Articulus 26
SECUNDUM LUCAM
ENARRATIO CAPITULI DECIMI : POST HÆC AUTEM DESIGNAVIT DOMINUS ET ALIOS SEPTUAGINTA DUOS.
D ESCRIPTA in præcedenti capitulo instructione, ac missione, et corroboratione Apostolorum ad prædicandum, jam inferiorum discipulorum informatio, confirmatio, ac destinatio ad prædicandum, describitur. Post hæc autem, quæ præcedenti capitulo sunt recitata, designavit, id est, a se intus electos foris monstravit, ab aliisque distinxit, et quadam speciali discipulatus sui gratia decoravit, Dominus Jesus Christus, qui in quantum Deus, est omnium Dominus summus ac universalis per auctoritatem, imo cum Patre et Spiritu Sancto unus Deus, unusque Dominus. Porro secundum naturam assumptam etiam, omni prælatus est creaturæ, et Dominus est quasi per subservientiam instrumentalem, et potestatem participatam ac dependentem. Et alios septuaginta duos discipulos: qui secundum Bedam, præfiguraverunt presbyteros, sicut Apostoli sancti episcopos. Et juxta eumdem, bene septuaginta duo mittuntur, quia totidem mundi gentibus fuerat Evangelium prædicandum : quemadmodum ordinati ac missi sunt duodecim Apostoli, quia duodecim tribubus Israel, utpote aliquibus de duodecim tribubus, fuerant primo prædicaturi. Quamvis enim decem tribus tunc captæ fuissent, multi tamen de qualibet tribuum illarum capti non erant, et in terra duarum tribuum, ac alibi hinc inde habitaverunt.
Et misit illos binos. Cur discipulos ad prædicandum miserit combinatos prætactum est, et jam breviter tangi potest.1 Primo enim hoc fecit ad socialis vitæ commendationem; deinde ob mutuam consolationem et confortationem (frater nempe qui adjuvatur a fratre, quasi civitas munita);2 atque ob veritatis prædicandæ certiorem contestationem, quia in ore duorum triumve testium stat omne verbum.3 Aliæ causæ traduntur : quoniam duo sunt caritatis præcepta, et bina fuerunt in arcam sancti Noe animalia missa;4 sed hæ causæ sunt quædam adaptationes. Itaque combinatos misit ante faciem suam, id est facialem præsentiam corporalem : quum tamen ipse secundum divinitatis incircumscriptibilem majestatem ubique sit præsens; in omnem civitatem et locum quo erat ipse venturus, id est, tam ad loca majora quam minora quæ ipse fuerat accessurus, ut discipuli isti suis prædicationnibus, miraculis et exemplis, homines carnales ac rudes ad suscipiendam Christi doctrinam disponerent.
Et dicebat illis: Messis quidem multa, id est, copiosa est hominum multitudo capax gratiæ et doctrinæ, etsi non actu aut habitu, tamen in potentia, utique apta congregari in horreum Christi, hoc est intra Ecclesiam Dei militantem, per fidem et spem ceterasque viatorum virtutes, et intra Ecclesiam triumphantem, per luminis gloriæ ac mercedis æternæ susceptionem. Hinc ait Salvator:5 Videte regiones, quia albæ sunt ad messem. Operarii autem pauci: quia Apostoli et hi septuaginta duo discipuli, ceterique præsides, sacerdotes, prædicatores, prælati, per Apostolos illosque discipulos præsignati, comparative aliorum, scilicet communitatis, sunt pauci, præsertim loquendo de operariis vere ac rite docentibus, et quæ dicunt implentibus, virtuose viventibus. Hinc ait Gregorius: Sine gravi mœrore dicere non possumus quod ait, Operarii pauci: quia etsi sint qui bona audiant, desunt qui efficaciter dicant. Ecce mundus sacerdotibus plenus est; sed tamen in messe Dei rarus valde invenitur operator, quia officium quidem sacerdotale suscepimus, sed opus officii non implemus. Itaque, juxta Bedam, sicut Messis multa, est omnis turba credentium, ita Operarii pauci, sunt Apostoli et imitatores eorum.
Rogate ergo dominum messis. Paulo post asserit Christus ad operarios, Ecce ego mitto vos, etc. Constat itaque, quod se ipsum dominum messis appellet. Ipse enim in quantum Deus, jure creationis est omnium Dominus, et specialiter hominum, etiam ratione gubernationis providentialis, et per multiplicium beneficiorum collationem. Ut mittat operarios, id est pastores, prædicatores, prælatos, omne quod ad suum spectat officium condigne implentes, in messem suam, id est ad plebem a se creatam, potissimum ad Ecclesiam, quæ sicut vinea Domini, ita et messis Dei vocatur.6
Porro veri in Ecclesia operarii sunt discendi, qui quærunt opus et onus, sataguntque prodesse, non qui quærunt otium ac honorem, et optant præesse. Sed, heu! multi plus quærunt divitiarum copiam, propriumque honorem, quam animarum salutem. De quibus apostolus Paulus:7 Hujuscemodi sunt operarii subdoli. Itaque et nos semper Christum precemur cum omni caritatis fervore, præsertim tempore isto pravissimo, ut in messem suam operarios efficaces destinare dignetur. Etenim, quo profectus et salus subditorum magis dependent ex virtuosa vita superiorum, eo majus Dei donum est habere virtuosum principem seu prælatum, eoque incessabilius atque ardentius pro hac re exorandus est Deus. Nil autem in tantum ædificat plebem, sicut virtuosa conversatio præsidentis. Propter quod in Ecclesiastico scribitur: Qualis est rector civitatis, tales et inhabitantes in ea.89 Quemadmodum autem agri spatiosi multos requirunt messores, sic multitudo populi christiani operarios exigit multos. Admonendi quoque sunt subditi, secundum Gregorium, ut pro suis rogent pastoribus, quatenus verbo et opere digne præsint.
Ite ad prædicandum; et ut futura pericula æquanimius toleretis, vobis prædico, ecce ego mitto vos, qui potens sum vos in adversis defendere (hinc apud Joannem ait: In mundo pressuram habebitis; sed confidite, ego vici mundum), sicut agnos inter lupos:10 hoc est, vos quos mitto, per pietatem et innocentiam ac obedientiam vestram similes estis agnis; hi autem ad quos mittimini, ob suam crudelitatem, persecutionem atque duritiam, lupis assimilantur, videlicet sacerdotes, Pharisæi et Scribæ. Tales quoque fuerunt gentiles, ad quos post Christi passionem sunt destinati discipuli. Hoc ipsum in Matthæo Christus ait ad Apostolos, nisi quod ibi habetur, Sicut oves, hic, Sicut agnos. Sicut enim agni sunt ovium filii, sic septuaginta duo discipuli fuerunt Apostolorum spirituales quodammodo filii.11 In hoc autem ostensa est omnipotentia Christi, quod per hujusmodi oves et agnos venatus est, comprehendit, vicit, convertitque lupos, et eos convertit in agnos, ita ut pariter pacifice morarentur, secundum illud Isaiæ:12 Habitabit lupus cum agno. Sed, proh dolor! jam multi aliorum prælati, qui deberent agnis et ovibus assimilari, in lupos rapaces conversi sunt; nec solum de lana ovium se vestiunt, earumque lacte se nutriunt, sed et animas earum per negligentiam, seu impiam vitam, strangulant et occidunt: de quibus apud Joannem conquiritur Christus, Quotquot venerunt, fures sunt et latrones.13 Hi præsertim sunt, qui ingerunt semetipsos ad regimen animarum, ad ecclesiasticas dignitates, non vocati, nec digni effecti a Deo, ut Aaron.14
Nolite portare sacculum neque peram.
Hoc præcedenti capitulo etiam dixit Apostolis:15 unde ex dictis in expositione exordii illius capituli, patet sensus verbi istius, et ratio hujus commissionis. Dicit autem Gregorius: Tanta debet prædicatori in Deo esse fiducia, ut quamvis sibi præsentis vitæ sumptus non provideat, tamen hos sibi non deesse certissime sciat: ne dum circa temporalia ejus mens occupatur, aliis minus idoneus prædicare æterna monstretur. Neque calceamenta. De hujus quoque verbi intelligentia dictum est præcedentis tractatu capituli.16 Non etenim prohibet calceamenta, si loci aut temporis seu personæ necessitas exigat, sed superfluitatem in illis. Et neminem per viam salutaveritis. Simile huic est, quod in libris Regum Eliseus jussisse legitur Giezi suo ministro, quem misit ad suscitandum puerum mortuum: Si occurrerit tibi homo, non salutes eum;17 et si salutaverit te quispiam, non respondeas ei.
Verumtamen circa hoc dubium oritur. Salutare namque, est alicui salutem optare seu dicere: quod quum sit actus caritatis ac pietatis, prohibendum non est. Sed et virgo Maria salutavit Elisabeth, et Christus feminas religiosas post resurrectionem, dicendo, Avete. Et respondendum, quod Christus non prohibet absolute proximum salutare;1819 sed prædicatoribus in via prædicationis constitutis committit neminem salutare in via, ad insinuandum quod cum summa diligentia debeant prædicationis exsequi actum, cuncta vitando diverticula, obstacula, morasque prædicandi, et ea quæ menti ingerunt distractionem a Deo, seu oblivionem prædicandorum.20 Unde verbum hoc Christi accipi potest per hyperbolicæ modum locutionis, qua aliquid dicitur per excessum. Hinc Gorra, Hilarium allegans, disseruit: Attendenda est causa dictorum, et nulla erit contrarietas. Salutare etenim viatorem cum mora, vel ex curiositate, non est bonum, ne prædicator a suo itinere, prædicationisque fructu impediatur; salutare autem ex amicitia, vel ad consolandum, est bonum, ita tamen ut melius non omittatur. Ait quoque Gregorius: Qui non amore æternæ patriæ, sed præmiorum ambitu, hoc est proprii lucri desiderio, salutem audientibus prædicat, quasi in itinere salutat, quia ex occasione, non ex intentione salutem audientibus optat.
In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui, hoc est habitatoribus ejus universis. Triplicem etenim pacem proximis nostris optare debemus, videlicet: pacem pectoris, quæ est tranquillitas mentis bene ordinatæ in Deo; pacem temporis, quæ est quies ab exteriori impugnatione seu persecutione; et pacem æternitatis, quæ est pax Beatorum in patria, ad quam utraque illa prædicta pax ordinatur. Pax autem spiritualis interna et vera, est caritatis effectus, quemadmodum scriptum est:21 Pax multa diligentibus legem tuam. Ideo pax ista, tam optanda ac necessaria est omni fideli omnique homini, quam appetenda et ad salutem necessaria est caritas, sine qua impossibile est salvari. Hinc Christus hominum amator, et eorum cum Patre reconciliator, primo vult pacem optari, præsertim quia in ea cetera bona gratiæ virtualiter includuntur. Præterea, est et pax alia non optanda, quæ est pax falsa, simulata, inquinata, carnalis, qualem habent filii sæculi
Luc. xix, 42.
Matth. x, 34.
Ibid. 5 et seq.
Ps. xxxiv, 13. hujus, quorum ratio concupiscentiis non repugnat, vitiisque consentit. De qua ait Salvator Jerusalem : Et quidem in hac die tua quæ ad pacem tibi; et denuo, Non veni pacem mittere, sed gladium. — Quæ autem hic Christus septuaginta duobus discipulis mandat, seu loquitur, vel permittit, in Matthæo Apostolis prædicat; et quædam istorum præcedenti capitulo scripta sunt atque exposita.
Et si ibi, puta in domo quam introitis, fuerit filius pacis, id est aliquis virtuosus, et pace æterna condignus, seu ad ejus susceptionem dispositus, aut æternaliter prædestinatus : sicque secundum prædestinationem, divinæ et increatæ pacis filius, tanquam ad ejus beatificam fruitionem venturus; requiescet super illum pax vestra, hoc est, salutatio vestra sortietur in eo effectum : et pax quam ei imprecati fueritis, infundetur eidem; vel si eam jam habet, in ipso augebitur. Quidam autem etsi pacem et gratiam nondum habeant, sunt tamen in dispositione proxima seu propinqua ad eam, ita quod vel sua, vel aliorum oratione eam facile adipiscuntur. Sin autem, id est, si ibi non fuerit filius pacis, ad vos revertetur, hoc est, caritativa salutatio vestra debito præmio non carebit, sed merito ejus vestra pax perficietur in via, consummabitur quoque in patria. Sic et Psalmista testatur : Oratio mea in sinu meo convertetur.
In eadem autem domo manete, si fuerit congruum tempus manendi, nec alia restent agenda extra eam ante refectionem; vel post illa expleta redeundum erit ad eam; edentes et bibentes quæ apud illos sunt, si dare potuerint atque voluerint. Et hoc Christus ait, non præcipiendo, sed permittendo seu concedendo; nec de quocumque cibo et potu necesse est hoc exponi, quum interdum virtuosius sit quibusdam abstinere a vino et carnibus. Unde quod ait, Edentes et bibentes quæ apud illos sunt, non est jussio ut omnia talia assumantur, sed est exhortatio potius, ut sufficiant apposita, nec quærantur superflua, ut volucres cœli, pisces maris, et bestiæ terræ.
Dignus est enim operarius mercede sua, id est, prædicator verbi Dei, seu quilibet in spiritualibus aliis deserviens ac laborans, dignus est capere sustentaculum vitæ ab eis quibus spiritualia bona impendit. Propter quod ait Apostolus : Dominus ordinavit his qui in Evangelio deserviunt, de Evangelio vivere. Sed hoc permissio fuit, non jussio. Propter quod Paulus scribit se hac potestate usum non esse, sed propriis laboribus manualibus necessaria procurasse, ne quem gravaret aut scandalizaret, et avaris occasionem avaritiæ amputaret : alios tamen Apostolos sic fecisse testatur. Nec intelligenda sunt hæc, quasi corporeus cibus et potus sit principalis merces aut finis ultimatus prædicationis aut cujuscumque ministerii spiritualis; neque propter cibum et potum, quasi ob præmium condignum, sunt spiritualia exercitia finaliter exsequenda. Sic enim temporale et corporale præponeretur bono divino et spirituali, quod esset mortale peccatum; sed vitæ stipendium, est merces minus principalis et secundaria, accidentaliterque intenta, quia videlicet sine corporeo alimento vita ista stare non potest, et per consequens, nec prædicatio exhiberi.
Nolite transire de domo in domum, hoc est sine rationabili causa mutare hospitium, ne levitatis vitium incurratis, aut alios scandalizetis, seu deliciosiora quæratis. Verbum hoc in præcedentis capituli expositione plenius est tractatum. Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos cives illius, manducate quæ apponuntur vobis : et idem judicium est de potu; et curate infirmos qui in illa sunt, ut per miraculorum operationem credant vera esse quæ prædicatis, atque ad opera pietatis inducantur, ac plene convertantur ad Deum. Quis enim aliter credidisset idiotis Christi discipulis, supernaturalia, invisibilia, ac incomprehensibilia prædicantibus, nisi per miracula soli Deo
1 Cor. ix, 14.
Ibid. 15; 1 Thess. u, 5-9.
Luc. ix, 4. possibilia ostendissent sua verba esse divina, et desuper confirmata? Deus equidem falsitatis confirmator esse non valet. Ideo apud Marcum evangelistam scriptum est: Profecti prædicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis. Et dicite illis: Appropinquavit in vos regnum Dei, hoc est, tempus gratiæ nunc advenit, et non bona terrena, sicut in veteri lege, sed cœlestia vobis promittuntur, prædicantur et offeruntur. Hinc ait Apostolus: Nox præcessit, dies autem appropinquavit; itemque, Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Tunc quoque quum hæc prædicabantur, instabat tempus passionis Christi, per quam janua regni cœlestis aperta est. Rursus, regnum Dei appropinquat in eos, seu eis, qui se ad veræ beatitudinis adeptionem disponunt, terrena atque carnalia contemnendo. Potest etiam per regnum Dei, Christus ac sacra Scriptura intelligi.
Marc. XVI, 20.
Rom. XIII, 12.
II Cor. VI, 2.
Luc. IX, 5.
Joann. XV, 22.
In quamcumque autem civitatem intraveritis, et non receperint vos, exeuntes in plateis ejus, dicite: Etiam pulverem qui adhæsit nobis de civitate vestra, extergimus in vos. Hoc idem præcedenti capitulo Christus commisit Apostolis: quod ibidem expositum est, multæque sunt causæ positæ excussionis pulveris in non recipientes Christi discipulos. Hoc tamen scitote, quia appropinquavit regnum Dei: id est, quamvis nos recipere contemnatis, nihilo minus veritatem vobis denuntiamus; et quod in nobis est ac nobis commissum peragimus, quamvis hoc vergat in majorem vestram damnationem: ita quod excusationem de ignorantia non habetis.
Dico vobis, quia Sodomis, id est Sodomitis, in die illa notabili et famosa, puta in die judicii, remissius erit, hoc est minor pœna, seu tolerabilior damnatio, quam illi civitati, id est habitatoribus ejus vos abjicientibus. — Circa hoc quæri potest: quum pœna correspondeat culpæ, si minor erit pœna Sodomitarum quam eorum qui Christi discipulos non receperunt, videtur quod minora fuerunt peccata Sodomorum quam horum, quum tamen in Genesi scriptum sit, quod homines Sodomitæ pessimi erant. Ad hoc aliqui responderunt, quod verbum Christi intelligendum sit, non simpliciter, sed quantum ad aliquid, utpote quod inhospitalitas et immisericordia Sodomitarum in alios, non fuit tanti peccati, nec erit tanti supplicii, sicut eorum qui Christi discipulos respuerunt. Propterea ait Beda: Quamvis Sodomitæ inhospitales fuerunt, nulli tamen apud eos hospites tales, quales Apostoli, sunt reperti; et licet Lot adspectu et auditu justus erat, non tamen ibi aliquid docuisse, aut signa fecisse perhibetur. Denique angeli sancti in Sodomis invenerunt hospitium, imo a Lot cum adoratione, prece ac reverentia sunt suscepti. Si ergo in urbe aliqua nec unus exstiterat discipulos Christi suscipiens, quoad hoc pejor Sodomis comprobatur. De hac quæstione, et an absolute loquendo, major erit damnatio non recipientium discipulos Christi, quam Sodomorum, prætermitto, quia et super Matthæum plura de ea conscripsi.
Gen. XIII, 13.
Væ tibi, Corozain, væ tibi, Bethsaida, quia si in Tyro et Sidone factæ fuissent virtutes quæ in vobis factæ sunt olim, in licio et cinere sedentes pœniterent. Quando aut quo affectu Christus hæc dixerit, apud Matthæum clarius scribitur: tunc videlicet, quando Joannes Baptista in vinculis positus, misit discipulos suos ad Christum. Quibus quum Christus respondisset, et illi abiissent, inter cetera quæ prædicavit, cœpit exprobrare civitatibus in quibus plurimæ ejus virtutes factæ sunt, quia non egissent pœnitentiam, et dixit: Væ tibi Corozain, væ tibi, Bethsaida, etc.
Ibid. XIX, 1.
Matth. X, 15; XI, 24.
Ibid. XI, 1-24.
Ibid. 21.
Porro Corozain, Bethsaida, Capharnaum, Tiberias, sunt quatuor civitates Galilææ, sitæ in littore laci Genesareth, qui ab Evangelistis mare Galilææ seu mare Tiberiadis appellatur: in quibus urbibus Christus personaliter prædicavit, et multa egit miracula; et forte Apostoli quoque in eisdem urbibus jam prædicaverunt et
Joann. VI, 1. signa egerunt. Ideo habitatores urbium harum tanto gravius offenderunt, quanto majora eis beneficia sunt impensa quæ contempserunt, et post tanti magistri atque pastoris prædicationem in suis permanserunt sceleribus. Itaque Christus, zelo justitiæ seu compassionis affectu, et more propheticæ prænuntiationis ac comminationis, exprobravit incolis urbium harum, contestans quod gentilibus essent pejores: quia si olim in Tyro et Sidone aliquis Sanctorum talia fecisset miracula, exhortando eos ad pœnitentiam, qualia fecit in urbibus dictis Salvator, habitatores Tyri et Sidonis cilicia induissent, et cinerem suis superjecissent capitibus ex magnitudine contritionis, quemadmodum Ninivitæ ad prædicationem Jonæ. Porro, quod verum sit hoc, res ipsa probavit:22 quia post Christi passionem, statim ex prædicatione discipulorum Christi conversi sunt multi in urbibus istis, et postea omnes. Unde in Actibus Apostolorum describitur devotio Tyriorum:23 in quibus etiam multi spiritu splenduerunt prophetico, et Paulo apostolo vaticinabantur futura.
Verumtamen Tyro et Sidoni, id est habitatoribus civitatum illarum in paganismo defunctis, remissius erit in judicio quam vobis: quia multo minus peccaverunt quam ingratissimi incorrigibilesque isti Judæi, qui et legem naturalem et scriptam transgressi sunt, et insuper evangelicæ legis veritatem a Christo accipere noluerunt. Siquidem, servus sciens, vel saltem dici sibi audiens, voluntatem domini sui, et non faciens, plagis vapulabit multis.24 Unde de induratis ingratissimisque Judæis loquitur Christus: Si non venissem et locutus eis fuissem, peccatum non haberent, videlicet tam magnum; nunc autem excusationem non habent de peccato suo.25
Subinde specialiter reprehendit Capharnaum, quia præ ceteris fuit ingrata ac scelerata. Et tu, Capharnaum, usque in cœlum exaltata. Quod dupliciter potest intelligi: Primo, ut dicatur, Usque in cœlum exaltata, hoc est valde præcipue honorata, eo quod Christus frequenter fuit, et ad tempus aliquantulum habitavit in ea, frequenter quoque prædicavit, et prodigia multa ac præclara egit ibidem, sicut Matthæus et Marcus clarissime scribunt.2627 Secundo, ut dicatur ratione suæ superbiæ, Usque in cœlum exaltata, propria æstimatione ac vanitate, et quoniam Christo superbissime fuit rebellis. Hic sensus litteralior est, quia in Matthæo legitur Christum dixisse: Et tu, Capharnaum, numquid usque in cœlum exaltaberis?28 Usque ad infernum demergeris, ut pœna proportionata sit culpæ, et magnitudini honoris correspondeat magnitudo dejectionis. Quemadmodum enim homo tanto plus meretur exaltari in cœlo, quanto plus humiliaverit se in terra; sic tanto plus meretur dejici in inferno, quanto plus in terra extollit se ipsum, juxta illud Job: Si ascenderit usque ad cœlum superbia ejus, et caput ejus nubes tetigerit; quasi sterquilinium in fine perdetur, velut somnium avolans non invenietur, transiet quasi visio nocturna.29 Ideo in Ecclesiastico dicitur:30 Humilia valde spiritum tuum, quia vindicta impii, ignis et vermis.
Præterea est advertendum, quam vere mira et incomprehensibilia sint summæ ac infinitæ sapientiæ judicia, quoniam Christus in propria persona et per suos ministros, tam Prophetas, quam Apostolos, prædicavit et miracula egit his quos sciebat non credituros, imo ex hoc gravius condemnandos;31 his autem nec prædicavit, neque miracula demonstravit, quos noverat credituros et convertendos, si eis prædicationem atque miracula impendisset. Unde Ezechieli locutus est: Fili hominis, non ad populum profundi sermonis et ignotæ linguæ tu mitteris; et si ad illos mittereris, ipsi audirent te: domus autem Israel, ad quam mitto te, nolunt audire te.32 Itaque quod penetrare non possumus, sobrie admiremur, formidoloseque honoremus, scientes quod Deus sublimis et benedictus sit essentialiter ipsa sapientia atque justitia, propter quod ejus quoque judicia, nec injusta, nec irrationabilia esse queunt.
Deinde Salvator docet præfatam comminationem ac pœnam, non illis dumtaxat imminere qui ipsum in propria ejus persona non receperunt, verbis ejus credendo, jussionibusque parendo, sed et omnibus qui ejus discipulos, vicarios et prælatos despiciunt, doctrinas eorum non advertendo, nec ipsis obediendo, in quibus subjecti sunt ipsis. Qui vos, prædicatores, pastores, prælatos, audit, verba vestra reverenter suscipiendo ac observando, me audit, quia tam gratum est mihi ac si me in propria audiret persona, et quia ego per meos loquor vicarios, et illi meam repræsentant personam. Et qui vos spernit, id est, vestra documenta et jussa audire aut adimplere contemnit, me spernit, quia in tantum displicet mihi ac si me visibiliter præsentem loquentemque aspernaretur, ob causas prætactas. Audiant, pensent et metuant hæc increduli et rebelles, perversi, duri, pertinaces, indociles, proprium sensum sectantes: quoniam suos non curando superiores, aut eis obloquendo, resistendo, aut contumaciter respondendo, non mediocriter peccant; nec viles parvi pendunt personas, sed eum cujus dignitatis et excellentiæ non est finis, Unigenitum Dei, principemque pastorum, imo et Deum Patrem, prout Salvator adjecit: Qui autem me spernit, non credendo, aut non obediendo, spernit eum qui me misit. Mittens quippe honoratur seu inhonoratur in suo legato, dominus in ministro, pater in filio, pastor in vicario. Pater quoque et Filius, haud dubium quin et Spiritus Sanctus, substantialiter unum sunt, et inseparabiliter ac inconfusibiliter per circumincessionem in se invicem æternaliter incomprehensibiliterque consistunt, ita quod trium superexcellentium ac superhonorabilium Personarum est una voluntas:33 ideo qui unam offendit, in singulas peccat. Hinc apud Joannem Filius protestatur: Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum.34
Itaque prælatis et patribus nostris reverentiam debitam ac obedientiam impendamus, considerantes eos, non ut homines qualescumque, neque ut tales aut tales personas, sed ut Dei vicarios, ejus circa nos personam repræsentantes. Nam et dominis temporalibus, non solum bonis, sed etiam dyscolis, jubet sanctus apostolus Petrus, cum omni timore subjici ac parere ministros:35 quanto magis spiritualibus obediendum est patribus? Propter quod ad Hebræos Paulus scribit apostolus: Obedite præpositis vestris et subjacete illis; ipsi enim pervigilant, quasi rationem pro animabus vestris reddituri: ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes.36 Hoc enim expedit vobis. Moyses quoque in Exodo rebellibus ait: Non contra nos est murmur vestrum, sed contra Deum. Et Paulus apostolus scribit ad Thessalonicenses:3738 Qui hæc spernit, inquit, non hominem spernit, sed Deum. Porro, si prælatorum, vicariorumque Christi aspernatio, tam grave exstat piaculum in omni utique Christiano, quanto magis in religiosis, qui ad obdientiam voto se adstrinxerunt? Non ergo minus abhorreant suo patri non obedire, quam continentiæ aut proprietatis votum infringere.
Reversi sunt autem septuaginta duo discipuli ad Jesum, qui miserat eos ad prædicandum. Unde prædicationis peracto obsequio, ad eum reversi sunt, cum gaudio spirituali, aliquid tamen inordinationis admixtum habente, ut statim dicetur; dicentes, gratias referendo, Christi potentiam confitendo: Domine, qui non solum in terra hominibus, sed et dæmonibus dominaris, etiam dœmonia subjiciuntur nobis in nomine tuo, hoc est, tua virtute, et per tui nominis seu tui ipsius invocationem, non solum infirmos curavimus, sicut nobis commiseras, sed dæmonia quoque expellimus: quod ad tuum præconium tibi non quasi ignoranti referimus, sed ut te qui nos in tantum honorasti, honorificemus.
Et ait illis: Videbam Satanam, hoc est diabolum, humanæ salutis adversarium, sicut fulgur, hoc est valde celeriter, de cœlo cadentem, quando ob suam inde ejectus est elationem;39 vel, Sicut fulgur, id est terribiliter. Quod enim per similitudinem emicationis fulguris, celeritas terribilitasque signentur, patet per illud Matthæi: Sicut fulgur exit ab oriente, et apparet usque ad occidentem, ita erit adventus Filii hominis. Secundum Gregorium, aliquid elationis vanæque gloriæ inerat discipulis istis ex tanta potestate eis concessa: ad cujus culpæ repressionem commemorat Christus exemplum horribile ruinæ angelicæ: tanquam dicat, Si angelo superbienti Deus tantam mox intulit ultionem, pensate quam vitanda sit vobis superbia, inanisque gloria.40 Unde Petrus inquit: Si Deus angelis peccantibus non pepercit, novit iniquos in die judicii cruciandos reservare. Denique ruinam diaboli, Christus secundum quod Deus intellectualiter vidit, principaliterque effecit.
Quæritur, quomodo de cœlo corruisse dicatur diabolus, quum in Isaia dixisse legatur, In cœlum conscendam: quo apparet, quod nondum erat in cœlo. Et respondendum, quod in cœlo empyreo fuit et conditus erat, secundum Strabum et Bedam, indeque cecidit.41 Porro quod dixit, In cœlum conscendam, de spirituali superbenedictæ Trinitatis cœlo exponitur, quia ad Dei excellentiam adspirabat. Hoc superficialiter ac breviter dictum sit. Plena enim responsio pluribus indiget verbis.
Præterea, verbum inductum, a Christo prolatum, potest exponi tanquam approbativum sermonis discipulorum: quasi dicat, Non mirum si mea dæmones compescantur potentia, qui in exordio vidi et videns feci dæmonum expulsionem de cœlo.42 Unde in libro Job scribitur: Prudentia ejus percussit superbum; et rursus, In angelis suis reperit pravitatem; itemque, Obstetricante manu ejus, eductus est coluber tortuosus; atque in Psalmo, Tu humiliasti sicut vulneratum, superbum. Per Ezechielem quoque Christus testatur: Tu, Cherub extentus et protegens, repleta sunt interiora tua iniquitate; et ejeci te de monte sancto Dei, o Cherub, de medio lapidum ignitorum.
Ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones. Hoc dupliciter accipi potest. Christus enim dedit discipulis suis, non solum potestatem calcandi spiritualiter super spiritus malignos, per serpentes et scorpiones figuraliter designatos, ita quod illos possent ejicere, superare, affligere; sed etiam præstitit eis virtutem calcandi corporaliter, et absque læsura, super quæcumque animalia venenata: quod et in veteri Testamento præfiguratum videtur, quemadmodum in Deuteronomio legitur. Simile huic est illud in Psalmo: Super aspidem et basiliscum ambulabis.43 Præterea, per serpentes ore venenum fundentes, signantur tam invisibiles quam visibiles hostes, qui electos Dei palam tentant seu persequuntur. Per scorpiones vero, qui punctione caudæ inficiunt, designantur æmuli occulte insidiantes sive tentantes. Et super omnem virtutem inimici, id est super quodcumque genus dæmonum, et super universam calliditatem et potestatem eorum. Quamvis enim naturalis illorum potestas major sit omni potestate naturali in terra versantium, ut patet in Job, supernaturalis tamen potestas fidelium per gratiam præstita, dæmonum vincit virtutem, quamvis variis modis quærant nocere hominibus, et diversimode tentent, atque ad varia inclinent peccata.
Et nihil vobis nocebit. Quod corporaliter in Christi discipulis constat impletum, ita ut nec venena, nec venenata eis quid nocumenti potuerunt inferre. Unde et Paulus viperam excussit in ignem, et evangelista Joannes pessimum sine læsione potavit venenum. Ideo in Marco loquitur Christus: Signa eos qui crediderint, hæc sequentur: In nomine meo dæmonia ejicient, serpentes tollent; et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit.44 Insuper corporalis seu spiritualis persecutio hominum malignorum ac dæmonum, electis Christi discipulis, quantum ad finalem dejectionem seu optati damni illationem, nil nocuit, quia electis Dei omnia cooperantur in bonum, et temporalis tribulatio ad perpetuam eos duxit coronam.45 Ideo scriptum est : Filius iniquitatis non apponet nocere ei.46
Verumtamen in hoc nolite gaudere inordinate aut immoderate, videlicet eo modo quo nunc gaudetis, quia spiritus, puta dæmones, qui ob naturæ simplicitatem spiritus appellantur, vobis subjiciuntur, hoc est, per potestatem vobis collatam ejiciuntur. Hoc enim sicut et alia signa peragere, pertinet ad dona gratiæ gratis datæ, quæ ad aliorum utilitatem ordinantur, et bonis ac malis communia sunt hominibus. Nam ut asserit Christus, multi reprobi in die judicii sunt dicturi :47 Domine, nonne in nomine tuo dæmonia ejecimus? Idcirco de hoc dono gloriandum non est, quasi de principali atque salvifico bono, quamvis debeat homo de omni bono sibi divinitus dato gratias agere Deo, et aliquo modo gaudere in ipso, secundum quod bonum illud collatum majus aut minus est.
Postremo, unde principalius atque præcipue sit gaudendum, subjungit : Gaudete autem in Domino, ei regratiando, non vestris meritis adscribendo, quia nomina vestra scripta sunt in cœlis, hoc est, vos ipsi inter electos Dei jam estis per prædestinationem computati, et in cœlestibus mansionibus æternaliter collocandi, atque in libro vitæ scripti : quod nullus de se præscire certitudinaliter potest, nisi ex revelatione divina. Christus vero discipulis suis hoc potuit revelare : imo ad consolationem eorum revelare dignatus est, ut tanto fortiores essent in omni sancto labore et afflictione, quanto certiores essent de beatifica retributione. Postremo, liber vitæ in Deo metaphorice ponitur : quemadmodum apud homines solent describi quæ specialiter spectant ad eos, sic electorum in divina mente conscriptio, hoc est firma eorum notitia seu tenax memoria in intellectu divino, dicitur liber vitæ, loquendo de vita gloriæ, ad quam electio finaliter pertinet. Unde et liber vitæ, non nisi æterna prædestinatio nominatur, qua quidam ad vitam gloriæ a Deo sunt æternaliter præordinati.
Footnotes
-
In cap. VII, 19. ↩
-
Prov. XVIII, 19. ↩
-
Deut. XIX, 15. ↩
-
Gen. VII, 15. ↩
-
Joann. IV, 35. ↩
-
Is. V, 1 et seq. ↩
-
II Cor. XI, 13. ↩
-
Eccl. X, 2. ↩
-
Eccli. X, 2. ↩
-
Joann. XVI, 33. ↩
-
Matth. X, 16. ↩
-
Is. xi, 6. ↩
-
Joann. x, 8. ↩
-
Hebr. v, 4. ↩
-
Luc. ix, 3. ↩
-
Ibidem. ↩
-
IV Reg. iv, 29. ↩
-
Matth. xxviii, 9. ↩
-
Luc. 1, 40. ↩
-
BQ ↩
-
Ps. cxviii, 165. ↩
-
Jonæ III, 5-8. ↩
-
Act. XXI, 4-6. ↩
-
Luc. XII, 47. ↩
-
Joann. XV, 22. ↩
-
Matth. IV, 13; VIII, 13; ↩
-
Marc. I, 21; II, 1; etc. ↩
-
Matth. XI, 23. ↩
-
Job XX, 6-8. ↩
-
Eccli. VII, 19. ↩
-
Rom. XI, 33. ↩
-
Ezech. III, 5-7. ↩
-
1 Joann. v, 7. ↩
-
Joann. v, 23. ↩
-
1 Petr. II, 18. ↩
-
Hebr. XIII, 17. ↩
-
1 Thess. IV, 8. ↩
-
Exod. XVI, 8. ↩
-
1 Petr. v, 8. ↩
-
Deut. viii, 15. ↩
-
Job xli, 24. ↩
-
Act. xxviii, 5. ↩
-
Ps. xc, 13. ↩
-
Marc. xvi, 17, 18. ↩
-
Rom. VIII, 28. ↩
-
Ps. LXXXVIII, 23. ↩
-
Matth. VII, 22. ↩
Chapter 27 of 51