Articulus 27
PROSECUTIO ELUCIDATIONIS HUJUS DECIMI CAPITULI, AB EO LOCO QUO DICITUR : IN IPSA HORA EXSULTAVIT IN SPIRITU SANCTO.
CHRISTUS hominum amator verissimus, de multiplici gratiæ dono per ipsum a Patre hominibus electis collato, vehementer gavisus est : imo quilibet bonus prælatus de hoc præcipue gloriari, Deoque gratias agere debet, quod subditos suos conspicit virtuosos, et divinæ clementiæ gratiosa munera abundare in eis. Idcirco Joannes dicit : Majorem horum gratiam non habeo, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare.1 Et Paulus discipulorum suorum virtutes commemorans :2 Gratias, inquit, ago Deo super inenarrabili dono ejus. Sic egit et Christus, ut ait Evangelista.
In ipsa autem hora, qua Christus verba immediate præhabita discipulis dixit : quemadmodum potestatem eis dedisset super omnem virtutem inimici, et quod nomina eorum scripta essent in cœlis ; exsultavit in Spiritu Sancto, hoc est, ex motione Spiritus Sancti, qui animam Christi in universis direxit ac gubernavit et movit. Propter quod ab Isaia de ipso prædictum est: Requiescet super eum Spiritus Domini, etc.3 Fuit etenim anima ejus plenissima septemplici dono Spiritus Sancti. Porro, dona Spiritus Sancti faciunt mentem creatam bene atque faciliter dirigibilem seu mobilem a Spiritu Sancto, sicut virtutes morales faciunt appetitum sensitivum prompte mobilem gubernabilemque a ratione. Itaque Jesus, secundum assumptam humanitatem et voluntatem humanam, exsultavit Spiritu Sancto, quia ex affectu seu dilectione procedente a Spiritu Sancto, et item spiritualiter secundum voluntatem Spiritus Sancti. — At vero supergloriosæ et superdignissimæ Trinitatis inimicus, quamvis vilis ac debilis, sacrilegus Arius, dicens Unigenitum Dei puram creaturam, nec in Christo fuisse veraciter animam rationalem, sed loco animæ fuisse ipsum Verbum corpori Christi unitum, hac evangelica auctoritate apertissime reprobatur. Ipse enim reprobus Arius finxit Spiritum Sanctum esse puram creaturam, et a Verbo seu Filio Dei creatum: quo dato, Christus a Spiritu Sancto nullam directionem aut gubernationem, vel perfectionem spiritualem accepisset.
Præterea, contemplandum quod anima Christi a suæ creationis exordio, Deum vidit per speciem, atque in beatificæ fruitionis exstitit gaudio indesinenter. Idcirco, quod in hac hora dicitur exsultasse, non est intelligendum quod ante in gaudio interiori non fuerit; sed interioris gaudii nunc quædam signa foris specialiter demonstravit, ita quod fuit jam quædam solito plenior redundantia internæ lætitiæ in inferioribus sensitivis viribus, et corporali natura ipsius, cujus indicia forinsecus apparebant: ideo Lucas convenientissime asserit, Exsultavit. Exsultatio namque dicitur, quasi extra se saltatio: quando videlicet ex abundantia gaudii interioris, signa lætitiæ foris erumpunt.
Et dixit Jesus, aperiens causam suæ exsultationis: Confiteor tibi, Pater, Domine cœli et terræ. Communiter a Sanctis atque doctoribus assignatur duplex confessio, de qua fatur Scriptura: una est confessio gratiarum actionis et laudis, alia autem est confessio culpæ. Plenius tamen loquendo, hoc adjiciendum, quod sacra Scriptura loquitur de triplici confessione laudabili. Prima est protestatio credendorum: de qua ait Apostolus, Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem;4 et Salvator ait, Qui me confessus fuerit coram hominibus, etc.5 Et ista confessio est actus fidei. Secunda est confessio gratiarum actionis et laudis divinæ, videlicet ipsa laudatio Dei, aut gratiarum actio ei exhibita: et ista est actus latriæ. De qua confessione nunc sermo est; de qua etiam sæpissime habetur in libro Psalmorum, sicut quum dicitur: Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo.6 Tertia est confessio culpæ, videlicet accusatio et enuntiatio propriæ culpæ: et ista est actus pœnitentiæ. De qua Jacobus in sua Canonica scribit:7 Confitemini alterutrum peccata vestra.
Itaque, Confiteor tibi, id est, laudo te, regratior tibi, Pater meus, non per adoptionis gratiam, ut hominum aliorum, sed per veram, æternam, naturalemque generationem, qua me incommutabiliter genuisti in identitate naturæ ex tua substantia: juxta illud Psalmi, Ex utero ante luciferum genui te;8 et rursus, Eructavit cor meum verbum bonum;9 itemque, Dominus dixit ad me, Filius meus es tu, ego hodie genui te.10 Hoc testimonio rursus confusus est sceleratissimus Arius, Filium nec ab æterno fuisse, nec Patri consubstantialem esse dicere ausus. Domine cœli et terræ, hoc est cœlestium atque terrestrium, superiorum ac inferiorum, seu omnium quæ in cœlo continentur et terra: sicut ait Psalmista, Tui sunt cœli, et tua est terra.11 Omnium horum est Deus omnipotens Dominus jure creationis, ac gubernationis, et conservationis, solusque Deus est Dominus universalis, summus ac independens, utpote propria auctoritate dominans, cui ad nutum subjecta sunt omnia: ad quem omnis dominus citra ipsum se habet ut servus ad dominum, ut instrumentum ad artificem, ut medium ad finem. De quo habetur in Job : Quem constituit alium super terram? aut quem posuit super orbem quem fabricatus est?12 Præterea, hoc testimonio confusa est hæresis Manichæi, hæc inferiora atque terrena non esse a Deo creata dicentis. Unde, ut Epiphanius ait, evangelium a Marcione editum, habet : Regratior tibi, Domine cœli : tacens quod dicitur, Et terræ, et quod dicitur, Pater, ne intelligatur quod Christus vocat Patrem creatorem cœli et terræ. Hæresis autem Manichæi a Marcione sumpsit exordium.
Quod abscondisti hæc mea documenta et fidei christianæ mysteria, legisque evangelicæ sacramenta quæ prædico, a sapientibus et prudentibus, hoc est superbis, qui se ipsos arbitrantur magnos et eruditos, in sensu proprio confidentes, et suæ prudentiæ innitentes : quales fuerunt multi philosophi ac alii, ante tempora Christi ; Scribæ et Pharisæi, tempore Christi, de quibus jam ad litteram magis est sermo ; multi quoque litterati, et de sua scientia tumidi, post tempus Christi. De quibus scribit Apostolus : Videte vocationem vestram, quia non multi sapientes sunt inter vos ; sed quæ stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes.13 Et alibi :14 Dicentes se sapientes esse, stulti facti sunt.15 Hinc Salomon : Non sis sapiens apud temetipsum; et ne innitaris prudentiæ tuæ.16
Insuper, Deus dicitur ista reprobis abscondisse, eo modo quo dicitur eos indurare, et excæcare : non quod ipse sit directe causa ignorantiæ et peccati, sed quoniam justo judicio mentem humanam obscurari permittit et indurari, gratiam et virtutem non influendo, quemadmodum sol dicitur suo recessu causa congelationis, et nauta per suam absentiam causa naufragii. Sapientes autem et prudentes distinguuntur in hoc, quod sapientes dicuntur eruditi in rebus divinis, prudentes, periti in rebus humanis. — Denique, usque in præsens Deus incerta et occulta sapientiæ suæ, degustationem suæ dulcedinis, vitæ internæ saporem, mysticam theologiam, suæ familiaritatis experientiam, suarum illustrationum splendores clarissimos, suarum inflammationum ardores præfervidos, sapientibus et prudentibus in se ipsis tumentibus menteque vanis abscondit :17 quæ tamen humilibus, mundi vanitates spernentibus, timoratis, sinceris, animo depuratis, simplicibusque revelat, quemadmodum in Proverbiis fertur :18 Cum simplicibus sermocinatio ejus ; atque in Psalmo, Testimonium Domini fidele, sapientiam præstans parvulis.19 Tales enim, quia in Dei amore ardentes sunt, in sapientiæ dono sunt præfulgentes, et per illud efficiuntur quasi secretarii Dei. Idcirco adjecit Salvator :
Et revelasti ea parvulis, hoc est humilibus, qui in oculis propriæ mentis sunt parvuli, dum omne bonum Deo adscribunt, et sibi in se ipsis vilescunt seu deprimunt, Deo et superioribus se subdunt ac parent : quod Christus ad litteram de suis dixit discipulis et eorum sequacibus.
Denique, parvulus in Scripturis tripliciter dicitur : Primo, ratione ætatis, quemadmodum de Christo scriptum est per Isaiam : Parvulus natus est nobis.20 Secundo, ratione imperfectionis sapientiæ ac virtutum, secundum illud Proverbiorum : Usquequo, parvuli, diligitis infantiam ?21 et stulti quæ sibi nociva sunt, cupient ?22 Et ad Hebræos :23 Omnis qui lactis est particeps, expers est sermonis justitiæ : parvulus enim est. Tertio, ratione innocentiæ, humilitatis, ac simplicitatis, sicut hoc loco ; quemadmodum etiam ait Apostolus : Facti sumus parvuli in medio vestrum.2425 Hanc quoque utramque parvuli acceptionem tangit Apostolus :26 Nolite, inquiens, pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote, sensibus autem perfecti.27
Deinde Christus opus hoc Patris æterni approbans, operisque causam assignans, adjecit : Etiam, Pater, hoc est, utique sic fecisti, quia sic placuit ante te, id est, in tua sapientia bonum sic visum est, et tuæ ita complacuit voluntati.2829303132 Quo patet, quod de divina prædestinatione ac reprobatione cum omni reverentia, timorate, ac sobrie loqui debemus, nec summæ mentis judicia præsumptuose scrutari, aut temerarie judicare : præsertim quum intellectus nostri capacitas, a divini intellectus comprehensione et excellentia deficiat, et occumbat penitus infinite. Ideo in Proverbiis asseritur : Sicut qui mel comedit multum, non est ei bonum ;33 sic qui perscrutator est majestatis, opprimetur a gloria.
Itaque, quod Deus unum elegerit et gratia decoraverit, alium reprobaverit atque reliquerit, causa prima et summa, est beneplacitum seu voluntas ipsius : quæ quum sit essentialiter sapientia atque justitia ejus, nec injusta neque irrationabilis esse potest. Hinc de patribus veteris Testamenti fatetur Psalmista Deo : Brachium eorum non salvavit eos ; sed dextera tua, et brachium tuum, et illuminatio vultus tui, quoniam complacuisti in eis.34
Atque Apostolus ad Ephesios : Prædestinavit nos, inquit, secundum propositum voluntatis suæ ;35 et item : Gratia Dei superabundavit in nobis, in omni sapientia, et prudentia, ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suæ, secundum beneplacitum ejus.36 — Verumtamen quis non videat, quam pium et justum ac rationabile sit hoc, quod Deus majestatis ac gloriæ infinitæ, dona suæ clementiæ gratiosa potius humilibus quam superbis communicet ? Humilitas namque ad divinorum susceptionem charismatum mentem disponit creatam, quoniam Creatori suo eam supponit ; superbia vero incapacem gratiæ efficit eam, et Creatori rebellem. Sed hoc potius imperscrutabile est, cur Deo ordinante ac cooperante, unus ad dispositionem gratiæ susceptivam magis pertingit quam alter, et cur unus potius præordinatus est in vas misericordiæ quam alter. Hinc sanctus ac superliberrimus Deus clare et inclyte protestatur in Exodo : Miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit.37
Ideo humiliemur sub potenti manu Dei, et quod in Ecclesiastico scriptum est, unusquisque nostrum satagat adimplere :38 Altiora te ne quæsieris, et fortiora te ne scrutatus fueris, sed quæ præcepit tibi Deus illa cogita semper.39 Attamen reverentialis ac moderata consideratio mirabilium Dei mysteriorumque fidei, licita est his quorum purgatus et illuminatus est animus, sicut ait Psalmista :40 Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua ; rursusque :41 Mirabilia testimonia tua, Domine ; ideo scrutata est ea anima mea. — Postremo, circa hæc ait Gregorius : His Christi verbis, exemplum humilitatis accipimus, ne temere discutere superna consilia de aliorum vocatione, aliorum vero repulsione præsumamus : injustum esse non potest, quod placuit justo. In cunctis ergo quæ exterius disponuntur, aperta causa rationis est occultæ justitia voluntatis.
Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Hoc de Christo secundum utramque ejus naturam exponitur : quia secundum divinam suam naturam, omnia ei a Patre sunt tradita, eo quod per generationem æternam accepit a Patre totam Patris substantiam, et quidquid excellentiæ, opulentiæ, ac perfectionis in ea est, sive in Patre. Propter quod in Joanne profitetur :42 Omnia quæcumque habet Pater, mea sunt. Et rursus alloquens Patrem : Omnia, inquit, tua mea sunt, et mea tua sunt.43 Hæc autem traditio est per modum naturalis emanationis, de qua iterum asserit Unigenitus Dei : Pater quod dedit mihi, majus omnibus est.44
Insuper, Christo secundum suam humanitatem, tradita sunt omnia, hoc est prælatio, præsidentia, seu dominium totius entis creati, ita quod omnia sunt ejus humanitati subjecta ab incarnationis exordio. Propter quod ait Apostolus : Omnia subjecisti sub pedibus ejus ; et denuo : In eo quod dicit, Omnia, nihil dimisit non subjectum ei.4546 Porro secundum Athanasium, omnia Christo sunt tradita ad reformandum, ut sicut per Verbum facta sunt omnia, sic per Verbum carnem factum omnia instaurarentur.47 Rursus, omnia tradita sunt Christo homini, de quibus in Joanne protestatur : Ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum, videlicet omnia genera hominum electorum, seu quosdam de omni genere hominum, cujuscumque conditionis, status seu gradus consistant.48 His verbis secundum primam expositionem Christus ostendit se Patri æqualem in potestate.
Deinceps insinuat æqualem se Patri in sapientia. Et nemo, hoc est nullus, scit scientia plenæ comprehensionis, quis sit Filius, hoc est ipsum Unigenitum secundum suam divinitatem, nisi Pater, qui infinitæ est perspicacitatis in cognoscendo, sicut et Filius : imo in Patre et Filio, haud dubium quin et in Spiritu Sancto, est unus et idem numero intellectus, et quidquid de una trium superhonorabilium Personarum absolute dicitur, de singulis intelligitur. Unde exceptio hoc nomine, Nemo, designata, dicitur essentialis, non personalis, quia excipitur omnis alterius essentiæ, non omnis alterius personæ. Et quis sit Pater, hoc est, Patrem nullus plenarie comprehendit, nisi Filius : quoniam sicut Pater est infinitæ actualitatis et intelligibilitatis, sic Filius secundum quod Deus, est infinitæ intellectivitatis seu perspicacitatis et claritatis in intelligendo.
Hinc Joannes : Deum nemo vidit unquam;49 unigenitus Filius qui est in sinu Patris ipse enarravit. Et cui voluerit Filius revelare, ille cognoscit Patrem, non tamen plena comprehensione, et tam perfecte ut Filius : sed Filio revelante, fideles in hoc sæculo cognoscunt per speculum in ænigmate, per fidem, et per donum sapientiæ, atque per informationem sacræ Scripturæ;50 in patria vero cognoscunt clare per speciem, seu facie ad faciem, unde et comprehendere Deum dicuntur comprehensione extense accepta, quia conspiciunt Deum sicuti est in se ipso. Proprie autem Deum comprehendere dicitur, qui eum cognoscit tam perfecte sicut cognoscibilis est ex sua natura : quod nequit competere nisi intellectui perfectionis immensæ.
Denique probatur ex dictis, quod opera Patris et Filii ad extra sunt indivisa : quoniam paulo ante perhibuit Filius revelari divina a Patre; et nunc asserit se Patris cognitionem conferre hominibus; alibi demum affirmat cognitionem suam a Patre homini dari, ut quum loquitur Petro : Beatus es, Simon Bar Jona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus.51
Hoc interea advertendum, quod etiam per naturalem rationem Deum in hac vita aliqualiter cognoscere possumus. Et quoniam ratio naturalis a Deo collata est, ideo illa cognitio quæ de Deo per naturalem rationem habetur, interdum revelatio appellatur, ut quum ad Romanos ait Apostolus : Invisibilia Dei per ea quæ facta sunt, conspiciuntur, sempiterna quoque virtus ejus et divinitas, ita ut sint inexcusabiles : quia quod notum est Dei, manifestum est in illis;52 Deus enim illis revelavit. Verumtamen, per naturalem rationem nullus philosophorum cognovit aliquam divinam Personam secundum proprietatem personalem, nec superbeatissimam Trinitatem. Alia est revelatio altior, qua Deo revelante cognoscimus eum per fidem; et alia quædam : in qua revelatione sunt varii gradus, secundum quod variæ assignantur species contemplationis. Unde, secundum quod homo mentem suam magis purgaverit, et in divina dilectione magis profecerit, secundum hoc magis illuminatur divinitus, et clarius sibi revelatur Pater æternus, totaque Trinitas superessentialis.
Altissima tamen contemplationis Dei species in hac vita, dicitur mystica theologia, quæ est secretissima et ardentissima mentis cum Deo locutio : in qua contemplatione, quanto plus mens desuper illustratur, tanto splendidius intuetur Deum prorsus incomprehensibilem esse, et tandem unitur ei, tanquam omnino imperscrutabili et ignoto, per omnium entium abnegationem de eo, eum intuendo. Ideo divinus et magnus Dionysius scribit : Hoc est Deum vere cognoscere et videre, supersubstantialem supersubstantialiter per omnium entium ablationem laudare. Hinc ait Chrysostomus: Philosophi de Deo quærere contendentes, nil aliud se invenisse confessi sunt, nisi quod incognoscibilis est Deus. Sicut enim qui innavigabilem Oceanum usurpat navigare, necesse est ut per eamdem viam revertatur, sic illi ab ignorantia cœperunt, et ad ignorantiam finierunt.
23
Et conversus ad discipulos suos, hoc est, vultum suum dirigens ad eos, ut faceret eos attentos, et dilectionem suam ad eos ostenderet, eosque aliis in exemplum imitationis proponeret, dixit: Beati oculi qui vident quæ vos videtis. Hoc ait Salvator, quia jam paulo ante gratias egit Patri, quod divinorum mysteriorum notitiam sapientibus atque prudentibus sæculi hujus propria superbia excæcatis abscondit, et humilibus suis ea revelavit discipulis: idcirco beatos asserit eorum oculos, præsertim interiores, beatitudine spei ac meritorum, ad plenam beatitudinem perducentium.
24
Itaque, Beati oculi vestri, o discipuli mei, qui vident, hoc est intelligunt, quæ vos videtis. Dico enim vobis, quod multi Prophetæ et reges voluerunt videre quæ vos videtis, videlicet Unigenitum Dei incarnatum inter homines conversantem, ejus quoque miracula, et conversationem sanctissimam. Voluerunt etiam intelligere quæ intellexerunt discipuli Christi, quibus ipse locutus est:53 Vobis datum est nosse mysterium regni Dei. Et non viderunt hæc oculo corporali, nec intellexerunt ista distincte. Voluerunt quoque seu optaverunt, si fuisset possibile, et audire ex ore meo prædicationem evangelicæ legis, quæ auditis, qui me secundum quod placet interrogatis, et informationem a me ipso accipitis; et non audierunt eo modo quo vos, utpote ex ore meo.
Circa hæc quæritur, an intelligenda sint ista de visu audituque corporali, vel potius de visu et auditu mentali seu interiori. Primum dici non potest, quia taliter reprobi Judæi ac proditor Christum viderunt ac audierunt, quibus tandem gravis fuit ad videndum.54 Nec secundum videtur posse dici, quoniam ea quæ discipuli isti viderunt ac audierunt, multi Prophetæ ac reges spiritualiter cognoverunt, et Deo docente, seu angelo intus loquente, spiritualiter audierunt, juxta illud Psalmi:55 Tunc locutus es in visione Sanctis tuis; itemque, Audiam quid loquatur in me Dominus Deus;56 et Zachariæ, Angelus loquebatur in me. Denique, quæ Christus in carne exhibuit, fecit et docuit, prædixerunt Prophetæ.57 Unde in Amos legitur:58 Non faciet Dominus verbum, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos Prophetas. Et Apostolus: Multifarie multisque modis Deus olim loquens patribus in Prophetis.59 Hinc de Isaia ait Hieronymus, quod omnia Christi mysteria ita ad liquidum prosecutus est, ut evangelista potius quam propheta dicendus sit. Sed et ipse spiritualiter mirabili claritate vidit Christum in carne, quum dixit:60 Puer natus est nobis.
Ejus quoque vidit miracula quando dixit: Ecce Deus vester veniet et salvabit vos: tunc aperientur oculi cæcorum, et aures surdorum patebunt; tunc saliet sicut cervus claudus, et aperta erit lingua mutorum.61 Similiter passionem Christi clarissime vidit in spiritu, dum loquitur:62 Vidimus eum, et non erat adspectus; vere languores nostros ipse tulit, etc. Idem de David rege, et Daniele, ceterisque Prophetis, posset ostendi. Nec dubium quin Salomon tempore suæ illustrationis propheticæ, et alii reges justi veteris Testamenti qui Christi futurum noverunt adventum, ipsum videre atque audire optaverint, scilicet Asa, Josaphat, Joathan, Ezechias, Josias. De Abraham quoque ait Salvator: Exsultavit ut videret diem meum;63 vidit, et gavisus est.
Ad hæc rationabiliter respondetur, quod prædicta intelligenda sint, de visu et auditu interiori conjuncto visui atque auditui exteriori. Talis etenim visus et auditus hominibus connaturalior est atque jucundior, et desiderabilissimum jucundissimumque fuit taliter videre et audire Unigenitum Dei hominem factum. Hinc in Numeris Balaam loquens clarissime de tempore Christi et ejus mysteriis, inter cetera ait : Heu, quis victurus est, quando ista faciet Dominus ?64 Et in Actibus Petrus apostolus : Omnes (inquit) Prophetæ a Samuel et deinceps, annuntiaverunt dies istos.65 Alias demum duas posui responsiones ad dubium istud super Matthæum.66
Postremo, pro eo quod hic dicitur, Multi Prophetæ et reges, etc., in Matthæo legitur, Multi Prophetæ et justi.67 Justi enim, secundum Bedam, sunt reges magni, quia tentationum suarum motibus non consentiendo succumbere, sed regendo ac superando præesse noverunt. Ait autem et Origenes circa hæc verba : Salvator dicit plures Prophetas et justos prædicta optasse, non omnes, quia de Abraham dicitur, quia vidit diem Christi et lætatus est : quam visionem non plures, sed pauci attigerunt. Fuerunt autem et alii Prophetæ et justi, non tanti ut visionem Abrahæ et peritiam Apostolorum attingerent : et hos dicit non vidisse, sed optasse.
Et ecce quidam legisperitus, id est doctus in lege. Magistri autem Judæorum majores, vocabantur Scribæ et legisperiti. Unde et Apostolus ait :68 Zenam legisperitum. Surrexit, quasi reverentiam exhibens Christo docenti, quo prædicante auditores sedere solebant ; vel surrexit ut a cunctis melius audiretur, vel ut auditores ad suum adspectum atque præconium incitaret. Fuit autem peritus in lege, loquendo de informi scientia, quæ non est caritate et virtuosa conversatione ornata, quibus ornatur bonorum scientia, propter quod vocatur formata. Rursus, peritus fuit peritia litterali, non intelligentia spirituali. Tentans eum, id est, circumvenire et fallere cupiens. Dicit namque Chrysostomus : Erant quidam verbosi circumeentes totam regionem Judæorum, accusantes Christum, dicentes quod præcepta Moysis inutilia diceret, et nova induceret documenta.69 Volens ergo legisperitus seducere Christum, adest tentans eum et quærens : Magister : magistrum vocat, cujus instructioni subjici dedignatur ; quid faciendo vitam æternam possidebo ? hoc est, quibus operibus promereri potero et sortiri beatitudinem æternam ? Sciebat itaque, quod non loquendo dumtaxat, sed etiam operibus virtuosis insistendo, obtineatur felicitas. Occasionem hujusmodi tentationis et inquisitionis, secundum Bedam, sumpsit ex eo quod audivit a Christo :70 Gaudete quia nomina vestra scripta sunt in cœlis. Recteque dixit, Possidebo, quia felicitas simul habetur, et nunquam amittitur, dicente Boetio : Æternitas est interminabilis vitæ tota simul perfecta possessio ; et rursus, Beatitudo est status omnium bonorum aggregatione perfectus.
At ille summus magister, cordium secretissima infallibiliter intuens, dixit ad illum : In lege Moysis quid scriptum est ? quomodo legis, in libris Mosaicæ legis ? quasi dicat : Non rectam formam tenes in legendo, quia non imples quæ legis et prædicas. Quidam equidem legunt, nec faciunt ; quidam faciunt, et legere nequeunt ; alii legunt, et faciunt.
Præterea, quoniam legisperitus voluit Christo imponere quod aliquid contra Moysen ageret aut doceret, Christus sua inquisitione ostendit oppositum. Ille respondens, dixit : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, hoc est tota voluntate, seu toto voluntatis desiderio et affectu. Itaque per cor designatur voluntas, quoniam sicut cor est primum vivens, et cetera membra movens, sic voluntas per caritatem primo vivificatur, et ceteras animæ movet vires. Et ex tota anima tua, hoc est secundum potentias animales ac sensitivas : ut sensus interiores et exteriores, appetitusque sensitivus, tam concupiscibilis quam irascibilis, rationi ac legi divinæ subdantur ; atque secundum Deum, et ut exigit ejus dilectio, ad caritatisque profectum expedit, refrenentur, ac diri-
Ps. cxviii, 37.
Eccli. xxviii, 28.
Ibid. xxiii, 4-6.
Rom. xii, 1.
Deut. vi, 5. gantur. Propter quod orat Psalmista : Averte oculos meos ne videant vanitatem. In Ecclesiastico quoque docetur : Sepi aures tuas spinis, et noli audire linguam nequam. Jubemur ergo Deum ex his viribus sensitivis diligere : non quod potentiæ istæ organicæ Deum simplicissimum habeant pro objecto, vel ad ejus dilectionem directe ac immediate pertingant, aut divinæ dilectionis exsistant subjecta; sed quia taliter sunt regendæ, ut expedit ad caritatis adeptionem, conservationem, profectum, et consummationem. Pro quo adimplendo dicitur in Ecclesiastico : Domine, pater et dominator vitæ meæ, extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi, et omne desiderium pravum averte a me; aufer a me ventris concupiscentias, et concubitus concupiscentiæ ne apprehendant me. Et ex omnibus viribus tuis. Jam de viribus per cor et animam designatis intentio facta est : cur ergo nunc addit, Et ex omnibus viribus tuis? Ad quod dupliciter respondetur. Primo, ut istud intelligatur de viribus reliquis, de quibus nondum quid dictum est : quia et vires vegetativæ in actibus suis regendæ sunt ratione secundum Deum, quantum fieri potest. Non enim totaliter rationi subduntur, sed naturaliter operantur : attamen objecta earum applicanda sunt eis secundum rectæ rationis censuram; et quantum ad modum, locum ac tempus actionis, rationi quodammodo subjiciuntur. Secundo, ut quod ait, Ex omnibus viribus tuis, intelligatur quantum ad exsecutionem et usum virium in exterioribus operibus, quatenus etiam illa viriliter ad Dei honorem cum discretione agantur, ut ait Apostolus : Rationabile obsequium vestrum. Et ex omni mente tua, id est toto intellectu et intentione, ne in intellectu sit error seu hæresis, aut intentio caritati Dei repugnans. — Porro præceptum hoc scriptum est in Deuteronomio, ubi legitur : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua. Circa quod quæritur : quum Moyses non exprimat nisi tria, ex quibus totis amandus est Deus, cur hic dicuntur quatuor esse scripta in lege? Ad quod respondetur, quod tria illa a Moyse dicta includunt hæc quatuor, ideo quatuor ista scripta sunt ibi, saltem virtualiter atque implicite. Nempe quod dicitur hic, Ex omnibus viribus tuis, Moyses per fortitudinem intellexit. Totum autem cor frequenter intellectum et voluntatem comprehendit ac denotat, sicut quum dicimus : Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo. Denique apud Matthæum ponuntur tria, quum dicitur : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua. Unde ibidem omittitur, Ex tota fortitudine tua, seu, Ex omnibus viribus tuis : quod tamen per totam animam satis insinuatur. Anima namque dicitur totum potestativum, quia plures continet vires.
Oportet scire, quod præceptum istud tripliciter potest intelligi et exponi : Primo, quantum ad indesinentem actum, ut scilicet cor, mens, anima, fortitudo, semper, actualiter atque totaliter ferantur in Deum, absque commixtione mali contrarii : sicque præceptum istud non impletur a viatoribus nobis in vita præsenti, sed a Beatis in patria. Unde juxta hunc sensum, diligere Deum ex toto corde, est eum diligere actuali amore incessanter in Deum erecto secundum totum posse voluntatis, sine admixtione omnis inordinati affectus, caritatis minorativi. Diligere autem Deum ex tota mente, est Deo per contemplationem indesinenter, semper, actualiter, secundum extremum posse intendere, absque admixtione omnis evagationis, erroris et deceptionis. Diligere vero Deum ex tota anima, est secundum ceteras vires animales et sensitivas esse ordinatum in Deo incessanter, complete : quod in Beatis erit, potissimum post resurrectionem futuram, dum omnes sensuum interiorum et exteriorum sensitivique appetitus operationes ordinatissimæ erunt in Deo, et ad Dei conferent laudem, amorem et contemplationem. Diligere autem Deum ex omnibus
Ps. ix, 2; lxxxv, 12; cxxxvii, 1. Matth. xxii, 37. viribus, est omnem exteriorem actum habere promptissimum jugiter ad Dei honorem et cultum atque imperium: quod totum non nisi in patria valet impleri; et implebitur, non solum absque difficultate, imo et cum indicibili jucunditate. In patria ergo impletur præceptum istud perfecte, in via imperfecte. — Secundo exponitur hoc præceptum quantum ad actum supererogationis, ut sic Deus diligatur toto corde, totaque mente, etc., quatenus Dei intuitu et amore omnia deserantur quæ voluntatem, intellectum, animam, et operationem seu vires, impedire solent et possunt a Dei amore et contemplatione in vita præsenti, ut sunt divitiæ, parentes, cognati, proles, voluntasque propria: sicque præceptum istud caritatis implere ad religiosos dignoscitur pertinere. — Tertio exponitur quantum ad actum necessitatis, ut sic corde, mente, anima, fortitudine, Deum amemus, quatenus nil caritati divinæ contrarium operemur aut appetamus.
Et proximum tuum sicut te ipsum, id est vere, ordinate, ac spiritualiter, optando ei bona gratiæ in præsenti, et dona gloriæ in futuro; item, Sicut te ipsum, id est propter Deum, et ob felicitatem æternam, videlicet quia Deus præcepit, et quia ad ejus imaginem factus est proximus tuus, et quoniam Deus est prima causa ac ratio totius amabilitatis, ac puræ dilectionis, quum ipse sit prima, fontalis infinitaque bonitas. Rursus, Sicut te ipsum, id est perseveranter usque in finem, et non condescendendo ei in vitiis, sicut nec tibi vis condescendi in eis, si tamen te vere ac spiritualiter diligis. Non tamen oportet diligere proximum tam intense sicut se ipsum, ut, Sicut, dicat similitudinem, non æqualitatem. Hoc autem præceptum sumptum est ex eo quod in Levitico scriptum est, Diliges amicum tuum sicut te ipsum:71 ubi Septuaginta transtulisse dicuntur, Proximum tuum. Per proximum autem intelligitur omnis homo gratiæ et gloriæ capax. Damnati vero, ex caritate amandi non sunt, quia nec gratiæ nec gloriæ sunt capaces. Omnem igitur hominem viatorem, quantumlibet adversantem, ex caritate sicut nos ipsos diligere obligamur. Dicit autem Basilius: Quis non novit, quoniam mansuetum et communicativum animal est homo, non solitarium et silvestre? Nihil enim tam proprium est nostræ naturæ, sicut ad invicem communicare, et mutuo indigere, et cognatum amare.
Quorum ergo præveniens Dominus nobis tradidit semina, horum consequenter et fructus requirit. Dixitque illi, scilicet legisperito Dominus Jesus: Recte respondisti, quia veraciter scriptum est quod scriptum allegas. Hoc fac, id est, hæc duo caritatis præcepta adimple, et vives vita gratiæ in exsilio, et vita gloriæ in regno. Sicque soluta est quæstio qua quærebat, Quid faciendo vitam æternam possidebo? Ex qua Christi responsione ostendit Origenes hæreticam pravitatem Valentini et Marcionis atque Basilidis.
Ille autem volens justificare se ipsum, id est justum monstrare, et suam eminentiam ostentare, quum tamen in Ecclesiastico scriptum sit: Non te justifices ante Deum. Job quoque ait:72 Quid est homo, ut immaculatus sit, et justus appareat natus de muliere?73 Ait: Et quis est meus proximus?74 Hoc rursus quæsivit, ut caperet Christum in sua responsione. Advertit enim, ut apparet, quemadmodum Christus doceret etiam inimicos esse diligendos: quod iste putavit esse contra Moysis legem, quia Judæi quamplurimi per proximum non intelligebant nisi Judæum, et ceteros reputabant alienos. Hinc interrogavit, Quis est meus proximus? ut si Christus diceret, Quilibet homo vitæ præsentis, probaret eum legis adversarium; si vero diceret, Quicumque Judæus, probaret se justum, dicendo, Omnem amo Judæum. Sed, ut Salomon loquitur, Frustra jacitur rete ante oculos pennatorum.75 Unde et Christus sapientissimus sic respondet, quod insidiatorem propria rursus responsione concludit, proponens parabolam.7677
Suspiciens autem Jesus, id est, sursum adspiciens, seu late et alte circumducens oculos, ad insinuandum quod de re magna esset locuturus, atque compatiens communi humani generis calamitati, dixit: Homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones.78 Sensus superficialiter litteralis difficultatem non habet. Et quod hic quasi parabola dicitur, potuit esse res gesta: quia ut dicit Basilius, Jerusalem in cacumine sita est, Jericho autem deorsum, inter quas urbes fuit desertum in quo latrones consueverunt quosdam occidere.
Porro, juxta intelligentiam spiritualem, per hominem hunc intelligitur primus noster parens Adam, seu genus humanum, seu quilibet homo post innocentiam baptismalem atque justitiam ad iniquitates prolapsus. Talis ergo descendit, id est, peccando spiritualiter deorsum collapsus est, a Jerusalem, hoc est paradiso terrestri, in quo Adam realiter fuit; vel a cœlesti Jerusalem, seu regno cœlorum, in quo per spem et meritum est omnis justus viator, quum et Apostolus dicat, Nostra conversatio in cœlis est;79 vel a tranquillitate interna, et contemplatione pacis mentalis. Quum enim Jerusalem interpretetur visio pacis, per eam hæc tria signantur, videlicet: paradisus terrestris, qui est locus quietis, in quo fuit visio pacis supernæ, quamvis non tam clara sicut in patria: imo visio seu contemplatio quæ fuit in Adam ante peccatum, et modo in paradiso est in Elia, habet se medio modo inter contemplationem patriæ, et contemplationem communem devotorum in isto exsilio. Item, per Jerusalem figuratur regnum cœleste, in quo est beatifica visio pacis æternæ quæ omnem sensum exsuperat.80 Ipsa quoque mentalis tranquillitas animæ viatricis in Deo pacatæ ac dulciter stabilitæ, per Jerusalem denotatur. Insuper, sicut omnes in Adam eramus atque cecidimus, sic omnes in ipso in paradiso terrestri exstitimus, et in ipso inde expulsi elapsique sumus. Per Jericho vero, hic mundus instabilis, seu vitæ præsentis mortalitas et defectus intelliguntur. Jericho quippe interpretatur luna, per quam in Scripturis defectus exprimitur, instabilitas, insipientia, atque mortalitas, propter jugem lunæ variationem, crescentiam et decrescentiam. Unde in Ecclesiastico scribitur: Stultus mutatur ut luna. Et sicut luna a sole deficit in splendore, sic status vitæ hujus mortalis a statu paradisi ac immortalitatis.
Itaque homo iste peccando incidit in latrones, id est in dæmonum acies, qui animarum jugiter quærunt vitam spiritualem occidere. Nam et invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum;81 et diabolus homicida ab initio fuit, ut Christus apud Joannem fatetur.82 Qui etiam despoliaverunt eum, hoc est, donis gratiæ ac virtutum spiritualiter nudaverunt: quia dum hominem per tentamenta ad peccatum mortale perducunt, donis ac virtutibus, quæ sunt animæ vestes ac ornamenta, eum mox privant; ipsumque Adam originali nudaverunt justitia, atque multiplici virtutum ornatu, de quibus in Isaia ait Ecclesia, loquens de Sponso cœlesti: Induit me vestimento salutis, et indumento justitiæ circumdedit me.83 His indumentis animæ nostræ in Baptismo fuerunt indutæ: quæ peccando amisimus, sed per Pœnitentiam et cetera sacramenta ea recuperare valemus. De quibus etiam vestimentis in Apocalypsi loquitur Christus: Qui non inquinaverunt vestimenta sua, ambulabunt mecum in albis.84 Et plagis impositis, abierunt, id est, quum hominem multipliciter vulnerassent in anima, ad horam cessaverunt ab ejus læsione; vel, Abierunt, insidias abscondendo. Specialiter autem incurrit genus humanum quatuor vulnera animæ ex originali peccato, videlicet malitiam, id est pronitatem ad mala in voluntate, ignorantiam in intellectu, infirmitatem in vi irascibili, concupiscentiam in concupiscibili. Semivivo relicto: quia licet per peccatum mortale vita gratiæ et caritas totaliter auferantur, manet tamen in homine liberum arbitrium, quo potest resurgere durante hac vita, seu aptitudo ad pœnitendum, ita ut radicaliter seu potentialiter manet vita spiritualis in anima. Rursus, quamvis peccata dona naturæ inficiant, non tamen totaliter destruunt ea, unde et vita gratiæ deficiente, manet vita naturæ.
Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via, et viso eo, præteriit. Per sacerdotem istum, intelligitur Aaron, vel chorus sacerdotum legalium: qui eadem via descendit, quia per originale peccatum venit in mundum; et cognita generis humani seu Adæ vulneratione seu destitutione, qua gloria beatitudinis fuit privatus, pertransiit, quia liberare et salvare nequivit: quemadmodum in epistola ad Hebræos copiose probat Apostolus;85 et ad Galatas ait, Si ex lege est justitia, ergo Christus gratis mortuus est.86 Similiter et Levita, quum esset secus locum et videret eum, scilicet hominem semimortuum, pertransiit. Per Levitam exprimitur Moyses frater Aaron Levites, seu chorus ministrorum templi aut Prophetarum: qui quum esset in mundo hoc vivens, et genus humanum intelligeret sauciatum, salvare illud non potuit, imo pertransiit, et moriendo ad limbum inferni devenit.
Samaritanus autem quidam iter faciens. Per Samaritanum, ob nominis interpretationem, Christus designat se ipsum, quoniam Samaritanus custos interpretatur: quod competit Christo, juxta illud Psalmi, Ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israel;87 et rursus, Custodiens parvulos Dominus.88 Cui dicitur apud Job: Quid faciam tibi, o custos hominum?89 Christus itaque iter fecit in sæculo isto, juxta illud Joannis: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis.90 Baruch quoque:91 Post hæc in terris visus est, et cum hominibus conversatus est.92 Venit secus eum, id est, humano generi clementissime se conjunxit, et illud sicut medicus languidum, visitavit, quemadmodum loquitur Patri in Psalmo:93 Holocaustum et pro peccato non postulasti; tunc dixi, Ecce venio.
A Et per Zachariam: Gaude et lætare, filia Sion, quia ecce ego venio, et habitabo in medio tui.9495 Et videns eum oculo corporali ac intellectuali, misericordia motus est, secundum illud Threnorum:96 Misericordiæ Domini, quia non sumus consumpti. Imo quo Christus nos magis dilexit, eo nostris miseriis tam pœnalibus quam culpabilibus magis condoluit. Quod semper pensare debemus, sicut Isaias ait:97 Miserationum Domini recordabor, super omnibus quæ largitus est nobis secundum indulgentiam suam.
Et appropians, hoc est, generi humano se medicinaliter ac proportionabiliter applicans, dicente Apostolo: Christus exinanivit se ipsum, formam servi accipiens; atque in similitudine carnis peccati apparens.9899100 Debuit quippe per omnia fratribus assimilari, qui secundum suam divinitatem distat ab hominibus infinite, non loco, sed perfectionis excessu ac dissimilitudine.101 Alligavit vulnera ejus, id est, per infusionem caritatis et gratiæ, aliorum quoque habituum fortium, scilicet virtutum et donorum, vires animæ vulneratas a peccatis retraxit, cohibuit et curavit, potissimum in Baptismo. Propter quod in Actibus loquitur Petrus: Baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum, et accipietis donum Spiritus Sancti.102103 Præterea Christus per suam passionem salvificam vulnera ista alligavit atque curavit, in quantum passio sua fuit satisfactoria pro totius mundi peccatis, et meritoria gratiæ omnibus nobis. Idcirco apud Isaiam scriptum est: Vere languores nostros ipse tulit, et peccata nostra ipse portavit.104 Itemque Petrus ait: Peccata nostra pertulit in corpore suo super lignum.105106 Sed et tota Christi prædicatio, conversatio, miraculosa operatio, medela fuit vitiorum nostrorum. Infundens oleum, id est Spiritus Sancti unctionem et consolationem, piamque informationem, et vinum, hoc est confortationem et exhortationem ferventem ad bona, seu justam increpationem propter peccata. Nam et Petro locu-107108109
Marc. viii, 33. Is. lxI, 1, 3. Cant. ii, 4. tus est: Vade retro me, satana. Hinc per Isaiam Christus testatur de Patre: Ad annuntiandum mansuetis misit me, ut darem lugentibus coronam pro cinere, oleum pro luctu. Et Sponsa fatetur in Canticis: Introduxit me rex in cellam vinariam.
Denique, sicut Christus primo dicitur oleum infudisse et postea vinum, sic prælati et omnes exhortatores, primo debent pie et caritative corripere sive instruere delinquentes, deinde si opus fuerit, rigorem justitiæ admiscere. Hinc ad Galatas scribit Apostolus: Fratres, et si præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis.110 Ait quoque Bernardus: Semper punire, est crudelitatis; semper parcere, pusillanimitatis; nec hoc nec illud, æquitatis. Opus est ergo discretione, ut sciatur quando hoc et quando illud agendum, et qualiter sit contemperandum utrumque.
Præterea varii assignantur detestabiles miserrimique effectus peccati, qui in verbis Christi præinductis tanguntur. Primo enim, per peccatum exhereditamur a regno cœlesti, quod est terra viventium: quod notatur, quum dicitur, Descendebat ab Jerusalem. Secundo, per peccatum captivamur sub defectu multiplici, et mente instabiles, exsulesque efficimur: quod notatur, quum ait, In Jericho. Tertio, per peccatum subjicimur servituti peccati atque diaboli, quia et Petrus apostolus contestatur: quo quis victus est, hujus servus est. Unde Paulus hortatur: Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore. Hoc notatur, quum dicitur, Incidit in latrones. Quarto, per peccatum spoliamur donis gratuitis: ideo ait, Despoliaverunt eum. Quinto, per peccatum vulneramur in naturalibus: unde dicitur, Plagis impositis. Sexto, per peccatum mortificantur præcedentia opera nostra meritoria, præmioque privamur: hinc dicitur, Semivivo relicto.
Et imponens illum in jumentum suum, hoc est, corpori suo nos jungens, sicut capiti membra junguntur, atque in suo corpore nostra scelera luens, juxta illud Isaiæ: Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum. Itaque per jumentum Christi, corpus ejus dignissimum explicatur: quod rite jumentum vocatur, non ob bestialem vilitatem, sed ob obedientialem subjectionem, ac servitutem promptissimam, qua in omnibus animæ Christi promptissime paruit ac servivit. Hinc et vir obediens loquitur Deo: Ut jumentum factus sum apud te. Duxit in stabulum, hoc est, Ecclesiæ suæ ipsum incorporavit. Ecclesia nempe est Christi ovile, in quo ipse suos fideles multiplici reficit pabulo spirituali: de quo stabulo ait in Joanne, Fiet unus pastor et unum ovile; in quo etiam corpore et sanguine Christi reficimur. Præterea, potius ait stabulum quam domum, ut præsentis vitæ fœtores atque miserias attendamus, et in sæculo isto tanquam in exsilio lugeamus, ad patriam jugiter festinantes, quemadmodum ad Hebræos ait Apostolus: Non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. Et curam illius egit. Christus namque, quamdiu conversabatur in sæculo isto, diligentissime pro salute humani generis exoravit. Et tempore quo prædicavit, nonne variis modis, tanquam aptissimus medicus animarum, homines curavit salvare, prædicando, miracula faciendo, discipulos suos ad prædicandum et ad miracula peragenda mittendo, varia gratiarum charismata tribuendo? Quamvis enim, ut Sapiens habet, cura sit Deo de omnibus, maxime tamen de rationabilibus creaturis. Et altera die, hoc est tempore suam passionem sequente, videlicet post resurrectionem. In Scripturis enim sæpissime dies pro tempore ponitur, maxime in Prophetis, ut quum loquitur Isaias: In die illa, erit germen Domini in magnificentia et gloria; et Joel, In illa (inquit) die, stillabunt montes dulcedinem. Protulit duos denarios, id est novi ac veteris Testamenti notitiam, et dedit stabulario, id est choro Apostolorum, seu primitivæ Ecclesiæ, cui
Is. liii, 6.
Ps. lxxii, 23.
Joann. x, 16.
Hebr. xiii, 14.
Sap. vi, 8; xii, 13.
35
Is. iv, 2.
Joel iii, 18. post resurrectionem, præsertim in die Pentecostes, infudit omnium notitiam Scripturarum per infusionem Spiritus Sancti, quemadmodum passione instante promisit Apostolis, loquens:111112 Quum venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. Sed et per quadraginta dies, quibus post resurrectionem usque ad ascensionem apparebat discipulis successive, docuit et evangelicæ legis declaravit eis mysteria.113
Et ait: Curam illius habe. Præcepit enim Apostolis, ut totum genus humanum sollicite erudirent. Unde in Matthæo loquitur eis: Euntes, docete omnes gentes.114 Petro quoque ante ascensionem specialiter dixit: Pasce oves meas.115 Cum omni nempe diligentia prælati Ecclesiæ gregibus sibi commissis debent verbo et factis virtuose præesse. Hinc in Proverbiis Salomon ait: Diligenter agnosce vultum pecoris tui, tuosque greges considera.116 Etenim, quanto nobilior est anima rationalis omni irrationali creatura, tanto est diligentius custodienda, docenda et perficienda. Et quodcumque supererogaveris, hoc est, ultra debitum feceris, seu de tua industria atque labore addideris, cooperando gratiæ meæ, et pro aliorum conversione fidelissime desudando. Sed utinam pastores et prædicatores jam debitum suum exsolverent: imo, proh dolor! stipendia larga accipiunt, et plebem non instruunt, seu condigne non alunt vita exemplari atque doctrina. Quibus per Ezechielem Deus improperat: Lac comedebatis et lana operiebamini; gregem autem meum non pavistis. Quocontra in Ecclesiastico omni aliorum rectori saluberrime dicitur:117 Rectorem te posuerunt? noli extolli; esto in illis quasi unus ex ipsis; curam illorum habe, et sic considera.118119 Ego quum rediero ad judicium generale, corporaliter descendendo secundum naturam assumptam; vel ad judicium particulare, quod fit in mortibus singulorum, ubi Christus revertitur, non locum mutando, sed per retributionem visitando. Unde ait: Vigilate, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit;120 et item, Beatus ille servus, quem quum venerit Dominus ejus, et pulsaverit januam, invenerit vigilantem.121 Reddam tibi, id est, condignam dabo mercedem.122 Hinc in Apocalypsi ait: Ecce venio cito, et merces mea mecum est, dare unicuique juxta opera sua.123
Subinde Christus quærit a legisperito, non quasi ignorans, sed instruere illum volens: Quis horum trium, videlicet, an sacerdos, an Levita, an Samaritanus, videtur tibi proximus fuisse illi qui incidit in latrones? At ille dixit: Qui fecit misericordiam in illum, hoc est, ita ut dictum est ei subvenit. Ille enim magis quam alii duo proximus promeruit appellari ratione beneficii tanti. Præterea contuendum, quod multipliciter dicitur homo proximus alteri: Primo, ratione cognationis, sicut in Psalmo, Amici mei et proximi mei. Secundo, causa religionis ejusdem, ut omnes Christiani.124 Tertio, ratione pietatis et beneficii: et ita nunc potissimum proximus appellatur. Sicque Ambrosius asserit: Non cognatio facit proximum, sed misericordia. Quarto, ob conformitatem naturæ. Sic omnes homines sibi invicem proximi nuncupantur, juxta illud: Omne animal ad sibi simile conjungetur.125 Et ait illi Jesus: Vade, spiritualiter proficiendo, et legem Moysis veraciter intelligendo, et tu fac similiter, hoc est, non verbis, sed veritate et opere caritativo ac pio, ostende te proximum, non solis Judæis, sed omni homini viatori egenti, si casus evenerit ut aliquis tibi occurrat tua indigens ope.
Denique Augustinus, primo libro de Doctrina christiana, affirmat: Ex his intelligimus illum esse proximum nostrum, cui officium pietatis est exhibendum, si egeat, et etiam illum a quo nobis impendendum est pietatis officium seu beneficium pium. Proximi etenim nomen ad aliquid est, nec quisquam esse proximus nisi proximo potest. Nemo autem exceptus est, cui sit beneficium pietatis denegandum, Christo dicente:126 Benefacite his qui oderunt vos. Unde manifestum est, hoc præcepto quo jubemur diligere proximum, etiam sanctos angelos contineri, a quibus tanta nobis misericordiæ impenduntur officia : quia et ipse Dominus noster Jesus Christus proximum nostrum dici se voluit, significans se subvenisse semivivo jacenti in via.
Footnotes
-
III Joann. 4. ↩
-
II Cor. IX, 15. ↩
-
Is. xi, 2. ↩
-
Rom. x, 10. ↩
-
Luc. xii, 8. ↩
-
Ps. ix, 2; lxxxv, 12; cx, 1; cxxxvii, 1. ↩
-
Jacob. v, 16. ↩
-
Ps. cix, 3. ↩
-
Ps. xliv, 2. ↩
-
Ps. ii, 7. ↩
-
Ps. lxxxviii, 12. ↩
-
Job xxxiv, 13. ↩
-
1 Cor. 1, 26, 27. ↩
-
Rom. 1, 22. ↩
-
Prov. 11, 7. ↩
-
Prov. iii, 7, 5. ↩
-
1 Petr. 11, 3. ↩
-
Prov. 11, 32. ↩
-
Ps. xviii, 8. ↩
-
Is. 11, 6. ↩
-
Prov. 1, 22. ↩
-
Prov. i, 22. ↩
-
Hebr. v, 13. ↩
-
1 Thess. ii, 7. ↩
-
I Thess. ii, 7. ↩
-
1 Cor. xiv, 20. ↩
-
I Cor. xiv, 20. ↩
-
Is. ix, 6. ↩
-
Prov. iii, 32. ↩
-
I Petr. ii, 3. ↩
-
Rom. i, 22. ↩
-
1 Cor. i, 26, 27. ↩
-
Prov. xxv, 27. ↩
-
Ps. xliii, 4. ↩
-
Ephes. i, 5. ↩
-
Ibid. 8, 9. ↩
-
Exod. xxxiii, 19. ↩
-
1 Petr. v, 6. ↩
-
Eccli. iii, 22. ↩
-
Ps. cxviii, 18. ↩
-
Ibid. 129. ↩
-
Joann. xvi, 15. ↩
-
Joann. xvii, 10. ↩
-
Joann. x, 29. ↩
-
Hebr. ii, 8. ↩
-
Ibidem. ↩
-
Hebr. ii, 8. ↩
-
Joann. xii, 32. ↩
-
Ibid. 1, 18. ↩
-
1 Cor. xiii, 12. ↩
-
Matth. xvi, 17. ↩
-
Rom. 1, 20, 19. ↩
-
Luc. VIII, 10. ↩
-
Sap. II, 15. ↩
-
Ps. LXXXVIII, 20. ↩
-
Ps. LXXXIV, 9. ↩
-
Zach. I, 9, 13, etc. ↩
-
Amos III, 7. ↩
-
Hebr. I, 1. ↩
-
Is. IX, 6. ↩
-
Is. XXXV, 4-6. ↩
-
Is. LIII, 2, 4. ↩
-
Joann. VIII, 56. ↩
-
Num. xxiv, 23. ↩
-
Act. III, 24. ↩
-
Matth. XIII, 17. ↩
-
Ibidem. ↩
-
Tit. III, 13. ↩
-
*Cyrillus* ↩
-
vers. 20. ↩
-
Lev. xix, 18. ↩
-
Eccl. v, 5. ↩
-
Job xv, 14. ↩
-
* Dixit ad Jesum ↩
-
Prov. 1, 17. ↩
-
Prov. i, 17. ↩
-
Eccli. vii, 5. ↩
-
Eccl. XXVII, 12. ↩
-
Philipp. III, 20. ↩
-
Apoc. IV, 7. ↩
-
Sap. II, 24. ↩
-
Joann. VIII, 44. ↩
-
Is. LXI, 10. ↩
-
Apoc. III, 4. ↩
-
Hebr.vii-x. ↩
-
Galat.n,21. ↩
-
Ps. cxx, 4. ↩
-
Ps. cxiv, 6. ↩
-
Job vii, 20. ↩
-
Joann.1,14. ↩
-
Baruch n, 38. ↩
-
Baruch iii, 38. ↩
-
Ps. xxxix, 7, 8. ↩
-
Zach.ii,10. ↩
-
Zach. ii, 10. ↩
-
Thren.iii, 22. ↩
-
Is. lxiii, 7. ↩
-
Philipp. ii, 7. ↩
-
Rom. viii, 3. ↩
-
Philipp. ii, 7. ↩
-
Hebr. n, 17. ↩
-
Act. ii, 38. ↩
-
Act. ii, 38. ↩
-
Is. liii, 4, juxta LXX. ↩
-
I Petr. n, 24. ↩
-
I Petr. ii, 24. ↩
-
Hebr. ii, 17. ↩
-
Joann. i, 14. ↩
-
Galat. ii, 21. ↩
-
Galat. vi, 1. ↩
-
Act. II, 1 et seq. ↩
-
Joann. XVI, 13. ↩
-
Act. I, 3. ↩
-
Matth. XXVIII, 19. ↩
-
Joann. XXI, 17. ↩
-
Prov. XXVII, 23. ↩
-
Ezech. XXXIV, 3. ↩
-
Eccli. XXXII, 1, 2. ↩
-
Eccli. XXXII, 1, 2. ↩
-
Matth. XXIV, 42. ↩
-
Matth. XXIV, 46; ↩
-
Luc. XII, 36, 37. ↩
-
Apoc. XXII, 12. ↩
-
Ps. XXXVII, 12. ↩
-
Eccli. XIII, 19, 20. ↩
-
Matth. V, 44. ↩
Chapter 28 of 51