Articulus 31
ELUCIDATIO RESIDUÆ PARTIS HUJUS UNDECIMI CAPITULI: ET QUUM LOQUERETUR, ROGAVIT ILLUM QUIDAM PHARISÆUS UT PRANDERET APUD SE.
CONSEQUENTER describitur justa ac sapientialis increpatio Pharisæorum et Scribarum a Christo. Et quum loqueretur Christus. Non ait Lucas, Quum loqueretur hæc, utpote statim præhabita, quia non statim post prolationem illorum accidit quod hic narrat, ut patet ex his quæ in Matthæo scripta sunt. Ibi namque habetur: Adhuc eo loquente ad turbas, scilicet ea quæ statim præhabita sunt, ecce mater ejus et fratres ejus stabant foris, quærentes ei loqui.1 Ad quod quum respondisset, rogatus est a Pharisæo, sicut nunc dicitur. Rogavit illum quidam Pharisæus ut pranderet apud se. Causa jactantiæ et ex hypocrisi dicitur hoc Pharisæus egisse.
Christus tamen, qui peccatores venit sanare ac informare, acquievit roganti.2 Nam subditur: Et ingressus domum Pharisæi, recubuit.
Pharisæus autem cœpit intra se reputans dicere, id est, Christo ad mensam sedente seu accedente, Pharisæus reputans Christum contra bonos mores fecisse, intra se dixit seu cogitavit, quare non baptizatus esset ante prandium, id est, cur Christus manus suas non lavisset ante accessum ad mensam. Hoc quippe fuit contra consuetudinem Judæorum, juxta illud Marci: Pharisæi et omnes Judæi nisi crebro lavent manus suas, non manducant.3 Huic consuetudini Christus non fuit subjectus, nec eam hac vice servavit, ut tali occasione ad saluberrimam Pharisæorum increpationem ac instructionem veniret.4 Pro eadem etiam causa discipuli Christi a Scribis et Pharisæis increpati leguntur apud Matthæum, ubi habetur : Quare discipuli tui transgrediuntur traditiones seniorum?5 Non enim lavant manus suas quum manducant.
Et ait Dominus Jesus ad illum. Non ad verba vocalia sed mentalia Pharisæi Christus respondit, ostendens se cordium inspectorem, de quo in Proverbiis Salomon loquitur : Qui inspector est cordis, ipse intelligit ;6 et servatorem animæ tuæ nihil fallet. Nunc vos Pharisæi, quod deforis est calicis et catini mundatis, id est, vasa exteriora ex quibus bibitis atque comeditis, lavando purgatis ; quod autem intus est vestrum, id est mens seu anima vestra, plenum est rapina, id est peccato et amore rapinæ, et iniquitate in Deum directe commissa, ita quod pleni estis vitiis contra Deum et proximum. Ecce quantus fuit in Christo zelus justitiæ, quia homini ipsum invitanti, a tam acuta increpatione non pepercit. Nil enim ipsum ab æquitate quivit avertere.
Stulti. Quomodo Christus, qui cœpit facere et docere, Pharisæos hos stultos appellat, quum ipsemet dicat, Qui dixerit fratri suo, Fatue, reus erit gehennæ ignis?78 Et respondendum, quod quum verba oris sint expressiva interioris conceptionis affectionisque cordis, culpa et virtus judicantur esse in verbis ex qualitate dispositionis, seu conceptionis, affectionisve cordis : idcirco ex contemptu et elatione dicere, Fatue, cum animo exprobrandi, prohibetur a Christo ; non autem si dicatur ex caritate, animo corrigendi, præsertim a superiore et judice, cujus est alium juste et caritative arguere. Sic etenim Paulus scribit ad Galatas :9 O insensati Galatæ. Et Christus post resurrectionem dixit discipulis : O stulti et tardi corde ad credendum.10 Christus vero omnium Scribarum et Pharisæorum judex, princeps, et Dominus fuit, tanquam verus et summus rex Israel. Nonne qui fecit quod deforis est, hoc est corpus humanum quod vultis lavando mundari, ac corporalia reliqua, etiam id quod deintus est, utpote animam, quam a vitiis non purgatis, fecit per creationem? Quo constat, quod utriusque naturæ Deus requirat munditiam, prout monet Apostolus : Mundemus nos ab omni inquinamento mentis et corporis, perficientes sanctificationem in timore Dei.11 Imo, quo anima corpore exstat præstantior, eo plus internæ puritati studendum est.
Præterea, hac Christi auctoritate, clarissime refutatur hæresis sacrilegi Manichæi, duo ponentis principia rerum, et asserentis corpus humanum a diabolo factum, animam vero a Deo lucis. Quod etiam contra naturalem est philosophiam, quum de summo Deo Aristoteles asserat : Ab hoc ente omnibus derivatum est esse et vivere, his quidem clarius, his autem obscurius. Quod Plato atque Platonici subtilissime probaverunt, præsertim Proclus Platonicus in Elementatione sua theologica, in qua et ipsam primam materiam probat per se a bono exortam.
Deinceps Christus animarum sapientissimus medicus, post increpationem rigorosam adjungit informationem benignam, tanquam post vinum austeritatis adhibens oleum pietatis, et post vulneris ostensionem applicans medicinam. Verumtamen, quod superest, id est, quod tam multo scelere contaminatis pro remedio restat, date eleemosynam. Vel, Quod superest, id est de his quæ superfluunt vobis, videlicet necessario victui atque vestitui vestro ac domus vestræ, facite eleemosynam. Et ecce omnia munda sunt vobis, id est, virtute eleemosynæ a peccatis omnibus efficiemini puri. Quemadmodum autem in libris de Civitate Dei recitat Augustinus, quidam horum occasione verborum, dixerunt eos qui opera misericordiæ exercent, in æternum non posse damnari. Quorum error faciliter reprobatur. Christus etenim loquitur de eleemosynarum largitione, prout est actus misericordiæ ad caritatem infusam pertinentis : ita quod eleemosynarum largitio est opus virtuosum a caritate imperatum, et a virtute quæ misericordia nuncupatur, elicitive procedens ; sicque eleemosynam agere, meritorium est vitæ æternæ. Nec ideo Christus hæc ait, quasi sola eleemosynarum largitio sit purgativa a vitiis ; sed quia inter remedia contra peccata est quoddam præcipuum et per appropriationem quamdam, veniam desuper promeretur, quia condecens est ut Deus sic faciat nobis, sicut nos facimus proximis nostris. Propter quod ait Christus : Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur.12 Hinc Daniel Nabuchodonosor regi consuluit :13 Peccata tua, inquiens, eleemosynis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum. Unde in Tobia sanctus Dei angelus Raphael protestatur : Eleemosyna a morte liberat, et ipsa est quæ purgat peccata et facit invenire vitam æternam.14 Salomon quoque : Per fidem, inquit, et misericordiam purgantur peccata.15
Postremo, Christus tanquam sapientia Patris discrete locutus est, Quod superest, id est de superfluo necessitatis vestræ, date eleemosynam : quia non ita agenda est, secundum Bedam, eleemosyna, ut te ipsum consumas inopia. Dicit quoque Chrysostomus, quod eleemosyna præstantior est jejunio, quamvis illud sit laboriosius.
Sed væ vobis Pharisæis, id est, æterna damnatio imminet vobis, nisi pœnitentiam dignam egeritis, qui decimatis mentam et rutam et omne olus, id est, de rebus his parvis ac vilibus decimas datis, sive exigitis usque ad minima, magnam vim facientes in observantiis minimorum, et nullam aut parvam in observantiis præcipuorum : prout consequenter Christus declarat. Porro, quemadmodum olus valet ad alimentum, sic ruta et menta ad medicamentum : nam ruta acuit visum, menta reficit et confortat olfactum. Et præteritis judicium, id est, veram discretionem omittitis, nec proximis ac subditis rectum judicium facitis, nec judicialia Dei præcepta servatis; sed neque vos ipsos rite discutiendo salubriter judicatis, considerando, confitendo, arguendo, et castigando propria vestra peccata; et caritatem Dei, ita quod nec Deum vere diligitis, nec proximis caritatem Dei, id est caritatem veram ac spiritualem a Deo infusam ac jussam, impenditis; sed carnali pleni estis amore. Denique Christus aptissime judicium caritati conjunxit, quia judicium sine caritate in crudelitatem convertitur; caritas autem sine judicio, in remissionem; caritas vero cum judicio, in æquitatem : ita quod pietas miscetur justitiæ.
Hæc oportuit facere, id est, caritatem Dei judiciumque servare in primis ac principaliter est necesse. Caritas namque summa est virtus, vitaque animæ : sine qua nulla virtus proficit ad salutem, nec rationem virtutis perfecte sortitur; nec aliqua actio sine caritate est meritoria. Hinc in Michæa habetur : Indicabo tibi, homo, quid sit bonum : utique facere judicium.16 Et illa minora, utpote, decimationem mentæ et rutæ ac olerum, non omittere, sed implere, secundum illud Proverbiorum : Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis frugum tuarum.17 Quamvis autem ista decimatio ad cærimonialia præcepta pertinuit, nihilo minus Christus asseruit eam non debuisse omitti, quia dum ista locutus est, nondum fuerat Evangelium undique publice divulgatum, idcirco cærimonialia legis adhuc erant servanda. Præterea contuendum, quod in lege fuit decimatio triplex. Una fuit debita seu præcepta, quæ dabatur Levitis de frugibus universis. Altera fuit partim spontanea, partimque debita, ut oblationes quæ fiebant in Scenopegia, Pascha et Pentecoste :18 quia pro libito suo licebat Judæis tunc offerre plus aut minus :19 et quoad hoc, oblatio talis dicebatur spontanea; et quoniam aliquid tenebantur offerre, dicebatur quodammodo debita. Tertia fuit omnino spontanea, quæ gratis dabatur.
Dicit autem circa ista Chrysostomus : Justitiam, misericordiam et fidem, propter suam gloriam Deus mandavit, decimas vero propter sacerdotes : qui de suo lucro sollicite agebant, sed de Dei gloria ac salute hominum negligentes fuerunt. Sic et nunc omnes de honore suo solliciti sunt; de Dei autem honore, pauci aut nullus. Suas portiones vigilanter defendunt, obsequium Ecclesiæ non attendunt : idcirco væ eis. — Itaque usque in præsens multi etiam apparenter religiosi, Pharisæos sequuntur : quia de interiori puritate, interna devotione, sinceraque Dei ac proximorum dilectione, ac ceteris principaliter observandis, modice curant; de exterioribus vero quibusdam cærimonialibus observationibus, seu punctis parum ponderantibus, devotionumque apparentiis, non mediocriter exstant solliciti : qui juxta Christi doctrinam, principaliora et necessaria ac viciniora saluti, primo et principalius satagant custodire, deinde et alia ordinate. Imo observanda sunt omnia bona, atque salubriter instituta, quum Salomon dicat : Qui timet Deum, nihil negligit. In Ecclesiastico quoque legitur : Qui spernit modica paulatim decidit. Etenim Augustino testante, Sicut submergitur qui saxis deprimitur, ita qui arena obruitur.
Eccle. vii, 19.
Eccli. xix, 1.
43
Ibid. vii, 4.
Insuper reprehendit Salvator superbiam et ambitionem Pharisæorum. Væ vobis Pharisæis, qui diligitis, id est vano affectu appetitis, primas cathedras in synagogis, id est dignitates, et loca altiora ibidem, quum in Ecclesiastico scriptum sit : Noli quærere cathedram honoris. Et non ait Christus, Væ qui habetis primas cathedras; sed, Qui diligitis eas : quoniam hæc injuncta suscipere, caritatis est; appetere vero, ambitionis. Et salutationes in foro, ubi causæ tractantur.
44
Deinde arguit istos de ficta sanctitate, atque hypocrisi. Væ vobis, qui estis ut monumenta quæ non apparent, hoc est, quomodo intus disposita sint, et homines ambulantes supra sepulcra hujusmodi nesciunt qualia intus exsistant. Ita et vos Pharisæi, quum sitis hypocritæ, calliditatibus pleni, quum foris virtuosi paretis, intus pleni estis spurcitiis vitiorum, et specie superductæ sanctitatis decipitis homines. Unde apud Matthæum comparatio ista clarius scripta est, Christo dicente : Væ vobis, qui similes estis sepulcris dealbatis, quæ a foris parent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia : sic et vos, a foris quidem paretis hominibus justi, intus vero pleni estis hypocrisi et iniquitate. O quam multi nunc similes illis miseris Pharisæis inveniuntur ! qui quum sint hypocritæ, hominibus magis quam Deo omnipotenti, incomparabili et immenso, cupiunt complacere : sicque suos perdunt labores, et per opera de genere bona, per quæ æternam beatitudinem mererentur, si ex caritate ad Dei honorem hæc facerent, infernalia promerentur incendia. Abjiciamus ergo totaliter tam vilissimum crimen, quia et in Job Scriptura fatetur : Laus impiorum brevis est, et gaudium hypocritæ instar puncti. Imo quam detestabile sit hypocritarum vile collegium, et quam enorme piaculum exsistat hypocrisis, constat ex eo quod in Job legitur : Numquid Deus audiet vocem hypocritæ, quum venerit super eum angustia? aut poterit in Omnipotente delectari ?
Matth. xxiii, 27, 28.
Job xx, 5.
Ibid. xxvii, 9, 10.
Denique, secundum Chrysostomum, justorum corpora templa sunt Dei, quemadmodum ad Corinthios scribit Apostolus : Membra vestra templa sunt Spiritus Sancti. Corpora vero peccatorum sepulcra dicuntur, quia in eis sunt animæ spiritualiter mortuæ. Rursus secundum Chrysostomum : Sepulcrum quamdiu clausum est, pulchrum videtur; si autem apertum fuerit, apparet horribile. Sic simulatores quamdiu non cognoscuntur, laudabiles reputantur ; quum autem cogniti fuerint, vituperabiles cognoscuntur. Sepulcrum dicitur quasi semipulcrum. Tales sunt hypocritæ, exterius nitidi, interius fœtidi : ideo non sicut filii Ecclesiæ, quæ ait in Canticis, Nigra sum, sed formosa : nigra utique exterius, sed formosa interius. Isti econtra intus sunt fœdi, et foris volunt
I Cor. vi, 19.
Cant. i, 4. apparere pulchri ac boni. Contra quos ait Chrysostomus: O hypocrita, si bonum est esse bonum, cur non vis esse quod vis apparere? Aut ergo esto quod appares, aut appare quod es. Quod est sophisma in philosophia rationali, id est hypocrisis in morali.
Respondens autem quidam ex legisperitis, ait illi: Magister, hœc dicens contra Pharisæos, etiam nobis legisperitis contumeliam facis, id est, honori et statui nostro derogas. Hoc præsertim dixit hic legisperitus, quoniam Christus inter cetera arguit Pharisæos, quod primas cathedras amarent in synagogis. Fuerunt autem inter Judæos cathedræ doctorum, et judicum, atque pontificum. Cathedra vero doctorum congruebat legisperitis, qui fuerunt scribæ et doctores ac clerici Judæorum. Pharisæi autem religiosi eorum fuerunt. Porro, ut ait Cyrillus, redargutio quæ mansuetos transfert in melius, superbis hominibus intolerabilis esse solet. Et ecce quam misera conscientia, quæ audito Dei verbo, sibi contumeliam fieri putat, et commemoratis vitiis impiorum, se tangi aut suspicatur, aut indignatur. Etenim mali sibi ipsis de suis vitiis conscii, de se opinantur omnia dici, correctionemque culpæ reputant contumeliam personæ. Quibus pensandum est illud Proverbiorum: Viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus superveniet interitus.20
At ille ait, Christus utique, qui neminem palpat: Et vobis legisperitis vœ, id est, similis cum Pharisæis damnatio imminet vobis, qui oneratis homines oneribus quœ portare non possunt, id est, magna et gravia vulgo agenda injungitis, videlicet cærimonialia legis, et instituta varia seniorum vestrorum. De hoc cærimonialium observantiarum onere vix portabili Petrus apostolus in Actibus contestatur: Quid tentatis jugum imponere super cervicem discipulorum, quod neque nos, neque patres nostri portare potuimus?21 Lex etenim Moysis, quoad cærimonialia vix poterat observari, præsertim quantum ad sensum litteralem. Et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas, id est, nec ad modicum curatis observare, et opere adimplere quæ alios edocetis. Tales sunt modo quamplures, qui fortia prædicant, et vix minima servant: perfecti in verbis, pravissimi factis. Sed et sacerdotes nonnulli, qui in absolvendo indiscreta pœnitentia gravant confessos, his verbis notantur.
Iusuper arguit Scribas de simulata devotione. Vœ vobis, qui œdificatis monumenta Prophetarum. Non reprehenduntur de hoc quod Prophetis propter justitiam interfectis veneranda ac pulchra construxerant monumenta, sed quia hoc vana intentione egerunt, et quia in malo statu fuerunt, impiorum patrum suorum sequendo facinora factis, quæ detestabantur verbis mendacibus. Patres autem vestri occiderunt illos, puta Prophetas, scilicet Jeremiam, Isaiam, etc. Profecto, id est certe, testificamini, id est, contra vos ipsos testes estis, non verbis, sed factis, quod consentitis operibus patrum vestrorum, id est, quod conformes estis, per malitiosos effectus, patribus vestris carnalibus; quandoquidem ipsi patres vestri carne, et impietatis exemplari præcessione, eos, puta Prophetas, occiderunt; vos autem œdificatis eorum sepulcra, videlicet Prophetarum, curiose ac pretiose, ad captandum vulgi favorem, ut videamini justi ac detestantes crimina patrum vestrorum, quibus persecuti sunt sanctos Prophetas: et tamen pari, imo multo majori impietate persequimini me meosque discipulos, qua patres vestri persecuti sunt vates. Quo constat, quod (modo exposito) vestris patribus consentitis, me persequendo, eo quod veritatem vobis denuntiem, et juste vos increpem, quemadmodum illi Prophetas sunt persecuti, quoniam justas illorum increpationes pati spreverunt. Sic et modo quidam sunt præteritorum Sanctorum cultores, et præsentium contemptores. Quemadmodum autem Chrysostomus scribit, quidam ædificant martyrum monasteria, monumenta, basilicas, et tamen violentiam faciunt. Sed non gaudent martyres aut ceteri Sancti, quando de pecuniis honorantur pro quibus pauperes plorant. Qualis est ista justitia, munerare mortuos, et exspoliare viventes? Propter hoc in Ecclesiastico asseritur:22 Qui offert sacrificium de substantia pauperis, quasi qui victimat filium in conspectu patris.
Propterea et sapientia Dei dixit, hoc est, ego Christus, qui sum virtus et sapientia Dei Patris, ab æterno dicendum decrevi, et nunc dico, quod et per Prophetas prædixi, videlicet:23 Mittam ad illos, id est ad vos Scribas ac Pharisæos ceterosque Judæos, Prophetas et Apostolos. Apostoli namque fuerunt prophetæ, et ante Apostolorum missionem misit Christus Joannem Baptistam, prophetam, et plus quam prophetam;24 sed et Prophetæ antiquiores missi sunt, non solum his qui suis fuerunt temporibus, sed et posteris eorum, hoc est ad informationem præsentium atque sequentium. Et ex illis occident et consequentur, hoc est, quosdam eorum necabunt et infestabunt. Nam Jacobum Minorem occiderunt; Jacobum quoque Majorem ab Herode occidi procuraverunt, sive gavisi sunt.25 Omnes quoque Apostolos multipliciter persecuti leguntur in Actibus Apostolorum.
Ut inquiratur sanguis omnium Prophetarum, qui effusus est a constitutione mundi, a generatione ista. Quod ait, generatione ista, referri potest ad verbum, Inquiratur; item ad complexum hoc, Qui effusus est. Et quod dicit, Ut, etc., notat concomitantiam, non causalitatem directam: quia non ad hoc impii occiderunt Prophetas, ut sanguis Prophetarum requireretur ab eis, sed ad occisionem illam consecuta est requisitio ista, quemadmodum ait Psalmista:26 Tibi soli peccavi, ut justificeris, etc. Itaque sensus est: Ut sanguis omnium Prophetarum qui occisi sunt ab initio mundi, requiratur a generatione ista, hoc est, culpa effusionis sanguinis illorum generationi malorum imputetur. Sicut enim omnes electi et boni sunt unum corpus et una civitas Christi, et una generatio nominantur, de qua fatetur in Psalmo, Hæc est generatio quærentium Dominum;27 sic omnes mali ac reprobi sunt unum corpus et civitas una diaboli, unde et una generatio nominantur, sicque communi damnatione dispereunt, et similes sunt in pœnis. Pœna quoque unius redundare potest in alium; non tamen singula mala ab impiis impetrata, a singulis impiis requiruntur; nec quilibet reprobus pro peccatis cujuslibet reprobi punietur, secundum Chrysostomum, sed unusquisque onus suum portabit, ut dicit Apostolus.28 Nihilo minus omnis sanguis Prophetarum prætactus, a generatione mala exquiretur, hoc est ab ea vel ab aliqua ejus parte. sanguine Abel: qui inter Prophetas annumeratur, non quia verbo prophetavit, sed quoniam facto, utpote morte sua, passionem Christi, seu persecutionem cujuslibet justi præfiguravit: qui secundum Bedam, primus martyrium passus est, occisus a Cain fratre suo propter justitiam.29 Usque ad sanguinem Zachariæ, qui periit, hoc est, occisus est, inter altare, et ædem, id est templum: in quo secundum Glossam, erant duo altaria: unum incensi, quod fuit interius; aliud holocaustorum, quod fuit exterius, puta in atrio ante faciem templi, inter quod altare et templum dicitur Zacharias iste occisus.
Quis autem fuerit Zacharias inquirit Hieronymus, improbatque opinionem dicentium quod fuit Zacharias, unus inter duodecim Prophetas minores. Similiter opinionem refutat dicentium quod fuit pater Joannis Baptistæ, quem aliqui affirmabant a Judæis occisum quia Christum jam natum asseruit. Quod Hieronymus apocryphum protestatur, affirmans quod Zacharias iste fuit sacerdos et pontifex, filius Joiadæ sacerdotis atque pontificis, jussu Joas regis lapidatus in templo, ut in libro Paralipomenon legitur.30 Joiada autem pater ipsius, fuit, ut aliqui dicunt, binomius, ita quod alio nomine dictus est Barachias.313233 Præterea refert Gregorius Nyssenus, quemadmodum quidam dixerunt Zachariam istum fuisse patrem Joannis Baptistæ, ideoque a Judæis in loco præfato occisum, quoniam Mariam Christi Genitricem dixit virginem, nolens eam in templo a loco virginum sequestrare. Græcus vero expositor recitat quosdam tradere aliam causam occisionis Zachariæ istius, videlicet, quia Elisabeth instante parvulorum innocentium occisione ab Herode, cum Joanne infantulo fugit in eremum. Hinc Herodis satellites Elisabeth ac Joannem non reperientes, converterunt iram in Zachariam, et eum occiderunt in templo tunc ministrantem.
Ita dico vobis requiretur ab hac generatione sanguis omnis ille justorum: sicut expositum est. Hoc repetit Christus in confirmationem suæ sententiæ.
Postremo, Christus arguit Scribas de abusu suæ scientiæ, vel de falsa Scripturarum expositione. Væ vobis legisperitis, quia tulistis, id est, portastis ac habuistis, clavem scientiæ, id est doctoratum seu auctoritatem exponendi, vel expositionem Scripturæ veteris Testamenti; ipsi non introistis, id est, verum spiritualemque intellectum legis ac Prophetarum non cognovistis, nec a me discere voluistis, sed ad litteram, quæ occidit, estis secuti:34 quemadmodum ait Apostolus, quod velamen super cor eorum est positum in lectione legis ac Prophetarum;35 et eos qui introibant, hoc est, Scripturas vere intelligere optaverunt, prohibuistis a vera intelligentia Scripturarum, eas prave interpretando. Alii ita exponunt: Væ vobis legisperitis, quia tulistis, id est, abstulistis vobismetipsis ac aliis multis, clavem scientiæ, hoc est fidem de Christo, per quam ad intellectum Scripturæ intratur, Isaia dicente: Nisi credideritis, non intelligetis. Isti autem in Christum præsentem credere contempserunt, aliosque ab eo avertere ausi sunt.36 Horum Scribarum impietatem sequuntur quidam pravissimi, qui Scripturarum habentes notitiam, secundum eas non vivunt, nec regnum ingrediuntur cœleste; quin potius simplices ac devotos ab ingressu regni cœlestis, hoc est a conversatione laudabili, impedire nituntur.
Denique, ut Augustinus libro de Consensu Evangelistarum conscribit, ea quæ Lucas hic recitavit dicta a Christo adhuc iter agente Jerusalem versus, Matthæus dicta refert postquam Christus in Jerusalem venit. Unde mihi, ait Augustinus, videntur similes esse sermones, quorum unum Matthæus, alterum Lucas descripsit.
Porro, quam vere Christus Pharisæos ac Scribas reprehenderit, ipsi per effectum mox ostenderunt, sicut subjungitur. Quum hæc ad illos diceret, cæperunt Pharisæi et legisperiti graviter insistere, id est se Christo opponere, et os ejus opprimere, hoc est verba ejus reprobare ac calumniari, de multis insidiantes ei, hoc est, ex variis verbis factisque Christi quærentes aliquid elicere quod ei objicerent, et quærentes aliquid capere ex ore ejus, ut accusarent eum principibus sacerdotum, seu Pilato, sive Herodi, aut communitati, tanquam derogantem Deo aut imperatori. Itaque patet, quod qui sibi videntur aliis excellentiores, sive in vita, ut Pharisæi, sive in scientia, ut Scribæ, frequenter difficilius corriguntur, et magis indignantur atque remurmurant arguenti. Ob hoc vere stulti censendi sunt, et verificatur in eis illud Ecclesiastici:37 Sicut sagitta infixa femori canis, sic verbum in corde stulti: verbum videlicet correptionis, quod pungit eos tanquam sagitta; et sicut canis sagittatus mordet sagittam, clamans ac latrans, sic isti verbum correptionis mente revolvunt ac murrant, non pensantes quod in Proverbiis scriptum est: Qui abjicit disciplinam, despicit animam suam;38 qui autem acquiescit increpationibus, possessor est cordis. Sed et Jacobo apostolo in sua Canonica protestante, si zelum amarum habemus, et contentiones sunt inter nos, sapientia vera caremus.39 Non est, inquit, sapientia ista a Deo, sed terrena, animalis, et diabolica.40 Quæ autem desursum est sapientia, primo quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suasibilis, bonis consentiens, plena misericordia et fructibus bonis.41
Footnotes
-
Matth. xii, 46 et seq. ↩
-
1 Tim. I, 15. ↩
-
Marc. xii, 3. ↩
-
Marc. vii, 3. ↩
-
Matth. xv, 2. ↩
-
Prov. xxiv, 12. ↩
-
Matth. v, 22. ↩
-
Act. I, 1. ↩
-
Galat. III, 1. ↩
-
Luc. XXIV, 25. ↩
-
II Cor. VII, 1. ↩
-
Matth. v, 7. ↩
-
Dan. IV, 24. ↩
-
Tob. XII, 9. ↩
-
Prov. XV, 27. ↩
-
Mich. vi, 8. ↩
-
Prov. III, 9. ↩
-
Num. XVIII, 21. ↩
-
Deut. XII, 17; XVI, 17. ↩
-
Prov. xxix, 1. ↩
-
Act. xv, 10. ↩
-
Eccl. xxxiv, 24. ↩
-
I Cor. 1, 24. ↩
-
Luc. vii, 26. ↩
-
Act. xii, 2. ↩
-
Ps. l, 6. ↩
-
Ps. xxi, 6. ↩
-
Galat. vi, 5. ↩
-
Gen. iv, 8. ↩
-
II Par. xxiv, 20-22. ↩
-
Ps. xxiii, 6. ↩
-
I Cor. i, 24. ↩
-
Eccli. xxxiv, 24. ↩
-
1 Cor. III, 6. ↩
-
Ibid. 14, 15. ↩
-
Is. VII, 9, auxta LXX. ↩
-
Eccl. xix, 12. ↩
-
Prov. xv, 32. ↩
-
Jacob. III, 14. ↩
-
Is. VII, 9, juxta LXX. ↩
-
Jacob. iii, 15, 17. ↩
Chapter 32 of 51