Skip to the text

Articulus 29

ELUCIDATIO CAPITULI UNDECIMI : ET FACTUM EST, QUUM ESSET IN QUODAM LOCO ORANS.

SALVATOR in hujus capitis exordio docet orationis formam atque instantiam, dat quoque impetrandi fiduciam. Itaque Lucas historialiter inchoans, ait : Et factum est, quum esset in quodam loco orans, ut cessavit orare, dixit unus ex discipulis ejus ad eum. Quo loco aut tempore contigerit istud, Evangelista iste determinate non exprimit. Porro, ut in Matthæo habetur, dum Jesus in monte coram suis prædicaret discipulis, evangelicam tradens legem, inter cetera modum orandi edocuit, atque subsequentem Orationem dominicam primus instituit ac deprompsit :1 unde apparet quod Lucas hoc loco ordinem non observet historicum.

Difficultasque oritur, quomodo ea quæ hic leguntur, his quæ in Matthæo scribuntur concordent. Ibi quippe non legitur Christus ante hujus institutionem orationis orasse, nec occasione allocutionis discipuli orationem hanc docuisse, sed quasi proprio motu eam suo inseruisse sermoni. Sed ad hæc respondendo, certum et tutum est dicere, quia frequenter contingit ut quod unus Evangelista omisit, suppleat alter : quemadmodum in isto capitulo, multa a Christo de oratione prolata recitat Lucas, de quibus Matthæus non scripsit. Forte etiam eamdem orationem Salvator bis docuit occasione diversa, et propter diversos, uno præsente, quum defuit alius. Itaque Christus oravit secundum quod homo, ad nostram instructionem, et propter indigentiam nostram, quia oravit pro nobis : quamvis sæpe oraverit pro se ipso, videlicet pro sui corporis glorificatione accidentalique præmio, juxta illud Joannis :2 Pater, clarifica me.

Præterea, per hoc quod discipulus Christi non petiit formam orandi a Christo, nisi postquam cessavit orare, docemur non interrumpere orationem et psalmodiam, seu Horarum persolutionem servorum Dei. Quod quia nonnulli nimis faciliter faciunt, graviter peccant, non pensantes quod orantes atque psallentes, cum Deo altissimo sint loquentes. Ideoque præsertim ob Dei reverentiam ab ejus colloquio non sunt faciliter abstrahendi, præsertim quum loquentem cum rege terreno vix aliquis absque necessitate audeat avocare, propter reverentiam regis.

Domine, doce nos orare, sicut Joannes, scilicet Baptista, docuit discipulos suos. Verumtamen qualiter Joannes docuerit discipulos suos orare, et ubi, et quam formam orandi eis præfixerit, non docet Scriptura canonica. Insuper, quamvis multæ orationes in veteri Testamento legantur, discipulus tamen Christi aliquam singularem atque præcipuam orationis formam ab eo poposcit, tanquam ab eo in quo tam excellentem sanctitatem conspexit, perpendens quod a ferventiori devotiorique corde efficacior prodiret oratio, quum oratio desiderii sit interpres ac nuntius. Unde et boni filii ac discipuli a devotissimis patribus suis formam orationis petere consueverunt, quatenus eodem devotionis spiritu ac fervore discant et assuescant Altissimum invocare, quo patres eorum id agunt. Tanta quoque est orationis dignitas, utilitas, atque necessitas, ut merito de modo orandi instructionem quærere debeamus.

Et ait illis: Quum oratis, hoc est, orare intenditis, sive incipitis, seu orationi insistitis, inter cetera dicite cum specialissima devotione. Unus discipulorum rogavit, sed responsionem Christus cunctis qui aderant discipulis dirigit, quia et unus ille pro omnium informatione quæsivit. Pater, sanctificetur nomen tuum. Lucas brevitati studens, in hujus descriptione orationis verba aliqua prætermisit, quoniam a Matthæo ea satis descripta cognovit, aut quia sub verbis hic positis virtualiter includuntur, aut quia ad substantiam petitionum hic tactarum non pertinent: ut quod refert Matthæus, Qui es in cœlis, ad primæ petitionis non spectat essentiam; duæ quoque petitiones a Matthæo tactæ, atque a Luca omissæ, in petitionibus hic positis comprehenduntur, sicut patebit.

Itaque Christus orationem sic incipiendam hortatur: Pater. Nempe qui Deum exorat, cum plena fiducia atque præcipua dilectione hoc agere debet, quemadmodum Jacobus apostolus ait: Postulet in fide nihil hæsitans. Sed nomine patris, horum utrumque potissimum concipitur, inflammatur, augetur: filius namque de patris sui bonitate præsertim confidit, et eum permaxime diligit. Ut ergo cum omni fiducia fervidoque amore Deum precemur, Christus sic inchoandum edocuit: Pater. Quo nomine etiam benevolentiam Dei captamus. Sed caveamus ne inveniamur indigni Deum altissimum patrem vocare. Si enim rebus creatis, vanis et vilibus magis quam sibi inhæremus, si transgrediendo divina præcepta, ipsum inhonoramus, si creata amplius quam Creatorem quærimus et amamus, prorsus indigni sumus ipsum patrem vocare; nec inter filios suos electos nos computat, sed tanquam degeneres ac rebelles, tanquam impios et ingratos condemnat. Hinc per Malachiam testatur: Filius honorat patrem suum, et servus timet dominum suum. Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus? et si dominus ego sum, ubi est timor meus?

Præterea contuendum, quod pater in Scripturis multipliciter dicitur: Primo, æterna generatione, sicut in Psalmo: Ex utero ante luciferum genui te. Sic Paulus ad Corinthios ait: Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi. Sicque in divinis, pater personaliter sumitur, et soli personæ Patris competere dicitur. Et quamvis hoc modo in Oratione dominica accipi possit, congruentius tamen aliis modis in ea suscipitur, sicut dicetur. Verumtamen, quia in Missæ officio orationes ad personam Patris communiter diriguntur, dum Oratio dominica in hoc officio pronuntiatur, nomen patris personaliter sumitur. Secundo, pater dicitur redemptione, juxta illud Isaiæ prophetæ: Tu, Domine, pater noster et redemptor noster, a sæculo nomen tuum. Et sic rursus pater personaliter dicitur, loquendo de redemptione non solum effective dicta, sed et ministerialiter exhibita, secundum quod modus redemptionis fuit per Filii passionem exhibitus: et sic soli Filio convenit nomen patris. Tertio, pater dicitur prædestinatione, ut quum ait Apostolus ad Ephesios: Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro, qui prædestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum. Quarto, pater dicitur creatione, secundum illud Deuteronomii: Numquid non ipse est pater tuus, qui possedit te, et fecit, et creavit te? Fecit utique quantum ad corpus, creavit quantum ad animam, et possedit secundum utrumque. Quinto, dicitur pater sacramentali regeneratione, prout in prima sua Canonica loquitur Petrus: Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui regeneravit nos in spem vivam. Sexto, dicitur pater fidei instructione, juxta illud Joannis: Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri. Septimo, gratiæ adoptione, dicente Apostolo: Accepi-

Malach. 1, 6.

Ps. cix, 3.

II Cor. 1, 3.

Is. LXIII, 16.

Ephes. 1, 2, 5.

Deut. xxxii, 6.

I Petr. 1, 3.

Joann. 1, 12.

Rom. VIII, 15.

Matth. vi, 9.

Ibid. 10, 13.

Jacob. 1, 6.

Galat. IV, 7. stis Spiritum adoptionis filiorum. Octavo, gloriæ collatione, secundum illud Pauli ad Galatas: Itaque jam non est servus, sed filius: quod si filius, et heres per Deum.

Omnes hi modi tribus Personis superdignissimis et æternis simul conveniunt, quoniam opera superbenedictæ Trinitatis sunt indivisa. His quoque modis pater in Oratione dominica sumitur, per patrem intelligendo totam superessentialem incircumscriptamque Trinitatem, unum verum simplicissimum Deum, cui cum omni humilitate, reverentia et gratiarum actione confidenter atque ardenter dicere ac supplicare debemus.

Luc. I, 74, 75.

Pater, sanctificetur nomen tuum, hoc est, tu ipse, o Pater omnipotens et immense, ab omnibus honoreris, et tua sanctitas omnibus innotescat, ac tibi in sanctitate et justitia ab universis jugiter serviatur. Hoc est quod primo ac maxime affectare debemus, videlicet glorificationem seu honorem et gloriam Dei in omnibus: aliter boni filii ejus non sumus, nec vere fideles, quemadmodum apud Joannem Chri-

Joann. V, 44. stus ad perversos ait Judæos: Quomodo potestis vos credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quæ a solo Deo est, non quæritis? Denique, sicut homines virtuosi Deum sanctificant, dum sancte vivendo, Deum cui ita deserviunt, sanctum esse demonstrant, ejusque sanctitati fideliter attestantur: sic vitiosi, injuste ac turpiter conversando, nomen Dei maculare dicuntur, quia sic vivunt ac si Deus injustitiam approbet, nec sanctus sit; aliis quoque quantum in ipsis est, præstant au-

Jer. XXXIV, 16.

Ezech. XXXVI, 23. daciam et exemplum inhonorandi Deum. Hinc per Prophetas Deus perfidis filiis Israel improperans: Commaculastis, inquit, nomen sanctum meum; et rursus, Sanctificabo nomen meum magnum, quod pollutum est per vos inter gentes. Itaque dum oramus, Sanctificetur nomen tuum, pro toto mundo hoc ipsum precemur, cordialissime cupientes ut sanctitas veri Dei cunctis innotescat hominibus, et digne honorificetur ab omnibus. Imo, quo bonum commune divinius est quam proprium, eo plus divinum meritoriumque consistit orare pro multis, præsertim pro omnibus, quam pro se solo aut paucis.

Adveniat regnum tuum. Regnum Dei est militans ac triumphans Ecclesia: ideo de utroque regno istud exponitur. Primo, Adveniat regnum tuum: id est, militans Ecclesia numero ac merito crescat, et undique diffundatur, et tu solus per fidem et gratiam multiformem regnes in ea, hoc est in cordibus universorum ac singulorum fidelium, adversariis tui honoris ac nostræ salutis, præsertim dæmonibus, inde ejectis. Secundo, Adveniat regnum tuum: id est, triumphans Ecclesia impleatur, ad cœlestem Jerusalem protinus perducamur, ad regnum cœlorum mereamur venire.

Sub his duabus petitionibus includitur tertia, a Matthæo expressa, qua dicitur: Fiat voluntas tua sicut in cœlo et in terra, id est, sicut a cœlestibus civibus tibi in omnibus obeditur, ita et a terrigenis quantum possibile est, tibi in omnibus obediatur.

Matth. VI, 10.

Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Hoc de multiplici pane exponitur. Primo, de pane sacramentali, hoc est de corpore et sanguine Christi in Sacramento altaris, quemadmodum ait Salvator: Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus; et denuo, Ego sum panis vivus, qui de cœlo descendi. Hic panis animam reficit, spiritualiterque saginat, si digne acceperit eum. — Secundo, exponitur de

Joann. VI, 56.

Ibid. 51. pane spirituali, videlicet de habitibus actibusque virtutum, de consolatione interna, de confortatione mentali, de divinorum sapore: de quibus ait Scriptura, Cibabit illum Dominus pane vitæ et intellectus, et aqua sapientiæ salutaris potabit illum. De pane quoque obedientiæ ait in Joanne Salvator: Meus cibus est ut faciam voluntatem Patris mei. Similiter de pane pœnitentiæ fert Psalmista: Cibabis nos pane lacrimarum; et, Fuerunt mihi lacrimæ meæ panes die ac nocte. De spiritualium

Eccli. XV, 3.

Joann. IV, 34.

Ps. I, XXIX, 6.

Ps. XLI, 4. autem consolationum ac delectationum divinorumque gustuum refectione, Sponsus cœlestis ait in Canticis:3 Comedite, amici, et bibite; et inebriamini, carissimi. His itaque cibis oremus quotidie ali divinitus, ne spiritus noster debilitetur, vitiisque succumbat. — Tertio, exponitur de corporali alimento, ut sit sensus: Panem nostrum quotidianum, hoc est necessaria vitæ quibus quotidie indigemus, da nobis. Quibus verbis excluditur avaritia, quæ congregat in longinquum et ultra necessitatem, ac sollicitudo immoderata de crastino.

Circa quod ait Theophilus*:4 Ex eo quod Christus jussit quærere quotidianum alimentum, videtur quod suos fideles nihil concedat habere, sed magis honestam colere paupertatem. Non enim habentium panem, sed oppressorum penuria, est quærere panem quotidianum pro hodie. Propter quod dicit Chrysostomus: Postulanda sunt divinitus necessaria vitæ, non diversitates ciborum, et odorifera vina, ac cetera quæ delectant guttur, onerant autem ventrem et mentem perturbant; sed panis petendus est qui potest substantiam corporis sustentare, et ille qui nobis quotidie tantummodo sufficit, ut de crastino non cogitemus.5*

Et dimitte nobis peccata nostra, culpam penitus auferendo, et pœnas quas peccando meruimus, relaxando, vel partim, sive totaliter. Porro, peccata mortalia pariter dimittuntur, ita quod unum sine alio non dimittitur, quantum ad culpam; sed tanto plus dimittitur nobis de pœna, quo major in nobis est pudor ac intimus dolor de peccatis, in quantum sunt contra justitiam, Deique offensiva, et quo major nobis inest fervor caritatis ad Deum ac proximum, quo item efficaciora satisfactionis agimus opera. Præterea, sine venialibus peccatis vitam hanc nec ducimus, nec ducere diu valemus, quia etsi singula, non tamen omnia quimus vitare. Sed contra ea, provisa et data sunt nobis desuper multa remedia, quorum unum est, secundum Augustinum, Oratio ista dominica.

Deinde tangitur ratio quædam impetativa effectus hujus petitionis, videlicet veniæ. Siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis, hoc est, omnibus injuriantibus nobis pie ignoscimus, ad minus culpam seu injuriam dimittendo: quamvis interdum debita pœna seu emendatio pœnalis et satisfactoria exigi possit ex caritate, secundum formam juris ordinemque justitiæ, præsertim propter bonum commune, et ne peccantes, ex facilitate veniæ fiant ad injuriandum ac vitia proniores.

Itaque qui alteri non ignoscit, bona fronte orare non valet hanc clausulam; imo quam impie agat, in Ecclesiastico aperitur, quo legitur: Homo homini servat iram, et a Deo quærit medelam?6 Ipse quum caro sit, in sibi similem non habet misericordiam, et tamen de peccatis suis deprecatur Altissimum? Quis exorabit pro peccatis illius? Itaque, sicut optamus et exoramus ut peccantibus nobis Deus juste nobis non irascatur aut vindicet, sed pie nostræ cæcitati ac fragilitati condoleat et ignoscat; ita et nos injuriantium nobis fragilitati et cæcitati compatiamur et ignoscamus, simul orantes pro illis, ut simus filii Patris cœlestis qui pius et clemens est super bonos et malos.7 Istud vero ad prælatos et patres spirituales et religiosos præcipue pertinet, qui in omnium caritate ac pietate ceteris præfulgere tenentur, quorum interiora in ipsum bonitatis ac caritatis affectum debent converti, aut esse conversa: quanquam ex caritate et æquitate justam sæpe debeant peccantibus infligere pœnam, ut per eam a pœnis eripiantur futuris, et gratiam consequantur majorem, præsertim ut Deo aliqualiter satisfiat. —

Postremo, circa hæc scribit Chrysostomus: Hæc animadvertentes, gratias agere debemus debitoribus nostris. Fiunt enim nobis, si sapimus, causa indulgentiæ maximæ; et pauca exhibentes seu modica dimittentes, plurima reperiemus. Nam et nos multa debemus et debita magna Domino, quorum si minimam partem a nobis vellet exigere, jam perissemus.

Et ne nos inducas in tentationem, hoc est, non nos permittas ab hostibus nostræ salutis supra vires tentari, id est ad consensum illicitum trahi, tentationibus superari, sed da gratiam resistendi ac prævalendi. Dicitur autem Deus in tentationem inducere, quia ab adversariis nos permittit tentari. Interdum autem et Deus dicitur tentare, non utique tentatione deceptoria ac fallaci, quum Jacobus dicat : Nemo quum tentatur, dicat quia a Deo tentatur : Deus enim neminem tentat, scilicet modo præfato. Sed tentatione probationis et exercitationis, quæ ad bonum tentati ordinatur, tentare Deus asseritur.

Itaque ex hujus clausulæ declaratione jam patet, quod in ea virtualiter ac sententialiter includatur septima ac ultima petitio Orationis dominicæ a Matthæo expressa, qua dicitur, Sed libera nos a malo. Unde Augustinus in Enchiridion scribit, quod Matthæus in ultimo posuit, Sed libera nos a malo, Lucas non posuit, ut intelligeremus hoc ad præcedentem petitionem pertinere. Ideo quippe ait, Sed libera, non, Et libera, tanquam unam petitionem demonstrans. Verum de multis concernentibus expositionem hujus præclarissimæ orationis, quæ secundum Henricum de Hassia, etiam a Judæis ac Sarracenis dici potest, prætermitto, quoniam super Matthæum inde locutus sum. Hoc tamen addendum, quia ut asserit Gorra, aliud est tentari, aliud in tentationem incidere, aliud in tentationem induci. Nam primum istorum dicit sensum simpliciter, sed non semper consensum ; secundum, dicit sensum et consensum ex subreptione, et præter propositum ; tertium, dicit sensum et consensum ex deliberatione. Primum potest esse sine peccato; secundum, absque peccato mortali ; tertium vero est gravius et frequenter mortale.

Consequenter Salvator per quamdam parabolicam similitudinem nos hortatur ad fiducialem orationis constantiam, incessabilem fervidamque frequentiam. Et ait ad illos, scilicet ad discipulos suos : Quis vestrum habebit amicum, et ibit ad illum, etc. ? Parabolæ hujus sensus superficialiter litteralis, penitus planus est. Siquidem per similitudinem hanc intendit Christus probare, quod Deus superpiissimus preces constanter, indesinenter, ac fervide continuatas et repetitas non despicit, sed exaudit.

Porro mystice, per amicum intelligitur Deus sublimis, cui per Sapientem dicitur : Diligis omnia quæ sunt, et nihil odisti eorum quæ fecisti. De quo ait Apostolus : Propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos Deus. Similiter nomine amici intelligi potest Unigenitus Dei incarnatus, qui de se ipso testatus est : Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. De quo iterum legitur : Quum dilexisset suos qui erant in mundo, usque in finem dilexit eos. Ad hunc amicum ire debemus mentis devotione, contemplatione, et dilectione, juxta illud Psalmi : Accedite ad eum, et illuminamini. Unde ad Hebræos hortatur Apostolus : Adeamus cum fiducia ad thronum gratiæ ejus, ut misericordiam consequamur. Eundum est autem media nocte, sicut fatetur Psalmista : Media nocte surgebam ad confitendum tibi. Vel, Media nocte, hoc est durante præsentis vitæ tribulatione, adversitate, ignorantia, atque multiplici peccati ruina.

Et dicet illi : Amice. In exordio precis, nomen amici præmittit, ut ex mutuæ dilectionis recordatione, attentione, seu inflammatione, ille qui petitur ad exauditionem citius inclinetur, quum caritas impetrandi sit ratio. Nam et (Augustino testante) amor est primum donum, in quo omnia dona donantur. Commoda mihi tres panes. Isti tres panes intelligi possunt, illuminatio intellectus, caritativa inflammatio voluntatis, et stabilitas memoriæ in divinis; seu actus fidei, spei, et caritatis, quibus Deus præcipue colitur. Item tres panes sunt : panis pœnitentiæ, hoc est deploratio et satisfactio pro peccatis; panis Eucharistiæ, de quo loquitur Christus apud Joannem, Ego sum panis vitæ; et panis contemplationis internæ. Hi panes commodari nobis a Deo dicuntur, quoniam de donis nobis desuper datis, ratio exigetur a nobis, ut ait Salvator apud Lucam: Cui plus datum est, plus requiretur ab eo. Et Gregorius asserit: Dum crescunt dona, rationes crescunt donorum. Quoniam amicus meus venit de via ad me. Per amicum istum, secundum quosdam, intelligitur animus seu spiritus noster, qui dum per terrena, vana atque carnalia distrahitur, oblectatur et evagatur, a nobis recedit, juxta illud in Psalmo: Cor meum dereliquit me. Propter quod per Jeremiam prophetam dicitur: Usquequo deliciis dissolveris, filia vaga?8 Quum autem ad interiora sua regreditur, et salutaria meditatur, de via lata perditionis ad nos ipsos revertitur, sicut Isaias testatur: Redite, prævaricatores, ad cor. — Præterea, per postulantem tres panes, intelligi potest quicumque alterius exhortator, et per amicum de via venientem, quicumque proximus exhortationibus indigens. Sicque exhortatori, seu prædicatori tres panes sunt necessarii, utpote sapientia mentis, ordinata locutio oris, exemplaritas conversationis.9 quasi gloriosus ac invariabilis Deus possit proprie dictam sustinere molestiam, aut hominum precibus inquietari;10 sed quia frequenter affectu et more humano loquitur in Scripturis, debilitati nostræ intelligentiæ condescendens, quemadmodum ait per Isaiam: Laboravi sustinens; et holocausta seu festa vestra facta sunt mihi molesta.11 Rursusque loquitur Isaias: Numquid parum vobis est esse molestos hominibus, quia molesti estis et Deo meo? Itaque Deus ait, Noli mihi molestus esse, ad insinuandum quam difficulter et protracte sæpe audiat deprecantes, quemadmodum sanctus Job loquitur Deo: Clamo ad te, et non exaudis; sto, et non respicis me:12 mutatus es mihi in crudelem, et in duritia manus tuæ adversaris mihi. Jeremiæ quoque loquitur Deus de reprobo populo Judæorum: Noli, inquiens, orare pro populo hoc in bonum, nec assumas laudem et orationem pro eis, et non obsistas mihi, quia non exaudiam te.13

Jam enim ostium clausum est, hoc est, aditus seu accessus ad impetrandum a me, modo tibi non patet, ita quod preces tuæ adhuc locum non habent.1415 Quocontra in Ecclesiastico habetur: Oratio humiliantis se nubes penetrabit.16 Et beatissimo Cornelio centurioni dictum est ab angelo, ut habetur in Actibus: Orationes tuæ ascenderunt in memoriam in conspectu Dei. Et pueri mei, hoc est electi atque beati cives regni cœlestis, mecum sunt in cubili, id est in secretissima requie cœlestis palatii, ubi quasi in thalamo, Ecclesia triumphans suo Sponso æterno inavertibiliter est conjuncta, et immediate feliciterque unita, facialiter cernens dilectum, nec per culpæ dissimilitudinem distans ab ipso, quemadmodum viatores, quibus Dominus per Isaiam asserit: Iniquitates vestræ diviserunt inter Deum vestrum et vos.

Et non habeo quod ponam ante illum, hoc est, a me ipso nil virtutis aut gratiæ habeo, ut spiritum meum seu proximum spiritualiter valeam roborare atque reficere, dicente Apostolo: Quid habes quod non accepisti? Et rursus: Non sumus sufficientes cogitare aliquid ex nobis, quasi ex nobis; sed sufficientia nostra ex Deo est. Nemo ergo se jactet, nec de viribus suis præsumat, neque inaniter glorietur.1718

Et ille deintus respondens, dicat. Recte ait, Deintus respondens. Deus enim omnia implet, et animabus nostris illabitur, intusque eas occulta inspiratione alloquitur. Propter quod ait Psalmista: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus. Noli mihi molestus esse, hoc est precibus immoderanter pulsare. Hoc intelligendum est, non

Non possum surgere, id est in actum exauditionis procedere, et dare tibi quæ petis.192021 Denique quod Deus ait omnipotens, Non possum, non impossibilitatem, sed difficultatem exaudiendi designat: non utique ex parte Dei, quum Deo nihil sit difficile, prout a Jeremia conscriptum est: Domine Deus, non est tibi difficile omne verbum. Sed difficultas est ex parte orantis, propter indignitatem indispositionemque ejus, quemadmodum Isaias populo Israel dicit: Ecce non est aggravata auris Domini ut non exaudiat, sed peccata vestra absconderunt faciem ejus a vobis, ne exaudiret. Interdum quoque supersapientissimus Deus differt ac tardat exaudire preces bonorum ac dispositorum, propter rationabiles causas ei notas ac placitas, utpote: ne homini oranti dona divinorum vilescant charismatum ex facilitate obtinendi petita, et ne exauditionem meritis propriis tribuat, aut vane exsultet, seu alios spernat; item, ut diu orando amplius incalescat, suoque tempore copiosius exaudiatur et impetrata vigilantius semper custodiat, de eorum amissione formidans. Hinc ait Basilius: Forsan ob hoc differt, ut agnoscas quid sit donum, et in timore donata custodias: quod enim homo multis acquirit laboribus, nititur custodire, ne quum illud perdiderit, suum laborem amittat. Hoc est quod in Proverbiis Salomon ait: Substantia festinata minuetur; quæ autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur. Augustinus quoque affirmat: Differt Deus dare et exaudire, ut amplius optes dilatum, ne vilescat celeriter datum. Postremo Gregorius Nyssenus: Opportune, inquit, eos qui per arma justitiæ impassibilitatem sibi vindicaverunt, pueros appellavit: nam quando aliquis abrenuntians carni, per rationem exercitio vitæ virtuosæ passionem confutavit, tanquam puer insensibiliter se habet.

Et ille, scilicet orans, si perseveraverit pulsans, hoc est Deum infatigabiliter invocans, nec pudore, nec tædio, nec desperatione dejectus; dico vobis, qui nec fallor, nec fallo, mentirique nequeo, et si non dabit illi tam instanter oranti, surgens, id est, actualiter opem impendens (secundum illud Psalmi: Exsurge, Domine, adjuva nos), eo quod amicus sit, id est ratione amicitiæ;22 propter improbitatem tamen ejus, id est propter importunam seu indesinentem ejus instantiam, improbitati aliquid simile continentem, præsertim humano judicio, in petitionibus homini porrectis: homo namque si instanter et diu rogetur, etiam ab egente, cito precem talem non necessitati, sed improbitati adscribit; surget, et dabit illi quotquot habet necessarios, scilicet tres, sicut rogavit, imo et plures, si tunc pro pluribus panibus postuletur, ne ad lectum reversus, denuo inquietetur. Unde elicitur, quia si petantur superflua in exterioribus rebus, Deus non præstat: quin imo superflua jubet pauperibus erogari. De spiritualibus quoque gratiæ donis, tantum Deus largitur digne ac perseveranter petentibus, quantum eis necessarium conspicit ad salutem.

Ex his Christus concludit intentum, quasi per locum a minori arguens, comparationemve faciens: quia si homo non naturaliter nec totaliter et perfecte bonus, caritativus et pius, precum superatur instantia, quanto magis Deus substantialiter, pure et infinite bonus, amans et pius, imo essentialiter amor, bonitas atque benignitas, orationum instantia se ad exauditionem inclinat, et preces tam multoties ac ardenter sibi oblatas non aspernatur? quemadmodum etiam infra Christus docet, et per exemplum demonstrat, dicendo: Oportet semper orare et non deficere. Nam judex erat in civitate quadam, qui Deum non timebat, nec hominem verebatur. Vidua autem quædam erat in eadem civitate, et veniebat ad eum, dicens, Vindica me de adversario meo. Et nolebat per multum tempus. Post hæc dixit intra se: Etsi Deum non timeo, nec hominem revereor, tamen quia molesta est mihi hæc vidua, vindicabo illam. Hinc Christus nunc subdit et consulit:

Et ego dico vobis: Petite necessaria corpori et charismata gratiæ donaque gloriæ, et dabitur vobis vestræ petitionis effectus a Deo, dummodo salubriter et instanter petatis : quod etiam præsertim intelligendum est de orationibus pro se ipso effusis, quia non semper exaudiuntur devoti pro aliis, propter incapacitatem illorum. Hinc etiam Christus tempore passionis instanter dixit : Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis.23 Quœrite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. Eamdem sententiam Christus sub aliis verbis frequenter resumit, ut jussionis hujus utilitas denotetur, et quod ait Salvator, nostris mentibus fortius imprimatur, sicque ad instantissimam orationem nos provocet. Possunt tamen hæc verba per appropriationem quamdam diversimode explanari, dicendo : Petite, cordiali affectu ; quærite, oratione vocali ; pulsate, conversatione laudabili. Itemque, Petite, bona incipiendo ; quærite, prosequendo ; pulsate, usque in finem perseverando. Vel, Petite per fidem, quærite per spem, pulsate per caritatem. Fervide quippe amando et appetendo divina, quasi indesinenter pulsamus ad ostium supernæ clementiæ. Hinc ait Psalmista :24 Lætetur cor quærentium Dominum ; quærite Dominum et confirmamini, quærite faciem ejus semper. Et in libro Sapientiæ habetur :25 In simplicitate cordis quærite illum, quoniam invenitur ab his qui non tentant illum.

Omnis enim qui petit, accipit a Deo quod petit, juxta sensum prætactum ; et qui quœrit, invenit; et pulsanti aperietur, hoc est, accessus ei ad Deum patebit, atque æternam beatitudinem ingredietur : dummodo oret sicut orandum est, orando in nomine Jesu Christi, hoc est salubriter pro his quæ pertinent ad salutem, et perseveranter ac pie, et etiam pro se ipso.

Consequenter Christus arguens per locum a majori, ostendit quam fiducialiter invocandus sit Deus. Quis autem ex vobis patrem carnalem petit panem, numquid pater lapidem dabit illi, videlicet filio suo carnali? Non utique. Aut piscem, numquid pro pisce serpentem dabit illi? Aut si petierit ovum, numquid porriget illi scorpionem? Nequaquam. Ex his similitudinibus Christus concludit : Si ergo vos, homines fragiles et mortales, quum sitis mali, hoc est, multipliciter defectuosi, atque ad peccata proclives, et in multis, saltem venialibus peccatis, quotidie culpabiles, nostis bona data dare filiis vestris, hoc est bona exteriora corpori vere necessaria, quæ datis filiis vestris carnalibus ; quanto magis Pater vester de cœlo, id est Pater cœlestis, videlicet Trinitas Deus : qui dicitur pater variis modis, ut dictum est ; dabit spiritum bonum, id est Spiritum Sanctum essentialiter bonum, et puram immensamque bonitatem (de quo ait Psalmista :26 Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam), petentibus se, secundum debitum modum orandi? Oratio nempe, ut asserit Damascenus, est petitio decentium a Deo. Dicitur autem Spiritus Sanctus dari his quibus sua dona ad gratiam gratum facientem pertinentia infunduntur, dicente Apostolo :27 Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis. Itaque, si pater carnalis, carnalibus filiis corporalia bona largitur, multo magis Deus omnipotens, creator spirituum, spiritualisque pater rationalium animarum, filiis suis ad se incessanter clamantibus, spiritualia bona distribuit, præsertim quum ipse in omni bonitate, dilectione, pietate, et opulentia cunctos infinite excedat.

Præterea advertenda sunt verba S. Basilii, hic scribentis : Si quis ex torpore exhibeat se desideriis vanis, seu concupiscentiis acquiescat, et traditor sui ipsius fiat in manus hostium : hunc Deus nec adjuvat, nec exaudit, quoniam per peccatum se fecit alienum a Deo. Decet ergo hominem offerre Deo quidquid interest sua, clamare quoque ad Deum ut adjuvet eum. Est autem divinum subsidium implorandum, non remisse, nec mente huc illucque vagante, eo quod talis, non solum non impetrabit quod petit, imo magis Dominum irritabit. Nam si quis coram principe stans, fixum ac custoditum habet tam extrinsecum quam intrinsecum oculum, ne forsitan puniatur, quanto magis coram Deo attentum ac tremebundum oportet adsistere? Si vero debilitatus mente a peccato, fixe non vales orare, quantumcumque potes te ipsum cohibeas, ut stando coram Deo, ad ipsum dirigas intellectum; et Deus ignoscit, eo quod non ex negligentia, sed ex fragilitate non potes adstare ut oportet. Si sic ergo te ipsum compellis, ne discedas donec accipias. Ideo autem quandoque petis et non accipis, quoniam perperam postulasti, vel infideliter aut leviter, aut non expedientia ad salutem, vel destitisti nimis cito.28

Postremo, per verba inducta Christus omnem fidelem ineffabiliter consolatur, certissimam præstans fiduciam exauditionis divinæ. Ideo certi de veritate promissionis unigeniti Filii Dei, et de bonitate, caritate ac munificentia Patris æterni, inconcussibilem spem habeamus ad Deum, et filialem affectum ad eum, omnemque diffidentiam, hæsitationem, pusillanimitatem, in infinitum procul abjiciamus, implentes illud Apostoli : Sine intermissione orate.

Footnotes

  1. Matth. vi, 5 et seq. ↩

  2. Joann. xvii, 5. ↩

  3. Cant. v, 1. ↩

  4. *Cyrillus ↩

  5. Matth. vi, 34. ↩

  6. Eccli. xxviii, 3-5. ↩

  7. Matth. v, 44, 45. ↩

  8. Jer. xxxi, 22. ↩

  9. Joann. vi, 48. ↩

  10. Is. xlvi, 8. ↩

  11. Is. 1, 14. ↩

  12. Job xxx, 20. ↩

  13. Jer. vii, 16. ↩

  14. Ps. xxxix, 13. ↩

  15. Luc. xii, 48. ↩

  16. Eccli. xxxv, 21. ↩

  17. II Cor. iii, 5. ↩

  18. I Cor. iv, 7. ↩

  19. Is. lix, 2. ↩

  20. Ps. lxxxiv, 9. ↩

  21. Act. x, 4. ↩

  22. Ps. xliii, 26. ↩

  23. Joann. XVI, 23. ↩

  24. Ps. cIV, 3, 4. ↩

  25. Sap. I, 1, 2. ↩

  26. Ps. cXLII, 10. ↩

  27. Rom. v, 5. ↩

  28. 1 Thess. v, ↩

Chapter 30 of 51