Skip to the text

Articulus 23

ELUCIDATIO CAPITULI NONI : CONVOCATIS AUTEM DUODECIM APOSTOLIS, DEDIT ILLIS VIRTUTEM, ETC.

POSTQUAM Salvator Apostolos multipliciter erudivit, atque in fide miraculis roboravit, consequenter ad aliorum informationem dirigit eos ; et ut diligentius audiantur, datur eis supernaturalis potestas ad miracula perpetranda, per quæ etiam se divinitus esse missos confirment.

Convocatis autem duodecim Apostolis, dedit illis virtutem, et, pro id est, potestatem super omnia dœmonia, et ut languores curarent, hoc est, vim sanandi morbos contulit illis. Unde quod ait, Virtutem, referri potest ad dæmonum expulsionem ; quod vero subjungit, Et potestatem, ad languorum miraculosam curationem. Vel virtus refertur ad vim interiorem; potestas autem, ad potentem exsecutionem. Porro in Matthæo plenius scriptum est: Dedit eis potestatem spirituum immundorum, et ut curarent omnem languorem et omnem infirmitatem:1 ubi per languorem, intelligi potest morbus inveteratus et gravis, difficulter curabilis. Sed hæc omnia exteriora prodigia, sicut et ipsa Apostolorum prædicatio, ad spiritualem animarum curationem ordinabantur, ut ad eam auditores per prædicta inducerentur.

Circa hæc quæritur, qualiter Christus dedit Apostolis præfatam virtutem et potestatem agendi miracula: an scilicet sic, quod in ipsis Apostolis de cetero fuit aliqua vis realis eis inhærens, ad miraculosos effectus causaliter cooperans et concurrens; an potius sic, quod ipse de cetero voluit per Apostolos facere signa, non existente in eis aliqua vi præfata. Sed hujus solutio supra inducta est.2

Denique in hac collatione hujusmodi potestatis, ostendit Christus veritatem et omnipotentiam suæ divinitatis. Facere quippe miracula proprie dicta, naturalem creaturæ facultatem transcendit, secundum illud Psalmistæ: Benedictus Dominus Deus Israel, qui facit mirabilia solus.3 Aliis vero hanc conferre virtutem, prorsus divinum est, Divinitatique proprium. Propter quod ait Cyrillus: Attende hic divinam Filii potestatem, naturæ corruptibili non convenientem. Agere namque miracula aderat Sanctis, non natura, sed Spiritus Sancti participatione; sed hanc etiam aliis concedere potestatem, omnino alienum erat ab eorum virtute. Qualiter enim possit natura creata supra Spiritus Sancti dona habere dominium? At Dominus noster Jesus, tanquam naturaliter Deus exsistens, impertitur gratiam quibus vult, non invocans in eos alienam virtutem, sed infundens ex promptuariis propriis. Hoc itaque constat ex dictis, quod Christo ex parte suæ deitatis competebat hanc potestatem conferre, non ex sua humanitate, nisi instrumentaliter. — Sed his objici posset, quod Elias ascensurus in paradisum, dixit ad Eliseum, Postula quod vis ut faciam tibi, antequam tollar a te;4 Eliseo autem petente ut duplex spiritus Eliæ in se fieret, obtinuit quod petivit, Elia (ut apparet) faciente seu dante: et ibidem per spiritum duplicem intelligi solet gratia Spiritus Sancti ad prophetandum, et ad miracula peragenda. Et respondendum, quod Elias non fecit nec dedit Eliseo suum duplicem spiritum, nisi per modum causæ instrumentalis ac meritoriæ, utpote impetrando ipsi a Deo.

Postremo in hac donatione Apostolis facta, vehementer humiliata est altitudo diabolicæ pompæ, dum humilibus, idiotis atque simplicibus illis Apostolis, piscatoribusque egenis, super omnia dæmonia potestas est distributa. Sic plane decuit impios spiritus mortalibus ac corporalibus subjici creaturis, qui Domino majestatis immensæ assimilari volebant.

Et misit illos prædicare regnum Dei, hoc est, cœlestia bona beatitudinemque æternam hominibus annuntiare, et Deo obedientibus polliceri. Circa quod dicit Chrysostomus: Considera quod non committitur eis aliquid sensibile prædicare, sicut Moyses et Prophetæ bona promittebant terrena; sed regnum cœlorum, et quæcumque continentur in eo.5 Misit autem illos ad prædicandum combinatos, ut dicit Marcus, et sanare infirmos ab infirmitatibus corporis et animæ. Ideo autem prædicationis officio Christus gratiam miraculorum adjecit, ut ostensio miraculorum attestaretur magnitudini promissorum: quia ut ait Hieronymus, hominibus illis rusticanis, et absque eloquii venustate pollicentibus regnum Dei, nemo crederet, nisi signa efficerent, ut fidem daret verbis virtus ostensa, novaque facerent qui nova docebant.

Et ait ad illos: Nihil tuleritis in via, id est nullum eorum quæ mox specialiter nominabuntur. Quum enim arcta sit via, exonerare se debet viator, præsertim si sequi hunc cupit qui exsultavit ut gigas ad currendam viam.67 Neque virgam. Idem ha-

Matth. x, 10.

Marc. vi, 8, 9.

Is. l, 10. betur apud Matthæum, ubi et calceamenta Apostolis prohibentur. — Sed contrariari videtur quod in Marco ait Salvator : Nihil tuleritis in via, nisi virgam tantum; et ut calceati essent sandaliis. Et respondendum, quod secundum Augustinum libro de Consensu Evangelistarum, Christus ad litteram permisit Apostolos virgam portare, ad ostendendum quod victui necessaria eis ab auditoribus deberentur. Consuetudo etenim erat apud Judæos, quod doctores et prædicatores eorum virgam ferebant in manu, in signum doctrinæ, et item in signum quod hi quibus prædicabant, tenerentur eis victualia ministrare. Porro hoc loco et in Matthæo virga metaphorice et spiritualiter sumitur, pro innitentia cordis super quamcumque rem temporalem, ut sit sensus : Neque virgam, id est, non innitamini alicui temporali, sed Deo; juxta illud Isaiæ : Quis ambulat in tenebris, et non est lumen ei? Speret in nomine Domini, et innitatur super Deum suum. De sandaliis vero dicendum, quod sunt incompleta calceamenta, nec reputantur pro calceis.

Neque peram, id est repositorium victualium, neque panem, quanto minus cibaria delicata, neque pecuniam; neque duas tunicas habeatis, id est, vestem superfluam non possideatis. Hinc Glossa Bedam sequens, testatur : Simplex vestimentum est, quidquid alicui necessarium est secundum qualitatem loci aut temporis; duplex autem est, quod ultra necessitatem est. Hieronymus quoque ait : Non dicit ut aliquis instante frigore unica tunica contentus esse debeat, sed ut in tunica vestimentum intelligamus : ne alio vestiti, aliud nobis futurorum timore servemus. In quo reprehenduntur, qui parthicas vestiunt, et qui equos onerant mutatoriis vestimentorum. Itaque, secundum Gregorium Nazianzenum, Mittens Christus ad prædicandum discipulos, sic vult eos virtuosos esse, sic constantes atque modestos, et ut breviter loquar, cœlestes, ut non minus propter eorum modum vivendi, quam propter verbum, evangelica propagaretur doctrina. Unde secundum Chrysostomum, quasi ex hominibus angelos fecit eos, jubens eos omni terrenarum rerum sollicitudine ac cupiditate carere, ut sola cura teneantur doctrinæ, et totam spem suam in Deo constituant, menteque libera prædicationi et ceteris actibus vacant divinis.

Sed circa hæc quæritur : Christus namque cœpit facere et docere, cur ergo Apostolis prohibuit ista, quum ipse in prædicando tulerit sacculum, peram, pecuniam, quorum custodem posuit Judam? Cui quum in Cœna dixisset, Quod facis fac citius, putabant Apostoli quod dixisset ei Jesus, Eme nobis quæ ad diem festum necessaria sunt, aut ut egenis aliquid daret : nam et loculos habuit, et quæ mittebantur, portavit. Denique in Joanne habetur, quemadmodum discipuli introierunt civitatem Samaritanorum ut emerent cibos. Et respondendum, quod Christus hæc ex eleemosynis habens, tulit et habuit ea pro communi gregis sui ac egenorum necessitate, non quasi propria privataque bona: dans posteris formam, quod ob totius sustentationem congregationis hæc licite habeantur. Hoc quoque sciendum, quod juxta temporum et locorum ac negotiorum diversitatem et congruentiam, Christus diversa dedit præcepta discipulis. Bis autem misit ad prædicandum discipulos : semel ante passionem, et pro tunc dedit eis præinducta mandata, quia tunc eis satis ab auditoribus præstabatur, quoniam libenter audiebantur ab eis, eo quod non prædicarent tam incomprehensibilia et supernaturalia de Christo sicut post ejus passionem. Quando secundo missi sunt a Christo ad prædicandum, et prædicaverunt supermirabilia de Domino Salvatore, cœperuntque Judæorum ac gentium vitia publice increpare : propter quod a pluribus invite audiebantur, sicut Salvator prædixit, Eritis odio omnibus hominibus propter nomen meum : ideo tunc permissi sunt secum ferre prædicta. Unde in Cœna Christus ait Apostolis : Quando misi vos sine sacculo et pera et calceamentis, numquid aliquid

Act. i, 1.

Joann. xiii, 27, 29; xii, 6.

Ibid. iv, 8.

Luc. xxi, 17.

Ibid. xxii, 35, 36. defuit vobis? Quibus respondentibus, Nihil, adjecit: Sed nunc qui habet sacculum, tollat, id est, secum portet, similiter et peram.

Deinceps Christus docet discipulos unde necessaria habeant. Et in quamcumque domum intraveritis, gratia hospitandi, reficiendi, quiescendi ac instruendi, ibi manete, et inde ne exeatis, hoc est, eam non totaliter relinquatis, quasi non redituri ad eam, quamdiu vultis in urbe seu villa eadem prædicare: et hoc intelligendum est, nisi rationabilis causa mutandi hospitii eveniret. Et quod ait, In quamcumque domum, non de qualicumque, sed de honesta domo debet intelligi. Propter quod in Matthæo dicitur:8 In quamcumque civitatem vel castellum intraveritis, interrogate quis in ea dignus sit, scilicet vestro ingressu, ut sit bonæ famæ atque laudabilis vitæ, ne ex diffamia et vitiis hospitis vestri incurratis infamiam, et alii in vobis scandalizentur, vestramque contemnant doctrinam. Prohibet igitur Christus frequentem et inordinatam hospitii mutationem, levitatis discursum seu gyrovagationem. Hinc ait Ambrosius: Alienum a prædicatore regni cœlestis cursitare per domos, et inviolabilis hospitii jura mutare. Et Cyrillus: Jussit eos in una domo manere, ut nec hospitem gravent, eum videlicet dimittendo, nec ipsi gulositatis et levitatis suspicionem incurrant. Hinc in Ecclesiastico scriptum est: Nequam vita hospitandi de domo in domum.9 Unde, ut mentem nostram valeamus stabilire in Deo, corpus nostrum a discursibus vanis discamus frenare; et qui prædicator est verbi Dei seu pastor ovium Christi, prædicatione et exteriori necessaria seu utili occupatione cessante, ad quietum se tribuat locum, et Deo intentus sit, orando, legendo, providendo et contemplando, imo et se ipsum sagaciter discutiendo, purgando ac perficiendo, ut illic gratiarum charismata sortiatur a Deo, quæ postmodum devotissime proponat atque communicet populo.

Et quicumque non receperint vos, id est, hospitium vobis negaverint, et sermones vestros contempserint; exeuntes de civitate illa, id est, dum inde exitis, etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos, id est, in testimonium seu signum magnitudinis culpæ ac damnationis illorum, abjicite versus illos pulverem qui pedibus vestris adhæsit, non ex impatientia, sed zelo justitiæ.10 Excutiendus est itaque pulvis pedum in illos: primo, in testimonium quod usque ad illos devenerint, ita quod illi excusationem non habeant ignorantiæ suæ; secundo, in testimonium perversitatis illorum; tertio, in testimonium quod terrena eorum non quærant; quarto, in testimonium quod eis communicare non velint; quinto, in testimonium futuræ damnationis illorum qua in infernum excutientur.

Præterea, ut elicitur ex prædictis, Christus hoc loco septem prohibet prædicatoribus, pastoribus et prælatis. Primum est pluralitas sarcinarum seu multiplicitas temporalium onerum, quum dicitur, Nihil tuleritis in via. Propter quod scribit Apostolus: Omnis qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet.11 Prædicator autem et prælatus, si vere hujusmodi sit, contra peccatores agonizat. Secundum est rigor immoderatus, quum ait, Nec virgam. Tertium est curiositas victus, dum dicit, Neque peram. Quartum est avaritia, quum scribitur, Neque pecuniam. Quintum est vestium superfluitas. Unde ait Apostolus:12 Habentes victum et quibus tegamur, his contenti simus. Sextum est instabilitas, dum ait, Ibi manete. Septimum est, non communicare iniquis et induratis, quum subditur, Quicumque non receperint vos.

Deinceps subditur Apostolorum obedientia. Egressi autem, id est corporaliter a Christo euntes ad loca præfixa, circuibant per castella, per civitates quoque, ut patet ex verbis Matthæi. Unde patet quod loca minora negligenda non sunt propter habitantium paucitatem, præsertim quum magnum atque præ cunctis mundi opibus desiderabile sit saltem unum convertere.13

Evangelizantes, id est, aliis salutaria documenta tradentes: non de bonis illorum se ipsos delicate pascentes, sicut jam multi qui de lacte lanaque ovium pascunt et vestiunt semetipsos, quibus tamen non prædicant.14 Propter quod per Ezechielem æterna eis damnatio prædicitur. Et curantes corpora languida materialiter, et animas peccatrices spiritualiter, ubique, sine personarum acceptione, puta in omni loco ad quem directi fuerunt, et ubi ægros curam optantes repererunt. Sed nunc, proh dolor! multi sunt qui se animarum medicos profitentur, et tamen malis exemplis occidunt quos spiritualiter sanare tenentur. Porro Marcus hæc Apostolorum gesta plenius exprimens: Exeuntes, inquit, prædicabant ut pœnitentiam agerent, et dæmonia multa ejiciebant, et ungebant oleo ægros multos, et sanabantur.15 Joannes quoque evangelista testatur quod baptizabant. Et ecce horum tam magnifica operantium unus exstitit proditor Judas! Nullus ergo præsumat, nec periculosam sibi securitatem promittat, sed et dona gratiæ gratum facientis, humilitatem, mansuetudinem, patientiam, magis quam dona gratiæ gratis datæ, expulsionem dæmonum, efficientiam sanitatum, optemus.

Audivit autem Herodes tetrarcha. Iste est Herodes Antipas, filius Herodis cujus tempore natus est Christus. Hic vero Herodes fuit Galilææ tetrarcha, ut dictum est supra plenius. Omnia quæ fiebant ab eo, id est præfata miracula Christi, et qualiter discipulos mitteret ad prædicandum atque curandum, et baptizaret per eos. Omnia autem opera Christi audivit in generali magis quam in speciali, quanquam multa etiam in speciali perciperet. Fama etenim Christi undique fundebatur, quoniam nunquam in veteri Testamento legitur quisquam tot perpetrasse miracula, nec discipulis suis tantam potestatem dedisse. Et hæsitabat, anxie ambigendo de Jesu quis esset. Circa quod ait Chrysostomus: Peccatores scientes et nescientes quemque strepitum pertimescunt: peccatum enim nemine arguente hominem prodit, nemine accusante condemnat, et pigrum ac timidum reddit delinquentem.

Causa quoque timoris subjungitur. Eo quod diceretur a quibusdam: Quia Joannes Baptista surrexit a mortuis. Quo audito, expavit Herodes, ne forte plagaretur ab eo qui tantæ videbatur et erat potentiæ, sicut quinquagenarii fuerunt ab Elia plagati.16 Itaque isti credebant Jesum esse Joannem. Sed constat quod isti non diu aut nunquam noverunt facialiterque viderunt Jesum. Si enim ante decollationem Joannis ipsum novissent, non taliter æstimassent.

— Circa hæc quæritur, quomodo Lucas asserat hæsitasse Herodem, quum in Matthæo et Marco scriptum sit, quod Herodes affirmaverit Jesum esse Joannem. Matthæus nempe ait dixisse Herodem: Hic est Joannes Baptista;17 ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo.181920 Ad quod Augustinus respondet in libro de Consensu Evangelistarum, quod Herodes primo hæsitavit propter rumorum varietates;21 sed postea credidit Jesum esse Joannem, sicut et alii quidam, propter vitæ sanctitatem, famæ eminentiam, et quia congregavit multos discipulos, et per Apostolos baptizavit. Hi quoque putabant Joannem post suam resurrectionem ad potestatem majorem promotum, et ideo jam miracula agere, quamvis ante suam decollationem nul lum fecerit signum.22 quibusdam vero dicebatur: Quia Elias apparuit. Non dixerunt, Surrexit, sed, Apparuit, quasi de paradiso reversus, scientes eum non fuisse mortuum, sed translatum.23 Hi ergo putabant Jesum esse Eliam, propter miraculorum potentiam atque justitiæ zelum. Ab aliis autem dicebatur: Quia Propheta unus de antiquis, id est de numero antiquorum vatum, surrexit, putantes Jesum esse aliquem illorum. Multiplex autem error exstitit in Judæis, et quidam eorum putabant animas transcorporari. Dicit etiam hoc loco Theophilus: Judæi resurrectionem mortuorum exspectabant in vita carnali, et in comessationibus ac potibus.

Et ait Herodes. Secundum Matthæum, loquebatur pueris suis. Joannem ego decollavi. Hoc ait, secundum Chrysostomum, non suum piaculum ostentando, sed suam formidinem consolando. Attamen ei potest dici illud Davidis: Os tuum locutum est adversum te, dicens, Ego interfeci christum Domini. Quis autem est iste, de quo ego audio talia? quasi dicat, Aliquid magni esse videtur. Et quærebat videre eum, an esset Joannes, cujus faciem noverat, et ex curiositate optans videre miracula. Sed desiderium Herodis fuit acediæ, superbiæ et indevotioni admixtum: alias facile pervenisset ad Jesum in Galilæa tunc prædicantem. Dicit autem Chrysostomus: Quam magna res est virtus! Nam Joannem defunctum Herodes formidabat, et præ timore etiam de resurrectione philosophatur.

Et reversi Apostoli a locis in quibus prædicaverunt, ad Jesum, narraverunt illi quæcumque fecerunt, dæmones expellendo, infirmos curando, homines instruendo. Hæc suo nuntiaverunt magistro, quasi illi totum adscribentes, non se ipsos jactantes. Et assumptis illis, secessit seorsum in locum desertum24, qui est Bethsaidæ, id est propinquus civitati sic dictæ, de qua Petrus et Andreas fuerunt.2526 Denique, prout Matthæus et Marcus describunt, decollato ab Herode iniquo S. Joanne, venerunt discipuli ejus, et nuntiaverunt hoc Christo. Quo audito, abiit, sicut jam dictum est, non timore Herodis, quem potuit unico annihilare imperio, sed ob alias causas: quarum unam Marcus tangit, dicendo, Erant enim qui veniebant et redibant multi, et nec spatium manducandi habebant.27 Alia ratio fuit, ut doceret prædicatores atque prælatos, post occupationes externas vitæ activæ recurrere ad locum abstractum, ad vacandum contemplativæ actibus vitæ.28

Quod quum cognovissent turbæ, secutæ sunt illum. Diversi enim diversas ob causas, ut dictum est, sæpe Salvatorem sequi solebant. Et excepit illos caritative ac pie, delectatus devotione simplicium. Minores quippe et simplices sequebantur, majores et scioli persequebantur, quemadmodum usque in præsens contingit. Et loquebatur eis de regno Dei, videlicet de magnitudine gaudiorum cœlestium et beatitudine vitæ futuræ; et eos qui cura indigebant, puta infirmos, sanabat, tanquam piissimus medicus. Exsistentes etiam in peccatis et curari spiritualiter cupientes, sibique acquiescentes, sanavit ab animarum languoribus seu peccatis.

Subinde describitur præclarum Christi miraculum. Dies autem cœperat declinare. Unde Matthæus ait: Vespere autem facto. Et accedentes duodecim principales discipuli, Christo familiariores, atque ad alloquendum eum audaciores, dixerunt illi: Dimitte turbas quas docendo et curando detines tecum, ut euntes in castella villasque quæ circa sunt, id est huic loco propinqua, divertant et inveniant escas:29 quia hic in loco deserto sumus, in quo nihil venale apparet. Quamvis Apostoli hoc ex quadam compassione et providentia videantur dixisse, suam tamen imperfectionem in verbis his multipliciter ostenderunt: non credentes, vel potius non pensantes, quod Christus turbam posset miraculose reficere; opinantes quoque, quod turbæ cum Christo manentes possent fame periclitari.

Ait autem ad illos: Vos date illis manducare. Hoc ait omnium sapientissimus magistrorum, imperfectionem fidei discipulorum pie redarguens, quasi dicat: Non solum ego, sed et vos potestis illos reficere, si tamen tantam fidem habetis ut decet. At illi dixerunt: Non sunt nobis plus quam quinque panes, et duo pisces: qui panes, secundum Joannem, hordeacei erant;30 nisi forte nos eamus et emamus in omnem hanc turbam escas. Ita discipuli sunt locuti, non quasi suo indignantes magistro, aut irrationabiliter eum esse effatum insinuare volentes, sed ad designandum quam impossibile eis esset propria potestate implere quod dixerat Christus. Ideo subditur: Erant autem fere viri quinque millia, utpote præter mulieres et pueros, ut alii Evangelistæ testantur.31 Viri quoque dicuntur in Scripturis, qui viginti annos ad minus sortiti sunt.32 Alii etiam Evangelistæ absolute affirmant, quod fuerunt quinque millia virorum.33 Scriptura enim divina de minutiis numerorum vim non facit, videlicet an fuerunt modice plures aut pauciores.34

Denique apud Joannem, ubi miraculum istud describitur, leguntur Christus et discipuli aliqua inter se de materia ista locuti, quæ Evangelistæ alii non scripserunt. Illic quippe habetur, quod interrogavit Jesus Philippum, dicens: Unde ememus panes ut manducent hi? Deinde dixit Andreas: Est puer hic unus, qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces; sed hæc quid sunt inter tantos?35 Sed hoc cum istis facile concordatur. Et ut in libro de Consensu Evangelistarum asserit Augustinus, ex hac varietate loquendi salubriter edocemur, nihil esse quærendum in verbis, nisi loquentium voluntatem: cui demonstrandæ invigilare debent omnes veridici narratores, quum de homine, vel de angelo, vel de Deo aliquid narrant.

Ait autem ad discipulos suos, id est ad duodecim Apostolos: Facite illos discumbere per convivia quinquagenos, ita ut quinquaginta sedeant in ordine uno. Sapientis est omnia agere ordinate; et taliter ordinatis poterat facilius cibus inferri. Sed obviare videtur illud Marci:36 Discubuerunt per centenos et quinquagenos. Ad quod libro de Consensu Evangelistarum Augustinus respondet, quod istud nullum movere debet, quia Lucas partem dixit, et Marcus totum. Et ita fecerunt Apostoli, sicut Christus eis injunxit, et discumbere fecerunt omnes.

Acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus, respexit in cœlum, significans se missum a Patre æterno, et quod nisi virtute cœlesti, divina et supernaturali, facturus esset istud miraculum, itemque quod omne bonum desursum est, descendens a Patre luminum;37 et benedixit illis, scilicet panibus et piscibus, dando eis ut mox multiplicarentur: sicut in Genesi legitur irrationabilibus benedixisse. Quo facto nos informavit, ut cibum non accipiamus nisi benedictione præmissa.38 Et fregit panes in aliquas magnas partes: non in minutias scidit, sed frangendo multiplicabantur; et distribuit discipulis suis, ut ponerent panes et pisces multiplicatos ante turbas. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt, non de quinque panibus duobusque piscibus tantum, sed de eo in quod omnipotentia Christi multiplicavit quinque panes, duosque pisces. Et sublatum est quod superfuit illis, fragmentorum cophini duodecim. Ex quo constat, quod panes et pisces tam pauci, multiplicati fuerunt in maximam multitudinem panum et piscium, quia de reliquiis tot sportæ impletæ sunt.

Porro de spirituali hujus miraculi intellectu tot a doctoribus dicta sunt, ut pene superfluum videatur quid addere:39 unde nec moralitati nunc immorari intendo, præsertim quoniam super Joannem multa hinc scripsi; nunc vero modice tangam. Itaque per turbam præfatam, quæ Christum corporaliter sequebatur, intelligi possunt universi fideles, qui usque in præsens ejus vestigia imitantur, sicut ait Joannes: Qui se dicit in Christo manere, debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare.40 Per Apostolos vero signantur prælati, quibus præcipit Christus ut docendo, exemplariterque vivendo, alant sibi commissos. Sed quia prælati sine Christi ope et gratia nihil valent, profitentur se ad spiritualem hanc nutritionem suis viribus impotentes: idcirco necesse est ut dona gratiæ eis concessa, quæ per panes quinque duosque pisces figurantur, perficiantur ac multiplicentur a Christo. Quumque a Christo hanc subventionem rite petierint, ipse libenter eis auxiliatur, præcipiens ut greges sibi commissos discumbere faciant, eisque dona sibi concessa communicent.

Præterea, per primum panem, intelligendus est panis pœnitentiæ, id est cordialis contritio pro peccatis, confessio oris, et satisfactio operis: ad quem panem debent prælati subditos suos hortari, et corda eorum ad compunctionem movere. De quo pane accipi potest illud in Psalmo: Cibabis nos pane lacrimarum;41 et rursus, Percussus sum ut fœnum, et aruit cor meum, quia oblitus sum comedere panem meum.42 Secundus est panis doctrinæ: de quo in Ecclesiastico legitur, Cibabit illum pane vitæ et intellectus.43 Unde per Jeremiam Dominus loquitur:44 Dabo vobis pastores juxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina. Tertius est panis exemplaris vitæ: qui subditis præcipue necessarius exstat, præsertim quum absque eo, panis doctrinæ modicum prosit. Cujus enim vita despicitur, prædicatio parum curatur.45 Ideo ait Apostolus: Esto exemplum fidelium in verbo, in conversatione, in caritate. Quartus est panis Eucharistiæ, qui bene confessis salubriterque instructis est porrigendus. De quo dicit Apostolus: Quicumque manducaverit panem hunc et biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini.46 Quintus est panis orationis seu meditationis devotæ, qui mentem valde confortat. Unde pro subditis prælati incessanter intercedere debent, et ipsos ad orandum inducere, quum dicat Apostolus:47 Sine intermissione orate. — Insuper, per duos pisces panibus bonum saporem præstantes, intelliguntur consolatio gratiæ in præsenti, et spes felicitatis futuræ: quæ duo reddunt animæ universa, etiam adversa, suavia, in tantum ut cum Apostolo dicat:48 Non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis; et item, Benedictus Deus, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra.4950 Hanc consolationem copiosissime sensit, qui tam affectuosissime dixit, Quam magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine!51

Postremo, subditorum gregibus ita reflectis, manent copiosæ reliquiæ: quia quo spiritualia bona liberalius communicantur, eo amplius abundant atque augentur, in tantum quod et ipsi prælati meritis eorum quos præfatis nutriunt panibus, adjuvantur. — Postremo quæri posset ad litteram, an seu quid potavit hæc turba in refectione præscripta. De quo quid arbitrer scripsi super Joannem.

Et factum est, quum solus esset orans, erant cum illo et discipuli ejus. Videtur in verbis his esse oppositum in adjecto. Si enim solus exstitit orans, quomodo secum erant discipuli ejus? Vel, si erant cum illo, non solus fuerat orans. Sed ad hoc facile respondetur: Primo, quia si oratio ista in sensu formali sumatur, ita quod dictio, Solus, excludat, non communionem personæ, sed actus orandi, potuit esse solus orans, etiam si in medio multorum millium non orantium stetisset. Secundo, quod dicitur, Erant cum illo et discipuli ejus, non oportet intelligi, quod prope corpus ipsius steterunt, sed quod turba quæ pasta fuit recedente, Apostoli non abierunt, sed secum, id est non longe ab ipso, fuerunt. Tertio, Solus, potest hoc loco facere exclusionem extraneorum, et non domesticorum, sicut episcopus dicitur esse solus in domo, quamvis cum eo sit familia. Itaque, Christus ut homo orationem facturus, secessit seorsum, non quod aliorum tumultu aut strepitu mens ejus posset in devotione, attentione vel contemplatione ullatenus impediri; sed ad nostram informationem hoc egit, ut præsertim tempore orationis, impedimenta devotionis et occasiones distractionum vitemus. Propter quod apud Matthæum ait Salvator: Quum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio ora Patrem in abscondito.52 Præterea, sicut Joannes refert, Jesus facto prædictæ refectionis miraculo, fugit in montem, sciens quod venturi essent quos pavit, ut raperent eum et facerent eum regem:53 ideo forte nunc dicitur, quod erat solus orans.

Et interrogavit illos, dicens: Quem me dicunt esse turbæ? Non ex ignorantia quærit, sed ut occasione responsionis discipulorum instruat eos. At illi dixerunt:

Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii dicunt quia, id est quod, Propheta unus de prioribus surrexit. Matthæus autem adjungit, quod etiam quidam dixerunt eum esse Jeremiam. Cur quidam dixerint Jesum esse Joannem Baptistam, alii Eliam, alii quemdam veterum vatum, paulo ante jam dictum est.54 Omnes itaque isti resurrectionem credentes, putabant viros sanctos post resurrectionem suam majoris esse potentiæ : et quoniam Christus præ ceteris vatibus fuit miraculis gloriosus, dicebant eum esse aliquem præcedentium Prophetarum. Verumtamen quidam ex turba55 credebant atque dicebant Jesum esse Christum, sicut in evangelio Joannis facile demonstratur, qui etiam multos ex principibus asserit credidisse in eum. Et apud Joannem habetur : Illi ergo homines, quum vidissent quod fecerat signum, videlicet in præfata turbæ refectione, dicebant, Quia hic est vere Propheta qui venturus est in mundum, videlicet Christus :56 ut Chrysostomus tangit, qui circa verba Joannis sic ait : Ex hoc quod dicunt, Qui venturus est in mundum, manifestum est quod Prophetam quemdam principalem exspectabant ; et ideo quod dicitur, Hic est vere Propheta, in Græco cum adjectione articuli ponitur, ad ostendendum, eum ab aliis esse Prophetis discretum.

Insuper, ut Matthæus refert, ista interrogatio facta est in partibus Cæsareæ Philippi, sed Marcus factam enarrat eam in via in prædicta terra :5758 quod ab invicem non discordat, quia exsistendo in illa provincia ambulavit in ea, et ambulando in ea, jam venit et fuit in ea. Lucas autem non exprimit ubi sit facta quæstio ista : nec tamen immediate facta est post turbæ refectionem, ut ex Matthæo et Marco patescit, nisi sæpius facta dicatur. Unus autem Evangelista quædam omittit quæ alii ponunt, nec ipsi beatissimi Evangelistæ semper ordinem rerum observant gestarum in describendo.

Dixit autem illis : Vos autem, qui mihi familiariores estis et facta mea ac sapientiam meam præ ceteris scitis, imo experimentaliter noscitis, quem me esse dicitis?59 Respondens Simon Petrus, præ omnibus et pro omnibus aliis Apostolis :60 qui ab infantia sua vocatus est Simon, et postea a Christo vocatus est Petrus ;61 dixit : Christum Dei esse te dicimus, id est regem Messiam Dei electum, a Deo in lege ac Prophetis promissum, et nostro hoc tempore divinitus missum. Matthæus vero Petri responsionem plenius exprimit, scribens :62 Tu es Christus Filius Dei vivi.

At ille increpans eos, præcepit ne cui dicerent hoc. Solus Petrus respondit ; sed quia pro omnibus dedit responsum, exigentibus forte ab eo id ipsum Apostolis, ideo Christus increpat omnes.63 Sed cur increpat eos ? quum veritatem locutus sit Petrus : imo, ut in Matthæo legitur, Christus pro hac responsione Petrum vehementer laudavit, dicendo :64 Beatus es Simon Bar Jona, etc. Et respondendum, quod increpatio hic extense accipitur pro seriosa commissione tacendi, per modum increpationis prolata.65 Unde Marcus : Comminatus est (inquit) eis. Vel forte pro aliqua alia culpa increpavit eos, ut istam commissionem diligentius observarent, ut moris est facere.

Præterea quæritur, cur præcepit Apostolis istud tacere, quum ipsemet sæpius aperte se dixerit Christum, imo et Deum verum, dicendo Judæis :66 Ego et Pater unum sumus ; et, Pater quod dedit mihi, majus omnibus67 est, puta divina essentia, quam Filius per generationem æternam habet a Patre. Et rursus : Quæcumque facit Pater, hæc et Filius similiter facit ;6869 et, Sicut habet Pater vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso ; multaque talia, quæ sacratissimus scribit Joannes. Denique Joannes Baptista publice prædicavit Christum venisse, Jesumque esse Christum etiam digito demonstravit.70 Sed et utilissimum fuit Judæis scire, quod Jesus esset Christus. Cur ergo prohibuit hoc ipsum Apostolis? Et respondendum, quod Christus, utpote increata ac infinita sapientia Patris, omnia ordinate sapienterque egit, congruo loco, aptoque tempore :71 ideo aliqua bona quibusdam ad tempus prohibuit, ut postea congruentius fierent. In tantum quoque verbis et signis declaravit se esse Christum, quod Judæi se per ignorantiam omnino excusare non queunt ;72 non tamen tam evidenter hoc manifestavit ante suam passionem ut postea, ne sua passio impediretur, qui ad hoc venit ut pateretur : quem si Dominum gloriæ cognovissent, crucifigere non ausi fuissent.73

Hinc ergo ante suam passionem noluit ab Apostolis prædicari esse se Christum, ut post suam resurrectionem et ascensionem hoc opportunius facerent. Ipsi quoque Apostoli non fuerunt, ante passionem Christi, tantæ sapientiæ fortitudinisque in Deo, quod idonei erant prædicare Christi divinitatem, aut pro hoc ferre persecutionem et mortem, ut tangit Ambrosius; qui etiam dicit : Dominus Jesus Christus prædicari se primo noluit, ne ullus strepitus nasceretur, et ut fallat principem mundi, ut declinet jactantiam, doceat humilitatem, et ne rudes ac imperfecti adhuc discipuli maximæ prædicationis molibus opprimantur. Postremo, et ipse Christus rationem prohibitionis suæ adjecit, ut subditur.

Dicens : Quia oportet Filium hominis multa pati, et reprobari a senioribus Judæorum, qui erant quasi judices ordinarii eorumdem, et principibus sacerdotum, scilicet pontificibus, et Scribis, id est legis doctoribus. Quomodo factum sit hoc, infra duobus capitulis, in quibus passio continetur, describitur.74 Et occidi, et tertia die resurgere. Quomodo autem istud oportuit seu necessarium fuit, infra diffuse habetur. Et nunc breviter tangi potest, quod necessarium fuit, non quia aliter genus humanum liberari ab omnipotente Deo nequiverit, absolute loquendo, sed quia nullus fuit alius modus tam aptus. Rursus, necessarium fuit, non necessitate absoluta, sed potius ex suppositione, quia Deus ita prædixit, et necessitate conditionata, videlicet si Scripturæ verificari deberent.

A Postquam Salvator passionem suam prædixit, consequenter declarat eos qui per ipsum salutem cupiunt adipisci, oportere sequi ejus vestigia. Nam sequitur : Dicebat autem ad omnes, videlicet ad turbam in generali. Secretiora namque sua mysteria solis revelavit discipulis, sed quæ ad salutem omnium exiguntur, omnibus patefecit. Si quis vult post me venire, id est me spiritualiter sequi, meæ conversationi conformari, ad patriam felicitatis pertingere, ut ubi ego sum et ipse sit mecum, abneget semetipsum, hoc est, propriam voluntatem relinquat, pristina vitia deserat, vitam suam pro Deo et veritate morti exponat.75 Propria autem voluntas hominis appellatur, quæ Deo et sacræ Scripturæ præceptis ac documentis contrariatur, per quam quis propria commoda quærit, et ad se ipsum inordinate reflectitur, atque quæ Deo displicent obtinere molitur. Hinc ait Basilius : Abnegatio sui ipsius est totalis præteritorum oblivio, et recessus a propriis voluntatibus. Et tollat crucem suam, id est, cruciformem seu pœnitentialem conversationem æquanimiter portet, ducat, sustineat, et omnem tribulationem, tentationem, seu persecutionem, et adversitatem sibi occurrentem viriliter ferat, corpus suum castiget, domet, et rationi servitutique Dei subjiciat, sicut ait Apostolus : Qui sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Ad quod etiam ad Romanos nos exhortans :76 Obsecro, inquit, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum.

D Porro, secundum Gregorium, duobus modis crux tollitur : primo, corpus (ut dictum est) per abstinentiam affligendo ; secundo, animum per compassionem circa alios afficiendo, sicut ait Apostolus : Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror? Et iterum : Flete cum flentibus.77 Hæc autem agenda sunt non uno die dumtaxat, sed perseveranter usque in finem.78 Propter quod subdit, quotidie. Unde et Zacharias locutus est :7980 Serviamus illi in sanctitate et justitia coram ipso, omnibus diebus nostris. Et sequatur me, id est, per prædicta mihi adhæreat, obsequatur, et per semitas vitæ, per virtutum itinera, mea sectetur vestigia.

Denique, juxta præinductam expositionem, necessarium est ad salutem cunctis fidelibus abnegare se ipsum, et tollere crucem suam quotidie : ut scilicet quantum ad ea quæ divinis repugnant præceptis, et ceteris quæ ad salutem exiguntur, abnegemus nos ipsos, nostramque crucem tollamus quotidie, eundo per arctam viam quæ ducit ad vitam.81

Alio modo hæc exponuntur, prout ad consilia supererogationisque opera pertinent, ac religiosos concernunt, ut sit sensus : Qui vult post me venire, id est ad perfectionem tendere atque pertingere, sicut ego in omnibus totius perfectionis formam me præbui, abneget semetipsum, id est, propriam voluntatem omnino relinquat, illam Deo per votum obedientiæ offerendo, vicario Dei, tanquam Deo in omnibus quæ professionem respiciunt obediendo, ut faciunt religiosi claustrales : quibus diligentissime est pensandum, quid de hujusmodi voti fida ac celeri persolutione dicat Scriptura. Scriptum est equidem in Deuteronomio : Quod semel egressum est de labiis tuis, observabis, et facies sicut promisisti Domino Deo tuo.82 In Ecclesiaste etiam præcipitur : Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere ; displicet enim Deo stulta et infidelis promissio.83 Imo secundum doctores, promissio illa obligat magis quam juramentum, ut jam inveniatur perjuro deterior claustralis, qui professionem suam implere non satagit.84 (Verumtamen ad primam horum expositionem verborum spectat quod dicit Gregorius circa hæc verba : Quia nisi quis a se ipso deficiat, ad eum qui super ipsum est, non appropinquat ; nec valet apprehendere quod super se est, si nescierit mactare quod est.) Consulit autem Christus triplicem abnegationem, in qua fundatur professio seu promissio trium virtutum, quæ de cujuslibet religionis essentia esse dicuntur. Prima est abnegatio rerum exteriorum : de qua infra habetur, Qui non renuntiat omnibus quæ possidet, non potest meus esse discipulus.85 In hac fundatur paupertas. Secunda est abnegatio eorum quæ sunt partim intra nos, et partim extra nos, ut sunt uxor, soboles, et cognati. De qua abnegatione infra dicit Salvator : Si quis venit ad me, et non odit patrem suum et matrem et uxorem, non potest meus esse discipulus.86 In qua fundatur continentia. Tertia est abnegatio sui ipsius, de qua hic : in qua fundatur obedientia.

Et tollat crucem suam quotidie, id est, observantias regulares, arctas et arduas, seu statuta monastica rite observet : quod est vere Christo configi, ejusque passionibus communicare et compati ; quod et præcipue meritorum est consolationis gratiæ in præsenti, glorificationisque patriæ in futuro, secundum illud Apostoli : Sicut abundant passiones Christi in nobis, ita per Christum abundat consolatio nostra.87

Et iterum : Fidelis sermo : si commortui sumus, et convivemus ; si sustinemus, et conregnabimus.8889 Itaque, qui internam consolationem jam cupit gustare, et demum æternam beatitudinem possidere, qui Christo vult conformari in gloria, modo non aspernetur pati convitia, aspera et adversa, imo glorietur in talibus, sicut nos hortatur beatissimus Petrus : Communicantes Christi passionibus gaudete, ut in revelatione gloriæ ejus gaudeatis ;90 et Paulus : Semper mortificationem Jesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Jesu manifestetur in carne nostra mortali.91 — Et sequatur me, qui descendi de cœlo, non ut facerem voluntatem meam, sed ejus qui misit me.92

Hæc itaque observare, est religiosorum, qui se ipsos Deo totaliter velut in holocaustum in sua professione obtulerunt, nil sibi de se ipsis proprium reservantes : qui si quod voverunt, digne impleverint, optimi sunt ; si autem implere neglexerint, pessimi comprobantur.93

Quod autem abnegatio ista et propriæ crucis portatio quotidiana sint assumendæ, consequenter Christus ostendit. Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet illam. Verbum hoc per se sumptum, dupliciter potest intelligi; sed quia mox subditur, Nam qui perdiderit animam suam propter me, salvam faciet illam, sensus litteralis est iste : Qui voluerit animam suam salvam facere, id est, in præsenti voluerit eam in propriis voluntatibus desideriisque nutrire et conservare, seu carnalem salutem sortiri, vel a mortis temporalis eripere pœnis, fugiendo martyrium, perdet illam, id est, damnationi æternæ obnoxiam faciet, perditamque in futuro comperiet : ita quod mortem temporalem pro justitia fugiens, mortem incurret æternam ; et carnalem prosperitatem amplectens, veram amittet salutem. Hinc communiter dicitur, quod impossibile sit nunc cum mundo gaudere, et postea cum Christo regnare. Econtrario autem subjungitur : Nam qui perdiderit animam suam, id est, in præsenti voluntates et concupiscentias ejus mortificaverit, instar Pauli, qui dixit, Vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus94, seu pœnis mortis exposuerit eam, ita ut vita præsenti ac sensitiva privetur, propter me, id est amore mei, et finaliter propter me, ut me summæ felicitatis objectum in æternum possideat, salvam faciet illam, id est, ad veram perducet salutem, et per mortem seu mortificationem temporalem pertinget ad vitam gloriæ æternalem. Huic simile est quod in Joanne loquitur Christus : Qui amat animam suam, perdet eam; et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam æternam custodit illam.95

Porro quod dictum est, Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet illam, per se acceptum potest et ita exponi : Qui voluerit eam in futuro vere facere salvam sive beatam, perdet eam, id est, in sæculo isto afflictionibus seu pœnis mortis exponet. Per tribulationes enim pervenitur ad requiem, juxta illud Psalmistæ : Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium ; itemque : Quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas ! et conversus vivificasti me. Unde Judith ait : Omnes qui placuerunt Deo, per multas tribulationes transierunt fideles; illi autem qui tentationes non susceperunt in timore Domini et in patientia sua, exterminati sunt.96 Insuper, quod sic temporaliter perdenda est anima ut in æternum salvetur, Christus subjungit : Quid enim proficit homo, si lucretur universum mundum, id est, totius mundi hujus delicias, divitias et honores acquirat, et temporalia cuncta possideat, se ipsum autem perdat, id est, damnationem æternam mereatur atque incurrat, et detrimentum sui faciat, id est, bonis gratiæ privetur in sæculo isto, et donis gloriæ in futuro, sicque se ipsum spiritualiter quasi nihilum faciat et inane, spiritualium detrimentum seu carentiam incidendo ? quasi dicat : Talis non proficit, sed ineffabiliter deficit ; et quanto videtur felicior præsentia obtinendo, tanto exstat miserior, vilior et pauperior, spiritualibus bonis carendo, æterna quoque supplicia promerendo. Unde, quanto anima corpore consistit præstantior, tanto plus eligenda ac obtinenda sunt bona ipsius, videlicet virtutes ac dona Spiritus Sancti, felicitasque æterna. Sed et omnis delectatio vana vitæ præsentis cum indicibili aspernatione vitanda est, amore cœlestium gaudiorum. Denique ista auctoritas applicari solet contra quosdam qui zelum animarum habere videntur, sed non secundum veram discretionem : qui circa aliorum conversionem seu profectum in tantum se occupant, ut negligent semetipsos. Qui contra caritatis ordinem agunt, quia tenetur homo post Deum præcipue amare se ipsum et propriæ providere saluti, atque in primis implere quod ab ipso exigit Deus. Unde et caritas dicitur incipere a se ipsa. Deinceps Christus per comminationem pœnæ inducit ad observantiam prædicto-97

26 rum. Nam qui me erubuerit et meos sermones, id est, ex pudore mundano et vitioso omiserit confiteri me et dogmata mea, verecundans publice confiteri coram adversariis fidei atque justitiæ, se in hominem crucifixum credere, in illo sperare, eumque adorare; verecundans etiam confiteri ea quæ christianæ sunt fidei, ut quod Deus est unus et trinus, quod Unigenitus Dei est incarnatus ac crucifixus, quod Christus in unitate personæ est Deus et homo, quod futura sit resurrectio mortuorum: quæ interdum confiteri, fuit se irrisioni innumerabilium incredulorum atque crudelium tyrannorum exponere; hunc Filius hominis erubescet, id est, per modum erubescentis se circa illum habebit, eum abjiciendo, quasi verecundaretur de ipso: sicut et paterfamilias servum impium nominare dedignatur, et ad se pertinere verecundatur asserere; quum venerit in majestate sua, id est in magna et summa sua potestate, virtute et gloria, et Patris, id est in præfata majestate divina, quæ sibi et Patri, haud dubium quin et adorando Spiritui Sancto, una est et communis, et angelorum, id est cum potenti et maximo angelorum exercitu: quod erit in die judicii, quando Christus in majestate et gloria, omnium Beatorum vallatus agminibus, descendet ad judicandum vivos et mortuos, ut infra clarius describetur. Tunc nempe reprobos dijudicabit, repellet, damnabit.

Vel, quod ait, In majestate sua, potest98 ad glorificatam suam humanitatem, ejusque creatam referri potentiam, omni alii creatæ potestati prælatam. Non enim in secundo adventu venturus est in humilitate, passibilitate et infirmitate, sicut in primo adventu, dum venit ut judicaretur; sed in humanitate glorificata, impassibili, præpotenti, ut judicet. Sic itaque veniet in majestate sua creata, humana, et Patris, id est etiam in majestate divina sibi ac Patri communi: et tunc Deus et homo ab omnibus esse scietur; non tamen ejus divinitas a reprobis per speciem cognoscetur; et angelorum, quia hæc majestas illorum asseritur, in quantum ei deserviunt. — Potest quoque ita intelligi : Quum venerit in majestate sua, id est, quum post suam passionem, resurrectionem et ascensionem apparuerit, atque resederit in regno suo cœlesti ac glorioso, quod etiam est regnum Patris ut principis, et angelorum ut civium ac servorum. Ex tunc enim Christus in natura humana perfecte glorificata cœpit particulare exercere judicium. — Insuper exponi potest hoc modo : Quum venerit, id est, esse innotuerit, in majestate sua, id est in vera deitate ac majestate divina, tanquam Deus verus, æternus, immensus.99 Christus quippe usque ad Spiritus Sancti missionem et publicam Apostolorum prædicationem, non cognoscebatur esse verus Deus a viatoribus, nisi paucissimis; sed misso Spiritu Sancto, per Apostolorum prædicationem cœpit hoc innotescere multis. Est autem consuetudo Scripturæ, ut aliquid tunc fieri esse seu venire dicatur, dum manifestatur.

Circa hæc quæritur, utrum, et quando, ac qualiter confessio fidei necessaria sit ad salutem. Ad hoc Thomas in secunda secundæ respondet: Quum fidem confiteri sit quid affirmativum, non cadit nisi sub præcepto affirmativo. Præcepta autem affirmativa obligant semper, sed non ad semper: imo obligant solum pro loco et tempore, atque secundum alias circumstantias ad virtutum opera requisitas. Hinc fidem confiteri tunc solum est de necessitate salutis, quando per hujus actus omissionem honor Deo debitus ei subtraheretur, aut proximorum utilitas. Si autem fides videtur periclitari, tunc quilibet tenetur fidem publice confiteri; si vero ex confessione fidei oriatur major seditio, aut infidelium irrisio, et nulla proximorum utilitas, tunc non esset laudabile fidem confiteri, ne canibus sanctum detur.

Sed quoniam ardua sunt quæ Christus de sui imitatione cruciformi, et toleratione martyrii, abnegationeque sui præmonuit seu præcepit, consequenter promissione

27 quadam solatii, et remuneratione in vita præsenti, ad illa inducit. Dico autem vobis vere : Sunt aliqui hic stantes, et meum sermonem hunc audientes, qui non gustabunt, hoc est, non experientur aut sentient, mortem naturalem et corporalem : quæ a Sanctis fertur gustari, quia tam cito eis pertransit, et quasi vitæ æternæ ingressum eam suscipiunt; donec videant regnum Dei, id est militantem Ecclesiam in sæculo isto inclyte exaltatam, innumerabiliter quantum ad supposita credentia multiplicatam, et per quatuor plagas terræ diffusam. Quod non solum ante B. Joannis evangelistæ mortem constat impletum, sed et ante Petri et Pauli occisionem : quod alibi satis monstravi. Et ipsemet Paulus ad Colossenses testatur :100 Evangelium pervenit ad vos, sicut et in universo mundo est; et rursus, Evangelium prædicatum est in universa creatura quæ sub cœlo est.101 Sic exponit Gregorius. Ambrosius vero et Theophilus sic exponunt : Donec videant regnum Dei, id est gloriam in qua justi erunt. Hoc autem dixit de sua transfiguratione, quæ forma erat gloriæ futuræ in regno cœlesti. Sunt aliqui hic stantes, videlicet Petrus, Jacobus et Joannes, qui non attingent mortem, donec tempore transfigurationis meæ, videant in qua gloria erunt qui me confitentur. Glorificatio etenim illa corporis Christi, similitudo et signum fuit gloriæ quam in regno cœlesti habitura sunt corpora electorum. Itaque ex perceptione præsentium munerum, certa effecta est exspectatio futurorum.

Footnotes

  1. Matth.x,1. ↩

  2. Art. xiv, in fine. ↩

  3. Ps. LXXI, 18. ↩

  4. IV Reg. II, 9. ↩

  5. Marc. VI, 7. ↩

  6. Ps. XVIII, 6. ↩

  7. Matth. VII, 14. ↩

  8. *Matth. x, 11.* ↩

  9. *Eccl. xxix, 31.* ↩

  10. *Joann. xv, 22.* ↩

  11. *1 Cor. ix, 25.* ↩

  12. *1 Tim. vi, 8.* ↩

  13. *Matth. x, 11.* ↩

  14. Ezech. xxxiv, 2 et seq. ↩

  15. Marc. vi, 12, 13. ↩

  16. IV Reg. I, 9 et seq. ↩

  17. Marc. VI, 14. ↩

  18. Matth. XIV, 2; ↩

  19. Joann. iv, 2. ↩

  20. Matth. xiv, 2. ↩

  21. Luc. vi, 16. ↩

  22. Luc. III, 1. ↩

  23. IV Reg. II, 11. ↩

  24. Matth. xiv, 12, 13; ↩

  25. Joann. i, 44. ↩

  26. II Reg. i, 16. ↩

  27. Marc. vi, 31. ↩

  28. Marc. vi, 30, 31. ↩

  29. Matth. xiv, 15. ↩

  30. Joann. vi, 9. ↩

  31. Matth. xiv, 21. ↩

  32. Num. 1, 3. ↩

  33. Marc. vi, 44; ↩

  34. Joann. vi, 10. ↩

  35. Joann. vi, 5-9. ↩

  36. Marc. vi, 40. ↩

  37. Jacob. 1, 17. ↩

  38. Gen. 1, 22. ↩

  39. In Joann. art. xvi. ↩

  40. I Joann. ii, 6. ↩

  41. Ps. LXXIX, 6. ↩

  42. Ps. CI, 5. ↩

  43. Eccli. XV, 3. ↩

  44. Jer. III, 15. ↩

  45. I Tim. IV, 12. ↩

  46. I Cor. XI, 27. ↩

  47. I Thess. V, 17. ↩

  48. Rom. VIII, 18. ↩

  49. In Joann. VI, 13. ↩

  50. II Cor. I, 3, 4. ↩

  51. Ps. XXX, 20. ↩

  52. Matth. VI, 6. ↩

  53. Joann. VI, 15. ↩

  54. Matth. XVI, 14. ↩

  55. Joann. VII, 40, 41. ↩

  56. Joann. VI, 14. ↩

  57. Matth. XVI, 13. ↩

  58. Marc. VIII, 27. ↩

  59. I Cor. I, 24. ↩

  60. Joann. I, 42. ↩

  61. vers. 8. ↩

  62. Matth. XVI, 16. ↩

  63. Joann. XII, 42. ↩

  64. Joann. xvii, 17 et seq. ↩

  65. Marc. VIII, 30. ↩

  66. Joann. X, 30. ↩

  67. Ibid. 29. ↩

  68. Joann. V, 19. ↩

  69. Marc. viii, 26. ↩

  70. Marc. I, 26-36. ↩

  71. Sap. viii, 1. ↩

  72. Joann. xv, 22. ↩

  73. I Cor. u, 8. ↩

  74. Luc. xxii, xxiii. ↩

  75. Joann. xvii, 24. ↩

  76. Galat. v, 24. ↩

  77. Il Cor. xi, 29. ↩

  78. Rom. xii, 15. ↩

  79. Luc. 1, 74, 75. ↩

  80. Matth. xxiv, 13. ↩

  81. Matth. vii, 14. ↩

  82. Deut. xxiii, 23. ↩

  83. Eccle. v, 3. ↩

  84. Galat. u, 19. ↩

  85. Luc. xiv, 33. ↩

  86. Ibid. 26. ↩

  87. II Cor. i, 5. ↩

  88. II Tim. ii, 11, 12. ↩

  89. II Tim. ii, 11, 12. ↩

  90. I Petr. iv, 13. ↩

  91. II Cor. iv, 10, 11. ↩

  92. Joann. vi, 38. ↩

  93. Galat. ii, 19. ↩

  94. Galat. II, 20. ↩

  95. Joann. XII, 25. ↩

  96. Judith VIII, 23-25. ↩

  97. Rom. X, 2. ↩

  98. Luc. xxi, 27. ↩

  99. Matth. vii, 6. ↩

  100. Coloss. 1, 6. ↩

  101. Coloss. 1, 23. ↩

Chapter 24 of 51