Articulus 28
DECLARATIO RESIDUÆ PARTIS HUJUS CAPITULI DECIMI, SCILICET : INTRAVIT JESUS IN QUODDAM CASTELLUM.
QUIDQUID Christus gessit in corpore, mysteriis plenum est, et nostræ conversationis informativum. Et quoniam Christus venit tam activæ quam contemplativæ vitæ instituta docere, nunc factum quoddam ipsius describitur, in quo brevi eloquio utriusque vitæ distinctionem ostendit. Lucas tamen hoc loco ordinem historiæ non observat.
Factum est autem, dum irent Jesus et ejus discipuli, de loco ad locum, ad plurimorum instructionem, et ipse intravit in quoddam castellum. Circa quod Beda :1 Hujus (inquit) castelli nomen Lucas hic tacet, sed Joannes exprimit, vocans ipsum Bethaniam. Sic enim ait :2 Erat quidam languens Lazarus a Bethania, de castello Mariæ et Marthæ. Ex quibus apparet, quod ipsa Bethania, quæ fuit villa, vocetur castellum. Unde et infra legitur, quod duo ex discipulis ibant in castellum, cui nomen Emmaus :3 pro quo Marcus scribit, quod ibant in villam.4 Denique, quod in Matthæo ait Salvator duobus discipulis, Ite in castellum quod contra vos est, de ipsa urbe Jerusalem solet exponi.5 Castellum tamen proprie dicitur parvum castrum. Fuit autem in Bethania castrum Mariæ et Marthæ ac Lazari, quod forsan interdum comparative loquendo nominatur castellum : et sicut frequenter totum a sua parte nomen sortitur, sic forte villa Bethania, ratione castri sive castelli in ea contenti, appellatur castellum.
Et mulier quædam Martha nomine : quam aliqui putant fuisse illam quam Christus a sanguinis curavit profluvio : cujus oppositum supra satis probatum est ;6 excepit illum in domum suam. Ipsa quippe specialis exstitit hospita Christi : propter quod, sicut in ejus legenda habetur, post Christi ascensionem consuevit Christum sub nomine hospitis invocare. Itaque cum grandi reverentia et caritatis fervore accepit Christum in sua domo, quæ fuit castellum seu castrum. Nobilis enim fuit et opulenta ; et sicut in Joanne scriptum est, Jesus diligebat Mariam, Martham, et Lazarum.7
Et huic erat soror nomine Maria, scilicet Magdalene, de qua in Marco fertur : Surgens Jesus mane prima sabbati, apparuit primo Mariæ Magdalene, de qua ejecerat septem dæmonia.8 Quæ etiam sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius. In quibus verbis insinuatur ejus humilitas ac diligentia, quia ad pedes Christi humiliter se locavit et avidissime intenta fuit prædicationi ipsius. Quo autem humilius sedit, diligentiusque advertit, eo plus spirituales hausit profectus, et rivos doctrinæ ex fonte sapientiæ sumpsit. Christus quippe est fons sapientiæ, juxta illud Ecclesiastici :9 Fons sapientiæ, verbum Dei in excelsis.1011 Deus quoque humilibus dat gratiam.
Præterea, sicut ait Basilius, Omnis operatio atque locutio Salvatoris regula est virtutis ac pietatis. Ob hoc enim induit corpus nostrum, ut nos conversationem ipsius imitemur pro posse. Suo ergo exemplo docuit discipulos, omnesque prædicatores, et ad aliorum exhortationem idoneos, qualiter habere se debent in domibus hospitantium eos, ut scilicet suscepti non statim resupini quiescant, sed susceptores suos exhortationibus repleant sacris. Unde et reverenter ac caritative sunt suscipiendi : primo, quoniam hospitatores eorum ædificabuntur salutaribus documentis ; secundo, quoniam caritatis adipiscentur mercedem.
Martha autem satagebat, hoc est, satis agebat, occupataque fuit, seu laborabat, circa frequens ministerium, id est circa corporalis refectionis quotidie necessariæ præparationem et exhibitionem. Quæ stetit, ab obsequio et discursu modice cessans, ut Christum reverentialiter alloqueretur, et ejus præstolaretur responsum, et ait : Domine, non est tibi curæ quod soror mea reliquit me solam ministrare ?
Hoc videbatur irrationabile Marthæ, quia apparuit ei quod ob Christi honorabilitatem, aliorumque hospitum multitudinem, Maria merito adjuvisset. Itaque interrogavit, Domine, non est tibi curæ? non quasi Christum reprehendens quod Mariæ non dixerat, Adjuva sororem tuam ; sed quasi admirans de hoc. Ideo addidit : Dic ergo illi ut me adjuvet : quia ad litteram multa erant agenda in tot hospitum cibatione. Et quod Martha dicit se solam ministrare, non est intelligendum quod nulla femina adjuverit eam : habuit enim ancillam juvantem unam aut plures, ut reor ; sed solam se asserit ministrare, per exclusionem suæ sororis, ad quam ministratio illa æque pertinuit, secundum Marthæ opinionem.12
Et respondens, dixit illi Dominus Jesus Christus, qui ad respondendum sapienter, deliberatione, inquisitione, studio non egebat, quoniam sapientia plenus, imo et ipsa sapientia, Deique Patris unicum Verbum fuit :131415 Martha, Martha. Bis nominat propter diligentiorem ejus provocationem ad advertendum, et item in signum dilectionis suæ ad eam, quam elegit in hospitam sui ac discipulorum suorum. Sollicita es, et turbaris erga plurima, id est circa hæc temporalia administranda, et circa corporalia alimenta, et circa corpora reficienda : quæ occupatio, quamvis fuerit bona et actus prudentiæ ac misericordiæ et liberalitatis, ex caritate imperialiter procedens, nihilo minus stabilitatem et pacem mentis in Deo frequenter diminuit, interrupit ac impedivit. Pluribus nempe intendens animus, singulis non æque perfecte valet intendere ut uni, quia virtus unita est fortior quam dispersa.
Porro, unum est necessarium. Hoc unum quod præ ceteris necessarium dicitur, potest dici ipsa felicitas patriæ, seu Deus omnipotens, objectum et dator beatitudinis hujus, vel contemplatio seu dilectio Dei in vita hac, seu pax mentis in Deo, aut unio cordis cum eo, seu Deo debite deservire, et saluti propriæ providere. Quamvis autem ad obtinendam salutem multa sint necessaria, scilicet fides, spes, caritas, sacramenta, impletio præceptorum ; unum tamen necessarium dicitur antonomastice, quia præ ceteris necessarium exstat, vel necessitate finis, et propter se atque simpliciter, alia vero per respectum ad finem, et propter ejus adeptionem. Maria optimam partem elegit, videlicet Deo vacare (juxta illud Psalmi : Mihi autem adhærere Deo bonum est), Deum diligere, mente quieta contemplativam ducere vitam, et ipsum incommutabile bonum quærere ac habere, de quo in Threnis scriptum est : Pars mea Dominus, dixit anima mea : propterea exspectabo eum. Hanc dignissimam partem elegit Maria, terrenis contemptis, et corporalibus occupationibus, tanquam minus bonis majorisque boni impeditivis, relictis. Quæ non auferetur ab ea : quoniam pars hæc incipit in hac vita, et continuatur ac perpetuatur in patria ; perficitur quoque in ea, quoniam contemplatio viæ per fidem, est quædam
40
42
41 inchoatio contemplationis Beatorum per speciem. Propter quod ait Apostolus: Nunc cognosco ex parte; tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum;16 et, Videmus nunc per speculum in ænigmate, tunc autem facie ad faciem.17
Itaque Christus Martham de suo devoto et caritativo obsequio non reprehendit, sed partem Mariæ præponit, quoniam exercitia vitæ contemplativæ præclariora sunt exercitiis vitæ activæ. Verumtamen de hoc videtur Martha aliqualiter reprehensa, quod sororem suam voluit a spirituali actu vitæ contemplativæ abstrahere, ut corporalibus occuparetur, quum tamen necessarium non fuisset, et quia Mariam putavit negligenter se habuisse, non impendendo auxilium in corporali obsequio.
Denique circa illud, Sollicita es et turbaris erga plurima, dicunt Cyrillus et Basilius: Quum aliqui susceperint alios hospitio, non sollicitentur circa multum obsequium, præparando diversa et delicata cibaria, nec poscant quæ præ manibus non sunt, et necessitatem excedunt. Gravat enim passim in qualibet re quod superfluit: hospitantibus namque generat tædium; convivis autem videtur quod sint aliis causa laboris.
Sed quoniam sensus litteralis planus est satis, tangendus est mysticus intellectus. Juxta quem, per Bethaniam, quæ interpretatur domus obedientiæ, designatur cor bonam conscientiam habens, eo quod divinis obedivit præceptis: ideo Christus illud libenter ingreditur per gratiæ augmentationem, tanquam carum familiareque sibi. Porro, per Martham, anima vitæ activæ exercitiis dedita explicatur: quæ Christum in sua recipit domo, hoc est in arcanis conscientiæ suæ; cujus soror Maria, hoc est quæcumque anima illi ut soror dilecta, contemplativæ vitæ insistens, sedet secus pedes Jesu, id est, ei humiliter se supponit, ejusque humilitatem perpendit, ac vestigia imitatur, juxta illud Threnorum, Sedebit solitarius et tacebit, quia levabit se super se;18 et audit verbum illius, asserens cum Psalmista: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus. Anima quippe quiescendo fit prudens, et divinam inspirationem suscipit ac advertit.19 Propter quod in Ecclesiastico habetur: Qui minoratur actu, sapientiam percipiet. Præterea, in quiete hujusmodi audit verba divina aure mentali, illis obediendo quæ legit aut meditatur.20
Martha autem satagebat circa frequens ministerium. Hoc competit his qui operibus misericordiæ et ceteris exterioribus virtutum actibus corporalibus occupantur. Et sicut Martha conquesta est Christo dicens, Domine, non est tibi curæ quod soror mea reliquit me solam ministrare? sic interdum personæ devotæ, quæ operibus vitæ activæ intendere compelluntur, et contemplativam vitam magis desiderant, conqueruntur Christo seu ejus prælatis, quod ipsæ præ ceteris sibi statu, gradu seu professione similibus, in exterioribus servire coguntur. Et sicut ait S. Bernardus: Beata est congregatio, ubi Martha taliter conqueritur de Maria. Sed, heu! jam multi, instar perfidorum filiorum Israel cœlestem nauseantium panem, etiam ad Ægyptias, id est mundanas, consolationes adspirant, quibus contemplativæ vitæ non sapit refectio.21 Quemadmodum vero Christus Martham instruxit, ne Mariam ad exteriora a contemplationis exercitiis evocaret, sic prælati sunt instruendi, ne absque necessitate aut evidenti utilitate postulent aliquem a contemplativæ vitæ actibus abstrahi.
D Circa hunc locum evangelicum multa possent de vita contemplativa et activa, earumque distinctione induci, et quæ sit dignior investigari: de quibus specialem tractatum composui. Et nunc breviter tangi potest, quod absolute loquendo, vita contemplativa sit dignior quam activa, si in vita activa solum pensetur quod est vitæ activæ. Ad quod Aristoteles, decimo Ethicorum, octo pulchras atque subtiles rationes adducit. Prima est, quoniam vita contemplativa competit homini secundum dignissimam suam potentiam, scilicet intellectum speculativum, et quoad digniora objecta, quia circa divina versatur; vita vero activa competit homini secundum practicum intellectum, et circa exteriora ac sensibilia occupatur objecta. Secunda est, quia vita contemplativa ex sua natura est magis continua. Tertia, quia est delectabilior pura delectatione. Quarta, quia est sibi in se magis sufficiens. Quinta, quoniam magis quæritur propter se ipsam; imo activa ordinatur ad ipsam. Sexta, quia in vacatione et quiete consistit; activa autem, in labore et motu. Septima, quia est magis divina. Octava, quoniam competit homini per id quo a bestiis separatur; activa vero competit ei etiam secundum vires animæ inferiores. Nihilo minus vita activa præfertur contemplativæ secundum quid, puta in casu, propter bonum commune, et necessitatem ac utilitatem vitæ præsentis. — Præterea, præter rationes prætactas sunt aliæ, cur contemplativa vita est dignior. Quarum unam tangit Salvator: quia videlicet vita contemplativa non aufertur homini per mortem, sicut activa. Contemplativa quoque magis propinquat beatitudini patriæ, et est magis supernaturalis, quam vita activa.
Verumtamen intuendum, quod duplicia sunt vitæ activæ opera. Quædam sunt omnino corporalia, ut exteriora misericordiæ opera, quæ et corporalia appellantur: de quibus certum est, quod vita contemplativa præferenda sit ipsis. Alia sunt opera vitæ activæ, quæ si idonee fieri debeant, contemplativæ vitæ perfectionem quamdam præexigunt, ut sunt prædicare, in spiritualibus præesse, Scripturas interpretari, publicas pro aliis preces effundere, etc.: de quibus aliqui opinantur, quod contemplativæ præferenda sint vitæ, quia utriusque vitæ perfectionem videntur includere. Unde et nonodecimo de Civitate Dei Augustinus distinguit triplicem vitam, videlicet otiosam, hoc est contemplativam, negotiosam, id est activam, et ex utraque temperatam. Prælatis vero atque doctoribus aliorum competit utriusque vitæ exercitia ordinate prosequi et habere.
Denique evangelium istud in Assumptione beatissimæ Virginis legitur: Primo, quoniam festivitas illa aliud speciale non habet evangelium. Secundo, quia utriusque vitæ perfectio in ea resplenduit: quoniam humanitati Filii sui corporaliter deservivit, et ejus divinitatem spiritualiter contemplabatur lucidius ceteris. Tertio, quoniam mystica seu allegorica expositio hujus evangelii ei præcipue competit. Ipsa enim invictissima Virgo fortissima mulierum, fuit castellum quod ingressus est Christus, quando descendit de cœlo, et incarnatus est in utero ejus, assumens ex purissimo sanguine ejus corpus humanum. Quemadmodum autem castellum debet esse alte situm, muro clausum, fossato circumdatum, turre levatum, armis et alimentis provisum, aquis quoque munitum; sic benedicta virgo Maria fuit per vitæ eminentiam alte sita, imo in statu altissimo posita, utpote in statu maternitatis Dei, ita quod fuit et est comparentalis Deo Patri, eumdem cum illo Filium habens. Fuit quoque muro clausa, id est firmissima virginea castitate ornata, itemque humilitate quasi fossato profundata, et caritatis fervore velut turre erecta, cunctis virtutibus tanquam armis firmata, spiritualibus alimentis et gratiarum fluentis repleta. Hæc gloriosa virgo Maria vocatur Martha, in quantum activæ vitæ perfectionem possedit: sicque Martha excepit Christum in domum suam, quia in utero suo. Nec dubium quin ipsa multo humilius sedit ad pedes Filii sui dum prædicaret, ejus quoque prædicationem affectuosius diligentiusque audivit, quam Maria Magdalene: unde et ipsa optimam partem perfectissime præelegit.
Postremo, secundum Augustinum, quod Martha accepit Christum in domum suam, designat Ecclesiam, quæ nunc accipit Dominum in cor suum. Maria vero, quæ sedit ad pedes Domini audiens verbum ejus, designat eamdem Ecclesiam, sed in futuro, ubi cessans ab opere ministerioque indigentium, sola sapientia perfruetur.22 — Conemur ergo et nos harum venerabilium mulierum perfectiones sectari;23 et quilibet nostrum digne conversari nitatur, secundum exigentiam vocationis qua vocatus est, prout monet Apostolus.
Footnotes
-
*Origenes ↩
-
Joann. xi, 1. ↩
-
Luc. xxiv, 13. ↩
-
Marc. xvi, 12. ↩
-
Matth. xxi, 2. ↩
-
Luc. viii, 43. ↩
-
Joann. xi, 5. ↩
-
Marc. xvi, 9. ↩
-
Eccli. i, 5. ↩
-
1 Petr. v, 5. ↩
-
Jacob. iv, 6; ↩
-
Ps. LXXII, 28. ↩
-
Joann. 1, 1. ↩
-
1 Cor. 1, 24. ↩
-
Thren. III, 24. ↩
-
I Cor. ↩
-
I Cor. xiii, 12. ↩
-
Thren. iii, 28. ↩
-
Ps. LXXXIV, 9. ↩
-
Eccl. XXXVIII, 25. ↩
-
Num. xxi, 5. ↩
-
1 Cor. vii, 20; ↩
-
Ephes. iv, 1. ↩
Chapter 29 of 51