Skip to the text

Articulus 30

PROSECUTIO EXPOSITIONIS HUJUS UNDECIMI CAPITULI, A LOCO QUO DICITUR : ERAT JESUS EJICIENS DÆMONIUM, ET ILLUD ERAT MUTUM.

TOTA evangelica series, sicut plena est supernaturalibus documentis seu assertionibus, ita et supernaturalium operum descriptionibus, ut unum confirmetur per aliud. Unde et nunc, post præinducta Christi documenta, narratur quoddam ipsius miraculum. Et erat Jesus ejiciens dæmonium ab homine obsesso, et illud erat mutum, id est mutum efficiens hominem. Dicitur etenim dæmon surdus aut mutus, non formaliter, sed effective, eo quod organa hominis impediat ab usu sensuum auditus et linguæ. Hinc subditur : Et quum ejecisset dæmonium, locutus est mutus. Amota siquidem causa, removetur effectus. Ideo dæmone mutitatem causante ejecto, pristinam linguæ facultatem adeptus est homo. Et admiratæ sunt turbæ de tanto miraculo tam imperialiter facto. Porro a Matthæo signum istud plenius recitatur, ubi legitur : Tunc oblatus est ei, scilicet Christo, homo dæmonium habens, cæcus et mutus, et curavit eum, ita ut loqueretur et videret.1 Ubi ait Hieronymus : Tria signa in eodem simul peracta sunt, quia obsessus curatus est, et idem cæcus ac mutus visum recepit atque auditum.

Quidam autem ex eis dixerunt. Isti, secundum Matthæum, Pharisæi fuerunt, pleni invidia contra Christum eo quod sanctitate, fama, eloquentia, sapientia et miraculis eos præcessit, quum ipsi humanæ laudis et gloriæ cupidissimi essent.2 Quorum insaniam multi usque in præsens sequuntur, quibus competit illud Chrysostomi : Sicut scarabei nutriuntur stercoribus ; sic invidi, aliorum infortuniis. In Beelzebub principe dæmoniorum ejicit dæmonia, id est, virtute, ope seu invocatione Beelzebub principis dæmonum, expellit dæmones ab obsessis. Quasi dicant : Non divina virtute hoc agit, nec per aliquam vitæ suæ sanctitatem ; sed quum pessimus sit, familiaritatem et pactum habet cum principe dæmonum, qui inferioribus dæmonibus jussit ut ad Jesu præceptum egrediantur, quatenus per hoc homines fallantur, putando quod Jesus sit Filius Dei. Itaque, secundum hos impiissimos Pharisæos, ejectio ista dæmonum fuit obedientia eorumdem in principem suum, et simulata coactio. A Ut autem in libro Regum habetur, Beelzebub fuit deus Accaron, ita quod Accaronitæ idolum illud colebant :3 in quo Judæi principem dæmoniorum habitare dicebant, sicque nomine idoli illius etiam principem dæmoniorum nominaverunt.

Et alii tentantes, id est, experiri volentes an Christus divina virtute ejiceret dæmones, signum de cælo, id est aliquod cœleste et magnum miraculum sòli Deo possibile, quærebant ab eo, ut scilicet tale miraculum ageret seu divinitus fieri procuraret, quemadmodum ad invocationem seu potius jussionem Josue sol et luna steterunt in cœlo immobiles spatio diei unius;4 sicque certitudinaliter scirent Jesum divina operari virtute. Denique consuetudinarium fuit Judæis quærere signa, ut constat ex veteris et novi Testamenti decursu. Propter quod ait Apostolus : Judæi signa quærunt. Et apud Joannem ait Salvator :56 Nisi signa et prodigia videritis, non creditis.

Ipse autem ut vidit, id est, intellectualiter inspexit, cogitationes eorum, dixit eis. Secundum Bedam, non ad dicta, sed ad cogitata illorum respondit eis, ut vel sic compellerentur credere potentiæ ejus qui cordium novit occulta. Sed quomodo verum est hoc, quum Evangelista jam dixerit quosdam illorum dixisse, In Beelzebub principe dæmoniorum, etc., et alios signum a Jesu quæsisse? Ad quod respondendum videtur, quod Pharisæi clam et secrete prædicta verba inter se contulerunt et signum quærere decreverunt. Unde Chrysostomus ait : Quum Pharisæorum suspicio irrationabilis esset, metu multitudinis non audebant eam divulgare. Præterea, cordium secreta cognoscere, aliorumque cogitationes certitudinaliter intueri, utpote singulorum singulas, Deo est proprium; nec homo hoc potest, nisi Deo dante ac revelante. Circa hoc scribit Gorra : Potest homo aliquas cogitationes alterius cognoscere : de quibus agnoscendis legitur Plato librum composuisse ; sed singulorum singulas solus Deus cognoscit.

Post hæc primam Christus tangit rationem qua reprobat verba dicentium, In Beelzebub, etc. Omne regnum in se ipsum, id est contra se ipsum, divisum, ita quod una pars regni contra aliam præliatur, desolabitur, id est, continuo debilitabitur et cito peribit, durante intestina lite atque discordia : quoniam sicut per concordiam parvæ res crescunt, sic per discordiam res maximæ dilabuntur. Secundum Hieronymum, virtus quoque unita, fortior est quam dispersa. Hinc per Osee scriptum est : Divisum est cor eorum, nunc interibunt. Et domus supra domum cadet, id est, habitatores unius domus irruent super habitatores domus alterius, vel mutuo destruent ædificia sua, vel habitatoribus interfectis, ædificia vetustate deficient.7

Si autem et Satanas in se ipsum divisus est, id est, si unus eorum contra alium pugnat et machinatur, ita quod ego succursu principis dæmonum expello dæmonia, quomodo stabit regnum ejus, id est regnum principis dæmoniorum, quum ipse contra proprium regnum agat, expellendo ab hominibus dæmones ei subjectos? quasi dicat, Non diu durabit : quum tamen tamdiu duraturum sit, quousque homines electi in hoc mundo per ipsum probandi sunt : quod erit usque ad sæculi finem. Si autem Judæi et reprobi judaizantes affirment, quod ad vocem Christi princeps dæmoniorum expulit dæmones, non ad sui regni dissipationem, sed confortationem, ut scilicet homines æstimantes Christum ejicere dæmones divino auxilio, majoribus implicarentur erroribus, tenendo Jesum esse Filium Dei; hoc facile reprobatur, quum universa quæ Christus ore et factis edocuit, dæmoni potissimum contrarientur. Nempe, ad quid tendit omnis Christi doctrina, nisi ad privati amoris omnimodam exstirpationem, atque ad divinæ dilectionis sincerissimam integritatem, ad sui ipsius cordialem contemptum, et ad Dei diligentissimam venerationem, ad profundissimam humilitatem, ad patientiam inconcussam, ad omnium etiam inimicorum beneficentiam et amorem, ad plenam in Deo fiduciam, ad idololatriæ exstirpationem, ad continuam, puram ac fervidam mentis cum Deo adhæsionem ? Per quæ omnia certissimum est, regnum diaboli potissimum infirmari ac dissipari. Non ergo Christus cum principe dæmoniorum fœdus quivit habere : et istud veris ac devotis Christianis, non fide dumtaxat, sed experimentaliter quoque certissimum est, et per innumerabilia miracula soli omnipotenti Deo possibilia, esse sic probaverunt. Per quod vanissima atque sacrilega Porphyrii contra christianam fidem excogitata figmenta, penitus destruuntur.

Deinde Christus ad idem rationem aliam introducit. Si autem ego in Beelzebub ejicio dæmonia, sicut expositum est, filii vestri, id est Apostoli ceterique discipuli mei, de vestra progenie orti; vel, Filii vestri, id est exorcistæ vestri ; in quo ejiciunt? id est, qua potestate dæmonia ab obsessis expellunt? Supra scriptum est, quemadmodum Apostoli et discipuli Christi ejecerunt dæmonia. Insuper inter Judæos fuerunt aliqui exorcistæ, qui per exorcismos seu adjurationes a Salomone editos, dæmones expellebant. Ideo ipsi hi, id est filii vestri, judices vestri erunt, id est, quia dæmonum expulsiones per ipsos factas, non diabolo, sed Deo adscribitis : quas a me factas principi adscribitis dæmoniorum. Hinc filii isti vestri erunt in die judicii judices vestri, non potestate, sed comparatione, secundum Hieronymum: quoniam comparatione eorum, isti perversissimi Pharisæi magis damnabiles apparebunt, quum filii illi dæmonum expulsiones Deo attribuant, isti diabolo. Præterea, si per filios intelligantur Apostoli, constat quod illi judices erunt infidelium Judæorum in die judicii assessoria dignitate, quemadmodum Christus eis prædixit : Vos qui secuti estis me, sedebitis super thronos judicantes duodecim tribus Israel.8

Porro, pro sed, si, pro quia, in digito Dei ejicio dæmonia. In Matthæo legitur : Si in spiritu Dei ejicio dæmones. Quo patet hoc loco per digitum Dei intelligi Spiritum Sanctum, ut sit sensus : Si in digito Dei, id est potestate et operatione Spiritus Sancti, ejicio dæmonia, profecto pervenit in vos regnum Dei, id est, regnum cœleste seu beatitudo æterna per me patefit vobis, dum regnum diaboli vinco atque debilito, cœlestisque regni vobis introitum præparo. Expulsio quippe unius contrarii, est alterius introductio. Hinc in Canonica Joannis scriptum est : In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli.9 Vel, Pervenit in vos regnum Dei, id est regnativa virtus ac dominatio Creatoris, qui per me hominem et per meam humanitatem operatur in vobis dæmonum expulsionem : ita quod ego sum Christus, vobis in lege ac Prophetis promissus, tanquam inter vos regnaturus. De quo Jeremias prædixit : Regnabit Rex, et sapiens erit. Angelus quoque Virgini gloriosæ de Christo prædixit : Regnabit in domo Jacob in æternum, et regni ejus non erit finis.

Itaque Spiritus Sanctus dicitur digitus Dei, id est Patris ac Filii :101112 qui sicut sunt unus verus Deus omniumque unus Creator, ita sunt unum principium et unus spirator Spiritus Sancti. Dicitur ergo Spiritus Sanctus digitus Dei : Primo, quia sicut per digitum entia indicantur, ita per Spiritum Sanctum divina hominibus demonstrantur, juxta quod loquitur Christus : Quum venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. Secundo, quia sicut per digitum res sentitur, seu quomodo sapiat experitur, ita per Spiritum Sanctum homo divinam experitur dulcedinem.13 Tertio, quia sicut per digitum homo præcipue opera sua exsequitur, ita per dona Spiritus Sancti, omnis homo electus opera æternæ vitæ meritoria operatur. Augustinus vero in libro de Quæstionibus Evangelii scribit, quod Spiritus Sanctus dicitur digitus Dei, propter partitionem donorum quæ ab ipso præstantur. Alii enim, ut ait Apostolus, per Spiritum datur sermo sapientiæ, alii gratia sanitatum, alii operatio virtutum, etc.14 Et paulo post addit1516

Apostolus: Hæc omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult.17 In nullis autem membris nostris magis apparet partitio, quam in digitis nostris. Rursus, quemadmodum Filius Dei dicitur manus et brachium Patris, quoniam Pater per Filium omnia operatur; sic Spiritus Sanctus digitus Dei vocatur, quia per eum veritas indicatur.

Postremo pensandum, quod Filius Dei hic asserit se Spiritu Sancto minorem, quoad suam humanitatem, quoniam Sancti Spiritus potestate sua humanitas operatur miracula. Per quod impii Arii falsitas declaratur, dicentis Spiritum Sanctum puram creaturam, Filiique ministrum, et creatum a Filio, quum tamen in Christo non poneret veram animam rationalem, sed solum Verbum et carnem: quo stante, Christus a Spiritu Sancto nullam esset sortitus virtutem.

Deinceps Salvator per aliam rationem ac similitudinem probat se dæmoni contrarium, non confœderatum. Quum fortis armatus, etc. Similitudo seu parabola ista, quantum ad litteralem intelligentiam superficialiter sumptam, planissima est, sed exponenda est mystice; ut sit sensus: Quum fortis armatus, hoc est diabolus, fortis fortitudine naturali, quia sicut est sublimis naturæ, ita et magnæ potentiæ: propter quod in Job habetur, Non est potestas super terram quæ comparetur ei. Dicitur quoque armatus, multiformi astutia, longa experientia, naturali industria atque scientia (naturalia enim in dæmonibus permanserunt, secundum Dionysium quarto capite de Divinis nominibus), multiplici quoque nequitia, seu acie vitiorum ac malignorum spirituum sibi subservientium. Custodit atrium suum, id est impiorum conventiculum seu mundum in maligno positum, ne homines pœniteant, convertantur, salventur. Sic enim ante Christi adventum diabolus homines impios custodivit, ne sibi subtraherentur, quia tunc pene in toto mundo, idololatria ac cetera vitia prævaluerunt. In pace sunt ea

Job xli, 24.

I Joann. v, 19. quæ possidet, hoc est, juxta suam voluntatem possidet tales: quia ut ait Apostolus, ad voluntatem ipsius captivi ab ipso tenentur;18 et qui sic diabolo sunt subjecti, carnalem falsamque pacem habent, et dæmoni infeliciter damnabiliterque concordant: quam pacem venit Christus destruere, quemadmodum ait, Non veni pacem mittere in terram.19 Est itaque pax vera, quæ est tranquillitas mentis in Deo et concordia in bonis; falsa vero pax, concordia est in malis, sicut dum spiritus seu ratio carnalibus desideriis acquiescit: de qua pace ait Psalmista, Quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns.20 Isaias vero de vera spiritualique pace testatur: Non est pax impiis.21

Si autem fortior illo, id est Christus potentior diabolo. Christus namque secundum naturam suam divinam, infinite potentior exstat diabolo, totoque universo; secundum humanitatem quoque suam, fortior fuit et est diabolo, per potestatem creatam suæ humanitati supernaturaliter datam. Superveniens. Christus enim desuper venit, juxta illud Joannis:22 Qui de cœlo venit, super omnes est. Vicerit illum. Christus quippe in omnibus vicit diabolum, puta: in tentatione, illam viriliter refellendo; in passione, illam patientissime tolerando; in descensu suo ad inferos, infernum spoliando. Hinc de Christo dixit Psalmista: Quis est iste Rex gloriæ?23 Dominus fortis et potens, Dominus potens in prælio. De ipso quoque in Apocalypsi habetur: Ecce vicit leo de tribu Juda.24

Universa arma ejus auferet, hoc est, versutas ejus fallacias, tentationumque machinamenta fraudulentiis plena quibus decipit homines, compescet, deteget, superarique faciet ab electis, sicut superius dixit discipulis: Ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones, et super omnem virtutem inimici.25 In quibus confidebat. Diabolus namque in suis confidit astutiis jam præfatis. Quem multi hominum assequuntur, videlicet simulatores et callidi, qui provocant iram Dei:26 qui in Isaia loquuntur, Posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protecti sumus. De quibus rursus asseritur: Confidunt in nihili, et loquuntur vanitatem. Et spolia ejus distribuet. Spolia diaboli sunt peccatores, quos tentando decepit, et Creatori quasi subtraxit, ac suo subjecit dominio. Hos Christus per gratiam suam redemit et dæmonibus abstulit, eosque distribuit custodiæ angelorum, ecclesiasticis quoque officiis assignavit. Captivam enim ducens captivitatem, dedit dona hominibus, quosdam quidem Apostolos, alios Evangelistas, alios autem Prophetas, alios vero doctores ordinans, seu pastores. Denique diversas mundi gentes a dæmone captivatas Christus distribuit C Apostolis convertendas, dicendo: Euntes in mundum universum, prædicate Evangelium omni creaturæ. Unde passione instante prænuntiavit: Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras. In Isaia quoque de Christi appellatione prædictum est: Voca nomen ejus, Accelera, spolia detrahe, festina prædari. Qui non est mecum, id est, qui mihi non consentit, nec concordat, nec cooperatur, adversum me est, id est mihi contrarius, et opera operibus meis contraria facit; et qui non colligit mecum, hoc est, homines ad Deum creatorem non reducit, nec virtutibus unit, prout potest et obligatur, videlicet orando, docendo, seu exemplariter conversando, dispergit, id est, a Deo avertit, atque erroribus se, ac alios quantum in se est, implicat. Per hoc Christus insinuat sibi cum diabolo nullam esse communionem aut conventionem, quum ipse sit humilis et benignus, dispersosque per vitia et errores reducens et congregans ad unitatem fidei, spei et caritatis, atque unanimem Dei cultum. Porro diabolus superbus et malignus, semper conatur homines ab unitate prædicta avertere, a veri Dei cultu dispergere, per idololatrias ac cetera disgregare peccata. Hinc ait Apostolus: Quæ conventio Christi ad Belial?

Is. xxviii, 15. Ibid. lix, 4. tur: Confidunt in nihili, et loquuntur vanitatem. Et spolia ejus distribuet. Spolia diaboli sunt peccatores, quos tentando decepit, et Creatori quasi subtraxit, ac suo subjecit dominio. Hos Christus per gratiam suam redemit et dæmonibus abstulit, eosque distribuit custodiæ angelorum, ecclesiasticis quoque officiis assignavit. Captivam enim ducens captivitatem, dedit dona hominibus, quosdam quidem Apostolos, alios Evangelistas, alios autem Prophetas, alios vero doctores ordinans, seu pastores. Denique diversas mundi gentes a dæmone captivatas Christus distribuit C Apostolis convertendas, dicendo: Euntes in mundum universum, prædicate Evangelium omni creaturæ. Unde passione instante prænuntiavit: Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras. In Isaia quoque de Christi appellatione prædictum est: Voca nomen ejus, Accelera, spolia detrahe, festina prædari. Qui non est mecum, id est, qui mihi non consentit, nec concordat, nec cooperatur, adversum me est, id est mihi contrarius, et opera operibus meis contraria facit; et qui non colligit mecum, hoc est, homines ad Deum creatorem non reducit, nec virtutibus unit, prout potest et obligatur, videlicet orando, docendo, seu exemplariter conversando, dispergit, id est, a Deo avertit, atque erroribus se, ac alios quantum in se est, implicat. Per hoc Christus insinuat sibi cum diabolo nullam esse communionem aut conventionem, quum ipse sit humilis et benignus, dispersosque per vitia et errores reducens et congregans ad unitatem fidei, spei et caritatis, atque unanimem Dei cultum. Porro diabolus superbus et malignus, semper conatur homines ab unitate prædicta avertere, a veri Dei cultu dispergere, per idololatrias ac cetera disgregare peccata. Hinc ait Apostolus: Quæ conventio Christi ad Belial?

Ephes. iv, 8, 11. Bptivam enim ducens captivitatem, dedit dona hominibus, quosdam quidem Apostolos, alios Evangelistas, alios autem Prophetas, alios vero doctores ordinans, seu pastores. Denique diversas mundi gentes a dæmone captivatas Christus distribuit C Apostolis convertendas, dicendo: Euntes in mundum universum, prædicate Evangelium omni creaturæ. Unde passione instante prænuntiavit: Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras. In Isaia quoque de Christi appellatione prædictum est: Voca nomen ejus, Accelera, spolia detrahe, festina prædari. Qui non est mecum, id est, qui mihi non consentit, nec concordat, nec cooperatur, adversum me est, id est mihi contrarius, et opera operibus meis contraria facit; et qui non colligit mecum, hoc est, homines ad Deum creatorem non reducit, nec virtutibus unit, prout potest et obligatur, videlicet orando, docendo, seu exemplariter conversando, dispergit, id est, a Deo avertit, atque erroribus se, ac alios quantum in se est, implicat. Per hoc Christus insinuat sibi cum diabolo nullam esse communionem aut conventionem, quum ipse sit humilis et benignus, dispersosque per vitia et errores reducens et congregans ad unitatem fidei, spei et caritatis, atque unanimem Dei cultum. Porro diabolus superbus et malignus, semper conatur homines ab unitate prædicta avertere, a veri Dei cultu dispergere, per idololatrias ac cetera disgregare peccata. Hinc ait Apostolus: Quæ conventio Christi ad Belial?

Marc. xvi, 15. Apostolis convertendas, dicendo: Euntes in mundum universum, prædicate Evangelium omni creaturæ. Unde passione instante prænuntiavit: Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras. In Isaia quoque de Christi appellatione prædictum est: Voca nomen ejus, Accelera, spolia detrahe, festina prædari.27 Qui non est mecum, id est, qui mihi non consentit, nec concordat, nec cooperatur, adversum me est, id est mihi contrarius, et opera operibus meis contraria facit; et qui non colligit mecum, hoc est, homines ad Deum creatorem non reducit, nec virtutibus unit, prout potest et obligatur, videlicet orando, docendo, seu exemplariter conversando, dispergit, id est, a Deo avertit, atque erroribus se, ac alios quantum in se est, implicat. Per hoc Christus insinuat sibi cum diabolo nullam esse communionem aut conventionem, quum ipse sit humilis et benignus, dispersosque per vitia et errores reducens et congregans ad unitatem fidei, spei et caritatis, atque unanimem Dei cultum. Porro diabolus superbus et malignus, semper conatur homines ab unitate prædicta avertere, a veri Dei cultu dispergere, per idololatrias ac cetera disgregare peccata. Hinc ait Apostolus: Quæ conventio Christi ad Belial?

Joann. xii, 31. stante prænuntiavit: Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras. In Isaia quoque de Christi appellatione prædictum est: Voca nomen ejus, Accelera, spolia detrahe, festina prædari. Qui non est mecum, id est, qui mihi non consentit, nec concordat, nec cooperatur, adversum me est, id est mihi contrarius, et opera operibus meis contraria facit; et qui non colligit mecum, hoc est, homines ad Deum creatorem non reducit, nec virtutibus unit, prout potest et obligatur, videlicet orando, docendo, seu exemplariter conversando, dispergit, id est, a Deo avertit, atque erroribus se, ac alios quantum in se est, implicat. Per hoc Christus insinuat sibi cum diabolo nullam esse communionem aut conventionem, quum ipse sit humilis et benignus, dispersosque per vitia et errores reducens et congregans ad unitatem fidei, spei et caritatis, atque unanimem Dei cultum. Porro diabolus superbus et malignus, semper conatur homines ab unitate prædicta avertere, a veri Dei cultu dispergere, per idololatrias ac cetera disgregare peccata. Hinc ait Apostolus: Quæ conventio Christi ad Belial? aut quæ societas lucis ad tenebras? Et in Joanne legitur: Jesus moriturus erat, ut filios Dei qui erant dispersi, congregaret in unum.28

Deinde ostendit Salvator populum Judæorum sibi incredulum a dæmonibus inhabitari. Quum immundus spiritus exierit ab homine, etc. In Matthæo, ubi verba hæc scripta sunt, legitur Christus protinus subdidisse, Sic erit generationi huic pessimæ. Quo constat hæc de populo Judæorum principaliter dici, ita quod nomine hominis, populus ille signatur, sicut frequenter in veteri Testamento de toto populo illo, quasi de homine uno, fit sermo. Itaque, Quum immundus spiritus, id est diabolus: qui ratione simplicis suæ naturæ dicitur spiritus, et ob abundantiam suæ culpæ vocatur immundus; exierit ab homine, id est, a populo Judæorum expulsus est, quando per Moysen data est ei lex a Deo in Sinai monte; ambulat per loca inaquosa, id est, per corda et collectiones gentilium, aqua sapientiæ salutaris carentia, circumit, quærens locum, id est mansionem in eis ad decipiendum eos, quemadmodum Petrus ait: Adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circumit, quærens quem devoret. Et non inveniens, hoc est in gentilibus fixam atque perpetuam non reperiens mansionem, quia per Christi Apostolos sunt conversi, dicit: Revertar in domum meam unde exivi, id est ad Synagogam seu populum Judæorum, de quo exivi eo tempore quo Deo digne servivit. Sed quando Christum recipere renuit, dæmon rursus ingressus est populum illum.

24

Matth. xii, 43.

Ibid. 45. alias requiem I Petr. v, 8

23 Qui non est mecum, id est, qui mihi non consentit, nec concordat, nec cooperatur, adversum me est, id est mihi contrarius, et opera operibus meis contraria facit; et qui non colligit mecum, hoc est, homines ad Deum creatorem non reducit, nec virtutibus unit, prout potest et obligatur, videlicet orando, docendo, seu exemplariter conversando, dispergit, id est, a Deo avertit, atque erroribus se, ac alios quantum in se est, implicat. Per hoc Christus insinuat sibi cum diabolo nullam esse communionem aut conventionem, quum ipse sit humilis et benignus, dispersosque per vitia et errores reducens et congregans ad unitatem fidei, spei et caritatis, atque unanimem Dei cultum. Porro diabolus superbus et malignus, semper conatur homines ab unitate prædicta avertere, a veri Dei cultu dispergere, per idololatrias ac cetera disgregare peccata. Hinc ait Apostolus: Quæ conventio Christi ad Belial?

Et quum venerit diabolus ad Synagogam, invenit eam scopis mundatam, hoc est forinsecus superficialiter ornatam quibusdam cærimonialibus observantiis et Pharisæorum traditionibus, apparentique sanctitate: quæ omnia tempore evangelicæ legis reprobantur. Unde de hypocrisi Christus in Evangelio præsertim redarguit Scribas ac Pharisæos. Et tunc vadit diabolus, cernens sibi patere introitum ad

25 [et ornatam]

Matth. xxiii, 13 et seq.

26

23

II Cor. vi, 15, 14.

Judæos, et assumit secum alios septem spiritus nequiores se, id est multitudinem et copiam tentatorum ac vitiorum. Septenario quippe universitas explicatur, quemadmodum Christus dicitur de Maria Magdalene ejecisse septem dæmonia, id est universa peccata mortalia.2930 Et ingressi habitant ibi. Jam enim videmus, quam indesinenter corda infidelium Judæorum a dæmonibus fuerint inhabitata, quia ut ait Apostolus, pervenit in eos ira Dei usque in finem.31 De quibus in Apocalypsi protestatur Joannes: Dicunt se Judæos esse, et non sunt, sed sunt synagoga Satanæ.32 Et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. Sicut enim hæc Judæorum captivitas, quasi incomparabiliter major est omni captivitate quam sub lege perpessi sunt; ita nunc graviora sunt peccata eorum, et propter enormiores transgressiones patiuntur hæc aspera, videlicet propter Christi persecutionem et occisionem, et quoniam usque in præsens quotidie Christum blasphemant, secundum Hieronymum.

Præterea ista moraliter explanantur de quocumque homine recidivante, a quo tempore sui Baptismi seu Pœnitentiæ dæmon expulsus est. Tuncque pergit per loca inaquosa, id est, corda bonorum a fluxu concupiscentiæ desiccata, atque per abstinentias arefacta, tentare aggreditur ac superare molitur: in quibus locum non invenit, dum ei viriliter reluctantur. Tunc ergo ad priorem revertitur: quem si invenerit non vere intus purgatum, sed foris dumtaxat ornatum, et non veram sanctitatem, sed apparentem virtutum decorem inaniter cupientem; tunc vadit et assumit septem spiritus nequiores se, secundum sensum prætactum, qui ingressi habitant in recidivante, ita ut posteriora ejus peccata fiant prioribus suis vitiis deteriora. Vulnera etenim repetita sunt periculosiora, tam in corpore quam in anima.

Factum est autem, quum hæc diceret, hoc est, tam sapienter, prompte, evidenter ac fortiter Christus suos adversarios exprobraret, extollens, id est, devote et libere elevans, vocem quædam mulier de turba, dixit illi. Quidam hanc feminam dixerunt fuisse S. Marthæ ancillam, quæ admirata sapientiam atque constantiam Christi, locuta est: Beatus venter qui te portavit, et ubera quæ suxisti, id est, tanta est dignitas, sanctitas et perfectio tua, o Christe, ut te satis commendare non valeam; sed merito etiam beatifico eam quæ te meruit generare, cujus membra beatificata protestor ex tuo contactu atque obsequio tibi impenso. Quis enim digne collaudet sacrosanctissimæ Virginis illius inviolatissimum ac castissimum uterum, in quo Unigenitus Dei, Deus majestatis immensæ, præelegit incarnari, homo fieri, tot mensibus commorari, crescere et nutriri, cujus post nativitatem suam ubera suxit? Nonne admirabilis ac præstantissima Virgo illa, ex Filii hujus unione, communione, contactu, obsequio, inæstimabiliter dignificata, ac deificata credenda est?

Præterea, quoniam Christi matrem esse, unicum ac singularissimum donum est, Christus universale profert præconium, ad quod omnes valemus pertingere. At ille dixit: Quin imo, id est, utique sic est sicut dixisti; nec tantum hoc solum sic est, sed et beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud, id est, qui verba Dei aure mentis advertunt, seu etiam corporaliter libenter audiunt, ut sciant et impleant, memoriter retinendo, et operi mancipando, beati sunt jam in spe, et tandem beati erunt in re, sortiendo in patria felicitatem æternam, dummodo jam laudabiliter perseverent usque in finem. Hinc in Joanne asserit Christus:33 Qui est ex Deo, verba Dei audit. Etenim verbum Dei est vita cibusque animæ, quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei.3435 Denique Christus his verbis conceptum sui spiritualem prætulit conceptui corporali, ita ut nec Virgini gloriosæ profuisset ad salutem esse carnalem Filii Dei matrem, nisi et vere devota fuisset, et Christum in mente spiritualiter concepisset. Idcirco, secundum

Augustinum, beatior fuit concipiendo Christum fide seu mente, quam ventre. Unde et nos de aliorum quantumlibet propinquorum sanctitate non præsumamus quod prosit nobis, nisi illorum virtutes sectari curemus.

Turbis autem concurrentibus ad Jesum, ut verba sapientiæ ejus audirent, et signa potentiæ suæ conspicerent, cœpit dicere : Generatio hæc, generatio nequam est. Supra in isto capitulo dictum est, quod quidam dixerunt Christum in principe dæmoniorum ejicere dæmones :36 quibus Christus hucusque respondit, nisi quod interposita sunt verba mulieris Christum laudantis. Alii vero signum de cœlo quærebant a Salvatore :37 quibus nunc loquitur et respondet, dicendo : Generatio, id est plebs ista postulans signum, nequam est, quia callida intentione, non proficiendi desiderio, signum quærit. Porro in Matthæo legitur, quod isti signum quærentes fuerunt Scribæ et Pharisæi.38 Scribæ autem fuerunt doctores et clerici Judæorum, Pharisæi vero fuerunt religiosi eorum, ut adstruit Beda : et tamen peccata illorum Christus hic publice coram laicis reprehendit, ut etiam notat hic Gorra.

Signum quœrit. Quærebant etenim signum aliquod magnum a Christo, per quod certitudinaliter noscerent eum esse Christum, sicut expositum est. Et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ. Certum est quod Christus post horum prolationem verborum multa præclarissima per se ipsum, et per suos discipulos misso Spiritu Sancto, egit coram Judæis miracula, ostendendo se esse Christum : quomodo ergo nunc ait, Signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ? Et respondendum, quod sensus est : Signum non dabitur ei, id est, ego hac vice signum ei non dabo quo Christum me esse cognoscat, nisi signum Jonæ, id est excepta re illa mysteriali ac typica, quæ in figuram Christi accidit Jonæ prophetæ. Isti equidem perversi Scribæ ac Pharisæi, jam multa præclara Christi viderunt aut perceperunt miracula; infideliter quoque, malitiose et irreverenter quærebant signum : idcirco a Christo exaudiri non meruerunt.

Deinceps exprimit Christus signum seu mysticum factum Jonæ prophetæ : quod in libro Jonæ, qui in numero duodecim Prophetarum minorum quintus est, plenius continetur. Nam sicut Jonas signum fuit Ninivitis, ita erit et Filius hominis generationi huic. Jonas quippe signum fuit Ninivitis, prædicendo eis eorum subversionem, videlicet nisi conversi pœnitentiam agerent : sic Christus viva voce Scribis et Pharisæis æternam eorum damnationem prædixit, nisi verbis suis crederent atque veraciter pœniterent. Verumtamen Matthæus præfigurationem istam clarius recitat, dicens :39 Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terræ, id est in monumento, tribus diebus et tribus noctibus : utpote ponendo partem pro toto.

Insuper Christus declarat magnitudinem culpæ et pœnæ Scribarum ac Pharisæorum. Regina austri, id est regina Saba : quæ dicitur regina austri, quoniam regio illa Saba fuit in parte australi, respectu Judææ ; surget, id est, resuscitabitur et apparebit, in judicio, id est in die extremi ac generalis judicii, cum viris generationis hujus. Boni namque et mali simul resurgent. Dicitque Beda hoc loco : Regina austri electa esse non dubitatur. Et condemnabit illos, non potestate judiciaria, sed comparatione operis melioris, secundum Glossam : quoniam ex facto bono illius reginæ, isti apparebunt damnabiles, imo et damnabiliores. Hinc subditur : quia venit a finibus terræ, id est a locis valde remotis, audire sapientiam Salomonis, ut patet in libris Regum :40 venit enim cum grandi comitatu et aromatibus multis. Et ecce plus quam Salomon hic, id est, sapientior Salomone sum ego, qui secundum quod Deus, substantialiter sum sapientia infinita, secundum naturam quoque assumptam, sapientior sum omni mente creata, etiam angelica atque Seraphica : et tamen a vobis contemnor ac reprobor, dæmoniacusque appellor.

Viri Ninivitæ, qui habitaverunt in Ninive civitate magna itinere dierum trium, ut scribitur in Jona, surgent in judicio cum generatione hac, et condemnabunt illam, eo modo quo de regina austri expositum est, quia pœnitentiam egerunt ad prædicationem Jonæ. Quum enim Jonas in Ninive prædicaret, Adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur, rex et populus in Ninive magnam pœnitentiam assumpserunt, induentes se saccis et jejunantes, Deumque valide invocantes, ut a Jona scribitur. Et ecce plus quam Jonas hic. Ille enim fuit propheta, Christus autem rex et Dominus Prophetarum; ille creatura, iste Creator et Deus : et tamen ad prædicationem Jonæ, paucis diebus in Ninive (id est quadraginta, secundum Gorram) prædicantis, nec aliquod ibi miraculum facientis, conversi sunt Ninivitæ; Christo autem multo diutius prædicanti et multa ac magna operanti miracula, Scribæ et Pharisæi credere contempserunt, nec conversi sunt, nisi perpauci.

Deinde Christus demonstrat se propter Judæorum istorum inconvertibilitatem non debuisse a sapientiæ suæ communicatione seu prædicatione cessare : quia et una ratio ob quam animæ suæ data fuit sapientia tanta, erat, ut per sapientiam suam malis et bonis verbum Dei annuntiaret, omnesque quantum in ipso fuit illustraret, juxta illud Isaiæ de Christo prædictum, dicente Patre ad Filium : Dedi te in fœdus populi, in lucem gentium, ut aperires oculos cæcorum, et educeres de conclusione vinctum.41 Itaque per similitudinem Christus declarans propositum, ait : Nemo lucernam accendit, et in abscondito ponit eam, neque sub modio, sed supra candelabrum, ut qui ingrediuntur domum lumen videant. Hoc utique in exterioribus observari sic consuevit : quo Christus intendit, quod Deus Trinitas animæ suæ tantam sapientiam non infudit, ut eam prorsus absconderet, sed ut congruo tempore per eam alios illustraret, publice prædicando.

Itaque lucerna est Christi humanitas luce sapientiæ præclarissime illustrata : quam Deus noluit in abscondito ponere, hoc est, sub umbra legis noluit eam latere, sed per gratiæ fulgorem atque evangelicæ veritatis prædicationem manifestari; neque sub modio, id est sub Judæorum climate noluit eam arctare, sed totum mundum per ipsam illuminare. Hinc per Isaiam Pater loquitur Christo : Parum est ut sis mihi ad suscitandas tribus Jacob, et fæces Israel convertendas; dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ.42 Posuit ergo Deus lucernam hanc super candelabrum, id est electæ Synagogæ, videlicet primitivæ Ecclesiæ, arcem : imo et toti Ecclesiæ Christum præfecit, secundum quod ait in Psalmo, Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus, prædicans præceptum ejus.43 De quo candelabro, septemplici dono Sancti Spiritus refulgente, exponitur illud Zachariæ :44 Et vidi, et ecce candelabrum aureum, id est Ecclesia divino amore ornata, et lampas ejus, utpote Christus eam illuminans, super caput ejus; et septem infusoria, id est universitas doctorum, lucernis erant. Hinc in Apocalypsi septem Ecclesiæ Asiæ per septem candelabra aurea designantur.45 Quemadmodum enim est una universalis Ecclesia, et multæ Ecclesiæ particulares, ita dicitur unum candelabrum et multa candelabra. Igitur, super candelabrum, id est

Ecclesiam, Christus est positus, ut omnes qui ingrediuntur ecclesiasticam domum, conspiciant lumen Christi, hoc est, doctrina evangelica clarificantur atque regantur. Porro, quod Christo secundum suam humanitatem competit esse lucernam, constat ex eo quod in Apocalypsi habetur :46 Dominus Deus omnipotens illuminabit eam, videlicet civitatem Dei sanctam Jerusalem, et lucerna ejus est Agnus. De qua et illud Proverbiorum sumitur :47 Non extinguetur in nocte lucerna ejus, puta mulieris fortis : per quam ibi figuratur Ecclesia, quam Joannes in Apocalypsi sponsam atque uxorem Agni appellat.48

Ex præinductis Christus ad nostram se informationem convertit. Lucerna corporis tui est oculus tuus. Hoc de materiali oculo ad litteram verificatur, per similitudinem oculi cum lucerna. Quemadmodum enim in lucerna lux continetur, totam lucernam sua claritate perfundens; ita in corporali organo oculi, lux continetur visiva, qua totum corpus in suis motibus actibusque dirigitur. Sed Christus, sicut ex consequentibus ostenditur verbis, non de corporali oculo principaliter loquitur; sed per verbum præhabitum innuit, quod sicut oculus corporalis est sensibilis corporis nostri lucerna, sic oculus noster interior, scilicet intellectus seu ejus intentio, est oculus animæ nostræ, operumque nostrorum, quæ mystice corpus vocantur. Anima quippe est totum potestativum, plures in se vires habendo ac continendo, quemadmodum corpus multa continet membra : sic et totalitas sive congeries operum, corpus tropologice nuncupatur.

Si oculus tuus fuerit simplex, hoc est, si intellectus vel ejus intentio fuerit absque errore et obliquitate, hoc est absque duplicitatis seu simulationis sive hypocrisis plica et macula, totum corpus tuum lucidum erit, id est, tota anima recte dirigetur ab intellectu, et luce sapientiæ ejus clarescet; operum quoque congeries, vere virtuosa consistet, quia intentio imprimit speciem operi, secundum Ambrosium.

Denique, ut scribit hic Gorra, intentio dupliciter dicitur : uno modo, motus mentis ordinantis opus in finem; alio modo, ipse finis intentus, ad quem mens ordinat opera sua. Itaque de intentione loquendo primo modo, ex ipsa intentione judicantur opera sive bona sive mala : nam ille motus mentis sic ordinantis nunquam est bonus, nisi ordo sit rectus; nec ordo est rectus, nisi convenienter ordinentur extrema. Sed secundo modo de intentione loquendo, non omnia opera ex intentione judicantur, sed illa quæ de se bona sunt vel indifferentia. Quædam vero sunt de se vitiosa et mala, quæ hoc modo ex intentione bona seu fine bono bonitatem non sortiuntur : ut si quis adulteretur quatenus a concupiscentiæ molestia relevatus, quietius spiritualibus vacet. Hinc alii dicunt, quod duplex est finis sive intentio, utpote intendentis, et rei seu operis. Finis autem intendentis, est quem agens sibi præfigit, quamvis media non sint proportionata ad hujusmodi finem : idcirco bonitas talis finis non semper sufficit ad bonitatem moralem operationis. Alius vero finis, utpote finis rei seu operis, dicitur finis operibus seu mediis ad finem ordinatis proportionatus ac congruens : idcirco a tali fine operatio dicitur bona et mala.

Si autem nequam fuerit, id est, intentio tua seu intelligentia aut ratio fuerit perversa, etiam corpus tuum tenebrosum erit, id est, operum tuorum congeries sive collectio ex tali intentione procedens, vitiosa consistet, et tota anima tenebris vitiorum et ignorantiarum implebitur : nempe si prava præcedat intentio, opus sequitur vitiosum, quamvis foris bonum appareat, ut si quis eleemosynam tribuat ex intentione laudis humanæ. Idcirco, secundum Augustinum, primo curandum est ut recta sit mentis intentio, et ne intellectus peccatis ac passionibus obscuretur, sicque in judicando sit errans. Intellectus etenim habet ipsam voluntatem, quæ de se cæca asseritur, omnes quoque alias animæ vires in actibus suis dirigere.

Vide ergo, id est cave : secundum quod cautio est pars prudentiæ, ad quam pertinet pericula devitare. Unde Apostolus monet : Videte quomodo caute ambuletis.49 Ne lumen quod in te est, tenebræ sint, id est, ne tua ratio sive intentio sit perversa, aut modis prætactis obscurata aut obliquata : quod fit, si opera nostra ad debitum finem non ordinamus, videlicet ad Dei gloriam et honorem, beatitudinemque æternam, sed ad carnales delicias, corporales divitias, aut temporales hujus vitæ honores, vel aliquid Deo contrarium. Hinc hortatur Apostolus: Omne quodcumque facitis in verbo aut opere, omnia in nomine Domini nostri Jesu Christi facite, gratias agentes Deo Patri per ipsum.50

Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit, id est, si universitas seu tota congeries operum tuorum fuerit virtuosa, ut tam intentio quam actio inde procedens, sint bonæ, non habens aliquam partem tenebrarum, id est, nullum peccatum mortale habens admixtum. Partes enim tenebrarum, id est species vitiorum, sunt superbia, avaritia, luxuria, etc. Erit lucidum totum, id est, tunc totum opus tuum erit vere atque simpliciter meritorium, Deoque placitum. Nam uno mortali peccato omnia opera meritoria mortificantur; si vero nullum insit peccatum mortale, caritas Dei et gratia reddunt opera coram Deo splendentia. Hinc in Ecclesiaste habetur: Qui in uno peccaverit, multa bona perdet.51 Et sicut lucerna fulgoris, id est lucerna præfulgida, illuminabit te, id est, inclyte decorabit, ita quod anima tua his bonis coram Deo pulchra erit ac fulgida. Quemadmodum enim virtutes, et dona ac gratia Spiritus Sancti, sunt lumina quædam illuminantia mentem: sic et actus virtuosi sunt mentis illustrationes, et per eos anima ad illuminationem disponitur ampliorem; sicut opera vitiosa, tam interiora quam exteriora, sunt animæ obtenebrationes, et unum eorum ad aliam obscurationem inducit. Hinc in Proverbiis asseritur: Justorum semita, quasi lux splendens, procedit et crescit usque ad perfectam diem:52 via vero impiorum tenebrosa; nesciunt ubi corruunt. Itaque puris cogitationibus, sanctis affectionibus, utilibus quoque sermonibus, ac virtuosis operibus, nos ipsos jugiter adornare nitemur.

Footnotes

  1. Matth.xii, 22. ↩

  2. Matth.xii, 24. ↩

  3. IV Reg. 1, 2. ↩

  4. Josue x, 12, 13. ↩

  5. Joann. IV, 48. ↩

  6. 1 Cor. 1, 22. ↩

  7. Osee x, 2. ↩

  8. Matth. XIX, 28. ↩

  9. I Joann. iii, 8. ↩

  10. Luc. X, 17. ↩

  11. Luc. I, 32, 33. ↩

  12. Jer. XXIII, 5. ↩

  13. Joann. XVI, 13. ↩

  14. 1 Cor. XX, 8 et seq. ↩

  15. I Cor. xii, 8 et seq. ↩

  16. Ibid. xii, 28. ↩

  17. I Cor. xii, 11. ↩

  18. II Tim. II, 26. ↩

  19. Matth. x, 34. ↩

  20. Ps. Lxxii, 3. ↩

  21. Is. XLVIII, 22. ↩

  22. Joann. III, 31. ↩

  23. Ps. XXIII, 8. ↩

  24. Apoc. v, 5. ↩

  25. Luc. x, 19. ↩

  26. Job xxxvi, 13. ↩

  27. Is. viii, 3. ↩

  28. Joann. xi, 51, 52. ↩

  29. Luc. VIII, 2. ↩

  30. Marc. XVI, 9; ↩

  31. I Thess. II, 16. ↩

  32. Apoc. II, 9. ↩

  33. Joann. VIII, 47. ↩

  34. Matth. IV, 4. ↩

  35. Deut. VIII, 3; ↩

  36. vers. 15. ↩

  37. vers. 16. ↩

  38. Matth. xii, 38. ↩

  39. Matth. xii, 40. ↩

  40. III Reg. x, 1, 2. ↩

  41. Is. XLII, 6, 7. ↩

  42. Is. XLIX, 6. ↩

  43. Ps. II, 6. ↩

  44. Zach. IV, 2. ↩

  45. Apoc. I, 12, 20. ↩

  46. Apoc. XXI, 22, 23. ↩

  47. Prov. XXXI, 18. ↩

  48. Apoc. xix, 7; xxi, 9. ↩

  49. Ephes. v, 13. ↩

  50. Coloss. III, 17. ↩

  51. Eccle. IX, 18. ↩

  52. Prov. IV, 18, 19. ↩

Chapter 31 of 51