Articulus 22
DECLARATIO RESIDUÆ PARTIS HUJUS CAPITULI, AB EO LOCO QUO HABETUR : FACTUM EST AUTEM QUUM REDISSET JESUS, ETC.
CONSEQUENTER in reliqua hujus parte capituli recitantur duo præclara Christi miracula, in quibus, sicut in ceteris ejus prodigiis, gloriosior ac mirabilior videtur fuisse modus agendi quam opus, sicut patebit :1 quanquam unum signorum istorum non nisi divina fieri quiverit potestate. Factum est autem quum redisset Jesus, a terra Gerasenorum ad Galilæam, ut præcedenti articulo tactum est, excepit illum turba hilariter et devote. Vulgus enim magis adhæsit Christo, et pauci primatum. Unde et in Joanne Pharisæi loquuntur : Numquid aliquis ex principibus credidit in eum? Sed turba hæc quæ non novit legem, maledicti sunt.2 Erant enim omnes exspectantes eum, desiderantes eum a præfata terra reverti, ut eloquentissimis ejus sermonibus et præclarissimis signis instruerentur. Omnes ergo qui erant in turba illa, ipsum præstolabantur. Et ecce venit vir, cui nomen Jairus, et ipse princeps synagogæ erat.
Eodem ordine quo Lucas, etiam Marcus recitat istud miraculum. Sed difficultatem ad litteram facit, quod Matthæus ait in libro suo, in quo legitur quod Christus a terra prædicta rediens, ingressus est civitatem suam, et ibi curavit paralyticum a quatuor viris allatum. Deinde vocavit Matthæum a telonio ad suum discipulatum. Ingressusque est domum ipsius, et manducavit cum ipso; et loquente ibidem Christo, Jairus iste accessit eum. Hinc in libro de Consensu Evangelistarum asserit Augustinus : Quod adjungit, Et ecce vir cui nomen Jairus, non continuo factum accipiendum est, sed post illud de convivio publicanorum, sicut narrat Matthæus ; cui rei sic conjungit hoc, ut non possit aliud factum consequenter intelligi. Itaque innotescit, quod Evangelistæ non ubique eodem ordine gesta et verba Christi describunt : sicut in ceteris veteris Testamenti codicibus, ac libris propheticis frequenter non observatur ordo temporis in descriptione factorum.3
Ponit quoque Lucas nomen viri istius, propter majorem certitudinem facti : quod nomen a Matthæo expressum non fuit. Ideo Titus ait : Est autem nomen positum, causa Judæorum qui tunc noverunt quod accidit, ut ipsum nomen quædam demonstratio miraculi fieret. Quocirca notandum quod Lyra hic ait : Vir iste in Hebræo idiomate vocabatur Jair ; sed nomina propria Hebraica, quando transferuntur ad Latinum, communiter accipiunt hanc syllabam us in fine : quemadmodum Jacob in Hebræo, Jacobus in Latino ; et Saul, Saulus ; eodemque modo Jair, Jairus. Denique princeps fuit synagogæ. Quamvis namque Judæi non nisi unum templum habuerunt ad sacrificia offerenda, in singulis tamen4 urbibus suis quasdam domus habebant, ad quas causa orationis et lectionis divinæque laudis, certis horis confluebant : quæ domus vocatæ sunt synagogæ, sicut jam vocantur ecclesiæ ; et qui domibus illis et ad eas confluentibus præerant, archisynagogi seu principes synagogæ sunt appellati, quorum unus fuit hic Jairus.
Et cecidit ad pedes ejus, scilicet Christi.5 In quo patet ipsius humilitas, qua implevit illud in Ecclesiastico scriptum : Quanto major es, humilia te in omnibus. Rogans eum ut intraret in domum ejus, quia filia unica erat illi fere annorum duodecim, et6 hæc moriebatur. Apud Matthæum sic legitur: Ecce princeps unus accessit, et adoravit eum dicens:7 Domine, filia mea modo defuncta est; sed veni, impone manum tuam super eam, et vivet.89 Porro in Marco sic scribitur: Procidit ad pedes ejus, scilicet Christi, et deprecabatur eum multum, dicens:10 Quoniam filia mea in extremis est; sed veni, impone, etc.11 Itaque Lucas formam orationis archisynagogi hujus non ponit, sed causam cur tam affectuose atque humiliter Christum precatus sit, pandit: et innuit triplicem causam. Prima est, quoniam filia sua moriebatur. Secunda, quia etiam unica filia fuit, ideo magis dilecta, et de ejus morte gravior dolor. Tertia, quia annorum fere duodecim, sicque quasi ad nubiles annos devenit, et magna spes posteritatis suorum fuit parentum: idcirco de ejus morte vehementissime tristabatur, sicut et parentes Tobiæ junioris, dum reverti tardabat.
Sed circa hæc oritur quæstio. Quomodo Matthæus dicat patrem puellæ dixisse ad Christum, Filia mea modo defuncta est, quum Marcus asserat eum locutum, Filia mea in extremis est? Ad quod patet solutio ex eo quod Lucas hic loquitur, dicens quod moriebatur. Quo constat, quod Jairo a filia sua recedente ut veniret ad Jesum, filia illa agonizabat, et ad mortem se cœpit disponere. Ideo Jairus, quum ad Christum devenit, probabiliter æstimavit quod mortua esset; mortuamque asseruit, juxta modum loquendi, quo aliquid dicitur factum, quum pene jam factum, vel certum est, quod protinus fiet: quemadmodum illum mortuum affirmamus, quem scimus mox moriturum. Aliam demum solutionem posui super Matthæum.
Et contigit, dum iret Christus cum Jairo, cujus precibus acquievit, quia dolori et necessitati ejus condoluit. Jairus quoque fideliter atque humiliter Christum fuerat deprecatus, quanquam fides ejus non fuerit ita perfecta ut centurionis; nec Christi divinitatem cognovit, quoniam corporalem ejus præsentiam ad suscitationem filiæ putavit necessariam, ut ex verbis Matthæi et Marci probatur. Nec tamen ob hoc judicandus est infideliter accessisse. Nondum enim ad tam explicitam fidem de Jesu obligabatur. Præterea contuendum, quomodo ea quæ apud mundum sunt eminentiora, apud Christum frequenter sunt viliora seu minus curantur. Nam rogatus a regulo, ut descenderet ad domum ejus pro sanando filio ejus, non acquievit descendere, quamvis rogatus;12 ad Jairi autem filiam rogatus accessit; ad servum vero centurionis etiam non rogatus venire voluit.13 Et contigit dum iret, a turba compromebatur: quia non solum discipuli, sed et turba copiosa, secundum Marcum, ibat cum Christo.14 Sperabant nempe gloriosum videre miraculum.
Et mulier quædam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim, id est, per duodecim annos certis horis sanguinis fluxum sustinuit. Quæ in medicos erogaverat omnem substantiam suam, id est omnes divitias, nec ab illis potuit curari, vel quia naturaliter incurabilis fuit, aut valde difficulter curabilis. Frequenter etiam pluralitas medicorum periculosa est, quia sæpe sibi invicem in pluribus contradicunt, et se mutuo in sanatione ægroti impediunt, atque circa particularia faciliter errant, Hypocrate dicente: Vita brevis, ars longa, experimentum fallax, judiciumque difficile. Ex quo videtur, quod mulier ista non fuit Martha soror Mariæ Magdalene, quamvis quidam hoc dixerint. Martha enim usque ad Christi passionem exstitit opulenta: aliter eum et ejus discipulos tam liberaliter non hospitasset ac aluisset. Et ipsa post Spiritus Sancti missionem legitur suas vendidisse divitias, atque ad pedes Apostolorum pretium posuisse.
Verius ergo putatur quod in Ecclesiastica historia scribit Eusebius Cæsariensis, quod mulier hæc fuit civis Cæsareæ Philippi. Ait ergo septimo libro præfatæ Historiæ: Mulierem quam sanguinis profluvio laborantem a Salvatore curatam tradiderunt Evangelistæ, Cæsareæ Philippi constat civem fuisse; et præ foribus domus illius, basis quædam in loco evidentiore collocata monstratur, in qua ærea imago videtur mulieris illius, quasi genibus provolutæ, et pro sanitate palmas suppliciter protendentis. Adstat vero et alia statua ære fusa, videlicet Christi imago stola circumdata, et dexteram porrigens mulieri. Atque ad pedem statuæ hujus quædam nova specie nascitur herba, quæ quum exorta fuerit, excrescere usque ad stolæ illius fimbriam solet: quam quum herba vertice suo crescens contigerit, vires inde ad depellendos omnes morbos languoresque conquirit, ita ut quæcumque fuerit illa infirmitas corporalis, haustu exiguo madefacti germinis depellatur. Quæ herba nil virium habet, si antequam æreæ fimbriæ summitatem tetigerit, dirumpatur. Hanc statuam ad similitudinem vultus Jesu formatam tradebant: quæ permansit usque ad tempora ista, sicut nos ipsi oculis nostris inspeximus. Præfatos quoque insignes triumphos beneficii sibi a Christo collati, statuit ipsa hæc mulier in memoriam rei gestæ.
Præterea diuturnitatem, incurabilitatem, et sumptuositatem præfatæ infirmitatis Evangelista tam vigilanter expressit, ut mox describendum miraculum demonstretur magis præclarum.
Accessit retro, ex pudore et humilitate, et quia occulte voluit tangere.15 Secundum legem quoque fuit immunda. Et tetigit fimbriam vestimenti ejus. Circa hoc aliqui dicunt, quod Christus portavit vestimentum secundum consuetudinem Judæorum: quemadmodum in Numeris Deus legitur filiis Israel præcepisse, ut facerent sibi quatuor fimbrias, per quatuor angulos palliorum, in quibus ponerent vittas hyacinthinas, quas intuendo recordarentur omnium præceptorum Dei.16 Hoc ad cærimonialia pertinebat præcepta, et observabatur a Christo, sicut et alia quædam cærimonialia jussa. Et confestim stetit fluxus sanguinis ejus. Cum magna enim devotione et fide tetigit vestem Christi, quia ut ait Matthæus, dicebat intra se:17 Si tetigero tantum vestimentum ejus, salva ero. Tantam etenim credidit sanctitatem ac potestatem inesse Christo, ut redundaret et diffunderetur usque ad vestimenta ipsius, sicque illa essent instrumentum curandi, in quantum fuerint indumenta Christi.
Et ait Jesus: Quis est qui me tetigit? hoc est, quæ persona taliter me tetigit? Non ex ignorantia quærit, nec de qualicumque tactu quæsivit, quum a pluribus non solum tangeretur, sed etiam comprimeretur; sed quærit, ut ex mulieris humili confessione turba ædificetur, et Jairus in fide et spe roboretur, ipsaque mulier meritum sortiatur, et Deus ab omnibus glorificetur. Negantibus autem omnibus, quod eum tetigissent. Sed quomodo omnes negare hoc poterant, quum plures tetigerint eum? Et respondendum, quod omnes, hoc est quidam de omnibus, id negabant, ut sit distributio pro generibus singulorum, non pro singulis generum. Dixit Petrus, et qui cum illo erant, puta Apostoli, inter quos Petrus eminebat, idcirco pro omnibus loquebatur: Præceptor. Ideo Christum præceptorem vocavit, quia videbat quod tam imperialiter mirabilia perpetrabat, et quia dignum putavit ut Christo omnes parerent; item quia præsertim discipulorum suorum magister fuit ac Dominus. Magistri autem præceptores dici consueverunt. Unde et Alexander Aristotelem sæpe præceptorem appellat in epistolis quas ei direxit. Turbæ te comprimunt et affligunt, hoc est, comprimendo corporalem quamdam tibi inferunt pœnam (quia a turba sic premi pœnale est), et dicis, Quis me tetigit? quasi dicat: Mirum quod hoc quæris. Petrus enim putavit de solito simplicique contactu quærere Christum. Sed Christus de singulari quodam tactu ex fidei magnitudine prodeunte se sciscitari insinuans, repetit quæstionem, ejusque causam annectit. Nam subditur:
Et dixit Jesus: Tetigit me aliquis, hoc est aliqua persona: non enim a viro se tactum declarare intendit; nam et ego novi virtutem de me exisse. Hoc dupliciter explanatur, quia per virtutem intelligi potest miraculosus iste effectus curationis, itemque virtus activa hujus effectus, quæ exivit, id est, in opus processit, seque diffudit. Nec mirum si a Christo virtus illa a Christi divinitate tanquam sanativa processit, quum gemmæ et herbæ nonnullæ suo queant tactu curare. Porro virtus illa a Christi divinitate, tanquam a causa prima et principali, egressa est, et ab ejus humanitate, tanquam a causa secundaria instrumentali: quia humanitas Christi fuit suæ divinitatis instrumentum animatum, conjunctum, immediatum, ac proprium, sicut et corpus nostrum est animæ nostræ instrumentum. Supraque jam habitum est, quod omnis turba quærebat eum tangere, quia virtus exibat de eo, et sanabat omnes.
Luc. vi, 19.
Videns autem mulier, ex Christi repetita inquisitione, et assertione qua dixit, Novi virtutem de me exisse, atque ex vultus sui dispositione, quia non latuit eum, scilicet Christum sua curatio: quo patet, quod mulier hæc imperfectam cognitionem habebat de Christo, putans eum occulta nescire; tremens venit: quia tantus fuit timor interior, quod redundavit in corpus, et tremorem causavit in eo. Forsitan autem timuit increpari a Christo, quod contra communem legem ipsa immunda ausa fuisset contingere ipsum. Et procidit ante pedes ejus ex humilitate, et quasi gratias agens, ac veniam postulans, si eum in aliquo offendisset; et ob quam causam tetigerit eum, indicavit coram omni populo qui adstabat, et quemadmodum confestim sanata sit. Hoc etenim totum ad Christi curatoris sui gloriam pertinebat. At ipse tanquam indulgentissimus et vere dulcissimus, dixit ei: Filia: quia ut creditur, de genere Abrahæ fuit, et filia, propter caritatem Christi paternalem ad eam, et quia electa a Deo, fidei quoque ac gratiæ particeps; fides tua te salvam fecit, hoc est, per fidem tuam caritate formatam meruisti curari, imo et mente, si quas culpas habebas, sanari. Christus enim quos
Lev. xv, 25. corporaliter curavit, spiritualiter quoque fertur sanasse. Vade in pace, hoc est, esto secura, et in mentis tranquillitate Deo gratias age ac permane.
Juxta mysticum sensum, per feminam sanguine duodecim annis fluentem, intelligi potest quælibet anima vitiorum instabilitate disperiens, et præsertim, quæ carnalium concupiscentiarum operibus fœtet, squalet et tabescit. Talis anima sæpe se emendare concupit ac molitur; sed desideriorum, voluptatumque vehementia tardatur ac vincitur. Ideo medicos consulit, id est, homines spirituales et prædicatores pro se orare precatur, atque ut faciant hoc, exteriora sua eis largitur. A quibus quum se curari non posse advertit, eo quod in peccandi persistat affectu, sicque obicem ponat exauditioni precis illorum; tunc retro accedit ad fimbriam vestis Christi, hoc est, personaliter manum ponit ad aratrum, et Christi molitur sequi vestigia, humilando se ipsam, et opera pietatis ac pœnitentiæ aggrediendo. Sicque tangendo fimbriam vestis Christi sanatur, hoc est, sacramenta Salvatoris (sub quibus Christus seu gratia ejus tegitur et consistit) sumendo, a culpis curatur.
Adhuc eo loquente, hoc est Christo hæc verba ad mulierem præfatam loquente, venit quidam ad principem synogogæ, dicens ei: Quia, hoc est quod, mortua est filia tua, noli ultra vexare illum. Marcus autem sic ait: Adhuc eo loquente, venerunt nuntii ad archisynagogum dicentes: Quia filia tua mortua est; quid ultra vexas Magistrum? Sed non est inter beatissimos Evangelistas dissonantia ulla, quum non solum in sacra Scriptura, sed et in communi usu loquendi frequenter numerus singularis pro plurali ponatur, et econtra: sed et numerus minor non excludit majorem, imo et major includit minorem. Insuper patet ex verbis his, filiam nondum fuisse defunctam quando pater ejus recessit ab ea ad Christum. Nuntius quoque de quo recitat Lucas, aliquid boni videbatur prætendere, quia nolebat Christum
Marc. v, 35. frustra vexari, id est eundo ad domum Jairi fatigari; sed erravit dupliciter: primo, quia putabat Jesum suscitare non posse defunctam; secundo, quia putabat Christum more aliorum de necessitate fatigari in transeundo, quum tamen voluntate ejus hoc fieret, piaque dispensatione ac dignatione, ut veritatem in se humanitatis demonstraret, et suis fatigationibus atque laboribus gratiam nobis multiplicem mereretur. Præterea, Christo molestum non fuit misericordiam impertiri, quum proprium sit ei misereri et parcere: imo justitiæ rigorem ultionemque exercere, sibi quasi molestum esse insinuat, dicendo per Isaiam, Heu! ego consolabor super hostibus meis, et vindicabor de inimicis meis.18 Alienum quippe et peregrinum est opus istud ab eo, qui naturaliter bonus et pius est; et ex nostra perversitate hoc efficit, ut apud Isaiam habetur.
Jesus autem audito hoc verbo nuntii præinducti, dixit patri puellæ, eum piissime consolando, atque in fide et spe roborando: Noli timere, quod defunctam suscitare non queam; crede tantum, non respiciendo ad naturalium cursum ordinemque causarum, secundum quas impossibile est mortuum suscitare, et salva erit, hoc est, a morte redibit ad vitam et sanitatem. Quo patet, quam securus fuerat Christus de miraculo a se perpetrando.
Et quum venisset ad Jairi domum, non permisit intrare locum ubi puella jacebat defuncta, secum quemquam, nisi Petrum et Joannem et Jacobum fratrem ejus. Hos enim Christus fecit sibi familiariores et ceteris eminentes:19 unde transfigurationi ejus interfuerunt, et passione instante assumpsit eos, cœpitque coram eis pavere ac contristari.20 Tres quoque suffecerant ad testimonium de miraculo perhibendum, quemadmodum ait Scriptura: In ore duorum vel trium testium stabit omne verbum.21 Insuper turbam et ceteros discipulos a suscitatione puellæ intuenda removendo, docuit nos vanam gloriam fugere, et propter ostentationem nil agere, præsertim in supernaturalibus factis. Permisit etiam secum intrare patrem et matrem puellæ, quia ad patris ejus instantiam fecit hoc signum, et puella ad suos parentes præcipue pertinebat.
Flebant autem omnes qui erant in Jairi domo, et plangebant illam, id est, mortem defunctæ corde et oculis deplorabant. Erant etiam ibi, secundum Matthæum, tibicines, hoc est quædam personæ lugubre carmen canentes, ut alios provocarent ad compassionem et fletum, sicut tunc moris fuit in funeribus Judæorum.22 At ille dixit: Nolite flere, hoc est immoderate propter mortem puellæ plorare, quasi mox resuscitanda non sit. Sic et Apostolus Thessalonicensibus scribit: Nolumus vos ignorare de dormientibus, ut non contristemini sicut ceteri qui spem non habent.23 Non autem prohibet Christus piam ac moderatam mortuorum carorum deplorationem, quum in Ecclesiastico legatur, Luctus mortui septem dies;24 sed talis ploratio non debet excessiva consistere, præsertim quia mortuus naturaliter revocari non potest ad vitam: idcirco homo consolari debet se ipsum, et considerare quod plorando nil proficit. In inevitabilibus quoque damnis, periculis, atque defectibus, præcipuum remedium mœstitiæque solamen exstat oblivio. Hinc David ait: Propter infantem dum adhuc viveret, jejunavi et flevi; nunc autem quia mortuus est, quare jejuno? Numquid potero eum revocare? Ego vadam magis ad eum, ille vero non revertetur ad me.25 Verumtamen variæ sunt causæ cur mortui magis aut minus sint deplorandi: aut quia imparati sublati sunt, aut quia ex eorum morte aliis periculum imminet. Non est enim mortua puella, sed dormit. Per hoc negare non voluit, puellam illam vere esse defunctam morte naturæ; sed dicere intendebat, quod per respectum ad se non esset penitus mortua, sed potius similis dormienti, quia facilius potuit eam revocare ad vitam, quam aliquis nostrum valeat dormientem suscitare a somno.
Et deridebant eum, non parentes puellæ, sed tumultuans turba exsistens in domo, scientes quia mortua esset; sed non intelligebant altitudinem sensus verborum Christi, et eum qui essentialiter veritas est, mentiri putabant:26 et forsitan irridebant, quod se ad suscitationem defunctæ præberet, qui tanto falleretur errore. Denique frequenter legitur Christus a reprobis improbisque irrisus, nec tamen ob hoc a suæ efficientia pietatis cessavit. Non igitur ægre feramus, si a quibuscumque irrideamur, nec ob illorum irrisiones a bono inchoato cessemus. Sed nec ipsos irrisores nostros temerarie judicemus, nec nobismetipsis inaniter placeamus, si esse cupimus discipuli Salvatoris. Etenim qui se dicit in Christo manere, debet sicut ambulavit, et ipse ambulare.27 Et Paulus ait:28 Debemus nos firmiores, imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere. Hinc loquitur Augustinus: Omnes qui volunt in Christo pie vivere, necesse est ut ab impiis et dissimilibus patiantur tanquam insani et stulti, quoniam ipsi justi præsentia bona amittunt, et invisibilia ac futura perquirunt. Postremo, irrisores illud Salomonis perpendant:29 Parata sunt derisoribus judicia, et mallei percutientes stultorum corporibus.
Ipse autem tenens manum ejus, clamavit dicens: Puella, surge. Poterat utique eam resuscitare sine contactu atque clamore; sed manu sua manum illius apprehendit, ad ostendendum quod interior sua potestas interiora puellæ vivificaret, et quod corpus suum divinitatis exsisteret instrumentum.30 Imo, sicut juxta Philosophum, manus est organum organorum, ita secundum Augustinum, verbum est signum signorum. Propter quod Christus clamorem adhibuit: quod et ideo egit, ut magnitudinem demonstraret miraculi, atque ad excludendum omnem maleficii suspicionem occulti; itemque ad ostendendum longam illam distantiam qua anima puellæ distabat a corpore ejus. Anima enim illius, vel in purgatorio fuit, si pro venialibus non satisfecit; vel in limbo patrum, si satisfecit; vel in inferno, si in mortali peccato defuncta est: quod tamen non reor. Sed quia, quum hæc Christus clamavit, non erat puella, sed corpus exanime, cur dixit Salvator, Puella, surge? Ad quod faciliter respondetur, quod hic ponitur pars pro toto, sicut Joannis nonodecimo: Ibi, videlicet in sepulcro, posuerunt Jesum.
Et reversus est spiritus, hoc est anima ejus, quæ est spiritualis natura. Reversus est, inquam, ab occulto receptaculo suo ad corpus exanime, Christo jubente, et angelo sancto (ut creditur) reducente.31 Et surrexit continuo. In quo patet, quam potenter, imperiose, et gloriosissime operatus sit tantum miraculum. Neque enim orationem fudisse describitur, et adhuc sonus verborum ejus resultabat in aere, quando effectus tam miraculosus, soli divinæ potestati possibilis, est secutus. Recolamus quomodo in veteri Testamento Elias et Eliseus mortuos suscitaverunt, orando, et super defunctos incumbendo frequenter: tuncque certius cognoscemus excellentiam personæ et operum Christi super illos, et super signa eorum.3233 Et jussit illi dare manducare, ad comprobandum quod vere suscitata fuisset: sicut et Christus post resurrectionem suam apparens discipulis, et de resurrectionis suæ veritate ambiguis, Habetis, inquit, hic aliquid quod manducetur?34 Marcus quoque testatur, quod puella protinus ambulavit.35
Et stupuerunt parentes ejus, stupore maximo, secundum Marcum, præ admiratione tanti miraculi tam repente imperialiterque exhibiti; quibus præcepit ne alicui dicerent quod factum erat. Hoc Christus præcepit, non quia putavit tantum miraculum debere celari, sed ut nos humilitatem amare, vanitatem et ostentationem vitare doceret. Itaque, Christi exemplo laudem humanam jactantiamque spernamus. Unde Græcus ait: Præcepit ne alicui dicerent, ostendens quod ipse largitor bonorum est, non gloriæ cupidus, datque totum, nihil recipiens; qui vero venatur operum gloriam, aliquid exhibet, et aliquid recipit. Postremo, licet Christus præceperit miraculum istud celari, protinus tamen a turba quæ Christum derisit, et puellam fuisse defunctam cognovit, fuit undique divulgatum, juxta illud Matthæi :36 Exiit fama hæc in universam terram illam.
Mystice, per archisynagogum prælatus Ecclesiæ designatur : qui si filiam, id est congregationem suam sibi commissam, viderit vel spiritualiter mortuam per peccata mortalia, aut morti tali jam proximam per dispositionem ad vitia, statim cum sollicitudine et fervore accedat ad thronum gratiæ Christi, et in terram prostratus, invocet Christi auxilium.37 Si interea sibi denuntietur, Quia mortua est filia tua, id est indurata, incorrigibilisque effecta, non mox desperet, nec Deum cesset fervidissime deprecari pro reformatione illius. Tuncque Christus cernens caritatem, humilitatem, et diligentiam tam boni prælati ac patris, intus consolabitur eum, et a dejiciente ac opprimente timore eum piissime relevabit, atque interius seu per Scripturas vel angelum dicet : Tantummodo crede, et salva erit, id est, de mea gratia non diffidas, sed crede me in infinitum in omni pietate, bonitate, indulgentiaque majorem ac potentiorem, quam alicujus sit aut esse possit impietas : ideo congregationem aut personam tibi commissam gratiose salvabo, dummodo perseveraveris fideliter pulsans.38
Sicque Christus per spiritualem visitationem adveniens, tibicines, id est eos qui congregationem seu personam hujusmodi quasi desperabiliter lapsam deplorant, redarguet, dicens : Nolite sic flere, quia congregatio seu persona non est irreparabiliter mortua, ut damnati morte peccati, sed dormit somno negligentiæ et culparum, ita quod gratia mei, qui omnipotens medicus sum, valet curari. Si vero præfati planctores Christum hoc asserentem, id est aliquem ejus vicarium seu ministrum ex parte Christi sic consolantem, derideant, Christus tamen ex sua benignitate immensa porrigit virtutis suæ auxilium spiritualiter mortuis ; atque sublimi clamore, id est fervida exhortatione, per sui ipsius inspirationem internam, per angelicam directionem, per prælatorum prædicationem, per informationem Scripturarum sanctarum, per adversitatum et tribulationum inflictiones multiplices, mortuis talibus gratiæ vitam restituit; et spiritualibus eorum parentibus præcipit, ut eis dent manducare panem refectionis mentalis, videlicet sacramentum Eucharistiæ, panem pœnitentialium lacrimarum, panem obedientiæ salutaris.
Footnotes
-
vers. 37. ↩
-
Joann. vii, 48, 49. ↩
-
Matth. ix, 1 et seq. ↩
-
Tob. i, 1-7. ↩
-
Marc. v, 21, 22. ↩
-
Eccli. III, 20. ↩
-
Matth. ix, 18. ↩
-
Matth. ix, 18. ↩
-
Matth. ix, 18. ↩
-
Marc. v, 22, 23. ↩
-
Marc. v, 23. ↩
-
Joann. iv, 46-50. ↩
-
Matth. viii, 5-7. ↩
-
Marc. v, 24. ↩
-
44 Lev. xv, 25. ↩
-
Num. xv, 38, 39. ↩
-
Matth. ix, 21. ↩
-
Is. 1, 24. ↩
-
Matth. XVII, 1. ↩
-
Matth. XXVI, 37. ↩
-
Deut. XIX, 15. ↩
-
Matth. IX, 23. ↩
-
I Thess. IV, 12. ↩
-
Eccli. XXII, 13. ↩
-
II Reg. XII, 22, 23. ↩
-
Joann. xiv, 6. ↩
-
I Joann. II, 6. ↩
-
Rom. xv, 1. ↩
-
Prov. xix, 29. ↩
-
Ibidem. ↩
-
Joann. xix, 42. ↩
-
III Reg. xvi, 19-21; ↩
-
IV Reg. iv, 33, 34. ↩
-
Luc. xxiv, 41. ↩
-
Marc. v, 42. ↩
-
Matth. IX, 26. ↩
-
Hebr. IV, 16. ↩
-
Luc. xi, 8. ↩
Chapter 23 of 51