Skip to the text

Articulus 24

PROSECUTIO EXPLANATIONIS HUJUS CAPITULI NONI, A LOCO QUO DICITUR : FACTUM EST AUTEM POST HÆC VERBA, ETC.

CONSEQUENTER describitur qualiter Christus implevit quod in fine præcedentis dixit articuli : Sunt quidam hic stantes, etc. Factum est autem post hæc verba, in præcedenti scripta articulo, fere dies octo, hoc est, quasi octo dierum tempus defluxit, et contigit quod subditur : et assumpsit Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ascendit in montem ut oraret. Et facta est, dum oraret, species vultus ejus altera, et vestitus ejus albus et refulgens. Matthæus istud clarius pleniusque describit, in tantum ut quod ibi habetur, sit quasi expositio horum verborum. Sic equidem dicitur ibi : Assumpsit Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem ejus, et duxit illos in montem excelsum seorsum, et transfiguratus est coram eis;1 et resplenduit2 facies ejus sicut sol, vestimenta autem ejus facta sunt alba sicut nix.

Circa hæc primo inquiritur, cur Lucas dicat, Factum est post hæc verba fere dies octo, etc., quum Matthæus et Marcus affirment, quod post dies sex fecerit quæ hic scribuntur. Ad quod respondetur, quod quamvis absolute Lucas dixisset, Post dies octo, adhuc tamen repugnantia nulla esset, quia intelligendum esset per inclusionem diei in quo Christus ista prædixit, itemque diei in quo ea implevit. Si vero dicendo, Fere octo, intellexit septem dies, intelligendum est per inclusionem unius dierum illorum. Matthæus vero et Marcus dies integros intermedios computarunt.

Insuper quæritur, cur dumtaxat tres secum assumpsit Apostolos, et cur istos magis quam alios. Et respondendum, ut in ore trium staret suæ testimonium transfigurationis, et ob summæ Trinitatis designandum mysterium.34 Numerus quoque ternarius diversis de causis fertur perfectus. Nam et Philosophus loquitur: Omnia super tria ponimus. Assumpsit autem Salvator hos tres Apostolos, tanquam præcipue sibi familiares et eminentes; et ut asserit Damascenus: Petrum assumpsit, tanquam futurum totius Ecclesiæ præsidem et pastorem; Jacobum autem, tanquam moriturum pro Christo ante alios; Joannem vero, tanquam theologiæ purissimum organum, ut visa gloria Filii, quæ non subjacet tempori, resonet illud: In principio erat Verbum, etc. Porro Ambrosius ait: Petrus assumitur, qui claves regni cœlorum accepit; Joannes quoque, cui committitur Mater; et Jacobus, qui primus solium sacerdotale conscendit. Ex quo verbo Ambrosii sequi videtur, quod Jacobus iste exstitit Jacobus Minor, qui Christianorum primus fuit in Jerusalem pontifex: quod etiam Augustinus super epistolam ad Galatas sentire videtur. Sed quia in præallegato verbo Matthæi evangelistæ manifeste habetur, quod assumpsit Jacobum et Joannem fratrem ejus, certissime est tenendum, quod fuit Jacobus Major. Aliqui vero pie excusant quod ait Ambrosius et habetur in Glossa, dicentes, quod per solium sacerdotale intelligunt cœlum, quod est solium Christi primi pontificis, vel martyrium, quia in primitiva Ecclesia sacerdotes et episcopi primi ad martyrium trahebantur. Certumque est, quod inter Apostolos Jacobus Major primus per palmam martyrii alta conscendit cœli empyrei.5

Ascendit itaque Christus in montem Thabor in Galilæa (in quo postea undecim Apostolis se ostendit, ut in Matthæo legitur:6 de quo monte Petrus in secunda sua ait Canonica, ut dicetur), ut oraret, insinuans quod præsertim tempore orationis elevanda sit mens ad Deum, et a terrenorum affectibus separanda.7 Et facta est, dum oraret, species, id est dispositio seu figura, vultus ejus altera, id est mirabiliter alterata, quia radiosa atque splendiflua instar solis; non autem substantialiter mutata est substantia carnis Christi, aut quantitas ejus, sed qualitas clarificata; nec sola facies Christi, sed tota ejus caro hujusmodi fuit splendore perfusa. Quod si tantam claritatem assumpsit quantam post resurrectionem et nunc habet in corpore suo, constat quod vultus ejus quasi ineffabiliter sit clarior sole. Denique rite factum est istud Christo orante, ad designandum quod tempore orationis vultus interior mentis divinitus illustratur, quod item per orationem meremur glorificationem futuram, quodque fervor atque devotio orationis dispositio est ad transfigurationem ac ecstasim mentis. Unde in Actibus fertur, quod Petro orante, cecidit super eum mentis excessus.8

Præterea, in resurrectione futura quatuor erunt dotes corporum glorificatorum: claritas, agilitas, impassibilitas, atque subtilitas: quæ, ut dicitur, erunt in corporibus ex redundantia beatitudinis animarum beatarum in corpora sua. Quum ergo anima Christi a primo suæ creationis instanti fuerit Divinitatem per speciem beatifice videns tam clare ut modo, præfatæ dotes ex tunc fuissent in corpore ejus ex redundantia præinducta, nisi divina dispensatione fuisset redundantia illa dilata: quæ tamen in transfiguratione hac fuit permissa, quantum ad claritatem; quamvis aliqui dicant, quod claritas illa non fuit dos, nec dotis habuit rationem, licet fuerit, secundum essentiam, ejusdem rationis cum claritate quæ ponitur dos. De ratione namque est dotis, ut fixe permanenterque insit; sed claritas illa inerat transeunter.

Insuper, de hac materia scribit Thomas in tertia parte: Voluit Christus coram discipulis transfigurari, ut ostenderet eis mercedem exspectandam in patria, dandam pro tribulationibus vitæ præsentis, ut per hoc in laboribus et passionibus vitæ hujus animarentur, et certificarentur de præmio.9 Dotes autem corporis gloriosi ex beatitudine animæ derivantur, ideo claritas illa Christi in transfiguratione, ex ejus divinitate felicitateque animæ suæ fuit originata. Hinc asserit Damascenus : Clarificata fuit et Moysis facies, sed claritate extrinsecus adveniente. Christus autem ex innato divinitatis fulgore est clarificatus.

Et vestitus ejus albus refulgens effectus est. Hoc S. Marcus clarius describit, dicens : Vestimenta ejus facta sunt splendentia et candida nimis, quasi nix, qualia fullo non potest super terram candida facere.10 Sed qualiter factum sit istud, diversimode assignatur : quoniam Augustinus sentire videtur, quod claritas seu albedo in Christi vestimentis apparens, non fuit subjective in eis, sed ex aeris illustratione alba apparuerunt ac splendida, sicut pars cœli vicinior soli. Aliis tamen apparet, quod ad futuram corporum electorum glorificationem declarandam, vestes Christi sint veraciter in se dealbatæ et glorificatæ. Claritas etenim vestimentorum Christi præfiguravit futuram claritatem Sanctorum, gloriamque resurrectionis venturæ : propter quod angelus resurrectionis dominicæ testis ac nuntius, in veste candida in Marco legitur apparuisse.11

Et ecce. Recte præmittit demonstrativum hoc, Ecce, quia res valde magna atque notabilis subditur. Duo viri loquebantur cum illo. Erant autem Moyses et Elias visi in majestate, hoc est, in magna claritate, dignitate, seu reverentia, apparentes. Hi duo præ ceteris apparuerunt, quia præ ceteris patribus veteris Testamenti in multis excellenter laudantur, ac ceteris præferuntur, præsertim in gloria miraculorum, in vitæ sanctitate;1213 et sicut Moyses fuit mitissimus, sic Elias erat justissimus. Tam præclara igitur membra tanquam præcipuas Synagogæ personas, decentissimum fuit cum Christo Domino Synagogæ apparere ac loqui, quia et Christus simul mitissimus fuit atque justissimus.14 — Specialem quoque hi duo viri conformitatem habent cum Christo. Nam Moyses legislator ac mediator fuit populi veteris Testamenti, et facie ad faciem loquebatur cum Deo, quem etiam in hac vita per speciem creditur conspexisse;15 sed et tantæ claritatis habuit vultum, quod filii Israel eum nequibant adspicere. Sic Christus populi novi Testamenti legislator est et mediator, cujus anima a suo exordio incessanter vidit Deum per speciem, et tanti splendoris in hac transfiguratione habuit faciem, quod Apostolorum reverberavit intuitum.16 Elias vero secundum Christi præcurret adventum, suisque precibus cœlum clausit ac reseravit, et in virginea puritate permansit :1718 sic Christus claudit et aperit regnum cœleste, cujus ingressum prohibet impiis, et præstat electis. Rursus, per Moysen vere defunctum, et Eliam nondum mortuum, monstratum est Christum esse vivorum mortuorumque judicem. Per quorum etiam apparitionem apertissime condemnatæ sunt hæreses asserentium alium esse Deum legis ac Prophetarum, et Deum evangelicæ legis, et quod Prophetæ de Christo prælocuti non sint. — Denique Christus testes suæ transfigurationis adesse voluit, tam Sanctos veteris Testamenti, quam Sanctos novæ et evangelicæ legis, ad insinuandum quod homines utriusque Testamenti salventur per ipsum.

Tenendum est quoque, quod Moyses et Elias personaliter et vere adfuerint, non in similitudine quadam, aut angeli in eorum persona, ut quidam dixerunt. Moysen autem quidam dicunt ad horam suscitatum a morte, atque in proprio corpore apparuisse. Unde Hieronymus ait, quod resurrexit ab inferis. Augustinus quoque super Joannem de beatissimi Joannis evangelistæ disputans sepultura, idem sentire videtur, inter cetera dicens : Quasi divina virtus non potuerit ad horam corpus Moysis suscitasse, videlicet in Christi transfiguratione. Alii opinantur, quod apparuit in corpore assumpto, ut angeli : quod etiam Thomas in tertia parte affirmat. Postremo, de Elia tenendum est, quod in proprio corpore de paradiso terrestri adductus sit virtute divina, angelico forsan obsequio.

Et dicebant excessum, hoc est passionem ejus, quem completurus erat in Jerusalem, hoc est complete passurus seu completurus, quia se ipsum tradidit in mortem, sicut in Joanne loquitur :19 Nemo tollit animam meam a me, sed ego pono eam. Et ab Isaia dictum est :20 Tradidit in mortem animam suam. Apostolus quoque : In fide, inquit, vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me.21 Dicitur autem passio seu mors Christi excessus, quia in ea ostensus est excessus summæ dilectionis et pietatis ejus ad nos, et propter excessivum ejus dolorem pro nobis, atque ob excessivam crudelitatem Judæorum in eum.22 Denique in libro Machabæorum habetur, quod Antiochi vitæ excessus ita se habuit. Quo patet quod per vitæ excessum mors designetur, in qua præsens vita exceditur, quoniam extra intrinsecum terminum ejus transitur. Itaque, de Christi passione, tanquam de profundissimo maximoque mysterio, præclarissimi viri hi loquebantur cum Christo, ei gratias referendo, pro mundi salute precando, Judæorum impietatem mirando atque dolendo.

Petrus vero, et qui cum eo erant, scilicet Jacobus et Joannes, gravati erant somno. Si ante hunc somnum cœperunt Christi claritatem præfatam conspicere, ac etiam Moysen et Eliam, mirum quod tam cito obdormierunt, quum tam insolita visio timorem, stuporem, totiusque naturæ ingentem alterationem et concussionem, per quæ somnus satis diu aufertur ac impeditur, incutere soleat. Hinc Chrysostomus, asserens eos ante hunc somnum Christi claritatem vidisse, per somnum intelligit incussum eis vehementem stuporem ex visione prædicta : neque enim nocturnum tempus erat, sed lucis excellentia gravabat oculorum eorum debilitatem. Ambrosius quoque concordare videtur, dicendo : Premit incomprehensibilis splendor Divinitatis nostri corporis sensus, nec Dei gloriam humanorum ferre potest corruptela membrorum. Verumtamen textui magis consonare videtur, ut de somno naturæ seu corporali dormitione hæc exponantur : nam protinus subditur, Et evigilantes, etc. Itaque reor quod antequam Christi transfigurationem seu claritatem videre cœperunt, somno oppressi sint, Christo videlicet ante suam transfigurationem satis diu orante : quo interea transfigurato, experrecti sunt Apostoli, et tunc Christi fulgorem conspicere orsi sunt. Quod et textus insinuare videtur. Nam subditur : Et evigilantes, viderunt majestatem ejus, hoc est, claritatem magnificam et eminentiam ejus supra Moysen et Eliam, de quibus subjungitur, et duos viros qui stabant cum illo in vertice montis. Hinc dicit Theophilus : Christo orationi vacante, Petrus somno deprimitur, quia infirmus erat, et quod humanum erat implevit ; excitatus vero, ejus gloriam cernit.

Quæritur, quomodo Petrus et alii duo Apostoli Moysen et Eliam, quos ante non viderant, tunc noverunt. Ad quod aliqui dicunt, quod illustratione claritatis prædictæ. Arbitror autem, quod Moyses et Elias se ad Apostolos benignissime converterunt, et eos amorose adspexerunt, ac aliquo signo se innotuerunt eisdem; vel forte Christus audientibus Apostolis alloquebatur nominatim Moysen et Eliam, sicut amici convenientes solent se invicem ex nomine salutare.

Et factum est quum discederent ab illo, videlicet Moyses et Elias a Christo : quia repente dum Christo complacuit, disparuerunt, atque ad sua reversi sunt loca ; ait Petrus ad Jesum : Præceptor, bonum est nos hic esse, hoc est, valde delectabile et securum est nos tecum in monte hoc commorari, ut te in tanta claritate et gloria hilariter contemplemur. Forte hoc dixit Petrus etiam ideo, quia videbat quomodo Scribæ et Pharisæi Christo insidiarentur; ideo optavit in loco hoc tuto manere. Chrysostomus vero ait eum ideo hoc dixisse, quia a Moyse et Elia audivit Christum in Jerusalem passurum esse. Sed non apparet certum, quod Petrus verba illa Moysis atque Eliæ audierit. Lucas namque jam scripsit verba illorum prolata, antequam Petri et aliorum Apostolorum somnum et excitationem describat. Et faciamus tria tabernacula, unum tibi, unum Moysi, et unum Eliæ. Non sex, sed tria tabernacula fieri flagitabat, reputans se et condiscipulos suos in tabernaculis illorum trium magnorum posse manere, quemadmodum servi in domibus dominorum suorum morantur: se tamen in tabernaculo magistri sui manere optavit. Arbitrabatur quoque Eliæ desiderabilius esse in hoc monte manere cum Christo, quam terrestri in paradiso.

Hæc autem locutus est Petrus velut in vehementi stupore et ecstasi mentis. Ideo subditur: nesciens quid diceret, hoc est, præ affectionis, admirationis, delectationis, devotionisque magnitudine, sensum propriorum verborum non multum aut non satis advertens, nec consideranda considerans. Non enim consideravit, quod si Christus ibi maneret, non prædicaret neque miracula faceret, nec pro salute sæculi moreretur, sicque hominum salus impediretur. Insuper, non in terra, sed in cœlo locus mansionis finalis quærendus est, nec in contemplatione claritatis humanæ naturæ Christi, sed divinitatis, est constituenda felicitas. — Porro Marcus aliam hujus inadvertentiæ Petri causam assignat, dicendo quod ipse aliique discipuli erant perterriti: quia et hoc naturale est homini, viso aliquo insolito, supernaturali atque magnifico, formidare, ut plenius dictum est de formidine Zachariæ.2324 Excessivus quoque timor, sicut et ceteræ passiones immoderatæ seu prædominantes, usum rationis valde impediunt. Nam et anima vehementer in actu unius potentiæ occupata, in aliarum usu actuque virium minoratur et debilitari asseritur.

34

Hæc autem illo loquente, facta est nubes, lucida, secundum Matthæum:25 quæ supernaturaliter facta videtur angelico famulatu, quia et declivius descendit quam solent descendere nubes, ut statim patebit; et obumbravit eos, hoc est, temperate operuit eos, videlicet Christum, Moysen et Eliam, secundum quosdam. Ait namque Theophilus: Petro dicente, Faciamus tria tabernacula, Dominus tabernaculum non manufactum fabricat, et in illud ingreditur cum Prophetis, ut ostenderetur quod non minor est Patre:26 sicut enim in veteri Testamento habitare in nube Dominus dicebatur, sic et nunc nubes suscepit Dominum, non caliginosa, sed lucida.2728 Nam obscuritas legis transierat. Sed quia nunc dictum est, Factum est quum discederent ab illo, videlicet Moyses et Elias, ait Petrus, Bonum est nos hic esse; alii aliter hæc exponunt dicentes, quod nubes obumbravit, non Moysen et Eliam qui jam abierunt, sed Apostolos, temperans eis splendorem Christi transfigurati ad intuendum. Augustinus quoque libro de Consensu Evangelistarum testatur post recessum Moysis ac Eliæ hæc contigisse.

Et timuerunt Apostoli ex tam admirabili visione. Nec obstat, quod etiam lætabantur, et dulci devotionis perfundebantur affectu, quia de eadem re secundum diversas considerationes variæ concipiuntur affectiones. Apostoli itaque gloriæ Christi congratulabantur, et in adspectu tantæ pulchritudinis oblectati fuerunt: propter quod ibi manere optabant. Hujusmodi autem timor, humanæ fragilitatis est signum atque effectus, quæ magnarum rerum adspectum ferre non valet sine pavore. Idcirco ait Gregorius: In quantam miseriam cecidimus, qui ipsum bonum ferre non possumus ad quod creati sumus? Intrantibus illis, videlicet Moyse et Elia, ut aliqui dicunt, in nubem. Sed quia jam dictum est quod Moyses et Elias nunc abierunt, potius ad Apostolos refertur: qui dicuntur nubem intrasse, quia operiebat protegebatque eos, quanquam ex tam insolito terrerentur operimento.

Et vox facta est de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus. Hoc ipsum supra diligenter expositum est.29 Christus quippe est Filius Dei Patris, Patri coæternus, consubstantialis et coæqualis, a Patre infinite dilectus, in quantum est Deus; in quantum vero est homo, plus est dilectus a Patre seu tota superbeatissima Trinitate, quam universitas creaturarum simul acce-

35 pta. Ipsum audite, auribus cordis et corporis, ei in omnibus obediendo, quum ipse sit via, veritas et vita, nemoque veniat ad Patrem nisi per ipsum.30 Ipse enim est summus magister atque salvificus mediator. Et si graviter peccaverunt, qui Moysen Dei servum non audierunt, nec ejus jussionibus paruerunt : quam enormiter peccant, qui unigenitum Dei Filium non advertunt, nec per obedientiam venerantur!

Denique, similis facta est apparitio et contestatio in Christi baptismo, et transfiguratione. Sed ibi ostensus est Spiritus Sanctus in forma columbæ, ad ostendendam Christi innocentiam; hic autem in nube lucente, per quam Spiritus Sancti illuminatio atque a calore vitiorum gratiosa refrigeratio designantur. Hinc asserit Beda : Sicut Domino in Jordane baptizato, sic etiam in monte clarificato, totius Trinitatis mysterium declaratur, quia gloriam illius quam in baptismo confitemur, in resurrectione videbimus. Nec frustra Spiritus Sanctus hic in lucida nube, illic apparuit in columba, quia qui nunc simplici corde fidem quam percepit, servat, tunc luce apertæ visionis, quod credidit, cernet. Rursus, quoniam Christi baptismus fuit figura et causa nostræ regenerationis in gratia, et ejus transfiguratio figura et causa fuit nostræ clarificationis in gloria, decuit utrobique Christo testimonium perhiberi a Patre pro nostræ fidei confirmatione. Columba demum, quæ de terra est, gratiam vitæ præsentis, nubes vero de cœlo apparens, gloriam vitæ cœlestis congruentius præfigurat : ideo in baptismo columba, in transfiguratione nubes fuit ostensa.

Præterea, de hac re princeps Apostolorum in sua Canonica inclyte loquitur : Non indoctas fabulas secuti, notam vobis fecimus Domini nostri Jesu Christi virtutem et præscientiam. Accepit enim a Deo Patre honorem et gloriam, voce delapsa ad eum hujusmodi a magnifica gloria :31 Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui, ipsum audite.32 Hinc etiam Joannes scribit : Qui non credit in Filium, mendacem facit Patrem, quia non credit in testimonium quod testificatus est Deus de Filio suo.33

Postremo, Thomas in tertia parte : In transfiguratione, inquit, atque baptismo Christi, vox Patris audita est, Hic est Filius meus dilectus, ad ostendendum quod Christus sit Dei Filius naturalis : cujus filiationis similitudinem quamdam sortiuntur fideles per gratiam, quæ in Baptismate datur, et per lumen gloriæ, quæ in ejus transfiguratione significabatur : unde Spiritus Sanctus in nube lucida in transfiguratione apparuit. In gloria namque futura, omnes Sancti fulgebunt ut sol.34

Et dum fieret vox Patris præfata, quæ angelico ministerio fertur formata, inventus est Jesus solus, hoc est a Moyse et Elia corporaliter separatus. Non autem est hoc intelligendum, quod usque ad vocis hujus prolationem Moyses et Elias cum Jesu permanserunt, quia ut dictum est, ante jam abierunt, ne ad eorum aliquem crederetur vox facta : sed ut ait Matthæus, quum fieret vox illa magnifica et tubalis, audientes eam discipuli, ceciderunt in facies suas, timueruntque valde;35 et accessit Jesus et tetigit eos, dixitque eis, Surgite, nolite timere; et tunc inventus est Jesus ab eis solus, cessavitque claritas sui vultus, ita quod poterant eum irreverberatis adspicere oculis.

Et ipsi tacuerunt, et nemini dixerunt in illis diebus quidquam ex his quæ viderant in hac transfiguratione : quia ut Matthæus et Marcus describunt, descendentibus eis de monte Christus præcepit, Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a morte resurgat.3637 Cujus jussionis multæ sunt causæ : Prima, ut doceret nos Christus propriam perfectionem seu excellentiam, quamdiu hic vivimus, occultare, nisi forte causa valde idonea requirat oppositum. Secunda, ut personis devotis daret exemplum, non faciliter nec sine rationabili causa revelationes suas manifestandi. Unde et Paulus non nisi post quatuordecim annos raptum suum descripsit.

B

C

D

Tertia38, ne visio ista ob suam magnitudinem incredibilis putaretur, et sic alii non credendo peccarent. Quarta, ne tempore passionis gravius scandalizarentur, qui ante poterant ædificari ex visionis hujus relatione. Apostoli quoque fideliter ac obedienter tacendo, reliquerunt nobis exemplum tenendi in secreto quod nobis secrete insinuatur aut occultandum committitur : imo oppositum facere, est contra fidelitatem et ex suo genere peccatum mortale, secundum Thomam. Propter quod in Ecclesiastico scriptum est : Qui denudat arcana amici, fidem perdit ;39 et, Denudare amici mysteria, desperatio est animæ infelicis.40 In Proverbiis quoque Salomon loquitur : Qui ambulat fraudulenter, revelabit arcana ;41 qui autem fidelis est, celat amici commissum. Damascenus insuper ait, quod ideo Christus jussit visionem taceri, quia sciebat alios discipulos adhuc imperfectos, tanquam nondum plenam Spiritus Sancti infusionem sortitos : idcirco fuissent forte immoderate tristati, si a tam præclarissima visione se agnovissent seclusos ; et ne proditor ad invidiam concitaretur.

Consequenter describitur mira obsessi curatio. Factum est autem in sequenti die, descendentibus illis, videlicet Jesu cum Petro, Joanne et Jacobo, de monte, in quo transfiguratio facta est Christi. Verba autem hæc sonant, quasi Jesus et tres isti Apostoli pernoctassent in monte, quemadmodum supra scriptum est :42 Exiit Jesus in montem orare, et erat pernoctans in oratione Dei. Occurrit illi turba multa, quæ fuit circa alios novem Apostolos congregata ; et ut in Marco habetur, viso Jesu, accurrens salutavit eum.43 Quemadmodum autem Christus cum discipulis in montem ascendit, ut oraret et divina perageret, deinde ad turbas cum discipulis rediit, ut fraternæ caritatis opera adimpleret ; sic prælati cum officiatis et bonis filiis suis, debent sæpe ad loca secreta confugere, ut contemplativæ actibus vitæ insistant, et rursus ad activæ opera vitæ reverti, ut proximis suffragentur. Si autem aliqui subditorum, gustata dulcedine vitæ contemplativæ ex inspectione pulchritudinis increatæ, voluerint prælatum suum ab operibus sanctis vitæ activæ retrahere, et cum illo in contemplationum exercitiis permanere, non acquiescendum est eis, sed ad descensum sunt inducendi, dum caritas hoc requirit.

Et ecce vir de turba exclamavit, dicens : Magister, obsecro te, hoc est, per sacra te rogo : estque obsecratio dignissima species orationis, et ad impetrandum efficacissima ; respice in filium meum, id est, oculo pietatis et subventionis eum intueri digneris. Hæc oratio probitatis sagacitatisque fuit, quia in generali locutus est, et Christi adspectum confessus est esse salvificum. Quia unicus est mihi : ideo magis condolendum est mihi, eo quod alterius prolis solatio caream, et iste mihi tam carus necessariusque consistat. Et ecce spiritus, utique malus, puta diabolus : qui ob naturæ subtilitatem dicitur spiritus, et ratione peccati, diabolus ; apprehendit eum, id est, invadit et obsidet ; et subito clamat hic filius meus ex repentino ac vehementi dolore ; vel spiritus clamat per ipsum, seu ipsum facit clamare ; et elidit, id est, prosternit, juxta illud Matthæi : Sæpe cadit in ignem et crebro in aquam ;4445 et dissipat eum cum spuma, id est, membra ejus quasi confringit, undique eum vexando, fatigando ac debilitando, ita quod facit eum spumare, secundum illud Marci : Ubicumque spiritus apprehendit eum, allidit ipsum, et spumat, et stridet dentibus, et arescit ;46 et vix discedit, hoc est, sæpe non nisi cum magna difficultate recedit a filio meo, et ab ejus vexatione cessat, dilanians, id est, gravissime affligens, eum, in tali vicissitudinato recessu. Quibus verbis innuitur, quod juvenis iste non fuit continue obsessus, sed certis horis, tanquam arrepticius : ideo scriptum est in Matthæo : Quia lunaticus est, et male torquetur. Dicuntur nempe lunatici, quia secundum lunationes seu tempore noviluniorum furorem incurrunt.

40

Et rogavi discipulos tuos, id est novem Apostolos, qui te exsistente in monte, manserunt cum turba, ut ejicerent illum, et non potuerunt. Aliqui dicunt, quod vir iste false accusat Apostolos, ita quod defectus ejectionis diaboli non fuit ex parte Apostolorum, sed viri istius, scilicet propter incredulitatem ipsius: et hoc satis videretur posse defendi, si non adspicerentur nisi verba Lucæ ac Marci; sed ea quæ in Matthæo scripta sunt intuendo, invenitur oppositum. Idcirco dicendum, quod defectus iste fuit partim ex imperfectione fidei discipulorum, partim ex imperfectione fidei patris hujus obsessi. Ait quippe Matthæus: Accesserunt discipuli ad Jesum secreto, et dixerunt: Quare nos non potuimus ejicere eum? Dicit illis Jesus: Propter incredulitatem vestram. In Marco autem Jesus loquitur patri huic: Si potes credere, omnia sunt possibilia credenti. Et exclamans pater pueri, cum lacrimis ait: Credo, Domine, adjuva incredulitatem meam. Patet ergo quod habuit fidem (aliter non rogasset pro hac re, primo Apostolos, postea Christum), sed imperfectam.

Respondens autem Jesus, dixit: O generatio infidelis et perversa, usquequo ero apud vos, et patiar vos? Hoc loquitur Christus patri pueri, ut aliqui dicunt, ceterisque Judæis incredulis. Alii dicunt, quod non patri pueri hujus obsessi, sed solis induratis Judæis ista locutus sit. Loquitur autem Scriptura de duplici generatione, videlicet bona et mala: ita quod universitas hominum electorum virtuose viventium, nominatur generatio bona: de qua fertur in Psalmo, Hæc est generatio quærentium faciem Dei Jacob. Reprobi vero vitiosique homines dicuntur generatio mala: de qua in Deuteronomio, Generatio prava atque perversa; et in Matthæo, Venient hæc omnia super generationem istam. Itaque generatio dicitur infidelis, quantum ad intellectum; perversa, quantum ad affectum, quasi a Deo et a via veritatis ac æquitatis aversa. Præterea, Christus locutus est verba hæc, non ex indignatione culpabili, sed ex affectu et zelo justitiæ, qui aliquando appellatur indignatio bona, videlicet contra peccata. — Itaque ait: Usquequo ero apud vos, per corporalem præsentiam, et patiar vos, id est vestram infidelitatem et pravitatem quas detestor, et propter quas tristor? Hoc ait, insinuando quod cito esset recessurus per passionem de sæculo isto, et quod ad Patrem optaret reverti; item, quod vitia hominum penitus abominaretur. Non autem quasi impatiens aut tædio victus hæc protulit, sed gravitatem infidelitatis illorum declarans, quod post tanta sua documenta, exempla atque miracula, non fuerunt conversi.

Matth. xvn, 18, 19.

Marc. ix, 22, 23.

Adduc huc filium tuum. Hoc Christus præcepit patri obsessi, non quod absentem curare non posset, sed ut ad aliorum ædificationem miraculum publice fieret. Et quum accederet obsessus ad Jesum, elisit, id est, in terram projecit, illum dæmonium et dissipavit: sicut expositum est. Ideo autem Christus permisit dæmonem hanc suam crudelitatem exercere in puerum istum, ut dæmonis malignitas turbæ magis claresceret, sicque saltem timore pœnarum vitam corrigerent; item, ut miraculi magnitudo ad Dei honorem clarius monstraretur; atque ad innuendum quod diabolus homines tunc fortius tentat, quum cernit eos velle vitam corrigere, seque ab eis debere repelli. Et increpavit Jesus spiritum immundum, puta diabolum, ob tantam suam ferociam: quia etsi non absque permissione divina ingressus est juvenem, crudeliter tamen et prava intentione eum vexavit. Apud Marcum apertius scriptum est: Comminatus est Jesus spiritui immundo, dicens illi: Surde et mute spiritus, ego tibi præcipio, exi ab eo, et amplius ne introeas in eum. Quo patet, quod diabolus fuit surdus et mutus. Dicitur autem diabolus surdus et mutus ab effectu, quia possessum a se surdum facit ac mutum. Sed circa hoc quæstio oritur, quia jam dictum est, quod puer iste apprehensus a dæmone, mox clamavit. Et

Ps. xxiii, 6.

Deut. xxxii, 5.

Matth. xxiii, 36.

Respondens autem Jesus, dixit: O generatio infidelis et perversa, usquequo ero apud vos, et patiar vos? Hoc loquitur Christus patri pueri, ut aliqui dicunt, ceterisque Judæis incredulis. Alii dicunt, quod non patri pueri hujus obsessi, sed solis induratis Judæis ista locutus sit. Loquitur autem Scriptura de duplici generatione, videlicet bona et mala: ita quod universitas hominum electorum virtuose viventium, nominatur generatio bona: de qua fertur in Psalmo, Hæc est generatio quærentium faciem Dei Jacob. Reprobi vero vitiosique homines dicuntur generatio mala: de qua in Deuteronomio, Generatio prava atque perversa; et in Matthæo, Venient hæc omnia super generationem istam. Itaque generatio dicitur infidelis, quantum ad intellectum; perversa, quantum ad affectum, quasi a Deo et a via veritatis ac æquitatis aversa. Præterea, Christus locutus est verba hæc, non ex indi-

42

43

Marc. ix, 24. respondendum, quod fecit eum mutum, id est impotentem ad loquendum, non ad confuse vociferandum.

Et sanavit puerum dæmonem expellendo, et puerum a sua corporali infirmitate sanando, auditum quoque et loquelam ei restituendo. Sicque quatuor signa in eodem simul peracta sunt, quum dæmoniacus liberatur, æger sanatur, mutus loquitur, auditque surdus. Sed tria hæc signa posteriora, ad primum per concomitantiam quamdam se habuerunt, quoniam juvenis iste ex naturali causam non habuit loquendi aut audiendi defectum, sed dæmon indisposuit organa sensuum ejus ac virium, ægritudinemque vexando induxit : idcirco expulso diabolo, alia incommoda paulatim cessassent. Sed Christus ea supernaturaliter fecit cessare, puerum citius ab eis eripiendo quam potuisset natura. Nam Marcus testatur: Exclamans, et multum discerpens eum diabolus, exiit ab eo;47 et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent, Quia mortuus est. Jesus autem tenens manum ejus, elevavit eum, et surrexit. Ideo subditur: et reddidit illum patri ejus: ita quod pater ejus possedit eum, qui paulo ante fuit a dæmone obsessus, et patri suo ablatus.

Stupebant autem omnes in magnitudine Dei, id est, in tam magnifico signo divinæ potentiæ ostensivo, tam imperialiter facto, vehementer mirati sunt: imo ex consideratione effectus, ad contemplationem admirationemque causæ promoti sunt, ita ut divinæ potentiæ immensitatem sunt admirati. Et hic est potissimus fructus hujus miraculi, ut scilicet ex ejus intuitu homines ad Dei venerationem inducerentur. Quamvis autem Christus hujus actor miraculi, fuerit verus Deus, hi tamen hoc ignoraverunt, sed divina virtute eum crediderunt istud egisse. Dicit quoque Salvator in Matthæo, genus hoc dæmoniorum non ejici nisi in oratione et jejunio:48 quod ibi expositum est.

Juxta mysticum intellectum, Christus perfectis ascendit, eos contemplationis gratia illustrando; imperfectis ac turbis descendit, dum eos de facilioribus instruit, et leviora eis proponit ac jubet, qui alta capere nequeunt. Porro, per obsessum lunaticum, surdum ac mutum, intelligitur quicumque magnus peccator: qui instar lunæ mutatur, et in vitiis nunc crescit, modo decrescit; qui surdus est corde ad obedienter audiendum ea quæ suam concernunt salutem, et mutus ad laudandum Deum devote, ad confitendum salubriter, ad orandum instanter. Talem apprehendit diabolus, inducendo eum ad peccati dilectionem atque consensum; clamareque facit, per intentum peccandi affectum, per murmurationem, præsumptionem, et impiorum verborum garrulationem. Elidit eum, in diversa vitia præcipitando; dissipat, per inordinatarum affectionum malarumque cogitationum corruptionem; stridere facit, per iram, impatientiam, et rancorem; spumare facit, per luxuriam; aridum efficit, per indevotionem bonorumque operum omissionem; vix discedit, tenendo peccatorem in consuetudine vitiosa; dilaniat quoque, naturalia vulnerando, seu vires inficiendo, et ad bona infirmas reddendo.

Footnotes

  1. Marc. IX, 1. ↩

  2. Matth. XVII, 1, 2. ↩

  3. Deut. XIX, 15; ↩

  4. II Cor. XIII, 1. ↩

  5. Act. xii, 2. ↩

  6. Matth. xxviii, 16. ↩

  7. II Petr. 1, 18. ↩

  8. Act. x, 10. ↩

  9. Thom. part. 3, q. 45, art. 3. ↩

  10. Marc. IX, 2. ↩

  11. Marc. XVI, 5. ↩

  12. Eccli. XLVIII, 1 et seq. ↩

  13. Num. XII, 3. ↩

  14. Matth. XI, 29. ↩

  15. Exod. XXXIII, 11. ↩

  16. Exod. XXXIV, 29 et seq. ↩

  17. Jacob. V, 17, 18. ↩

  18. Malach. IV, 5, 6. ↩

  19. Joann. x, 18. ↩

  20. Is. LIII, 12. ↩

  21. Galat. II, 20. ↩

  22. II Mach. x, 9. ↩

  23. Luc. I, 12. ↩

  24. Marc. IX, 5. ↩

  25. 34 Matth. XVII, 5. ↩

  26. Hebr. IX, 11, 12. ↩

  27. Exod. XVI, 10; XIX, 9; ↩

  28. Lev. XVI, 2; etc. ↩

  29. Luc. III, 22. ↩

  30. Joann. xiv, 6. ↩

  31. II Petr. I, 16, 17. ↩

  32. Luc. III, 22. ↩

  33. I Joann. v, 10. ↩

  34. Matth. XIII, 43. ↩

  35. Matth. XVII, 6-8. ↩

  36. Marc. IX, 8. ↩

  37. Matth. xvii, 9; ↩

  38. II Cor. XII, 2. ↩

  39. Eccli. xxvii, 17. ↩

  40. Ibid. 24. ↩

  41. Prov. xi, 13. ↩

  42. Luc. vi, 12. ↩

  43. Marc. ix, 14. ↩

  44. Matth. xvii, 14. ↩

  45. Matth. xvii, 14. ↩

  46. Marc. ix, 17. ↩

  47. Marc. IX, 25, 26. ↩

  48. Matth.xvii, 20. ↩

Chapter 25 of 51