in divina natura somnus non cadat. Itaque Christus instante tempestate, sponte se dedit ad somnum, ut in se veritatem naturæ monstraret humanæ, nec rogaretur succurrere nisi prævalente plenaria tempestate, sicque futurum gloriosius perpetraret miraculum. Si enim vigilasset, discipuli incipiente tempestate mox Christi implorassent suffragium. Ideo quoque voluit tempestatem hanc evenire, ut discipuli sui ex tempestatis tam grandis subitanea et supernaturali sedatione, confirmarentur in fide, et ipse se Dominum maris ostenderet, sicut ante per signa in terra peracta Dominum terræ se comprobavit. Nam et ideo navim ingressus est, secundum Origenem.
Increpavit, id est, per modum increpantis allocutus est eos, ventum et tempestatem, hoc est commotionem, aquæ: non quod, juxta Platonicorum quorumdam et hæreticorum insanias, omnia elementa sint animata, sed quia Creatori obediunt ac subduntur ad nutum ipsius, quasi intellectualis essent naturæ. Unde et actus vitales eis metaphorice adscribuntur, juxta illud Psalmi: Viderunt te aquæ, Deus, viderunt te aquæ, et timuerunt;78 itemque, Mare vidit et fugit. Hinc scriptum est: Surgens Jesus, comminatus est vento, et dixit mari, Tace et obmutesce.9 Idcirco in omni natura creata ponitur potentia obedientialis, qua Deo creatori in cunctis obedit. Sed nunc subditur: et cessavit tempestas, et facta est tranquillitas, tam materialis in mari, quam spiritualis in mentibus discipulorum de sua ereptione gaudentium : in quo miraculo suam divinitatem ostendit, quia tam imperiose et repente hæc egit.
Dixit autem illis, id est discipulis : Ubi est fides vestra? Secundum Matthæum, dixit : Quid timidi estis, modicæ fidei? Marcus vero scribit eum dixisse : Quid timidi estis? nondum habetis fidem? Sed nulla est Evangelistarum discordia, quia totum redit in idem. Imo, secundum Augustinum in libro de Consensu Evangelistarum, omnia verba hæc dicere potuit et forsitan dixit, videlicet : Quid timidi estis? ubi est fides vestra, modicæ fidei? etc. Itaque ait : Ubi est fides vestra? quasi dicat : Constat ex hac vestra trepidatione, quod necdum habetis fidem perfectam : quam si haberetis, tempestatem hanc potuissetis sedasse, imo et montes transferre. Habuerunt tamen aliquantulam fidem, qua credebant Jesum posse succurrere. Porro, quod suscitaverunt Jesum, ex fidei imperfectione et ignorantia prodiit. Æstimabant etenim Christo dormienti non omnia tam clare innotescere ut vigilanti, quasi somnus in ipso actum rationis interrumperet, ipseque dormiens eorum periculum non adverteret, aut preces non sciret.
Qui timentes admirati sunt, ad invicem dicentes. Quamvis aliqui dicant non discipulos, sed alios qui erant in navi, fuisse miratos, magis tamen credendum est, quod omnes qui aderant sint mirati, quia nec discipuli ante tale conspexerunt miraculum, nec Christi majestatem perfecte noverunt. Sed cur facta tranquillitate timebant? Dicendum, quod iste fuit timor reverentiæ et stuporis, sicut et Petrus timuit, viso miraculo captionis piscium miraculosæ; vel etiam timuerunt, quia comparatione et consideratione sanctitatis majestatisque Christi, propriam imperfectionem, fragilitatem et culpam profundius attendebant, sicque divinum formidabant judicium, et animarum suarum spirituale periculum. Vel certe timuerunt Christo appropinquare, arbitrantes se ejus præsentia esse indignos, sicut et Petrus locutus est : Exi
Matth. vii, 26.
Marc. iv, 40.
Matth. xvii, 19.
Luc. v, 8, 9.
Ibid. 8. a me, quia homo peccator sum, Domine. Sic legitur in Vita beatissimi Mauri discipuli S. Benedicti, quod illustris ille Florus S. Mauro se subdens, visis præclarissimis Mauri miraculis, non audebat eum tangere, et vix sine reverentiali timore audebat eum adspicere. Quis puta hic est? tanquam dicant : Major est quam scimus, vel a populo æstimatur, ita quod supra hominem quid apparet in ipso. Quia et ventis imperat et mari, et obediunt ei. Ex quo consideraverunt, quod vel Deus esset, vel Deo carus ac familiaris, quod ad suum præceptum elementa mox obtemperabant: quemadmodum Josue quasi imperans locutus est soli et lunæ ut starent.
Postremo, de mystica horum significatione pertranseo, quia super Matthæum hinc scripsi. Nos vero discipulorum Christi sequentes vestigia, ascendamus cum Christo in navim, id est, sæculi hujus adversitates et tribulationes pati non dignemur; sed viriliter transfretemus hoc mare magnum et spatiosum, id est præsens exsilium inquietudine et amaritudine plenum, scientes quia per multas tribulationes oportet nos ingredi regnum cœlorum. Denique tentationum tempestate nos invadente, mox Christum devotissimis precibus cum omni fiducia accedamus, eumque velut a somno excitemus, dicentes : Exsurge, Domine, adjuva nos. Qui enim in se ipso jam nunquam dormit, nobis quodammodo dormit, dum nos tribulari permittit. Imo quo dignior est anima corpore, eo instantius clamemus in cœlum ut ab animæ periculis, puta peccatis, eripiamur, quam a corporis nocumentis. Quumque virtute et gratia Christi senserimus nos adjutos, ejus caritatem atque clementiam circa nos miserrimos peccatores humiliter admiremur, et Christo cordialiter ac jugiter regratiemur.
Post hæc recitatur aliud Christi miraculum. Navigaverunt autem, id est, stagnum præfatum transnavigando venerunt, Christus et ejus discipuli, ad regionem Gerasenorum : quorum regio sic dicta est, a
Josue x, 12.
Art. xvii.
Ps. ciii, 25.
Act. xiv, 21.
Ps. xliii, 26. principali civitate terræ illius nomine Gerasa. Circa quod ait Beda: Gerasa est urbs insignis Arabiæ trans Jordanem, juxta montem Galaad, quam tenuit tribus Manasse, non longe a stagno Tiberiadis, in quo porci præcipitati sunt. Verumtamen Cyrillus ait: Veraciora exemplaria nec Gerasenorum habent, nec Gadarorum, sed Gergesenorum. Est enim Gadara civitas in Judæa; stagnum autem vel mare nullatenus invenitur in ea. Sed Gerasa civitas Arabiæ est, nec mare nec stagnum juxta se habens. Est autem Gergesa, a qua et Gergeseni, urbs antiqua juxta Tiberiacum stagnum, circa quam est rupes stagno vicina, in quo ostenditur dejectos fuisse porcos a dæmonibus. Quia tamen Gerasa et Gadara confinium habent cum terra Gergesenorum, verisimile est inde ad horum terram porcos fuisse adductos. Hæc Cyrillus. Fuit autem hæc regio ex alio littore maris prædicti, ideo subditur: quæ est contra Galilæam, id est ex opposito ejus.
27
Et quum egressus esset Jesus de navi ad terram regionis jam dictæ, occurrit ei vir quidam, non ratione virtutis, sed sexus, vir dictus, qui dæmonium habebat, id est a multitudine dæmonum possessus, ut statim patebit ex textu, jam temporibus multis, ita quod diu fuit insanus; et vestimento non induebatur, quia præ insaniæ et furoris magnitudine vestimenta sibi adhibita laceravit; neque in domo manebat: dæmoniaci namque quietis sunt impatientes; sed in monumentis, id est in foveis seu speluncis pro mortuorum sepultura paratis. Dæmon itaque mortis inventor et prima occasio, vasa a se possessa facit libenter in sepulcro morari, cupiens animas ad lacum trahere infernalem.
28
Is ut vidit Jesum, procidit ante illum. Homo obsessus Jesum corporaliter vidit; sed dæmones Jesum spiritualiter cognoverunt, et vas a se possessum ad procidendum atque loquendum moverunt: ideo verba a dæmoniaco isto prolata, dæmonibus adscribuntur et competunt, in quorum persona dæmoniacus loquebatur. Procidit autem diabolus ante Jesum, non humilitate, sed necessitate; non amore boni, sed timore gravioris supplicii. Et simili modo confessus est et locutus verba sequentia. Et exclamans voce magna dæmon per hominem, dixit: Quid mihi et tibi, Jesu Fili Dei altissimi? quasi dicat: Nulla nobis voluntatis communio, nulla intentionis et vitæ conformitas: quid ergo accedis ad me? Hoc est quod ait Apostolus: Quæ conventio Christi ad Belial?10 Et in Ecclesiastico scriptum est: Sicut communicabit lupus cum agno aliquando, sic peccator justo.11 Quæ communicatio homini sancto ad canem?12 Deinde tangitur causa cur præfata verba veritatis laudisque Christi dixerit diabolus, qui mendax est ab initio, et mendacia ex proprio loquitur ac libenter, vera autem invitus aut coacte seu prava intentione, scilicet ut seducat tandem, veris falsa miscendo.13 Obsecro te, ne me torqueas. Diabolus quippe jam fuit expertus quam potenter et imperialiter Christus spiritus malignos ejecerit: idcirco formidabat a Christo expelli, atque ab hominum læsione compesci: quod sibi tanto pœnalius est, quanto plus odit genus humanum. Sed et Christi præsentia sibi fuit pœnalis, sicut reo præsentia judicis, et servo fugitivo præsentia domini sui. Timuit quoque a Christo in infernum retrudi. Jam in hac dæmonum multitudine cœpit impleri quod ait Apostolus: In nomine Jesu omne genu flectatur, cœlestium, terrestrium et infernorum.1415 Nec mirum quod dæmon metuebat a Christo torqueri, cujus jam cœpit sentire pœnosum imperium.
29
Præcipiebat enim spiritui immundo ut exiret ab homine. Sed si Christus hoc jussit, cur dæmon statim egressus non est? Et respondendum, quod Christus non imperavit diabolo statim exire: imo eodem momento egressus est quo Christus illum egredi voluit. Cur autem Christus nondum rogatus, in tantum compassus est huic obsesso, subjungitur. Multis enim temporibus arripiebat illum, id est, diabolus hominem istum invasit, possedit et agitavit, atque vexavit; et vinciebatur obsessus iste catenis in manibus, ne manibus suis cuiquam noceret, et compedibus custoditus, id est, pedes ejus ligati fuerunt compedibus et adstricti, ne discurrendo aliquem læderet; et ruptis vinculis, non humana, sed diaboli potestate, agebatur a dæmonio in deserto, id est, impellente diabolo per deserta currebat: ad quod eum impulit dæmon, ne homo aliqua arte aut potestate tentus denuo ligaretur, et ut omni humano privaretur auxilio in deserto. Sciebat nempe diabolus quam veraciter scriptum sit: Væ soli, quia si ceciderit, non habet sublevantem.16
30 Interrogavit autem illum Jesus, dicens. Non ex ignorantia inquisivit, sed ut ex dæmonis responsione excellentia virtutis Christi in dæmonum expulsione clarius emicaret; et ad multiplicem nostram informationem, ut agnoscamus quam innumerabilis sit multitudo invisibilium adversariorum nostrorum, sicque cum timore et tremore nostram operemur salutem, in Domino confidentes. Quod tibi nomen est? Sciebat Christus quod multitudo dæmonum esset in homine; sed quia unus pro omnibus loquebatur, ab ipso Christus nomen vel illius vel totius catervæ sciscitabatur. At ille dixit: Legio. Hoc respondit pro se et tota caterva secum hominem possidente. Porro quod subditur, sunt verba Evangelistæ causam hujus responsionis pandentis. Quia intraverunt dæmonia multa in eum, id est in hominem istum. An tamen fuerit ibi præcise legio, videlicet sex millia sexcenti sexaginta sex, incertum putatur.
31 Et rogabant eum, scilicet Christum, uno illorum loquente forsan pro omnibus, ne imperaret illis ut in abyssum irent, id est in profundum inferni aut pelagi. Unde in Marco habetur: Rogabant eum ne expelleret eos extra regionem.17 Optabant equidem inter homines seu apud eos manere, non ex amore, sed odio, ut nocerent. Abyssus variis modis accipitur in Scripturis: primo, pro magni maris immensurabili profunditate ac mole, secundum illud Genesis, Rupti sunt fontes abyssi magnæ; secundo, pro infernalis ergastuli profundissima vastitate; tertio, pro informi materia, ut rursus, Tenebræ erant super faciem abyssi; quarto, pro humanæ mentis inscrutabilitate; quinto, pro divinæ dispositionis incomprehensibilitate, juxta illud in Psalmo, Judicia tua abyssus multa. Maxime autem metuebant hi dæmones ad inferni profunda jactari:18 ad quæ tamen se noverant tandem Christi virtute mergendos, saltem in die judicii, juxta illud Isaiæ: In die illo visitabit Dominus super militiam cœli in excelso, id est aerias potestates et contrarias fortitudines, et super reges terræ;19 et congregabuntur congregatione unius fascis in lacum, et claudentur ibi in carcere.
32 Erat autem ibi grex porcorum multorum, scilicet duorum millium, secundum Marcum, pascentium, id est, alimentum sumentium, in monte. Nec obstat quod Marcus ait, Circa montem. In tanta enim porcorum multitudine constat quosdam eorum prope montem, quosdam super montem ivisse.20 Et rogabant eum, non ex humilitate, sed coacta subjectione et majoris tormenti formidine, ut permitteret eis in illos ingredi. Ex quo patet, quod sine divina permissione, rationali creaturæ nil facere prævalent seu nocere, quando et brutis nocere non queunt, nisi permissi a Deo. Unde, ut patet in Job, nec substantiæ atque familiæ sancti Job, nec ipsi beato Job aliquid poterant mali inferre, nisi desuper licentiati. Sed, cur petierunt in porcos intrare? Ad quod una responsio est, quia porci juxta hunc locum fuerunt, et ut graviorem evaderent pœnam, velut si reus igne necandus gladium petat; item, quia per porcos signantur luxuriosi, in quibus dæmones libenter morantur. Aliqui insuper dicunt, quod tantus sit dæmonum rancor in homines, quod et jumentis et ceteris rebus eorum optant nocere.
Et permisit illis ingredi in porcos, non propter dæmonum preces, qui indigni sunt exaudiri, sed ob alias rationabiles causas.21 Primo, ut ostenderetur dignitas rationalis creaturæ super irrationales, dum ob unius viri curationem permittitur tanta brutorum suffocari pluralitas. Secundo, ut occasione occisionis porcorum, istud miraculum eminentius divulgaretur ad gloriam Dei, ædificationemque hominum. Tertio, ut dæmonum crudelitas plenius panderetur. Et forte etiam propter peccata hominum illorum, permisit porcos eorum occidi. Exierunt ergo dœmonia ab homine, et intraverunt in porcos; et impetu abiit grex porcorum a dæmonibus agitatus, per præceps, id est valde præcipitanter atque celerrime, in stagnum, hoc est mare Genesareth, et suffocatus est in aquis. In quo facto dæmonum patet crudelitas.
Quod ut viderunt factum qui pascebant, scilicet porcorum custodes, fugerunt, ne damnum porcorum eis imputaretur, et ex timore ne et ipsi a dæmonibus impeterentur. Tam horrendum quoque insolitumque negotium eos in fugam convertit, ne simile quid eis in corpore eveniret. Et nuntiaverunt in civitatem Gerasa, et in villas, id est in locis ubi habitabant ad quos porci spectabant. Exierunt autem habitatores urbis prædictæ atque villarum, videre quod factum est. Naturale etenim est hominibus nova et mira atque insolita libenter videre, nec sufficit eis illa audisse. Homo enim est animal admirativum, naturaliter scire desiderans. Et venerunt ad Jesum, quem perceperunt mirabilium horum factorem, et invenerunt hominem sedentem, a quo dœmonia exierant, vestitum ac sana mente ad pedes ejus, tanquam humiliter gratias referentem, discere cupientem, et Christo de cetero adhærere optantem; et timuerunt: eodem modo et causis eisdem, sicut paulo ante dictum est, expavisse eos qui fuerunt cum Jesu in navi, quum ad imperium Christi mare et ventus protinus obedissent.22
Nuntiaverunt autem illis, de urbe præfata et villis ita advenientibus, qui viderant, quomodo sanus factus est a legione, id est, qui cum Christo præsentes erant quando obsessum a dæmonum legione curavit. Hi, inquam, narraverunt illis qualiter Christus dæmoniacum liberavit, quia de pastorum affirmatione forsan contenti non erant, sed ab eis damnum intendebant exigere, sicut Laban a Jacob;23 sed isti excusaverunt pastores. Et rogaverunt illum, videlicet Jesum, omnis multitudo regionis Gerasenorum, id est magna pars: et forte principales gentis illius, juxta quem modum loquendi dicitur civitas aliquid facere, quia principales personæ ipsius hoc faciunt; ut discederet ab ipsis. Cujus precis subjungitur causa: quia timore magno tenebantur, id est, grandi terrore comprehensi fuerunt, secundum modum de exsistentibus in navi cum Christo prætactum.24 Ideoque rogabant ut ab eis discederet, vel quia ejus præsentia se considerabant indignos, vel quia similia aut majora damna timebant, si apud eos diutius moraretur, aut plures curaret. Sed miseri isti et imbecilles, fontem salutis a se deprecabantur abire, cujus instructione eatenus indigebant: et hoc, quare? nisi quia eum non noverant, et vera in spiritualibus discretione carebant, et ad terrena magis quam ad cœlestia ac spiritualia afficiebantur.
Ipse autem ascendens navim reversus est ad loca et populum Judæorum, ad quos primo ac specialiter missus fuit a Patre. Itaque infirmos quibus se oneri esse conspexit, ex probitate sua reliquit, prædicatoribus dans exemplum, ut quum viderint se in uno non proficere loco, migrent ad alios, ne ex eorum importunitate aliqui deteriorentur.25 Propter quod in Ecclesiastico scriptum est: Ubi non est auditus, non effundas sermonem.26 Et iterum ait Scriptura: In auribus insipientium ne loquaris, ne despiciant doctrinam eloquii tui;2728 itemque, Quasi cum dormiente loquitur, qui narrat verbum auri non audienti.2930
Et rogabat illum, id est Jesum, is a quo dœmonia exierant, ut cum eo esset, id est, ut permitteret se cum ipso transire, et se
38 in discipulum acceptaret: quod ideo flagitavit, ne elongatus a Christo, rursus a dæmonibus comprehenderetur, et ut Christi doctrina plenius instrueretur. Sed et specialem concepit dilectionis affectum ad Christum pro beneficiis tantis, atque in ejus præsentia, efficientia et eloquentia delectabatur, quia speciosus forma fuit præ filiis hominum, diffusaque exstitit gratia in labiis ejus.31 Ideo ei de cetero inseparabiliter adhærere, corporaliterque optavit adesse: in quo utique rationabiliter movebatur. Sed rationabilius fuit, quod Christus ei commisit, ut subditur. Dimisit autem eum Jesus, hoc est, a se redire præcepit, et ad propria reverti injunxit, dicens: Redi in domum tuam materialem, seu ad tuam cognationem, et narra quanta tibi fecit Deus, id est, beneficia tibi a Deo collata cunctis tuis denuntia ad gloriam Dei, et ad conversionem illorum.
Circa præinducta aliquæ quæstiones occurrunt. Primo, cur Christus huic præcepit prædicare mirabilia in ipso patrata, quum aliis a se curatis tacere mandaverit?32 Secundo, cur hunc ad suum discipulatum non sumpsit?33 Ad primum dicendum, quod Christus huic præcepit miracula sua narrare, et aliis inde tacere, quia sæpe ex humilitate celanda sunt talia, sæpe autem ex caritate Dei et proximi sunt pandenda. Ideo quoque jussit huic ista narrare, quoniam regio illa fuit veri Dei cultu et cognitione privata. Et Christus recessit ab eis, ideo quasi vicarium prædicatorem ipsis reliquit. Insuper, quoniam Christus dando humilitatis exemplum, dixit sanato, Narra quanta tibi fecit Deus, non, Quanta tibi ego feci: ideo quando ad Patrem retorquet miraculum, dicit, Narra; quando vero loquitur de se ipso, hortatur tacere. Ex his claret responsio ad secundum. Ad quod tamen quidam respondent, quia discipulis Christum sequentibus contulit Christus potestatem faciendi miracula, ut infra habetur.34 Si autem iste post suam curationem fecisset miracula, potuissent malitiosi, et etiam simplices homines, æstimasse quod talia cooperatione dæmonum faceret, sicque et jam ceterorum discipulorum prodigia diffamata forte fuissent. Et ex hoc consuetum esse dicunt in Ecclesia, ut dæmoniaci et furiosi, quamvis curati sint, non tamen ad ecclesiastica promoventur officia.
Deinde describitur obedientia hujus curati. Et abiit per universam civitatem, hoc est per totam urbem de qua fuit, vel per omnem urbem regionis præfatæ, prædicans quanta illi fecisset Jesus. Jesus autem præcepit ei prædicare quanta sibi fecisset Deus; sed iste prædicavit quanta sibi fecisset Jesus, quoniam opera Jesu credebat divina potestate peracta, vel, ut aliqui dicunt, jam ex illuminatione superna credidit Jesum esse Deum.
Præterea oritur quæstio, cur Lucas non nisi unum dæmoniacum narret a Christo in loco jam dicto curatum, quum Matthæus asserat duos simul ibidem a Christo curatos.35 Ad quod sancti patres respondent, quod unus illorum fuit celebrior, aut magis insanus; sed et numerus major non excludit minorem, neque econtra, quando absolute exprimitur: ideo inter Evangelistas nulla exstat discordia. — Præterea, circa verba diaboli quibus superius ait, Quid mihi et tibi, Jesu Fili Dei altissimi? posset inquiri, qualem de Christo notitiam habebat diabolus. Ad quod plene responsum est supra.
Juxta intelligentiam spiritualem, per dæmoniacum istum ferocissimum et furiosissimum, intelligi potest quilibet peccator in vitiis obduratus, sine verecundia peccans, qui etsi verba Dei multoties audiat, se tamen emendare non acquiescit.36 Qui talis est, obsessus fuit a dæmonum turba, quia quot mortalibus vitiis sordidatur, quasi a tot malignis spiritibus possidetur, qui ei spiritualem sensum atque salubrem rationis usum miserabiliter abstulerunt: ita quod propria suæ mentis vulnera non sentit, nec sibi indicari permittit, imo ipsum curare cupientibus indignatur; nec in his quæ ad suam spectant salutem, rectum sortitur judicium, sed vere dulcia censet amara, et tenebras luci præponit. Denique vestimentis non utitur, quoniam anima ejus, Dei gratia, donis atque virtutibus non ornatur. Nec manet in domo, hoc est in thalamo conscientiæ suæ, nec in ecclesiasticæ unitatis obedientia salutari; sed in monumentis, hoc est vitiorum spurcitiis, et in corpore suo mortali, vili ac fœtido, juxta illud: Sepulcrum patens est guttur eorum.37 Vinciebatur quoque catenis atque compedibus, id est, vitiosis habitibus, atque pravissimis consuetudinibus, velut dæmonum laqueis, irretitus fuit et involutus, quemadmodum in Proverbiis scriptum est: Iniquitates suæ capient impium, et funibus peccatorum suorum constringetur.38 Sed et ruptis vinculis, hoc est pravis habitibus in actum erumpentibus, agitur in deserto, id est, per latissima vitiorum discurrit itinera, et a nemine vult domari.
Catenæ quoque et compedes intelligi possunt præcepta legis naturalis et evangelicæ, quibus anima hominis bene ligatur, ne ad vitia derivetur. Sed impius, quamvis animæ ejus hæc proponantur aut constent, nihilo minus ea dirumpit, spernit, et prævaricatur, quemadmodum per Jeremiam Dominus ait plebi rebelli: sæculo confregisti jugum meum, rupisti vincula mea, et dixisti, Non serviam.39 Talis quoque præcipue fuit populus gentilis, antequam per Christi Apostolos converteretur ad legis evangelicæ æquitatem. Unde Augustinus et alii multi, per terram Gerasenorum intelligunt omnem regionem gentilium, et per dæmoniacum istum, populum illum. Sicque per hoc quod Christus post maris transfretationem, in navi dormitionem, et suscitationem, ingressus est Gerasenorum provinciam, figuratur quod post conversationem suam in sæculo isto, de quo ait, Veni in altitudinem maris40, post dormitionem suam in cruce ac monumento, et resurrectionem, introivit terras gentilium, mittendo ad illos Apostolos suos, et mentes eorum ingrediendo per fidei et gratiæ infusionem.
Postremo, quamvis homo vitiis obstinatus inconvertibilis videatur, et secundum cursum communem raro hujusmodi emendetur, interdum tamen per omnipotentem Dei clementiam tangitur, compungitur, et salvatur, ita ut virtutibus vestiatur, sanaque mente ad pedes Christi resideat, hoc est, ejus doctrinis fideliter sit intentus, in tantum ut omnes qui viderint, obstupescant.41 Cui ita converso præcipitur, ut quanta sibi fecerit Deus, proximis suis ad Dei gloriam eorumque ædificationem denuntiet, sicque gratiam sibi concessam aliis pro viribus impertiatur, et dicat:42 Quid retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi? Ideo Petrus hortatur: Virtutes, inquiens, annuntietis ejus qui vos vocavit in admirabile lumen suum;43 et rursus: Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiæ Dei. Unde et Isaias ait: Miserationum Domini recordabor, laudem Domini super omnibus quæ reddidit nobis Dominus, et quæ largitus est nobis secundum indulgentiam suam.44
Footnotes
-
22 Marc. IV, 35. ↩
-
I Cor. 1, 27, 28. ↩
-
I Cor. II, 12. ↩
-
Ps. xciv, 5. ↩
-
Matth. viii, 24. ↩
-
Ps. xxviii, 18. ↩
-
Ps. cxiii, 3. ↩
-
Ps. lxxvi, 17. ↩
-
Marc. iv, 39. ↩
-
II Cor. vi, 15. ↩
-
Eccl. xiii, 21, 22. ↩
-
Eccli. xiii, 21, 22. ↩
-
Joann. viii, 44. ↩
-
Philipp. vii, 10. ↩
-
Philipp. ii, 10. ↩
-
Eccle. iv, 10. ↩
-
Marc. v, 10. ↩
-
Ps. xxxv, 7. ↩
-
Is. xxiv, 21, 22. ↩
-
Philipp. 11, 12. ↩
-
Philipp. ii, 12. ↩
-
vers. 25. ↩
-
Gen. xxxi, 39. ↩
-
vers. 25. ↩
-
Matth. xv, 24. ↩
-
Eccli. xxxii, 6. ↩
-
Prov. xxiii, 9. ↩
-
Prov. xxiii, 9. ↩
-
Eccli. xxii, 9, 8. ↩
-
Eccli. xxii, 9, 8. ↩
-
Ps. XLIV, 3. ↩
-
Matth. VIII, 4; IX, 30; ↩
-
Marc. V, 43. ↩
-
Luc. IX, 1. ↩
-
Matth. VIII, 28. ↩
-
Luc. IV, 34. ↩
-
Ps. v, 11. ↩
-
Prov. v, 22. ↩
-
Jer. II, 20. ↩
-
Ps. LXVIII, 3. ↩
-
Ps. cxv, 12. ↩
-
Jer. IV, 10. ↩
-
I Petr. II, 9. ↩
-
Is. LXIII, 7. ↩
Chapter 22 of 51