Skip to the text

Articulus 20

EXPOSITIO CAPITULI OCTAVI : ET FACTUM EST DEINCEPS, ET IPSE ITER FACIEBAT PER CIVITATES ET CASTELLA, PRÆDICANS.

Et factum est deinceps, et ipse Unigenitus Dei iter faciebat per civitates et castella Judææ, Galilææ, Samariæ, prædicans, hortando ad bene agendum, et evangelizans regnum Dei, id est, cœlestis regni felicitatem pro præmio dandam justis palam pronuntians. Dicitur autem regnum Dei, et regnum cœleste : regnum quidem Dei, a regnante et dante; regnum autem cœleste sive cœlorum, a loco vel civibus regni illius. Evangelizavit quoque Salvator regnum Dei, id est statum, processum, gratiam et præmium Ecclesiæ militantis, quæ ubertim regnum Dei et regnum cœlorum in Evangelio nominatur. Itaque et nos Christum sectemur, non vana et frivola, sed cœlestia proferendo, et ædificatoria proponendo, pensantes illud Hieronymi : Omne quod non ædificat audientes, in periculum vertitur eorumdem.

Et duodecim, puta Apostoli, ibant cum illo. Apostoli quippe, magis continue et familiarius quam ceteri discipuli, Christo ubilibet adhæserunt :1 de quorum electione et institutione dictum est. Et mulieres aliquæ ibant cum Jesu, quæ erant curatæ ab ipso a spiritibus malignis. Hoc dupliciter intelligi potest : primo, quod quædam illarum fuerunt obsessæ; secundo, ut dicantur a dæmonibus curatæ, quia a vitiis valde multis et magnis fuerunt per Christi prædicationem gratiamque mundatæ. Certi autem dæmones, a certis vitiis nomina sortiuntur, quia ad ea specialiter tentant, inclinant, inducunt. Unde dicitur : spiritus superbiæ, spiritus fornicationis. Qui autem hujusmodi vitiis sordent, a dæmonibus spiritualiter possidentur, tanquam captivi et servi eorum.2 A quo enim quis victus est, hujus et servus est, ut in secunda sua Canonica loquitur Petrus. Et Paulus impiis loquens : Resipiscant, inquit, a laqueis diaboli, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem.3 Et infirmitatibus corporalibus. Merito ergo secutæ sunt Christum tanquam magistrum et medicum cordium corporumque earum, gratæ consistere et plus proficere cupientes. Videlicet :

Maria quæ vocatur Magdalene, a castro nomine Magdalum.4 Fuit enim soror Marthæ ac Lazari, filia opulenti atque prænobilis viri, et ex hereditate parentum devenit ei hoc castrum. De qua dæmonia septem exierant, hoc est peccata septem mortalia, quibus aliquando plena fuit. Unde et in Marco legitur : Surgens Jesus mane prima sabbati, apparuit primo Mariæ Magdalene, de qua ejecerat septem dæmonia.5 Et Joanna uxor Chusæ procuratoris

Herodis : forte ejus qui tempore quo facta sunt hæc, vixit, videlicet Herodis qui decollavit Baptistam.6 Et Susanna : quæ cordis constantia et virtute atque prudentia, similis facta est præclaræ illi Susannæ de qua in Daniele habetur.7 De Joanna autem præfata infra habetur, quod cum Maria Magdalene venit cum aromatibus ad sepulcrum, viditque duos angelos sanctos :8 et forte idem intelligendum est de Susanna, sicut ex verbis S. Lucæ idem conjicitur. Et aliæ multæ mulieres. Sexus nempe femineus ad devotionem solet esse magis dispositus, quam sint viri, quia feminæ communiter humilioris et mollioris sunt cordis.

Quæ ministrabant ei, scilicet Christo, et ejus discipulis, qui pauperes erant, seu omnia reliquerunt, de facultatibus, hoc est opibus suis, quia opulentæ fuerunt atque devotæ:9 et rationabile esse pensabant, ut sicut ipsæ spiritualia a Christo quotidie susceperunt, sic ei in temporalibus ministrarent, præsertim quia a corporis et animæ morbis fuerunt liberatæ per Christum. Unde nec condignum aliquid ei valebant rependere, quum in Ecclesiastico scriptum sit: Melius est corpus validum, quam census immensus.10 Quemadmodum autem contra Julianum scribit Hieronymus, consuetudinis Judaicæ fuit, ut mulieres devotæ de substantia sua victum atque vestitum suis præceptoribus et doctoribus ministrarent. Sed quia hoc in gentilibus scandalum facere potuit, Paulus abjecisse se protestatur. Nihilo minus idem Apostolus pro modico reputavit, si illorum temporalibus sustentaretur, quibus ipse spiritualia impendebat, dum loquitur: Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si vestra carnalia metamus?11

Hinc iterum ait: Numquid non habemus potestatem mulierem sororem circumdendi, sicut ceteri Apostoli?12 Itaque Christus a mulieribus devotis talia sumens, dedit exemplum fidelibus, quod his qui aliis spiritualia impertiuntur, liceat de illorum corporalibus sustentari. Propter quod ad Corinthios ait Apostolus:13 Ordinavit Dominus his qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere.

Consequenter describitur prædicatio Salvatoris. Quum autem turba plurima conveniret, et de civitatibus properarent ad eum: sicut in Matthæo legitur, ubi et quæ sequuntur habentur.14 In turba hac, multi carnales et imperfecti fuerunt: unde non omnes propter eamdem ad Christum confluxerant causam; sed quidam ex devotione, quidam ex curiositate, ut viderent miracula, quidam ex invidia, ut insidiarentur, quidam ut sanarentur, quidam ut alerentur. Dixit per similitudinem, id est, parabolico utebatur sermone, proponens parabolas. Est autem parabola, rerum dissimilium genere sub aliqua similitudine facta comparatio. Præterea, multæ assignantur causæ cur Christus turbis in parabolis loquebatur: Primo, ut divina secreta, ac superna mysteria, carnalibus et indignis manerent ignota, secundum illud Matthæi: Nolite sanctum dare canibus.15 Hinc divinus Dionysius in Mystica theologia loquitur Timotheo: Vide ut nemo indoctorum hæc sciat. Secundo, ut fidelibus detur occasio fructuosæ exercitationis, in addiscendo, perscrutando, et exponendo parabolica dicta, juxta quod in Proverbiis inducitur:16 Sapiens animadvertet parabolam et interpretationem, verba sapientium et ænigmata eorum.17 Tertio, ut Divinitatis perfectio et divinorum proprietas, doceantur in sensibilibus cunctisque rebus aliqualiter relucere, quemadmodum theologus Dionysius protestatur: Nil (inquiens) est, quod divinæ bonitatis participatione omnino sit expers. Et ad Romanos ait Apostolus:18 Invisibilia Dei, per ea quæ facta sunt cognoscuntur.19 — Insuper, per hoc quod Salvator toties similitudinibus ex corporalium rerum genere sumptis est usus, clarissime condemnatur insania Manichæi, qui terrena hæc dixit a principe tenebrarum diabolo esse creata.

D Deinde parabola subditur. Exiit qui seminat seminare semen suum. Hoc, sicut sequentia, quantum ad sensum per verba immediate signatum difficultatem non habet. Sed sensus principalis, imo et litteralis, in parabolicis sermonibus non est qui per verba immediate insinuatur, sed qui per res verbis significatas intenditur: et ita exponenda sunt ista. Itaque ait: Exiit qui seminat, hoc est, Christus seminator verbi cœlestis in cordibus hominum, exiit seminare, id est ad seminandum, semen20

Osee x, 12.

II Cor. ix, 6; Galat. vi, 8.

Ephes. iv, 9.

Ps. xviii, 7.

Ibid. 6.

Joann. XVI, 28.

Mich. v, 2.

Deut. xxiii, 14.

Habac. iii, 13. suum, hoc est evangelicæ doctrinæ prædicationem. Hæc est seminatio spiritualis, de qua in Osee legitur : Seminate vobis in justitia, et metite in ore misericordiæ. De quo ait Apostolus : Qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus metet vitam æternam.

Præterea, quamvis quod nunc ait Salvator de exitu suo ad seminandum, intelligi debeat de exitu suo a cœlo in terram per Incarnationis mysterium (qui exitus vocatur descensio, de qua dicit Apostolus, Quod autem ascendit, quid est nisi quia primo descendit in inferiores partes terræ ? et Psalmista, summo cœlo egressio ejus); item de exitu suo ex utero Virginis, juxta illud Psalmi, Ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo ; de exitu quoque locali, quo egressus est de domo ad publicum locum, ubi convenientius audiretur a multis : nihilo minus exitus competit Christo, etiam secundum divinam naturam, quia eo ipso quo a Patre æternaliter gignitur, ab ipso exire seu egredi dicitur, quemadmodum in Joanne loquitur : Exivi a Patre, et veni in mundum. Quocirca ait Hilarius, sexto de Trinitate : A Patre venisse, et a Deo exiisse, non est significationis ejusdem, quum aliud sit a Deo in substantiam nativitatis exiisse, aliud a Patre in hunc mundum ad consummanda salutis nostræ sacramenta venisse, quum exire a Deo, sit ex nativitate subsistere. Augustinus quoque super Joannem : Exiit, inquit, a Patre, quia de Patre est; in mundum venit, quia mundo suum corpus ostendit. De quo etiam Christi exitu Michæas asserit : Egressus ejus ab initio a diebus æternitatis. Rursus, exitus convenit Christo secundum divinam naturam, quantum ad operationem ejus ad extra, ut secundum quod Deus dicatur exire, id est in actum procedere : imo sic Deus dicitur inter homines ambulare et habitare, juxta illud Deuteronomii : Dominus Deus tuus ambulat in medio castrorum tuorum. Et per Habacuc dicitur Deo : Egressus es in salutem populi tui, in salutem cum Christo tuo. Hinc S. Dionysius ait, quod Deus ad omnia egrediens et procedens, per bonitatis suæ communicationem manet in se ipso, inegressibilis atque immobilis.

Et dum seminat, id est Christo verbum sapientiæ salutaris evangelizante, aliud cecidit secus viam, id est, magna pars prædicationis Christi descendit in corda hominum mundanorum, carnalia spiritualibus præponentium : qui secus viam sunt, id est, latis itineribus sæculi hujus, videlicet operibus vitiosis, adhærent, nec a lata via perditionis elongare se volunt. Quo contra per Jeremiam dicitur : Juxta vias gentium nolite discere. Est autem et alia via bona, de qua loquitur Isaias, Secus vias pascentur : hoc enim ait de virtuosis. Et conculcatum est, id est strepitu cogitationum malarum, tentationum et affectionum vitiosarum a fructu boni operis impeditum, calcatum et victum. Et volucres cœli, id est dæmones seu aeriæ potestates : qui volucres cœli dicuntur, quia in aere caliginoso morantur, et propter subtilitatem naturæ eorum, itemque ob instabilitatem et levitatem mentis ipsorum, et quoniam inordinate ascendere sunt moliti. Interdum vero per avem intelliguntur angeli sancti, et etiam Christus, ob contemplationis sublimitatem et velocitatem ac agilitatem in eis. Itaque, volucres cœli comederunt illud, hoc est, verbum Dei de prædictorum cordibus audientium suis tentationibus abstulerunt. Ad quod spiritualiter pertinet illud Osee : Comederunt alieni robur ejus, et ipse nescivit.

Et aliud cecidit supra petram, hoc est in corda indurata atque rebellia, de quibus Jeremias loquitur : Induraverunt facies suas supra petram, et noluerunt reverti. Unde ad Hebræos monet Apostolus : Adhortamini vosmetipsos per singulos dies, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati. Et natum aruit, id est, quum verbum Dei in corde hujusmodi cœperit parum fructificare, statim cessat ab opere bono atque aufertur, quia non habebat humorem, id est sapientiæ salutaris fluenta,

Jer. x, 2.

Is. XLIX, 9.

Osee VII, 9.

Jer. v, 3.

Hebr. III, 13. gratiæ rorem, caritatisque nutrimentum. In talibus equidem cordibus non sunt virtutes, et dona Spiritus Sancti, saltem stabiliter. Quemadmodum autem humor aquarum alit et conservat arbusta; sic gratia Dei, virtutes, et dona Spiritus Sancti, mentem nutriunt et conservant, dicente Apostolo: Optimum est gratia stabiliri cor.21 Hinc per Jeremiam Dominus de homine impio dicit: Maledictus homo cujus cor recedit a Deo;22 erit enim quasi myricæ in deserto, et habitabit in siccitate. In Job quoque ait Scriptura:23 Numquid vivere potest scirpus absque humore. Itaque, sicut hic dicit Salvator, videmus interdum quod ex prædicatione verbi cœlestis compunguntur ad horam corda lapidea, indurata, timore mortis et inferni judiciique divini. Sed oriente in eis aliqua passione seu tentatione, mox pravitati consentiunt et arescunt, quemadmodum scriptum est:24 Qui mentis est duræ, incidet in mala.

Deinde ponitur differentia audientium tertia. Et aliud cecidit inter spinas, hoc est in corda passionata, ambitiosa et vana, qui superfluis curis, inordinatis timoribus, mortiferisque tristitiis afficiuntur, punguntur, torquentur, dum ad temporales divitias et caducos honores immoderate adspirant. Unde et talia perdere trepidant, habentibus invident, perditisque talibus contristantur. Hinc secundum Gregorium: Nihil quietius quam nihil hujus mundi appetere; nihil inquietius quam summo et invariabili bono relicto, vanis et transitoriis inhærere. Verumtamen, sicut in Job scriptum est, sub præfatis sentibus esse multi delicias reputant.25 Et simul exortæ spinæ suffocaverunt illud, id est, præfatæ affectiones et sollicitudines inordinatæ, cum verbo prædicationis accepto et fructificare incipiente pariter erumpentes, oppresserunt fructum operis boni, et germen virtutis vicerunt et expulerunt, secundum quod virtus et opera ejus a vitiis eradicari feruntur. Dum enim hujusmodi homines incipiunt aliquid boni cogitare aut operari, statim exsurgunt et miscent se cogitationes et affectiones de temporalibus rebus, ac prævalent. Tales sunt homines passionibus subditi, qui mentis suæ agrum ab hujusmodi spinis ac tribulis non emundant. Quod quam fatuum sit, pandit Salomon: Per agrum, inquiens, hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti;26 et ecce totum impleverant urticæ, operuerant superficiem ejus spinæ. Auferenda sunt ergo a corde passiones et vitia, ut verbum Dei convalescat in eo. Propter quod per Jeremiam Dominus loquitur: Novate vobis novale, et nolite serere super spinas; circumcidimini et auferte præputia cordium vestrorum, ne egrediatur ut ignis indignatio mea, et succendatur, et non sit qui exstinguat.27

Sequitur differentia audientium quarta. Et aliud cecidit in terram bonam, hoc est in cor docile ac devotum, seu ad devotionem dispositum, quod vere atque stabiliter acquiescit sermonibus; et ortum, id est in actum procedens ac germinans, fecit fructum centuplum, id est, opus perfectum, et fructum protulit copiosum: quemadmodum alicubi terra fertur tam fertilis, quod semen in eam projectum centuplicatur. Unde in Genesi de Isaac legitur, quod invenit in ipso anno centuplum, quamvis hoc forsitan fuerit ex supernaturali terræ illius fecundatione.28 Porro de hac fructificatione differentiam tripartitam inducit, dicendo:29 aliud (scilicet, fecit fructum) centesimum, aliud sexagesimum, aliud tricesimum: quod super Matthæum diffusius exstat expositum.

Ecce Christus quatuor ponit differentias audientium suas prædicationes, et in sola quarta asserit sermocinationem suam proficere. Pauci etenim Judæorum, comparative loquendo, per ipsum fuerunt conversi. Non ergo prædicator, exhortator, sive orator, immoderate tristetur, pusillanimitate dejiciatur, aut a bono inchoato desistat, si sua prædicatio sive oratio, non tantis proficiat sicut desiderat: imo magnum omnique labore dignissimum arbitretur, si vel unum lucrari valuerit, pro quo fusus est sanguis Christi. Christus quippe est seminator, prout in Matthæo profitetur: Qui seminat bonum semen, est Filius hominis. Ceteri vero prædicatores, sunt velut cophini seminatoris illius, qui ex ipsis et per ipsos verba cœlestia in mentes spargit humanas. Etenim cathedram habet in cœlis, qui hominum corda docet in terris. Hinc loquitur Augustinus: Ego per quem Christus seminat, quid sum, nisi cophinus seminantis? Noli attendere ad vilitatem cophini, sed ad potestatem seminis, et caritatem seminatoris.

Hæc quæ parabolice prolata sunt dicens, clamabat, ut audientes faceret bene attentos, et magna continere mysteria verba sua ostenderet: Qui habet aures audiendi, audiat. Quamvis hoc communiter de interioribus auribus exponatur, ut sit sensus, Qui habet aures intellectuales, videlicet capacitatem mentalem ad intelligendum, audiat, hoc est, quæ dico diligenter attendat: nihilo minus exponi etiam de corporalibus auribus potest; eritque sensus: Qui habet aures audiendi, id est corporales aures, per quas fit primordialis seu sensitiva auditio, audiat, non solum corporaliter, sed intellectualiter quoque audita consideret. Naturale est equidem homini, ut intellectiva sua cognitio ex sensitiva sumat exordium. Interior autem auditus est ipsemet intellectus, qui pro quolibet sensu interiori accipitur, seu per quemlibet illorum exprimitur, sicut ait Basilius. Denique triplex assignatur auditus, videlicet sensitivus, intellectivus et obeditivus, quia tunc proprie dicimur præcepta Dei audire, dum obedimus eisdem. Hanc aurium distinctionem tangit Moyses, quum in Deuteronomio loquitur Israelitis: Vos vidistis universa magnalia quæ coram vobis fecit Dominus; et non dedit vobis Dominus cor intelligens, et aures quæ possent audire.30 Postremo, ut asserit Beda, quoties in Evangelio vel Apocalypsi hæc admonitio, Qui habet aures, etc., interponitur, mysticum esse quod dicitur, demonstratur, atque intentius inquirendum.

Interrogabant autem eum discipuli ejus, quæ esset, id est, quid significaret, hæc parabola. Hoc sciscitati sunt, non statim proposita ista parabola, aut in navi qua prædicabat; sed, ut in Marco habetur, quum esset singularis, id est separatus et vacans a turba.31 Itaque discipuli veritatis, avidi esse debent ac studiosi ad cognoscendum veritatem, et quum quæ audierint seu legerint non intellexerint, a magistris et doctoribus inquirere intelligentiam non omittant, nec erubescant, quia Apostoli hoc fecerunt. Porro ut adstruit Origenes, parabola est sermo quasi facti, non autem facti juxta id quod dicitur, sed possibilis fieri, significativus rerum per transumptionem eorum quæ in parabola traduntur. Ænigma vero est processus sermonis in his quæ dicuntur quasi facta: quæ tamen non sunt facta, nec possibilia fieri, signant vero aliquid in occulto, sicut quod dicitur in libro Judicum, Ierunt ligna ut ungerent super se regem.32

Quibus, puta Apostolis, ipse dixit: Vobis datum, hoc est desuper concessum, est, et frequenter conceditur, per gratiam singularem, tanquam æternaliter prædestinatis ad beatitudinem tantam, nosse mysterium regni Dei, hoc est palam intelligere spirituales ac mysticos intellectus divinæ Scripturæ seu sacra secreta militantis Ecclesiæ. Tam enim Scriptura, quam militans Ecclesia, regnum Dei et regnum cœlorum vocatur, in qua cœlestis regni felicitas nuntiatur, atque spiritualium epularum deliciosa refectio continetur. Vel sapientia evangelicæ legis vocatur mysterium regni Dei, quia est quoddam occultum incredulis et perversis, per quod ad regnum supernum pertingitur, et quia quid sit beatitudo regni seu patriæ Beatorum et qualis sit status eorum, in ea addiscitur.

Unde in Joanne ait Salvator:33 Pater, manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi de mundo; et denuo, Hæc est vita æterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum.34 Alibi quoque: Confiteor (inquit) tibi, Pater, quia abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis.35 Denique Apostolis, tanquam post Christum summis Ecclesiæ doctoribus, revelanda luculentius erant Scripturæ mysteria ac divina secreta, ut de his alios edocerent.

Ceteris autem datum est nosse mysterium regni Dei in parabolis, id est ænigmatice et obscure, propter incapacitatem seu culpam eorum, ut videntes corporaliter, non videant spiritualiter, quia meam humanitatem atque miracula foris cernentes, divinitatem meam et miraculorum virtutem non consideraverunt, et audientes verba mea corporali auditu, non intelligant ea mentali intuitu. Et quod ait Salvator, Ut, non causaliter, sed consecutive accipitur: non enim ad hoc Christus parabolice est locutus, ut illi excæcarentur, sed ad suam prædicationem illorum excæcatio est secuta; et justo judicio negata est illis, tanquam indignis intelligentia spirituali, quia et si eam audissent, forsitan despexissent.

Est autem hæc parabola, hoc est ita ut subditur exponenda. Semen est verbum Dei, id est, per semen intelligitur prædicatio, seu doctrina verbi cœlestis, sive Scripturæ. Verbum autem Dei aptissime semen vocatur, quoniam mentem fecundat, opus meritorium inchoat, fructum virtutis producit, animam reficit, et instar seminis in audientium cordibus spargitur. Sed et ipsemet Christus, increatum Dei Verbum, dicitur semen, juxta illud in Genesi: In semine tuo benedicentur omnes gentes. Christus etiam orsus est prædicare, ut se ipsum audientium cordi insereret, in ipsumque crederent ac sperarent, sicque per fidem, spem, et caritatem in ipsis maneret, sicut ait Apostolus:36 Habitare Christum per fidem in cordibus vestris.37

Præterea quadruplex assignatur semen. Primum est semen seminatum et in utero Virginis incarnatum pro nobis, videlicet Christus, dicente Apostolo: Non dicit, In seminibus, quasi in multis;38 sed quasi in uno, In semine tuo, quod est Christus. Secundum est semen seminatum in nobis, utpote verbum Dei, gratia, virtutes et dona Spiritus Sancti: de quo semine hic fit sermo. Tertium est semen seminatum a nobis, scilicet opera virtuosa, juxta illud Psalmi: Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua.39 Quartum est semen seminatum de nobis, puta nos ipsi, quos Christus in sua seminavit Ecclesia: de quo semine scriptum est in Isaia, Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus.40 De quo etiam in Matthæo loquitur Christus: Bonum semen sunt filii regni, id est electi.41 Unde in Isaia fertur de Christo: Si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longævum.42

Qui autem secus viam, id est homines auditores designati per locum prope viam, penitus infecundum, hi sunt qui audiunt verbum Dei corporali auditu, informique seu inobedienti intellectu, quibus competit illud Jacobi: Si quis auditor est verbi Dei, et non factor, hic comparabitur homini consideranti vultum suum in speculo;43 consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est qualis fuit. Deinde venit diabolus, non essentiæ animæ illabendo, sed per tentationis suggestionem eam aggrediendo: cujus adventus vitiosis et reprobis est periculosus et pessimus, secundum illud Apocalypsis, Væ terræ et mari, quia venit ad vos diabolus, habens iram magnam.44 Invidet nempe humanæ saluti: et tunc quemque magis cupit tentare, quum viderit eum boni aliquid inchoare. Et quoniam auditio verbi Dei, est melioris vitæ exordium, potissimum verbo Dei insidiatur, et illud de auditorum corde auferre molitur.

Propter quod subditur: et tollit verbum de corde eorum, hoc est, salubrem verbi memoriam, et exsecutionem obedientialem sua tentatione tollit ab eis, quia non rite resistunt diabolo; ne credentes fide formata, salvi fiant, evadendo peccata, consequendo gratiarum charismata et dona gloriæ sempiterna. Ad illam quippe beatitudinem ascendere nos mortales et corporales maxime dolet, et impedire conatur, a qua ipse immortalis incorporalisque spiritus est prolapsus. Hinc, prout in Sapientiæ libro habetur, Invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum.45

Deinde exponit secundam differentiam auditorum, et sensus jam habitus est. Nam qui supra petram, id est significati per petrosum et sterilem locum frustra seminatum, hi sunt qui quum audierint, cum gaudio suscipiunt verbum. Dei, hoc est, libenter atque hilariter audiunt prædicationem, ipsa veritate delectati, et justitiam suam synderesi approbantes, sicut præcipue sunt homines quidam bonæ indolis. Et hi radices non habent, hoc est profundas, fixas et habituales gratiæ ac virtutum perfectiones seu fecunditates, et firmum propositum ac stabile fundamentum, ex quibus opera fructuosa ac meritoria originuntur, quemadmodum ex radice virgulta.46 Hinc in libro Sapientiæ asseritur: Adulterinæ plantationes non dabunt radices altas; et in Osee, Radix eorum exsiccata est, fructum nequaquam faciet.47 Porro verbum Dei radicatur finaliter in solis electis. Propterea in Ecclesiastico Deus Pater ait Sapientiæ, quæ est Christus:48 In electis meis mitte radices. Hinc apud Joannem scriptum est: Qui natus est ex Deo, non peccat, quoniam semen ejus manet in eo.49 Qui enim ex Deo est per prædestinationem, non peccat finaliter, id est, in peccato non consummatur, sed gratia Dei in ipso finaliter radicatur.

Quia ad tempus credunt, fide aliqualiter tendente in opus, et in tempore tentationis recedunt, id est, quando a visibilibus aut invisibilibus hostibus, mundo, carne, dæmone impugnantur, mente avertuntur a bono, et victi consentiunt falsitati. Tales sunt homines corde instabiles instar ovi versatiles; et sicut arbor idcirco radice privatur, quia valde multoties transplantatur; sic hi virtutum radicibus non firmantur, quia nimis facile de bono in malum mutantur. Et sicut Saul inter prophetas prophetabat, et inter iniquos insaniebat;50 sic isti inter virtuosos compunguntur, et inter vitiosos mox subvertuntur. Quo contra scriptum est: Non te ventiles in omnem ventum;51 esto firmus in via Domini et in veritate sensus tui. Apostolus quoque: Stabiles (inquit) estote, et immobiles, abundantes in opere Domini semper.52 Postremo, Christus ad litteram hæc convenientissime protulit de auditoribus suis, quorum multi visis ejus miraculis, et doctrinis ipsius auditis, crediderunt quod esset propheta aut Christus; sed postea insurgente contra Christum sacerdotum et Pharisæorum atque Scribarum persecutione, recesserunt a Christo. Præsertim tempore passionis a fide ipsius dilapsi sunt, quando populus universus clamavit:53 Sanguis ejus super nos; et, Non hunc, sed Barabbam.

Deinceps tertiam audientium differentiam interpretatur Salvator.54 Quod autem in spinas cecidit, id est designati per terram spinosam ac sterilem, hi sunt qui audierunt verbum Dei a prædicante; et a sollicitudinibus, id est curis rerum terrenarum superfluis: unde ait Apostolus, Nihil solliciti sitis; et Salomon, Exspectatio sollicitorum peribit;55 et divitiis, id est immoderato amore et abusu divitiarum:56 contra quod ait Psalmista, Divitiæ si affluant, nolite cor apponere.57 Non enim substantia creaturæ, sed possidentis superfluus amor et inordinatus usus, in culpa sunt et condemnantur. Et voluptatibus vitæ, id est delectationibus vitæ carnalis, quæ opulentiam sequi solent. Dives etenim currit ad libitum, labitur ad illicitum. Propter quod per Jeremiam Dominus protestatur: Saturavi eos, et mœchati sunt. Euntes, id est, in sæculo atque exsilio isto, quod velut patriam diligunt, conversantes, aut corporaliter a loco prædicationis ad sua euntes negotia, suffocantur, id est, spiritualiter opprimuntur et occiduntur, vitam gratiæ amittentes, et vitia mortalia, quæ sunt interitus animæ, incidentes.58 Hinc ait Apostolus: Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa, inutilia et nociva, quæ mergunt hominem in interitum et perditionem.59 Et in Ecclesiastico quoque legitur: Post concupiscentias tuas non eas, et a voluptate tua avertere.60 Si præstiteris animæ tuæ concupiscentias ejus, facient te in gaudium inimicis tuis. Recte autem divitiæ vocantur a Christo spinæ, quia pœnales generant affectiones in anima possidentis, eo quod cum timore perdendi possideantur, et cum dolore perdantur. Et non referunt fructum: id est, pro eo quod verbum Dei annuntiatum est eis, opus seu meritum obedientiæ non reportant. Quibus timendum est illud Archiapostoli: Melius est non cognoscere viam justitiæ, quam post cognitionem reverti retrorsum.6162 Contigit enim eis illud veri proverbii: Canis reversus ad vomitum suum; et, Sus lota in volutabro luti.

Postremo, quarta audientium differentia explanatur. Quod autem in terram bonam, id est figurati per terram fructiferam, et per semen projectum in eam, hi sunt qui in corde bono per dona naturæ, et optimo per dona gratiæ: dona enim naturæ aptant hominem ad virtutes, et subserviunt gratiæ; audientes verbum retinent, id est, auditam prædicationem memoriter servant, juxta illud in Psalmo:63 In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi; et fructum afferunt, id est, opera virtuosa producunt, cognita adimplendo, sicut Jacobus monet:64 Estote factores verbi, et non auditores tantum, fallentes vosmetipsos. Afferunt itaque fructum in patientia, id est æquanimi tolerantia adversitatum, atque longanimi futurorum præstolantia præmiorum, dispositionem Dei fideliter et infrangibiliter præstolando, sicut ad Hebræos scribit Apostolus:65 Abraham longanimiter ferens, adeptus est repromissionem; et denuo, Per patientiam curramus ad propositum nobis certamen.66 Unde ait Gregorius: Terra bona fructum per patientiam reddit, quia nulla sunt bona quæ agimus, si non æquanimiter proximorum mala toleramus. Et in Jacobo legitur:67 Agricola patienter exspectat fructum terræ. Imo, ut breviter dicam, sine patientia nemo potest proficere, pacem mentis habere, Deo glorioso placere. Ideo Paulus ad Hebræos fatetur: Patientia vobis necessaria est, ut reportetis repromissionem.68 Siquidem patientia est virtus moralis qua refrenatur immoderata tristitia ex vitæ præsentis adversitatibus orta. Quum ergo hæc vita sit adversis occursibus plena; imo tanto quis molestius a diabolo impugnetur, quanto se virilius ad virtutes extendere nititur: constat quod sine patientia nullus nostrum queat proficere.

Nemo autem lucernam accendens, operit eam vase, aut subtus lectum ponit, sed super candelabrum, ut intrantes videant lumen. Hoc juxta superficiem litteræ, in exterioribus certum est, quod nemo rationabiliter agens; accendit lucernam, nisi ut lumine ejus quisquam utatur: etiam si ad horam occultetur lucerna, ideo tamen accensa est ut congruo tempore præbeat aliis lucem. Sed per lucernam intelligit Christus Apostolos a se illustratos, quibus regni cœlestis patefecit mysterium: ideo plane ut ipsi illud aliis declararent. Unde de Joanne Baptista testatus est Christus: Ille, inquiens, erat lucerna ardens et lucens. Rursus, lucerna intelligi potest evangelica doctrina ac jussio, secundum illud Proverbiorum:69 Mandatum lucerna est; lex, lux.70 Itemque in Psalmo: Lucerna pedibus meis verbum tuum.71 Hanc lucernam Christus in Apostolorum cordibus inflammavit et illustravit, ut eam non occultarent, sed panderent universis, prout in Matthæo fatur: Quæ in aure auditis, prædicate super tecta.72 Insuper, ut Maximus ait, ipsemet Christus ut homo, lucerna est, quam Deus Trinitas illustravit, ut omnibus habitantibus domum, id est hunc mundum, effulgeat;73 et super candelabrum posita est, id est super Ecclesiam, sicut ait in Psalmo: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus, prædicans præceptum ejus.74

D Porro nomine vasis, intelligi potest occultatio verbi Dei ex timore carnali procedens; per lectum vero signatur occultatio verbi Dei ex prosperitate et delectatione quietis terrenæ emanans :75 quorum utrumque prohibetur, Christo dicente, Nolite timere eos qui corpus occidunt.76 Candelabrum vero vocatur Ecclesia, juxta illud Apocalypsis : Septem candelabra, septem Ecclesiæ sunt.77 Itaque evidenter et publice prædicandum docet Salvator, ut nec timore adversitatis, nec amore prosperitatis, lucerna divini occultetur sermonis. Quemadmodum autem candelabrum in altum erigitur, et in ipso lumen levatur ; sic qui in Ecclesiis præficiuntur, debent esse sublimes per vitam virtuosam, intusque lucidi per fidem, rectam intentionem ac sapientiam, et foris lucentes per doctrinam et exemplarem conversationem : in cujus signum, Creator ab exordio constituit luminaria in firmamento, quod est pars superior mundi, bestias vero in terra, quia carnales et fatui non debent esse prælati, sed subditi. Sed, heu ! contrario modo fit hodie, juxta quod in Ecclesiaste Salomon loquitur : Vidi servos in equis, et principes ambulantes quasi servos super terram.78 Nam et Aristoteles ait : Qui deficit ratione atque prudentia, naturaliter servus est, etiam si accidentaliter dominetur ; et qui prudentia viget, naturaliter dominus est, etiam si fortuito servus sit.

Non est enim occultum, quod non manifestetur ; neque absconditum, quod non cognoscatur, et in palam veniat. Per occultum intelligi potest quod ex propria natura homines latet, ut sunt cogitationes, affectionesque cordis ; per absconditum vero, quod per humanam latet astutiam, ut sunt exteriora opera callidorum, speciem boni habentia, quum sint mala. Vult ergo affirmare Salvator, quod omne vitæ hujus secretum in die judicii publicabitur. Sicque verba hæc sunt quasi comminatoria pœnæ, et per modum comminationis, inducentia ad hoc ut verbum Dei publice prædicetur. Secundo, intelliguntur hæc verba de mysteriis quæ Christus manifestavit Apostolis, et jussit per eos aperiri hominibus : qui quod ipse docuit in obscuro, voluit per eos clare annuntiari in mundo. Videte ergo quomodo audiatis, id est, solerter perpendite qua ratione et intentione vobis ista denuntiem, et diligenter hæc auscultate, atque ceteris eadem sicut vobis commisero, prædicate.

Qui enim habet, hoc est, dona Dei et verbum doctrinæ sollicite audit, memoriter tenet, vigilanter custodit et implet, dabitur ei incrementum gratiæ ac virtutum. Rursus, Qui habet, id est, Deo datori gratus est, considerando unde acceperit, gratiasque agendo, dabitur ei gratia major : sed et habenti gratiam et meritum, datur gloria et præmium ; habenti bonum propositum et ferventem affectum, datur gratia exsecutionis et operandi facultas. Et quicumque non habet, hoc est, donum quod habet debite non custodit, vel Deo gratias non exsolvit, vel modicum habet, ita ut comparatione aliorum quasi nil videatur habere (ut illi qui per locum petrosum atque spinosum signati sunt, respectu eorum qui per terram bonam notantur, quasi nihil habere videntur), etiam quod putat se habere, id est secure aut stabiliter possidere, auferetur ab eo : quia per ingratitudinem et negligentiam suam meretur bonis sibi concessis privari, quemadmodum dictum est de auditoribus malis verbi cœlestis, quod per tentationes et tribulationes irruentes vincuntur, donisque gratiæ destituuntur. — Itaque, quanto quis gratiam sibi collatam diligentius timoratiusque custodierit, atque in ea crescere studuerit, tanto plus bonis spiritualibus abundabit, et mens ejus a Deo multiplici dono implebitur ; quanto autem intimoratior, incustoditior, et vane securior fuerit, tanto citius gratiam Dei amittet. Ideo ait Scriptura : Beatus homo qui semper est pavidus ;79 et rursus, Omni custodia custodi cor tuum ;80 itemque, Si non instanter tenueris te in timore Dei, cito subvertetur domus tua.81 Sed quia hæc multi non implent, cito a bono labuntur proposito, dum ab objectis divitiarum, deliciarum aut honorum sæculi hujus moventur. Necesse est ergo ut in virtutibus stabiles simus, et passiones habeamus rationi subjectas, omnemque motum inordinatum prompte vincere valeamus.

Venerunt autem ad illum, scilicet Jesum, mater et fratres ejus, hoc est cognati, non filii Mariæ Christiferæ, ut mentiens dixit immundus Helvidius; nec filii Joseph ex alia conjuge, ut aliqui putant: quorum æstimationem Beda redarguens, asserit etiam S. Joseph in virginitate mansisse, ut pudicissimæ Virginis custos et sponsus esset condignus. De his aut talibus fratribus Christi, scriptum est in Joanne: Neque enim fratres ejus credebant in eum.82 Est equidem consuetudo Scripturæ, ut consanguinei alicujus fratres ejus vocentur: sicut in Genesi Abraham ait ad Lot, Fratres sumus;83 et in libris Regum Joab ad Amasam, Salve, mi frater.84 Et non poterant adire, id est accedere, eum præ turba. Dicunt nonnulli, sequentes Chrysostomum, quod diabolus cernens quemadmodum Christus ostenderet se esse Filium Dei, induxit parentes ejus carnales, ut per illorum præsentiam ejus obscuraret divinitatem, videlicet ne a populo Dei Filius crederetur, dum ejus carnalis adesset propinquitas. Sed nequaquam inductione aut suggestione diaboli arbitror beatissimam Virginem ad accessum hunc motam, sed ex fervida sui unici Filii dilectione, imo potius ex Spiritus Sancti ordinatione, ob nostram occasione hujus accessus datam instructionem, sicut subjungitur. sibi, quanto rebus divinis fuerint magis intenti. Tertio, ut mater Christi spiritualiter nominetur: quoniam per contemplationem ipsum corde concipiunt, atque per prædicationem et exemplarem conversationem in aliorum cordibus ipsum gignunt, sicut ait Apostolus suis discipulis:85 In Christo Jesu per Evangelium ego vos genui, id est, ad esse spirituale induxi, ut Christus per fidem et caritatem esse et habitare inciperet vestris in mentibus. De qua generatione aliqui probabiliter dicunt intelligendum, quod per Isaiam de Christo prædictum est: Generationem ejus quis enarrabit?86 Ibi enim subjungitur, Quia abscissus est de terra viventium, ut Hieronymus transtulit.87 Septuaginta autem interpretes transtulerunt, Quia tolletur de terra vita ejus: et redit in idem. Certumque est quod abscissio Christi de terra viventium, utpote crucifixio ejus, non sit causa ineffabilitatis suæ generationis divinæ a Patre æterno, nec etiam suæ generationis maternæ ex Virgine; sed occisio illa est causa quod ineffabiliter admirabilis sit spiritualis generatio Christi in corde credentium, per multiplicationem fidelium. Nempe hoc summe ineffabiliterque mirabile est, quod totus pene mundus potuit ad tam incomprehensibilem fidem ac arduissimam legem hominis in patibulo interfecti converti. — Denique tales etiam sunt fratres Christi, non solum quia in natura humana cum ipso communicant, sed et quia adoptivi sunt filii Patris æterni, et Christo affectu ac opere assimilati. Unde in Joan-

Et nuntiatum est illi: Mater tua et fratres tui stant foris, volentes te videre.88 Lucas hoc loco non observat ordinem rei gestæ, quia ut in Matthæo et Marco patet, quod jam dicitur, contigit Jesu exsistente in domo ante præscriptum sermonem.89 Et quamvis aliqui dicant, eum qui Christo prædicanti nuntiavit adesse matrem suam ac fratres, fuisse insidiatorem et malitiose commotum, tanquam diaboli advocatum, et experiri volentem an Christus propter carnales propinquos actum prædicationis omitteret; quod si faceret, eum de carnali increparet affectu : nihilo minus absolute credendum quod in Marco manifeste habetur, videlicet quod iste fuerat missus a matre Christi et fratribus ejus ad eum.

Qui respondens dixit ad eos : Mater mea et fratres mei, hi sunt qui verbum Dei audiunt et faciunt. Hoc multipliciter intelligi potest : Primo, ut Christus dicat, auditores factoresque verbi Dei suam matrem et fratres suos, id est sibi tam caros, sicut mater a filio, et fratres a fratre amantur. Secundo, quod tanto propinquiores sint

Joann. 1, 12. ne asseritur :90 Quotquot receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri. Ad Hebræos quoque ait de Christo Apostolus : Debuit per omnia fratribus assimilari ; et rursus : Non confunditur fratres eos vocare, dicens, Nuntiabo nomen tuum fratribus meis.

Hebr. 11, 17. Ibid. 11, 12. Præterea Christus verba protulit præinducta, non quasi excludens honorem et amorem parentum, quum ipse per Moysen jusserit, Honora patrem tuum et matrem tuam ;91 nec quasi aspernans et negans matrem et cognationem carnalem, quasi phantasticum habuerit corpus, ut Manichæus confinxit : sed secundum Ambrosium, ut paternis mysteriis magis quam maternis affectibus se debere ostendat, et religiosiores copulæ mentium doceantur esse quam corporum, nec propter opus externum debere omitti opus divinum ; item ut declararet se non solum habere matrem et fratres carnales, sed etiam spirituales ; et rursus, ut doceret nos carnalem affectum abjicere, nec propter cognatos sive parentes a Dei servitute debere recedere, nec operi Dei quidquam præferre. Postremo

Exod. xx, 12; Deut. v, 16. B

A Christus ita locutus est, ad ostendendum quod felicior est conceptio spiritualis, quam carnalis secundum se. Ideo Augustinus in libro de Virginitate testatur : Beatior fuit Maria profitendo fidem Christi, quam concipiendo carnem Christi : quia nil ei materna propinquitas profuisset, nisi illum felicius corde quam carne gestasset.

Ex his Domini Jesu verbis factisque patet, quam reprehensibiles sint Christiani, præsertim clerici, et maxime religiosi, qui facili occasione infra Horas vel debitas orationes occurrentibus dant responsum sine necessitate, vel chorum egrediuntur, et interrumpunt divina, seu verba inania admiscent. Utinam tantum honorarent Deum dignitatis et gloriæ infinitæ, quantum hominem alicujus reputationis, cui si colloquerentur, non tam abrupte et irreverenter se ab ipso averterent seu abirent, præcipue si inferior illo quæreret eos affari. Itaque in hoc ipso nos emendemus, pensantes quod in libris Regum ait Altissimus : Quicumque glorificaverit me, glorificabo eum ; qui autem contemnunt me, erunt ignobiles.92

Footnotes

  1. Luc. vi, 13-16. ↩

  2. II Petr. II, 19. ↩

  3. II Tim. II, 26. ↩

  4. Joann. XI, 1 et seq. ↩

  5. Marc. XVI, 9. ↩

  6. Marc. VI, 17-27. ↩

  7. Dan. XIII. ↩

  8. Luc. XXIV, 10. ↩

  9. Matth. xix, 27. ↩

  10. Eccl. xxx, 15. ↩

  11. 1 Cor. ix, 11. ↩

  12. Ibid. 5. ↩

  13. Ibid. 14. ↩

  14. Matth. xiii, 2 et seq. ↩

  15. Matth. vii, 6. ↩

  16. Prov. 1, 6. ↩

  17. Prov. i, 6. ↩

  18. Rom. 1, 20. ↩

  19. Rom. i, 20. ↩

  20. Eccli. xxx, 15. ↩

  21. Hebr. xiii, 9. ↩

  22. Jer. xvii, 5, 6. ↩

  23. Job viii, 11. ↩

  24. Prov. xxviii, 14. ↩

  25. Job xxx, 7. ↩

  26. Prov. xxiv, 30, 31. ↩

  27. Jer. iv, 3, 4. ↩

  28. Gen. xxvi, 12. ↩

  29. Matth. xiii, 23. ↩

  30. Deut. xxix, 2, 4. ↩

  31. Marc. IV, 10. ↩

  32. Judic. IX, 8. ↩

  33. Joann. XVII, 6. ↩

  34. Ibid. 3. ↩

  35. Matth. XI, 25. ↩

  36. Gen. xxii, 18; xxvi, 4; xxviii, 14. ↩

  37. Ephes. iii, 17. ↩

  38. Galat. iii, 16. ↩

  39. Ps. cxxv, 6. ↩

  40. Is. i, 9. ↩

  41. Matth. xiii, 38. ↩

  42. Is. liii, 10. ↩

  43. Jacob. i, 23, 24. ↩

  44. Apoc. xii, 12. ↩

  45. Sap. II, 24. ↩

  46. Sap. IV, 3. ↩

  47. Osee IX, 16. ↩

  48. Eccl. XXIV, 13. ↩

  49. I Joann. III, 9. ↩

  50. I Reg. X, 10-12; XIX, 23, 24. ↩

  51. Eccl. V, 11, 12. ↩

  52. I Cor. XV, 58. ↩

  53. Matth. XXVII, 25. ↩

  54. Joann. XVIII, 40. ↩

  55. Philipp. IV, 6. ↩

  56. Prov. XI, 7. ↩

  57. Ps. LXI, 11. ↩

  58. Jer. V, 7. ↩

  59. I Tim. VI, 9. ↩

  60. Eccl. xviii, 30, 31. ↩

  61. II Petr. II, 21, 22; ↩

  62. Prov. xxvi, 11. ↩

  63. Ps. cxviii, 11. ↩

  64. Jacob. I, 22. ↩

  65. Hebr. VI, 15. ↩

  66. Hebr. XII, 1. ↩

  67. Jacob. V, 7. ↩

  68. Hebr. x, 36. ↩

  69. Joann. V, 35. ↩

  70. Prov. VI, 23. ↩

  71. Ps. cxviii, 105. ↩

  72. Matth. x, 27. ↩

  73. Matth. x, 27. ↩

  74. Ps. II, 6. ↩

  75. Eccli. xviii, 30, 31. ↩

  76. Matth. x, 28. ↩

  77. Apoc. i, 20. ↩

  78. Eccle. x, 7. ↩

  79. Prov. xxviii, 14. ↩

  80. Eccli. iv, 23. ↩

  81. Eccli. xxvii, 4. ↩

  82. Joann. VII, 5. ↩

  83. Gen. XIII, 8. ↩

  84. II Reg. XX, 9. ↩

  85. I Cor. IV, 15. ↩

  86. Is. LIII, 8. ↩

  87. Ibidem. ↩

  88. Marc. III, 31 et seq.; IV, 1 et seq. ↩

  89. Matth. XII, 46 et seq.; XIII, 1 et seq.; ↩

  90. Joann. I, 12. ↩

  91. Hebr. II, 17. ↩

  92. I Reg. ii, 30. ↩

Chapter 21 of 51