Articulus 33
PROSECUTIO ELUCIDATIONIS HUJUS CAPITULI DUODECIMI, A LOCO QUO DICITUR : DIXITQUE AD DISCIPULOS SUOS.
POSTQUAM Christus docuit immoderatum affectum temporalium esse vitandum, jam docet etiam sollicitudinem inordinatam necessariorum funditus exstirpandam : nam et sollicitudo necessariorum frequenter inducit sollicitudinem superfluorum. Dixitque ad discipulos suos. Illos quippe de hac re specialiter instruit, et ad mundi invitat contemptum, quia futuri erant prædicatores hujus evangelicæ perfectionis ac legis, atque magistri totius mundi : idcirco oportuit eos ista primo perfecte implere, prout de Christo scriptum est, Cœpit Jesus facere et docere. Prædicanti namque et non agenti ait Apostolus :1 Qui alium doces, te ipsum non doces ? Ideo, id est, quia taliter, sicut jam dixi, contigit diviti avaro, dico vobis. Felix enim quem faciunt aliena damna peritum. Nolite solliciti esse animæ vestræ, id est vobis seu vestræ personæ : ponendo partem pro toto, ut dictum est præcedenti articulo. Vel, Animæ vestræ, id est vitæ vestræ animali, vel animæ proprie dictæ, quæ indiget cibo, potu et vestibus, non in quantum est intellectualis ac spiritualis essentia, sed in quantum est corporis forma, illud conservans in vita corporea, quæ sine alimentis et tegumentis non conservatur. Anima quoque in corpore posita est, ut quamdiu in eo consistit, virtutibus se ipsam exerceat : quod implere non valet, nisi corpus suum cibo ac necessariis sustentetur, ipsa quoque illi talia administret : sicque indiget illis. Quid manducetis ; neque corpori vestro quid induamini, id est, neque de alimentis neque de vestimentis sitis solliciti.
Quocirca sciendum, quod est sollicitudo quædam inquietudinem gignens in anima, et ex diffidentia quadam proveniens, seu immoderationem includens, qua quis anxie circa aliquid occupatur, quasi non esset providentia Dei : et de ista potissimum Christus nunc loquitur. De qua etiam ad Philippenses Apostolus dicit, Nihil solliciti sitis ;2 et in Proverbiis Salomon loquitur, Exspectatio sollicitorum peribit.3 Alia est sollicitudo prudentiæ : et sic circa exteriora ordinate sollicitari, ea ad spiritualia ordinando, Christus permittit ; imo et quibus ex officio incumbit, meritorium est hoc ipsum. De hac sollicitudine dixit Salvator ad Martham : Sollicita es, et turbaris erga plurima.4 De qua Apostolus, Sollicitus (inquit) fui hoc ipsum facere : utpote sanctis pauperibus qui in Jerusalem erant, eleemosynas congregare.5 Tertia est sollicitudo spiritualis, quæ est diligentia cordis circa divina charismata, et ut Deo complaceatur : quæ est valde laudanda. De qua in Michæa habetur : Indicabo tibi, quid sit bonum : utique sollicitum ambulare coram Deo.6 Et in Deuteronomio : Custodi temetipsum et animam tuam sollicite.7 Præterea, quamvis Christus prohibeat sollicitudinem, non tamen laborem, quum scriptum sit : Labores manuum tuarum quia manducabis, beatus es et bene tibi erit.8 Et Apostolus dixit : Qui non laborat, non manducet.
Deinde legifer noster ponit rationem cur vitanda sit sollicitudo prædicta, per quam libertas mentis in Deo, et quieta devotio, stabilisque profectus in spiritualibus maxime impediuntur. Anima plus est quam esca, id est majoris dignitatis, quum sit immortalis, vitalisque forma, et rationalis sui Creatoris imago;910 et corpus plus est, id est dignius, quam vestimentum. Corpus namque est instrumentum seu organum animatum, conjunctum, immediatum ac proprium animæ. Itaque, qui absque nostra sollicitudine nobis corpus et animam dedit, de cibo et vestimentis sine præfata sollicitudine in se sperantibus providebit.
Deinde aliam rationem inducit, in qua sicut et supra, arguit quasi per locum a majori. Considerate corvos, quia non seminant, neque metunt, quibus non est cellarium neque horreum, et Deus pascit illos, quia per divinam providentiam necessaria victui inveniunt et procurant. Quanto magis vos pluris, id est majoris valoris seu dignitatis, estis illis irrationalibus creaturis, quum sitis intellectualis naturæ? Ergo si Deus illis de necessariis providet, etiam vobis potius providebit, si in ipso sperantes fueritis, immoderata sollicitudine spreta. Non tamen discreta provisio reprobatur, quia et aves necessaria quærunt. Porro, secundum Theophilum*, specialis de corvis fit mentio, quoniam pullos corvorum Deus speciali providentia alit. Nam corvi pariunt, sed pullos suos non nutriunt: quibus pullis miro modo ab aere pabulum quadam aura allatum ad os pervenit, quod hiantes suscipiunt. Aliqui quoque affirmant, quod corvus cernens pullum suum plumis albescere, tanquam non suum relinquit; sed alitur pullus rore cœlesti aut quibusdam vermiculis circa os suum volantibus. Constat itaque quod providentia Dei usque ad irrationalia, imo usque ad infima quæque pertingit, et universa includit. Unde in libro Job habetur: Quis præparat corvo escam, quando pulli ejus clamant ad Deum vagientes, eo quod non habeant cibos?11 Itemque in Psalmo: Qui dat jumentis escam ipsorum, et pullis corvorum invocantibus eum;12 et rursus, Omnia a te exspectant, ut des illis escam in tempore.13*
Insuper tertium argumentum adducit. Quis autem vestrum cogitando potest adjicere ad staturam suam cubitum unum? quasi dicat: Certum est quod nullus vestrum potest corporis sui naturalem staturam sola cogitatione augere, nec sola nutritione, sed divina provisione corpus mensuram sortitur augmenti. Si ergo neque quod minimum est potestis, id est, si agere non valetis hoc quod in se valde parvum est, et Deo facillimum, utpote aliquid augmenti staturæ adjicere cogitando, volendo aut imperando, seu brevissimam horæ morulam vitæ apponere; quid de ceteris solliciti estis, videlicet de necessariis corpori? tanquam dicat: Creatori talem curam relinquite. Denique, sicut maxima opera animæ, sunt operationes virium intellectivarum, quia cognitione et electione reguntur; magna vero ipsius opera, sunt operationes virium sensitivarum, quia cognitione reguntur; minima vero, operationes virium vegetativarum, quoniam naturali necessitate reguntur: sic maxima opera Dei, sunt opera gloriæ; magna vero, sunt opera gratiæ; minima autem opera naturæ.
Insuper idem probat Salvator consideratione inanimatorum, quibus Deus necessaria providet; ergo et hominibus sibi obedientibus providebit sine eorum sollicitudine immoderata. Considerate lilia agri, quomodo crescunt, sine humani cultus labore; non laborant ut incrementum plenum acquirant, neque nent ut decorentur. Dico autem vobis, quia nec Salomon in omni gloria sua, id est, in statu suo inclyto et famoso, vestiebatur sicut unum ex istis liliis agri, id est, tam speciose ornatus non est vestibus quibuscumque, sicut lilium suo ornatur colore, ceterisque quibus superficie tenus decoratur. Quamvis enim ars imitatur naturam, non tamen potest æquari eidem. Nec mirum si Deus pulchrius vestiat, quam homo unus alium queat vestire. Apte quoque de Salomone fit mentio, quia divitiis, et deliciis, ac sapientia ad excogitandum decora, plurimum abundavit.14
Si, pro quia, autem fœnum quod hodie in agro est. Quidam per fœnum intelligunt lilium agri, secundum quod fœnum vocatur quodlibet hujusmodi germen terræ.15 Alii per fœnum intelligunt herbam seu gramen. Unde in Genesi, ubi nostra translatio habet, Producat terra herbam; alia continet, Producat terra fœnum. Et cras, id est paulo post, seu in futuro. Sicque in veteri Testamento frequenter accipitur Cras: ut quum in Deuteronomio Moyses ait, Si interrogaverit te filius tuus cras. In Genesi quoque Jacob testatur: Cras respondebit mihi justitia mea. In clibanum mittitur, quum scilicet fuerit desiccatum et apta materia ignis. Deus sic vestit, id est, colore et aliis tam pulchre ornat. Quanto magis vos? id est, multo plus vobis de vestimento providebit, si confidatis in eo, o homines pusillæ, id est modicæ, fidei, quia tam proni estis ad diffidendum de provisione divina: quod constat per hoc, quod tam sollicite atque superflue vobis temporalia providetis. Hinc Petrus: Omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis. Et ad Hebræos Paulus: Sint mores sine avaritia contenti præsentibus. Deus enim dixit: Non te deseram neque derelinquam. Ita ut confidenter dicamus: Dominus mihi adjutor est, non timebo quid faciat mihi homo. Et Psalmista fatetur: Dominus sollicitus est mei; itemque, Jacta, inquit, super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet. O quam multi qui religiosi videntur, contra hanc Christi agunt doctrinam, non cessantes circa temporalia augenda sollicitari, in alimentis et vestimentis, non solum necessitati, sed et voluptati ac curiositati satisfacere, et ita terrena accumulare, quasi non esset vita post hanc vitam!
Itaque ex præinducta irrationalium provisione, inanimatorumque decoratione, clare ostenditur providentia Dei ad cuncta pertingere. Hinc quinto de Civitate Dei asserit Augustinus: Deus nec exigui et contemptibilis animantis viscera, nec avis pennulam, nec herbæ flosculum, nec arboris folium, sine suarum convenientia partium et quadam veluti pace reliquit. Hugo quoque, libro de Tribus diebus, disseruit: Est verum et evidens divinæ sapientiæ argumentum, quod omne genus simile sibi procreat, et in tam multis similitudo una propagata, primæ originis formam non variat. Unumquodque suam speciem habet, et unumquodque generis sui similitudinem servat. Vide folium, quomodo serratis dentibus per gyrum distinguitur, quomodo intrinsecus productis costulis huc illucque intexitur. Numera unum, numera aliud. Omne quod unius est generis, unius invenies similitudinis: tot dentes in uno, quot in alio; tot costulas in uno, quot in alio; talem colorem et formam in uno, qualem in alio.
Insuper ex horum contemplatione subtili, quidam præclari philosophi attenderunt et conscripserunt providentiam Dei sublimis et benedicti usque ad inferiora ac ima pertingere. Propter quod decimo de Civitate Dei asserit Augustinus: Plotinus Platonicus de providentia disputans, eam a summo Deo, cujus est intelligibilis atque ineffabilis pulchritudo, usque ad hæc terrena et ima pertingere, ex flosculorum ac foliorum pulchritudine comprobat: quæ omnia quasi abjecta et velocissime pereuntia, decentissimos formarum suarum numeros habere non posse confirmat, nisi inde formentur, ubi forma intelligibilis et incommutabilis simul exemplariter habens omnia, perseverat. Hinc etiam Beda: Quæ, inquit, purpura regum, quæ pictura textricum, potest floribus in pulchritudine comparari?
Postremo, si Deus gloriosus et felix, rebus tam vilibus tantum impressit decorum, ut in pennis patet pavonis: quam superexcellens, incomparabilis et immensa est pulchritudo ipsius in se ipso, quamque delectabilissima ad videndum? Idcirco ut eam nunc per fidem et sapientiæ donum, deinde per speciem intueri simus dispositi, mentem ab omni labe peccati mundemus. Etenim beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt, cujus pul-
Gen. 1, 11.
Deut. vi, 20.
Gen. xxx, 33.
1 Petr. v, 7.
Hebr. xiii, 5, 6.
Josue 1, 5.
Ps. cxvii, 6.
Ps. xxxix, 18.
Ps. liv, 23.
Matth. v, 8. chritudinem intueri, vera et plena felicitas est omnis mentis creatæ.
Denique, ut prædicta Christi documenta nobis magis inhæreant, ipse ea resumit. Et vos, nolite quærere quid manducetis aut quid bibatis. Istud tamen aliqui dicunt ad exteriorem actum referri, ut non solum interiorem sollicitudinem immoderatam vitemus, sed etiam actus importunos ex ea manantes, quibus aliqui circa prædicta corporalia agitantur. Vel, secundum Glossam, quod hic dicitur, potius referendum est ad ciborum qualitatem, quam ad eorum substantiam. Præterea circa cibum et potum sex modis peccamus : primo, nimis ardenter desiderando ; secundo, curiose et laute parando; tertio, ante tempus congruum manducando ; quarto, superflue sumendo; quinto, indisciplinate edendo; sexto, delectationem carnalem in eis quærendo.
Et nolite in sublime tolli, id est superbire et ambitiosi esse : sicut monet Apostolus, Noli altum sapere, id est te ipsum magnum reputare, sed time.16 Hoc convenientissime Christus totius perfectionis magister adjecit. Sicut enim ad temporalem et exteriorem opulentiam sequi solet carnalis ac sæcularis superbia, ita ex interioribus divitiis, id est virtutum profectibus, solet oriri spiritualis superbia. Admonet ergo Christus, ut sive in temporalibus, sive in spiritualibus abundemus, nequaquam inaniter erigamur, sed Deo in omnibus humillime regratiemur. Hinc ad Timotheum scribit Apostolus : Divitibus hujus sæculi præcipe, non sublime sapere, nec sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui præstat nobis omnia abunde.17 Porro, quam detestabilis et Deo contraria ac rebellis sit superbia, patet ex eo quod in Job improperatur superbo : Quid te elevat cor tuum, et quasi magna cogitans, attonitos habes oculos? Quid tumet contra Deum spiritus tuus?18
Deinde a Christo tangitur duplex ratio, cur temporalia non sint sollicite exquirenda. Prima est : Hæc enim omnia, puta divitias et cetera ad vitam præsentem spectantia, gentes mundi, hoc est homines sæculares, amatores mundi magis quam Dei, qui præsentia magis quam futurum sæculum pensant, quærunt sollicite; sed devoti et electi qui sunt filii Dei, quærunt regnum Patris æternum. Ex hoc Christi sapientissimo verbo unusquisque perpendat, an pertineat ad gentes mundi, vel ad filios Dei. Nempe, si carnalia et terrena atque præsentia amplius cogitat, quærit et appetit, quam spiritualia, cœlestia et futura, utique de numero est gentium mundi.
Deinde secunda ad idem ratio subditur : Pater autem vester scit quoniam his indigetis, id est, Deus creator, Pater cœlestis, qui pater hominum piissime vocari dignatur, certissime noscit quantum et qualiter corporalibus rebus egetis : idcirco in ipsum filialiter immobiliterque confidite, nam et ideo pater noster vocari dignatus est, ut provocet nos ad plenam fiduciam ac perfectum amorem. Quis autem pater, qui filio suo ad se converso necessaria non ministrat, si habeat? Deus autem, quum sapiens sit, omnia novit; et quia omnipotens, omnia potest; et quoniam pater est, pie vult : ideo ad providendum est summe idoneus; et qui naturam creavit, ejus indigentiam noscit. Ideo loquitur Augustinus : Scit cœlestis medicus, quid nobis daturus est ad consolationem, quidve subtracturus sit ad exercitationem. Non ergo timendum est quin provideat nobis, quum nec homo necessaria subtrahat suo jumento; sed homines peccando, frequenter merentur ut fame deficiant.
Verumtamen quærite regnum Dei, id est, cœlestem patriam, æternam felicitatem, regnum cœleste amate, appetite, et bene agendo adipisci satagite*. In Matthæo habetur : Quærite primum, id est primo ac principaliter, regnum Dei. Ipsa enim beatitudo regni cœlestis, est finis noster ultimus, ad quem omnia alia ordinare debemus.19 Finis quoque est primum intentione, secundum philosophos. Idcir* co, antequam exteriora et manualia opera aggrediamur, primo quærere debemus regnum cœleste, Deum orando, divina meditando, mentem ad Deum levando, Missam audiendo, aut similia bona agendo: sicque ad hoc principale bonum cetera opera nostra referre debemus. Sed istud implere non valet homo, quamdiu in mortali jacet peccato. Hinc quotidie discutienda est conscientia; et si de peccato mortali conscius sibi fuerit homo, statim cordialiter doleat, veniam poscat, confiteri, vitare et satisfacere ac emendare firmiter integraliterque proponat. Et hæc omnia, id est corporali vitæ necessaria, adjicientur vobis, id est, divinitus concedentur, tanquam minus principalia. Nihilo minus homo facere debet quod ad suum pertinet statum, et quod in se est, ne sit quasi tentans Deum.
Ecce per verba et documenta præhabita docet nos Christus certissimam habere fidem de providentia Dei, plenam quoque possidere fiduciam ad Deum, tanquam ad fidelissimum patrem, omniumque infallibilem provisorem. Propter quod ait Psalmista: Junior fui, etenim senui;20 et non vidi justum derelictum, nec semen ejus quærens panem.
Sed quia sollicitudo superflua ex inordinato timore procedit, Christus talem timorem docet vitandum, datque fiduciam quærendi regnum cœlorum. Nolite timere carnali aut sæculari timore. De speciebus autem timoris dictum est articulo tricesimo secundo.21 Pusillus grex, id est vos, discipuli ceterique electi, qui pusilli estis, quoniam humiles in oculis vestris, et parum reputati ab aliis, paucique numero respectu reproborum. Multi enim vocati, pauci electi.22 Quoniam complacuit Patri vestro, hoc est Deo creatori qui vos prædestinavit, dare vobis regnum cœlorum post vitam præsentem in re et plena possessione, nunc autem in spe et quodam prægustu. Et hoc placuit sibi ab æterno, dare vobis hæc bona tempore ipso præordinato, ita quod non vestra merita, sed ejus voluntas, amor, clementia, sunt ratio prædestinationis et gratiæ vestræ, seu complacentiæ qua ei complacuit dare vobis regnum cœlorum, et dona gratiæ per quæ illud mereamini adipisci. Hinc Christus in Joanne ait discipulis:23 Non vos me elegistis, sed ego elegi vos. Et alibi: Confiteor tibi, Pater, quia abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis:24 etiam, Pater, quia sic placuit ante te. Apostolus quoque ad Ephesios fatetur: Deus prædestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum, secundum propositum voluntatis suæ.25 Itemque Psalmista: Brachium eorum non salvavit eos, scilicet patres nostros;26 sed dextera tua, quoniam complacuisti in eis.
Vendite quæ possidetis, et date eleemosynam. Hoc consilium est perfectionis, et opus supererogationis, si ita intelligatur ut omnia vendita dentur pauperibus, ita quod venditor nil proprium sibi reservet. Si vero ultra hoc, etiam de cetero de propriis laboribus vivat, et eleemosynas largiatur, sicut se fecisse Paulus testatur, erit opus valde perfectum.2728 Si vero sic intelligatur, ut vendita partim dentur pauperibus, et partim remaneant venditori ad necessaria vitæ, erit consilium, sed non perfectum.
Facite vobis sacculos qui non veterascunt, id est, nolite in hoc sæculo pecunias congregare, atque in bursis seu repositoriis corruptibilibus ponere ad commodum privatum et inordinatum; sed in regno cœlorum eas colligite, dando eas modo egenis, ut ibi inveniatis mercedem. Quemadmodum S. Laurentius Decio dixit: Facultates Ecclesiæ quas requiris, in cœlestes thesauros manus pauperum deportaverunt. Hinc subditur: thesaurum non deficientem in cœlis: quia hi sacculi sunt thesaurus cœlestis nunquam deficiens, hoc est merita copiosa et divitiæ interiores per intentionem in cœlo reposita, per quæ ad regnum devenitur cœleste; quo fur non appropiat, neque tinea corrumpit: quia in cœlo nulla est violentia, nulla injuria, nulla corruptio, nulla iniquitas, quæ merita tollat aut præmia.
Hoc autem diligenter implendum est : Ubi enim est thesaurus vester, id est res a vobis præcipue amata, et congregata sive possessa, ibi et cor vestrum erit, id est, cogitatio atque affectio animæ vestræ versabitur et quiescet. Unde secundum Augustinum, Anima potius est ubi amat, quam ubi animat. Si ergo in terra quis thesaurum reponat, animam suam, quæ Dei imago est, terrenis immergit : quod enorme peccatum est. Si vero circa Deum et beatitudinem æternalem studium applicat, desideriumque defigit, jam in Deo est cor ejus, et conversationem habet in cœlis.29 Hinc ait Hieronymus : Gulosus cor habet in ventre, lascivus in ludicris, lubricus in libidine, avarus in pecunia.
Insuper Christus hortatur nos habere vitam paratam ad corporalem hanc mortem, æternaque gloria dignam. Sint lumbi vestri præcincti, id est, parati agilesque estote ad exsequendum opera Dei, ad ambulandum in via Domini, ad refrenandum concupiscentiam voluptatemque carnis, quæ viget in lumbis. Denique duplices sunt lumbi hominis, scilicet : carnales, ex quibus prodeunt concupiscentiæ carnis et opera impudica. De quibus lumbis scriptum est in Job :30 Fortitudo ejus in lumbis ejus. Hi lumbi per disciplinæ rigorem ac temperantiam refrenantur ac præcinguntur : quod omni Christiano necessarium est ad salutem, dicente Apostolo, Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.31 Hoc enim est abstinere a carnalibus desideriis quæ militant adversus animam.3233 Unde rursus ait Apostolus : Si secundum carnem vixeritis, moriemini ;34 si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. Porro alii sunt lumbi spirituales, videlicet intellectus atque affectus, ex quibus cogitationum et appetitionum spiritualium abundantia oritur : propter quod præcingendi sunt spirituali cinctorio, utpote assidua cordis custodia, et meditatione divinæ Scripturæ continua, ne ex eis emanent inutilium cogitationum ac desideriorum proflumina, juxta illud in Psalmo : In lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte.35 Hinc ad Ephesios hortatur Apostolus : State ergo succincti lumbos vestros in veritate.36
Et lucernæ ardentes in manibus vestris. Per lucernas intelliguntur discretio rationis in agendis, et eruditio aliorum verbo aut facto. Sint ergo lucernæ ardentes : id est, discretio dirigat opera et inflammet, juxta illud Apostoli ad Romanos, Rationabile, id est discretum, sit obsequium vestrum; et ratio hominis proximos illuminet et accendat, docendo, exemplariterque vivendo, quemadmodum apud Matthæum ait Salvator :37 Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in cœlis est.38 Unde secundum Gregorium : Lumbos præcingimus, dum carnis luxuriam coarctamus; lucernas quoque ardentes in manibus tenemus, quum proximis exempla virtutum monstramus. Itaque lucernæ non solum debent esse lucentes per veritatis notitiam, sed et ardentes per caritatis fervorem, quia cognitio veritatis absque dilectione bonitatis informis est. Rursus, per lucernas possunt intelligi divina eloquia et præcepta, quibus nostræ animæ illustrantur, juxta illud Proverbiorum :39 Mandatum lucerna est, et lex lux; atque in Psalmo, Lucerna pedibus meis verbum tuum.40 Hæ autem lucernæ fiunt ardentes, quando ex caritate considerantur ac observantur.
Et vos similes sitis hominibus exspectantibus dominum suum, quando revertatur a nuptiis : ut quum venerit et pulsaverit, confestim aperiant ei : id est, sicut servi boni præstolantur reditum domini sui a nuptiis cum diligentia ac patientia, non audentes se interim male habere, nec hinc inde vagari, sed domum custodientes, semperque parati ostium redeunti domino aperire ; ita et vos cum omni diligentia ac patientia exspectate meum adventum ad vos, quo venturus sum ad vos, tam in judicio vestro particulari, videlicet hora mortis, quam in generali judicio, quando in forma humana descendam ad judicandum vivos et mortuos.41 In particulari autem judicio venit Christus per æquitatis suæ effectum, retribuendo quod anima in corpore suo promeruit. Dicitur quoque Christus venire a nuptiis, quia in cœlo sibi univit triumphantem Ecclesiam plenissima unione, tanquam sponsam penitus illibatam, indesinenter ac intime sibi conjunctam. De quibus nuptiis in Apocalypsi scribitur : Beati qui ad cœnam nuptiarum Agni vocati sunt.42 A quibus dicitur quoque Christus reverti, non quod eas relinquat, aut quia aliquando finiantur, sed quia a loco voluptatis illius purissimæ corporaliter aut spiritualiter venire asseritur.
Itaque Christum judicem præstolemur, ut quum venerit ad nos in hora mortis, vel in extremo judicio, ut pulsaverit, id est, mortis debitum exegerit, seu per infirmitatem letalem tetigerit, confestim aperiamus ei, id est, parati simus ad mortem, et Christum judicem secure atque hilariter, vel saltem prompte ac obedienter, suscipiamus. Talis fuit Paulus qui dicit : Cupio dissolvi et esse cum Christo;43 Psalmista quoque, qui clamat :44 Heu mihi! quia incolatus meus prolongatus est. Hinc in Jacobo habetur : Patientes estote usque ad adventum Domini, et confirmate corda vestra, quia adventus Domini appropinquabit : ecce judex ante januam adsistit.45
Beati sunt nunc in spe, et per merita virtuosa, servi illi, similiter et ancillæ, quos quum venerit dominus Jesus Christus (in judicio particulari seu universali, ut dictum est), invenerit vigilantes, hoc est in divino obsequio diligentes, non pigros aut somnolentos, sed mentis oculos ad supernæ lucis contemplationem apertos habentes, considerando divina, quemadmodum ad Ephesios ait Apostolus : Pater gloriæ det vobis spiritum sapientiæ in agnitionem ejus, illuminatos oculos cordis vestri.4647 Præterea, sicut lumen corporale oppositum oculis, somnolentiam pellit; sic illuminatio lucis divinæ perfundens et clarificans mentem, negligentiam desidiamque ab ea avellit.
Amen, id est vere, dico vobis, quod præcinget se, hoc est, Christus judex disponet se ad dandum eis dignam felicitatis æternæ mercedem, secundum uniuscujusque capacitatem, proportionem seu meritum : ut sicut ipsi præcinxerunt se ad ejus obsequium, sic ipse præcingat se ad eorum glorificationem seu præmium, quum fuerint suo judicio præsentati; et faciet illos discumbere, id est plene quiescere, et cum angelis sanctis in mensa æternæ felicitatis reficere, id est Divinitatis beatifica fruitione repleri ac satiari : quemadmodum ait Psalmista, Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ, et torrente voluptatis tuæ potabis eos;4849 itemque, Satiabor quum apparuerit gloria tua. Unde infra loquitur Christus :50 Ego dispono vobis regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam. Hinc divinus Dionysius in epistola sua ad Titum scribit : Discubitum opinamur quietem a multis laboribus, et vitam sine læsione, et conversationem divinam in lumine, in regione viventium, universo sancto affectu adimpletam, copiosam donationem omnium donorum, secundum quam lætitia adimpletur. Et transiens, id est, singulorum corda jucundissime visitans, atque in cunctis spiritualiter gradiens, illos convertendo, seu potius conversos tenendo in se; vel, Transiens, id est, secundum humanitatem suam a loco judicii generalis ad cœlos revertens; ministrabit illis, id est, omnia ad eorum beatitudinem pertinentia prompte ac copiosissime, amorose atque lætissime exhibebit. Hæc quippe est ministratio suffragii, non obsequii, ministratio caritatis, non subjectionis : quæ est ministratio sufficientiæ beneficiorum, sicut pater filiis ministrat expensas. Nam et angeli sancti ac felices nobis pauperrimis, peccato et miseria plenis, ministrare dicuntur, quamvis secundum Bernardum, sint domini et principes nostri.
Sed quoniam Deus novit pronitatem nostram ad vitia, atque instabilissimam nostram fragilitatem;51 idcirco longanimis est super nos, nec statim ulciscitur, sed semper durante hac vita, paratus est nostram pœnitentiam conversionemque suscipere. Ideo subditur: Et si venerit in secunda vigilia, id est, si Christus hominem visitaverit ad judicandum eum tempore suæ juventutis, et si in tertia vigilia venerit, id est, diutius permiserit eum vivere, et visitaverit eum ad judicandum tempore senectutis, et ita invenerit, id est, hominem ad mortem paratum compererit; beati sunt servi illi, qui a Christo fuerint ita parati atque in bonis operibus vigilantes inventi, quia coronabuntur gloriose ab ipso. Itaque secundum Gregorium, prima vigilia primævum tempus est vitæ nostræ, videlicet pueritia; secunda vigilia est juventus seu adolescentia; tertia autem, senectus; quarta vero est illa ætas quæ decrepita nominatur. Qui ergo in pueritia male vixit, in juventute pœniteat et emendet. Quod si in juventute quoque converssatus est vitiose, saltem in senectute a malitiis resipiscat. De prima autem vigilia non fit hic mentio, quia in illa ætate non sunt homines tam apti ad ardua virtutum; similiter nec in ætate decrepita: unde nec de ipsa fit sermo, nam et pœnitentiam quæ in ipsa fit, Deus minus acceptat, et quoniam raro est pœnitentia vera, quæ est adeo sera, ut asserit Augustinus. Verumtamen in Marco Christus omnes has quatuor tangit ætates, dicendo: Vigilate; nescitis enim quando Dominus veniat, sero, an media nocte, an galli cantu, an mane. Fit autem sermo de ætatibus vitæ humanæ, seu partibus vitæ hominis metaphorice, ad similitudinem partium noctis. Sunt vero quatuor vigiliæ noctis: prima vocatur conticinium, secunda intempestum, tertia gallicinium, quarta antelucanum. Sic enim vigilantes in mœniis civitatum et castris, noctem consueverunt dividere, ut sibi invicem in vigilando succedant.
Deinde Salvator per simile in exterioribus rebus compertum, monet impleri quæ dixit; et dicit: Hoc autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam a fure. Hoc ad litteram ita est, quod homo tantum diligit corporalia bona sua, ut contra furis adventum vigilando se præpararet, si sciret quando venturus sit fur. Multo ergo plus custodire debet homo animam suam, et spiritualia bona sibi a Deo collata, seque per diligentem divinorum observantiam præceptorum, contra spiritualem furem parare atque armare, id est contra diabolum, qui domum mentis, id est conscientiam, indesinenter perfodere seu lædere ac maculare conatur; seu contra mortem, ne ipsum corpus corrumpat, antequam anima ad occurrendum Christo, et ad ejus suscipiendum judicium se ipsam paraverit. Porro, Theophilus per furem intelligit Christi adventum ad judicandum, eo quod instar furis venturus sit improvise, juxta illud Apostoli: Dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet. Itaque mentem nostram contra pessimum ac callidissimum furem, puta diabolum, indesinenter custodiamus, ne nos omni gratiarum charismate spoliet: quia si nos ad tentationis suæ consensum induxerit, omni virtute et gratia protinus nos privabit. Ideo Paulus nos hortatur: Nolite locum dare diabolo. Et Jacobus: Resistite (inquit) diabolo, et fugiet a vobis. Petrus quoque: Sobrii (ait) estote, et vigilate, quia adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret: cui resistite fortes in fide.
Deinceps Christus istud exemplum ad propositum applicat. Et vos estote parati, id est, semper et indesinenter in caritate et gratia esse et vivere satagite, nec mortale peccatum vobis inhæreat: imo, si (quod absit) evenerit, per pœnitentiam mox tollatur. Sic ergo estote parati ad Christi adventum, ad mortem, ad divinum judicium, quia qua hora non putatis, id est tempore vobis incerto, Filius hominis, scilicet Christus, veniet, id est, per mortis inflictionem, seu per judicii exhibitionem, vos visitabit : quod tam de hora mortis, seu particulari cujuslibet judicio, quam de die extremi judicii potest intelligi. Unde et alibi loquitur Christus : Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam ;52 et in Actibus Apostolorum, Non est vestrum nosse tempora vel momenta, quæ Pater posuit in sua potestate :53 quod de tempore finalis dixit judicii. Porro utramque hanc horam Dominus voluit nos latere, ut tanto diligentius ac indesinentius ad mortem et ad divinum nos judicium disponamus, quanto determinatum tempus minus agnoscimus, scientes quia revera periculum est immensum, si quis inventus ac deprehensus fuerit imparatus. Hinc quoque in Apocalypsi loquitur Christus reprehensibili servo : In mente habe qualiter acceperis et audieris, et pœnitentiam age ; et esto vigilans. Si ergo non vigilaveris, veniam ad te tanquam fur, et nescies qua hora veniam ad te. Sed et summus ille philosophus Plato in Phædone disseruit, quod summa philosophia sit meditatio mortis assidua. Seneca quoque testatur : Quoniam diem mortis nescimus, quilibet nostræ vitæ dies ordinandus est tanquam ultimus dies.
Postremo, prædictis Christi verbis non obviat, quod quidam Sanctorum ex singulari Dei gratia, diem mortis suæ per revelationem præcognoverunt divinam. Christus enim loquitur hæc secundum legem communem, quemadmodum Salomon in Ecclesiaste : Nescit (inquit) homo finem suum; sed sicut pisces capiuntur hamo, et aves laqueo, sic capiuntur homines tempore malo, quum eis extemplo supervenerit.5455 velationem præcognoverunt divinam. Christus enim loquitur hæc secundum legem communem, quemadmodum Salomon in Ecclesiaste : Nescit (inquit) homo finem suum; sed sicut pisces capiuntur hamo, et aves laqueo, sic capiuntur homines tempore malo, quum eis extemplo supervenerit.
Footnotes
-
Act. I, 1. ↩
-
Philipp. IV, 6. ↩
-
Prov. XI, 7. ↩
-
Luc. X, 41. ↩
-
Galat. II, 10. ↩
-
Mich. VI, 8. ↩
-
Deut. IV, 9. ↩
-
Ps. CXXVII, 2. ↩
-
Rom. II, 21. ↩
-
II Thess. III, 10. ↩
-
Job xxxviii, 41. ↩
-
Ps. cXLvi, 9. ↩
-
Ps. cIII, 27. ↩
-
III Reg. III, IV. ↩
-
* Theodoretum ↩
-
Rom. XI, 20. ↩
-
I Tim. VI, 17. ↩
-
Job XV, 12, 13. ↩
-
*[Et justitiam ejus.] Matth. VI, 33. ↩
-
Ps. xxxvi, 25. ↩
-
Art. xxxii, vers. 4. ↩
-
Matth. xx, 16; xxii, 14. ↩
-
Joann. xv, 16. ↩
-
Matth. xi, 25, 26. ↩
-
Ephes. i, 5. ↩
-
Ps. xliii, 4. ↩
-
I Cor. ix, 12, 15. ↩
-
Act. xx, 34; xxiv, 17; ↩
-
Philipp. m, 20. ↩
-
Job XL, 11. ↩
-
Galat. v, 24. ↩
-
1 Petr. ii, 11. ↩
-
1 Petr. ii, 11. ↩
-
Rom. viii, 13. ↩
-
Ps. i, 2. ↩
-
Ephes. vi, 14. ↩
-
Rom. xii, 1. ↩
-
Matth. v, 16. ↩
-
Prov. vi, 23. ↩
-
Ps. cxviii, 105. ↩
-
Philipp. iii, 20. ↩
-
Apoc. xix, 9. ↩
-
Philipp. 1, 23. ↩
-
Ps. cxix, 5. ↩
-
Jacob. v, 7-9. ↩
-
Ephes. 1, 17, 18. ↩
-
Ephes. i, 17, 18. ↩
-
Ps. xvi, 15 ↩
-
Ps. xxxv, 9. ↩
-
Luc. xxii, 29, 30. ↩
-
Philipp. i, 23. ↩
-
Matth. xxv, 13. ↩
-
Act. 1, 7. ↩
-
Apoc. III, 2. ↩
-
Eccle. ix, 12. ↩
Chapter 34 of 51