Articulus 25
ELUCIDATIO RESIDUÆ PARTIS HUJUS NONI CAPITULI : OMNIBUSQUE MIRANTIBUS IN OMNIBUS QUÆ FACIEBAT, ETC.
QUOD in Ecclesiastico sapienter consulitur, Christus se implesse ostendit, qui omnibus ipsum magnificantibus, futuram suam passionem et aspernationem attendit, suisque prædicit Apostolis, sicut Evangelista prosequitur.1 Omnibusque mirantibus in omnibus quæ faciebat, id est, universis miracula ejus videntibus, admirantibus de cunctis mirabilibus quæ agebat : quia non minus admirabilis fuit modus agendi quam facta ejus mirifica, eo quod tam potestative ac imperiose egit miracula ; dixit ad discipulos suos, puta Apostolos, quibus tanquam familiaribus et amicis sua revelavit secreta ; quibus et dixit, Vobis datum est nosse mysterium regni Dei :2 Ponite vos in cordibus vestris, non libris tantum, ut multi, nec tantum in cordibus aliorum, ut illi qui prædicant quæ non implent, sermones istos, et eos tanquam depositum custodite, utpote mysterium passionis.3
Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum, hoc est sensualitatem sequentium. Unde quod ait hic, Hominum, sonat in vitium, sicut quum ait Apostolus : Quum sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis ?4 Interdum vero in Scripturis hoc nomen, Homo, sonat in bonum, et virtutem insinuat, ut quum Paulus testatur : Si secundum hominem, id est rationabiliter, ad bestias pugnavi Ephesi, hoc est, contra homines bestiales disputavi in Epheso.5 Ratio vero hujus diversitatis est, quoniam licet homo a rationali perfectione speciem sortiatur : ita ut proprie dicatur homo, qui rationem sequitur ; et humanum, quod pium et rationabile est : nihilo minus major pars hominum, non rationem, sed sensualitatem, seu concupiscentias ceterasque ejus passiones sectatur : ita ut homo appelletur, qui carnalis est ; et humanum, quod erroneum exstat ac fragile, quemadmodum dicimus, Humanum est deficere et peccare.
At illi ignorabant, id est, non intelligebant, verbum istud, et erat velatum ante eos, id est, intellectibus eorum fuit occultatum atque ignotum. Hoc est velamen ignorantiæ, de quo dicit Apostolus : Velamen super cor Judæorum positum est. Ut non sentirent illud, id est, sensum verborum istorum non gustarent, nec penetrarent. In quo magna eorum simplicitas innotescit, quum Prophetæ tam evidenter Christi prænuntiaverint passionem, ipseque Christus eam tam præclare prædiceret. Non enim solum protulit verba quæ
Lucas hic recitat, sed ut Matthæus et Marcus habent, verbis his addidit : Et occident eum, et tertia die resurget. Sed notanda sunt verba Bedæ dicentis : Hæc ignorantia discipulorum non tam de tarditate quam de amore nascitur : qui carnales adhuc et mysterii crucis ignari, eum quem Dei Filium cognoverunt, occidendum credere non valebant. Et quia per figuras atque parabolas loqui solebat, etiam quæ de sua traditione prædixit, figuraliter aliud significare putabant. Sed his videatur contrarium, quod in Matthæo scriptum est, Et contristati sunt vehementer, scili-
45
II Cor. iii, 15.6
Matth. xvii, 22 ; Marc. ix, 30.
Matth. xvii, 22. cet, auditis his verbis : quod non fuisset, nisi intellexissent eum de sua passione hæc loqui. Ad quod respondendum videtur, quod quidam eorum aliqualiter intelligebant hæc verba, quamvis non plene : nam et paulo ante Petrus, Jacobus et Joannes audierunt in monte Moysen et Eliam de Christi passione conferre.
Et timebant eum interrogare de hoc verbo, id est, quid sermo iste significaret. Cujus causam expositores assignant, quia jam ante audierunt Petrum dure increpari a Christo se occidendum prænuntiante, eo quod persuaderet oppositum, dicens : Domine, propitius esto tibi, nam hoc non erit.7 Propter quod audivit a Christo :8 Vade retro me, satana; non sapis ea quæ Dei sunt, sed quæ hominum. Itaque, si ista de causa, timebant Christum interrogare de intellectu verborum istorum, apparet quod utique consideraverunt eum de passione sua profari. Ad quod puto dicendum, quod quidam eorum suspicabantur hoc ipsum, sed dubii erant, non intelligendo plenarie : ideo cupiebant interrogare, sed formidabant redargui.
Intravit autem cogitatio in eos, quis eorum major esset, id est, de hoc cogitare cœperunt, vel ex diabolica suggestione, ut aliqui dicunt, vel ex vanitate infirmitatis humanæ : fuitque istud tentatio quædam ambitionis, quia de prælatione solliciti sunt mente. Et ut ait Chrysostomus, Christus sæpe permisit discipulos suos in cogitando, loquendo et operando errare, ut ex illorum errore occasionem accipiat docendi regulam æquitatis. Ait quoque Cyrillus : Multipliciter insidiatur diabolus diligentibus optimam vitam, et quos per carnales illecebras superare non potest, per desiderium vanæ gloriæ molitur dejicere.
Porro, hujus tentationis occasio fuit, secundum Theophilum, quia dæmoniacum prædictum curare nequibant : eis de hoc altercantibus, et uno dicente, Non propter meam impotentiam, sed alterius, curari non potuit : ut ex hoc accensa contentio fuerit, quis eorum major esset. Chrysostomus aliam causam assignat, dicendo quod audita morte Magistri sui, cœperunt cogitare quis illo occiso eis deberet præesse. Alii alias tradunt causas : quia videlicet novem Apostoli viderunt tres seorsum in montem ductos, humanum quid passi sunt; et item quia videbant Petrum præceteris in multis honorari a Christo. Unde et sæpe hanc tentationem incurrerunt. Nam primo, de ea cogitaverunt, ut dicitur hic. Secundo, de ea disputaverunt, juxta illud Marci : Interrogavit eos, Quid in via tractabatis? At illi tacuerunt : siquidem inter se disputaverant, quis eorum esset major.9 Tertio, disputatam Christo determinandam proposuerunt, secundum illud Matthæi : Accesserunt discipuli ad Jesum dicentes, Quis, putas, major est in regno cœlorum?10 Et non obstante eorum increpatione et Christi responsione ac informatione, adhuc quarto etiam in Cœna novissima contenderunt de ista materia, sicut infra habetur : Facta est contentio inter eos, quis eorum videretur esse major.11 — C Tantam autem imperfectionem sapientiæ ac virtutum permisit Christus suis carissimis inesse discipulis, puta Apostolis, non sine maxima dispensatione ac rationabilissima atque utilissima causa. Ex hoc enim fides christiana potissimum confirmatur, quod primi illi prædicatores ipsius, usque post sui occisionem Magistri tantæ imperfectionis fuerunt, et subito tantæ perfectionis in omni sapientia, virtute, atque constantia sunt effecti, ut certissimum est non nisi divinitus fieri potuisse. Postremo, etiam inter pauperes Christi, inter eos qui mundo per vota solennia abrenuntiaverunt, inter claustrales, ista ambitionis stultitia invenitur : ex qua demum, secundum Gregorium, culpæ innumerabiles oriuntur. Quam nisi religiosus funditus exstirpaverit, sciat se parum aut nihil profecturum, et nunquam ad veram perfectionem venturum. Tantam ergo insaniam, velut infinitam amentiam, ac totius profectus venenum, prorsus abjiciamus.
At Jesus videns, visu mentali, cogitationes cordis illorum : quas vidit, tam per intellectum divinum et increatum, quam per intellectum humanum; apprehendit puerum, et statuit illum secus se. Puerum illum quidam dicunt fuisse S. Martialem, unum de septuaginta duobus discipulis. Et ait illis, volens interiora illorum sanare, ignorantiam informare, virtutes inserere, Jesus, qui cogitata illorum cernendo, et verbo et facto se ea vidisse probando, Deum se esse monstravit : quia et Salomon, et Petrus in Actibus ait, Tu, Domine, solus nosti corda omnium.1213
Quicumque susceperit puerum istum, id est, hospitaverit, seu caritative tractaverit hunc puerum innocentem, seu quemcumque pauperem designatum per ipsum, in nomine meo, id est ideo quia fidelis est, pertinensque ad me, atque ob meum amorem, et ad honorem nominis mei (sicut docet Apostolus : Omnia quæcumque facitis in verbo vel opere, omnia in nomine Domini nostri Jesu Christi facite, gratias agentes Deo Patri per ipsum*), me recipit,* quia tam gratum est mihi, ac si meæ personæ id fieret, mihique reputo factum :14 juxta illud Matthæi, Quamdiu uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis.15 Et quicumque me recipit, modo jam dicto, vel etiam per spiritualem inhabitationem, et obedientialem subjectionem, recipit eum qui me misit, videlicet Deum Patrem, et ejus gratiosam inhabitationem. Pater quoque honorem Filio suo exhibitum sibi arbitratur impensum. Filius etiam protestatur : Ego et Pater unum sumus. Et apud
Joannem loquitur : Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum ;16 et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus.17 Itaque Deum recipimus, dum famulos et pauperes ejus suscipimus propter ipsum, quia tunc caritatem et gratiam, seu caritatis et gratiæ incrementum meremur : caritatem autem et gratiam, seu earum augmentum suscipiendo, Deum suscipere dicimur. Deus quoque sibi reputat factum, quod ex caritate fit suis pauperculis ac ministris : imo et injuriam eis illatam sibi judicat factam, quemadmodum per Zachariam fatetur :18 Qui tetigerit vos, tanget pupillam oculi mei. Et in Proverbiis Salomon ait :19 Qui calumniatur egentem, exprobrat factori ejus. — His verbis docet Christus, non prælationem, sed humilitatem et paupertatem esse quærendam.
B Potest autem et ita exponi : Quicumque susceperit puerum istum in nomine meo, id est, proprietates et formam hujus innocentis juvenis propter me in se acceperit, imitatusque fuerit, me recipit, id est, me spiritualiter induit, et mihi vere unitur, placet ac incorporatur :20 sicut ait Apostolus, Induimini Dominum Jesum Christum. Quicumque autem ita me recipit, recipit eum qui me misit, quia in eo Pater per gratiam magnam manet. — Præterea, Christo secundum humanitatem competit mitti, non solum a Patre, sed etiam a Spiritu Sancto, imo et a tota superbenedicta Trinitate, videlicet etiam a semetipso secundum quod Deus est, ut dictum est supra. Unde apud Isaiam loquitur Christus : Et nunc Dominus misit me, et Spiritus ejus.21
C Deinde præinductum verbum Christus corroborat. Nam qui minor est inter vos omnes, id est ceteris humilior, et minorem seu viliorem se reputans, aut profundius se ipsum Deo subjiciens, hic major est, id est perfectior, seu in gratiæ donis sublimior. Deus enim humilibus dat gratiam : et tanto majorem, quo plus humiliaverint semetipsos.22 Se enim humiliando et Dei omnipotentiæ substernendo, ad suscipienda gratiarum charismata mentes suas dignificant et coaptant. Ideo Petrus hortatur : Humiliamini sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis.23
His humilitatis auditis præconiis, Joannes quemdam reprehendisse se sciens, et non satis humiliter se hoc fecisse metuens, dixit quod subditur. Respondens autem, id est, ad verba Christi convenienter correspondenterve loquens, Joannes, dixit:
Præceptor, vidimus quemdam in nomine tuo, id est per invocationem, adjurationem, seu expressionem nominis tui seu tuæ personæ, ejicientem dæmonia. Tales fuerunt, de quibus in Actibus legitur, qui dixerunt : Adjuro vos per Jesum quem Paulus prædicat.24 Et prohibuimus eum hoc amplius facere tanquam indignum, quia non sequitur nobiscum, id est, te cum nobis non sequitur, vel corporaliter communicando, vel spiritualiter omnia relinquendo, vel modo utroque.
Et ait ad illum Jesus : Nolite prohibere illum aut similes ipsi a tali officio. Qui enim non est adversum nos, pro nobis est, id est, qui aliquid docet aut agit quod non est doctrinæ meæ contrarium, in quantum hujusmodi est, pro nostra est parte; nec a tali actu est prohibendus, quia et una veritas confirmatur per aliam. Sic et iste, quia in nomine meo dæmonia ejicit, nomen meum glorificat, et per consequens de me mala loqui vix potest. Unde in Marco legitur Christus dixisse : Nemo est qui faciat virtutem in nomine meo, et possit cito malum loqui de me.25 Porro dæmones ejicere, sicut et infirmitates miraculose curare, ac prophetare, est donum gratiæ gratis datæ : ideo bonis malisque commune, nec requirit dignitatem vitæ in eo qui agit.26 Ideo super illud Matthæi, Multi dicent mihi in die illo, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus? asserit Glossa : Miracula facere, prophetare, et dæmones ejicere, interdum non est meritum illius qui hæc operatur; sed invocatio nominis Christi hoc facit, ad condemnationem invocantis, vel ad utilitatem eorum qui vident vel audiunt; et licet despiciantur qui faciunt, Deus tamen, cujus invocatio hoc principaliter facit, honoratur.
Porro, si Joannes illum putavit prohibendum ab ejectione dæmonum, quia corporaliter non venit post Christum sicut Apostoli, erroneum fuit, quum nec Joannes Baptista ita secutus sit Christum. Alibi tamen ait Salvator :27 Qui non est mecum, contra me est. Sed hoc de corporali præsentia intelligendum non est, sed de spirituali consensu. Hinc itaque dicit Beda : In hæreticis et malis Catholicis, communia sacramenta, in quibus nobiscum sunt, detestari et prohibere non debemus, quamvis Dominum non nobiscum sequantur. Denique philosophi et Sarraceni multa dicunt consona fidei nostræ; et Paulus apostolus, quorumdam poetarum testimonia ad confirmationem suorum assumit dictorum.2829 Sic et sapientium illarum Sibyllarum testimonia, ad superabundantem fidei roborationem a sanctis Patribus allegantur.
Factum est autem quum complerentur, hoc est appropinquarent, dies assumptionis ejus, id est tempus passionis, seu ascensionis. Tempus autem passionis, tempus assumptionis vocatur, quia per passionem de mundo fuit ad Patris dexteram assumendus, juxta illud Joannis :30 Ante diem festum Paschæ, sciens Jesus quia venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad Patrem. Et infra loquitur : Nonne sic oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam?31 Et ipse faciem suam firmavit, id est, stabiliter situaliterque direxit; nec huc atque illuc divertit, sed mente constanti ac imperterrita, Jerusalem versus iter arripuit, sicut subjungitur : ut iret in Jerusalem : quia ibidem mysterium passionis fuit complendum, et ibi verus Agnus exstitit offerendus, ubi agnus typicus immolabatur.
Et misit nuntios ante conspectum suum, videlicet Jacobum et Joannem. Et euntes nuntii isti, sicut eis Magister præcepit, intraverunt in civitatem Samaritanorum : cujus nomen hic non explicatur, sed fuit civitas aliqua sibi in via occurrens; et dicunt nonnulli, quod fuit metropolis regionis Samariæ, quæ appellatur Samaria, quia Samaria interdum est nomen urbis, interdum regionis; ut pararent illi, videlicet suo Magistro ingressum sive hospitium, et Samaritanos exhortarentur ad suscipiendum Christum et ejus doctrinam : quemadmodum sequenti capitulo legitur, quod septuaginta duos discipulos misit binos et binos, in omnem civitatem et locum quo erat venturus.32
53
Et non receperunt eum Samaritani : vel sic, quod in urbem eorum non introivit, ut dicit Theophilus ; vel, quod ei nec reverenter occurrerunt, nec audientiam neque hospitium præbuerunt ; quia facies ejus erat euntis in Jerusalem, id est, vultus sui dispositione prætendebat se Jerusalem versus proficisci. Vel Samaritani hoc perceperunt, ideo eum suscipere renuebant :
Primo, ut asserit Beda, quoniam Samaritani non coutebantur Judæis, ut patet in Joanne :33 sicut nec Ægyptii, juxta illud, Illicitum est Ægyptiis comedere cum Hebræis.34 Secundo, quia Samaritani detestabantur pergentes in Jerusalem causa orationis, dicentes debitum orationis locum apud eos consistere. Propter quod mulier Samaritana objecit Christo, dicens :
Patres nostri adoraverunt in monte hoc, et vos dicitis quia Jerosolymis est locus ubi adorare oportet.35 Porro Salvator cuncta prænoscens, quamvis præsciret Samaritanos nec se nec suos nuntios recepturos, misit tamen ad eos, quoniam quantum in se fuit, voluit plebem illam ad meliora allicere : sicut et ipse prædicavit plurimis Judæorum, quos ex sua prædicatione scivit pejores futuros.
54
Quum autem vidissent Jacobus et Joannes Samaritanorum hanc culpam, dixerunt : Domine, vis dicimus, id est, placet tibi ut dicendo agamus, ut ignis descendat de cœlo aerio, virtute divina, et consumat illos, propter tantum eorum excessum in te ?
Secundum Ambrosium, dixerunt hoc bono zelo et amore justitiæ, scientes hoc ipsi Phinces ad justitiam reputatum, quod fornicantes transfodit, atque Eliæ, quod ignem de cœlo impetravit ad suæ vindictam injuriæ, vel potius ad punitionem peccati deridentium ipsum.363738 Sed Beda affirmat Apostolos adhuc rudes ista dixisse affectu vindictæ. Hoc quoque præsumptionis fuisse videtur, quod ipsi adhuc tantæ imperfectionis exsistentes, potestatem et imitationem tam perfecti viri ac præclarissimi vatis, puta Eliæ, usurpant : cui tamen postea in sapientia, potestate, ac perfectione nequaquam minores fuerunt.
55
Et conversus, id est, vultum ad eos dirigens, seu ab allocutione pia ad increpationem rigorosam se vertens, increpavit illos, et dixit : Nescitis cujus spiritus estis, hoc est, quo spiritu moveamini non pensatis, videlicet an Spiritu Sancto, vel proprio ; seu propriæ animæ dispositionem non advertitis, propria passione fuscati, et arbitrantes vos bono dicere zelo, quod dicitis zelo indiscreto, seu vitioso, aut passionato ac perturbato. Passiones quippe rationis obscurant judicium, et irato apparet quod omnia liceant sibi quæ passio suggerit. Ideo Seneca loquitur : Ira scenti tibi, id est, dum irasceris, nihil tibi volo licere, quia dum irasceris, omnia tibi putas licere. Isti autem Apostoli, quia personaliter missi fuerunt ad Samaritanos, et quoniam consanguinei fuerant Christi, ad præcipuam suam familiaritatem admissi, idcirco præ ceteris Apostolis pro Christo zelati sunt, et ita locuti.
56
Filius hominis non venit animas perdere, corporalem vitam exstinguendo, et animas in peccatis mortalibus exsistentes protinus a corpore avellendo atque damnando, dum homines peccant : idcirco non vult suam injuriam mox ulcisci : cujus patientiam mansuetudinemque sectari debent ejus discipuli ; sed salvare, earum pœnitentiam longanimiter exspectando, imo et ad pœnitentiam eas hortando per se ipsum et suos ministros. Huic simile est illud Joannis : Non misit Deus Filium suum ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.39 Et Paulus : Christus, inquit, venit in hunc mundum peccatores salvos facere.40 Hinc ait Ambrosius : Non semper in eos qui peccaverunt, est vindicandum : quia nonnunquam amplius prodest clementia, tibi ad patientiam, et lapso ad correptionem, sicut et ipsi Samaritani post Christi ascensionem celeriter crediderunt, ut in Actibus habetur.41 Insuper Titus testatur :42 Christus contra Samaritanos non commovetur, ut ostenderet quia non habet ultionis studium virtus perfecta, nec ulla est iracundia, ubi plenitudo est caritatis, nec excludenda est infirmitas, sed juvanda : procul sit a religiosis indignatio, procul sit a magnanimis cupiditas ultionis.
Factum est autem, ambulantibus illis, videlicet Jesu et ejus discipulis, in via, dixit quidam ad illum. Sicut ex his quæ per Matthæum scripta sunt, comprobatur, istud non accidit statim post immediate præhabita :43 ideo Lucas non exprimit tempus, nec viam determinat, insinuans se ordinem historiæ non servare. Sequar te quocumque ieris, hoc est, tibi in omnibus adhærebo, in prosperis et adversis.44 Sed non sincero ac simplici corde hoc dixit, sed falso ac ficto, sicut ex Christi responsione elicitur.
Et ait illi Jesus, cordium secreta contemplans : Vulpes foveas habent, et volucres cœli aerii nidos : quod ad litteram planum est, quoniam vulpes in antris suis morantur, et aves in nidis prolificant ; Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet, hoc est, pauperrimam in hoc mundo vitam elegi, ita quod nec domicilium habeo proprium, nec aliquod temporale reclinatorium. Ex qua ratione elicitur, quod vir iste perversa intentione Christum accessit. Vidit quippe quod Christus discipulis suis potestatem contulit faciendi miracula : ideo voluit fieri ejus discipulus, saltem per corporalem imitationem, ut et ipse potestatem a Christo adipisceretur præfatam, atque per ejus usum honores ac mundi divitias obtineret ; vel, ut Christum induceret ad plurimorum curationem, sicque ab illis lucra requireret, sicut Giezi a Naaman Syro. Simili intentione Simon magus locutus est Petro atque Joanni :45 Date mihi hanc potéstatem, ut cuicumque manum imposuero, accipiat Spiritum Sanctum.46 Denique, secundum Matthæum, simulator iste fuerat scriba : unde per suam peritiam confidit se plurima lucraturum. Sed Christus ei verba respondit inducta, tanquam dicat : Quum tantæ sim paupertatis, quid quæris me sequi ob congregandas divitias ? Vel dicit hoc ista intentione : Si vis me sequi, oportet te paupertatem meam voluntariam sponte sectari, omnemque cupiditatem vitare.
Quæritur, quomodo dicat Salvator nil se in hoc sæculo possidere, quum tamen apud Joannem protestetur : Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus. Sed et virgo Maria, quæ parentibus suis unica fuit ex parte patris, domum et opes ab eis accepit. Et respondendum, quod Christo secundum naturam assumptam, ab incarnationis exordio data fuit a Patre potestas atque dominium super omne creatum, sed potestate hac usus non est quantum ad actualem temporalium possessionem et usum ; imo vitam elegit pauperrimam : Primo, ut suæ inopiæ merito bonis gratiæ in præsenti et bonis gloriæ in futuro ditemur. Propter quod ait Apostolus : Quum dives esset, propter nos egenus factus est, ut ejus inopia divites essemus.47 Item, ut non solum verbis, sed et factis, futuram vitam doceret quærendam : quod maxime egit, omnia temporalia perfectissime contemnendo. Rursus, ut viam perfectionis verbo et opere prædicaret, ipse quoque cœpit facere et docere.48 Quoniam ergo omnium mundanorum ac transitoriorum venit docere contemptum, decuit eum omnia illa plenissime abdicare. Hinc Christi paupertatem Jeremias admirans, ait : Quare quasi colonus venturus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum ?49 Postremo, Virgo Christifera, Christo prædicationem suam incipiente, si temporale quid possedit, creditur vendidisse atque pauperibus contulisse. Non enim minus quam Apostoli, qui omnia reliquerunt, implevit consilia Christi.50
Possunt autem verba inducta metaphorice sic exponi : Vulpes, id est simulatores et callidi, foveas habent, hoc est dolositates excogitatas et duplicitates profundas, in quibus latent, suamque abscondunt nequitiam, et volucres cœli, id est ambitiosi et arrogantes, in altum se erigentes, nidos habent, id est prælationes seu dignitates terrenas, in quibus finaliter corde quiescunt, illis magis quam bono incommutabili adhærentes; Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet, in talibus scilicet.
Ait autem ad alterum : Sequere me. Iste alter jam cœpit esse Christi discipulus, secundum Matthæum :51 ideo Christus invitat eum ad sui perfectam sequelam, ut cunctis relictis sibi perfecte adhæreat. Ille autem dixit : Domine, permitte mihi primum ire, et sepelire patrem meum. Ad hoc enim se obligatum putavit præcepto legis, quæ jussit honorare parentes :52 imo mortuos sepelire est unum de operibus misericordiæ, de quo et specialiter ore angelico commendatur Tobias.53 Dixitque ei Jesus : Sine ut mortui in anima per mortale peccatum seu infidelitatem, sepeliant mortuos suos morte naturæ; vel, Mortuos, ea morte qua et illi, ut scilicet tales se invicem opportuno sepeliant tempore. Tu autem vade et annuntia regnum Dei, id est, cœlestis regni beatitudinem prædica. Denique Christus his verbis honorationem et sepulturam parentum, opusque pietatis non vetat simpliciter, sed in casu, ad insinuandum quod omittenda sunt opera minus virtuosa, ut fiant opera virtuosiora, et quod corporalibus ac terrenis præferenda sint spiritualia ac divina, quando necessitas aliud non requirit aut caritas. Ideo dum parentes habere queunt aliunde victum aut sepulturam, non est propter illorum sustentationem aut sepulturam omittendum opus divinum, cœleste ac spirituale, præsertim si magna sit operis hujus necessitas, ita quod ex ejus omissione seu dilatione animæ periclitentur.
Et ait alter ad Jesum : quem alterum quidam dicunt fuisse Christi discipulum, sed imperfectum : Sequar te, Domine, tibi perfecte de cetero adhæsurus; sed permitte mihi primum ire, et renuntiare his quæ domi sunt. Sic et Eliseus ab Elia vocatus : Osculer (inquit) oro te, patrem meum et matrem meam, et sic sequar te.54 Præterea aliqui dicunt, quod iste voluit renuntiare domesticis suis seu cognatis sive parentibus, eis dumtaxat valedicendo, seque ab eis licentiando, et ne quærerent eum; alii dicunt, quod volebat eorum consensum exquirere, et eos super re ista consulere.
Ait ad illum Jesus : Nemo mittens manum suam ad aratrum, hoc est, vitam pœnitentialem, seu meliorem, qua ager cordis excolitur per vitiorum exstirpationem, spiritualemque gratiæ insertionem ac fecundationem, et operum productionem bonorum, aggrediens, et respiciens retro, id est, a bono inchoato deficiens, et mente ad sæcularia rediens, sicut filii Israel corde in Ægyptum reversi sunt, aptus est regno Dei, hoc est dignus felicitate regni cœlestis :55 quia qui perseveraverit usque in finem, salvus erit, et sola perseverantia coronatur.56 Hinc de talibus loquitur Petrus : Melius erat non cognoscere viam justitiæ, quam post agnitionem retrorsum reverti.57 Contigit enim eis illud veri proverbii : Canis reversus ad vomitum; et, Sus lota in volutabro luti. His verbis, ut asserit Gorra, non reprobat Christus actum renuntiandi domesticis, sed periculum eundi ad illos. Ideo quoque Christus hæc ait, ut doceat quam periculosa sit mora serviendi Deo : et præsertim periculosum est redire ad suos, causa consulendi eos super religionis ingressu, nisi forte spirituales exsisterent. Continuandum est ergo opus bonum inceptum, et quæ pro Deo reliquimus, rursus appetere non debemus, ut faciunt ambitiosi et vani, qui quum diu fuerunt in claustro ad officia accenduntur tam fatue, et carnalia quæ reliquerunt pro Christo, rursus visitare, intueri, tractare peroptant. Unde ait et Beda : Si discipulus Dominum secuturus arguitur, quia vel domui renuntiare velit : quid fiet illis qui nulla utilitatis gratia sæpe visitant domos illorum quos habent in mundo? — Vel sic : Nemo mittens, etc., aptus est regno Dei, id est dignus illud aliis prædicare.
Itaque verbis his Christus illos tanquam vere insipientes redarguit, qui propter non necessariam rerum suarum seu parentum, vel aliorum propinquorum dispositionem aut provisionem, omittunt, seu periculose dispendioseque differunt religionis ingressum, aut vitæ perfectionem. Tam ineffabiliter etenim magnum est salutis nostræ negotium, ut omnia vana et frivola sint sine dilatione spernenda, nec aliqua temporis portio est infructuose seu negligenter expendenda. Idcirco ait Scriptura : Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem.58 Subito enim veniet ira illius, et in die vindictæ disperdet te.
Footnotes
-
Eccl. xi, 27. ↩
-
Luc. viii, 10. ↩
-
II Tim. i, 14. ↩
-
I Cor. iii, 3. ↩
-
I Cor. xv, 32. ↩
-
Eccli. xi, 27. ↩
-
Matth. XVI, 22. ↩
-
Ibid. 23. ↩
-
Marc. IX, 32, 33. ↩
-
Matth. XVIII, 1. ↩
-
Luc. XXII, 24. ↩
-
III Reg. viii, 39; ↩
-
Act. i, 24. ↩
-
Coloss. iii, 17. ↩
-
Matth. xxv, 40. ↩
-
Joann. x, 30. ↩
-
Joann. xiv, 23. ↩
-
Zach. ii, 8. ↩
-
Prov. xiv, 31. ↩
-
Rom. xiii, 14. ↩
-
Is. xlviii, 16. ↩
-
Jacob. iv, 6. ↩
-
1 Petr. v, 6. ↩
-
Act. xix, 13. ↩
-
Marc. ix, 38. ↩
-
Matth. vii, 22. ↩
-
Matth. xii, 30. ↩
-
Act. xvii, 28. ↩
-
Tit. 1, 12; ↩
-
Joann. xiii, 1. ↩
-
Luc. xxiv, 26. ↩
-
Luc. x, 1. ↩
-
Joann. IV, 9. ↩
-
Gen. XLIII, 32. ↩
-
Joann. IV, 20. ↩
-
Num. XXV, 7, 8; ↩
-
Ps. CV, 30, 31. ↩
-
IV Reg. I, 10, 12. ↩
-
Joann. III, 17. ↩
-
I Tim. I, 15. ↩
-
Act. VII, 5 et seq. ↩
-
Act. viii, 5 et seq. ↩
-
Joann. III, 35. ↩
-
Matth. VIII, 19 et seq. ↩
-
IV Reg. v, 20 et seq. ↩
-
Act. VIII, 19. ↩
-
II Cor. VIII, 9. ↩
-
Act. I, 1. ↩
-
Jer. XIV, 8. ↩
-
Matth. XIX, 27. ↩
-
59 *Matth. viii, 21.* ↩
-
Exod. xx, 12. ↩
-
Tob. xii, 12. ↩
-
III Reg. xix, 20. ↩
-
Exod. xvi, 2, 3. ↩
-
Matth. x, 22. ↩
-
II Petr. ii, 21, 22. ↩
-
Eccl. v, 8, ↩
Chapter 26 of 51