Skip to the text

Articulus 32

ELUCIDATIO CAPITULI DUODECIMI : MULTIS AUTEM TURBIS CIRCUMSTANTIBUS, ITA UT SE INVICEM CONCULCARENT.

CIRCA præcedentis finem capituli dictum est, quemadmodum Scribæ ac Pharisæi Christo multipliciter insidiari cœperunt, ut plebem ab ipso averterent; sed oppositum contigit eis hac vice, quia tam evidens fuit veritas sapientiæ prædicationumque Christi contra iniquos, tamque præclara ejus in miraculorum operatione potestas, ut vulgus certatim ad ipsum conflueret, sicut gloriosus Evangelista jam recitat. Multis autem turbis circumstantibus Christum, ita quod ipse fuit in medio earum, nullum repellens, dansque prælatis exemplum ut stent in medio gregis sui, non ad unam personam potius quam ad aliam declinando ex inordinato affectu, sed sine personarum acceptione ad omnes caritative se habeant;1 ita ut se invicem conculcarent : in quo patet quod cum maxima aviditate undique concurrerunt ad Jesum, et quilibet illi propinquior fieri affectavit, quemadmodum superius dictum est : Omnis turba quærebat eum tangere, quia virtus exibat de illo et sanabat omnes.2 Cœpit dicere ad discipulos suos, tanquam ad peculiarius caros et magis capaces, quorum instructio ad ipsum specialiter pertinebat. Nihilo minus quod dixit discipulis suis, ad aliorum quoque retulit instructionem, secundum quod alibi contestatur : Quod vobis dico, omnibus dico.3

Attendite, hoc est, solerter cavete et fugite, a fermento Pharisæorum, quod est hypocrisis, id est, ipsam hypocrisim in Pharisæis regnantem præcipue evitate. Quamvis enim quædam sint vitia hypocrisi graviora, ipsa tamen hypocrisis mentem vehementer excæcat. Nunc quoque hypocrisim specialiter docet vitandam, quia in præcedenti capitulo dictum est quemadmodum Pharisæi Christo cœperunt insidiari sub specie sanctitatis.4 Denique hypocrisim Christus appellat Pharisæorum fermentum, quoniam sicut fermentum massam de qua fit panis, alterat et corrumpit, si immoderate addatur, juxta verbum Pauli dicentis, Modicum fermentum totam massam corrumpit;5 ita hypocrisis alterat et corrumpit cordium intentiones, affectiones, et opera. Nihil enim sic alterat mores sicut hypocrisis, secundum Theophilum. Insuper, Christus in Evangelio a duplici Pharisæorum fermento docet esse cavendum, videlicet a fermento perversæ doctrinæ, prout in Matthæo habetur, item a fermento hypocrisis, sicut hoc loco.6 Interdum vero fermentum in bono accipitur, ita quod fides seu caritas per ipsum signatur : quoniam sicut fermentum moderate sumptum, dat pani bonum saporem, sic fides seu caritas omne opus meritorium dirigit seu informat, quemadmodum apud Matthæum Christus loquitur : Simile est regnum cœlorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinæ satis tribus, donec fermentatum est totum.7

Consequenter Christus efficacissimam rationem adjungit, cur hypocrisis sit vitanda. Nihil autem opertum est, quod non reveletur, hoc est, nullum opus vitiosum tanta simulatione potest colorari seu tegi, quin ejus pravitas suo tempore aperiatur, quia in die judicii a Christo cunctis pandetur; neque absconditum, quod non sciatur, id est, nulla interior actio seu passio animæ, ita in præsenti vita poterit hominibus occultari, quin a Christo judice in hora judicii sit manifestanda: quoniam cogitationes affectionesque cordis tunc aperientur, præsertim si per pœnitentiam non sint deletæ; etiam quæcumque actiones iniquæ. In die quippe judicii, ut ait Apostolus, illuminabit Dominus abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium.8 Secundo exponitur sic: Nihil opertum, hoc est obscure et mystice dictum, quod non reveletur, hoc est, me illustrante clarescat: juxta illud Danielis, Ipse revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta.9 Porro secundum Origenem, ideo Christus hoc dixit, quoniam quantumcumque conetur quis occultare bona aliorum infamiis, bonum naturaliter latere non potest. Quasi Christus dicat discipulis et cunctis vere fidelibus: Quamvis jam aliqui vocent vos seductores et impios, tempus tamen omnia deteget, arguetque eorum calumniam, et vestram declarabit justitiam.

Quoniam quæ in tenebris dixistis, hoc est obscure vel in adversis, in lumine dicentur, id est, clare omnibus patefient; et quod in aure locuti estis, hoc est voce submissa, et in cubiculo, puta in loco quantumcumque secreto, prædicabitur in tectis, id est tam evidenter ac si super tecta prædicaretur. Et loquitur Christus secundum morem Palæstinæ ubi hæc dixit, ubi et plana sunt tecta, ita ut homines super ea stent ad loquendum. Denique verba hæc multipliciter verificantur. Constat enim, quod in die judicii virtutes bonorum et vitia impiorum detegentur. Rursus, quæ Apostoli in adversitatibus, et carceribus, seu locis angustis egerunt ac prædicaverunt in primitiva Ecclesia, interim fide invalescente, ubique prædicata sunt publice, et in ecclesiis solenniter nunc leguntur.

Sed quia Salvator ob suam justitiam varias pertulit persecutiones, hortatur discipulos omnesque Christianos, ne corporalem mortem inordinate formident, ejus metu deserendo justitiam.10 Dico autem vobis amicis meis. Ex quo claret, quod verba sequentia perfectis ac virtuosis præsertim dicuntur, qui cum Apostolo dicere queunt: Quis nos separabit a caritate Dei? Verumtamen aliquo modo ad omnem pertinent Christianum adultum, ita quod sunt de necessitate salutis. Ne terreamini ab his qui occidunt corpus, hoc est, non timeatis inordinate, utpote mundano aut carnali timore, tyrannos et persecutores, qui vos corporaliter occidere possunt, et post hæc, id est post corporis occisionem, non habent amplius quid faciant, id est, magis nocere sive affligere nequeunt, quoniam animam a corpore separatam, quum sit insensibilis, nequeunt molestare, corpus quoque exanime nil valet sentire. Quo patet, quanta fuerit perfidorum insania, qui mortuis martyrum corporibus inhonorationes irrogare conati sunt.

Præterea contuendum, quod timor est multiplex, scilicet: naturalis, quo quis naturaliter metuit mala pœnæ, videlicet tormenta et mortem. Et de illo Christus non loquitur: imo ipsemet tempore passionis illum timorem sponte ac dispensative assumpsit, secundum illud Marci, Cœpit Jesus pavere et tædere.11 Hic etenim timor, secundum quod naturalis, non est illicitus neque culpabilis; sed indiget moderamine rationis, ne fiat immoderatus atque illicitus, sicut ceteræ passiones sensitivi appetitus. Alius vero est timor carnalis, quo quis immoderate timet propriæ pelli, ita quod potius eligit in culpam corruere, quam pœnas aut mortem corporis pati: quem Psalmista sibi petit auferri, dicendo, timore inimici eripe animam meam:12 eripe, inquam, non ut non occidar, sed ne occidentem carnaliter verear. Alius autem est timor mundanus, quo quis immoderanter timet damna rerum, diffamiam, atque similia. Et de istis vitiosis timoribus loquitur Christus.

Quemadmodum vero omnis Christianus tenetur Deum super omnia toto corde diligere, ita tenetur Deo tam fortiter amoroseque adhærere, ut malit occidi, et quælibet damna pati, quam fidem negare, præcepta non observare, mortaliterve peccare : et quantum ad hoc, præsens Christi doctrina vim habet præcepti. Hinc ait Chrysostomus : Omnia mala operatur timor mortis, scilicet inordinatus, et omnia bona operatur contemptus mortis. Si gratis post modicum morituri sumus, quare non et ante modicum in causa Dei cum gloria morimur, ut fiat voluntarium quod futurum est necessarium? Si mutuo acceperis bovem, equum aut asinum, operaris instanter, et dicis, Forte cras tolletur a me : quare non idem agis in corpore ? Itaque, si propter timorem eorum qui corpus occidunt, impium est veritatem tacere : quomodo non major impietas est propter miserum ventrem et spem vani honoris, tacere veritatem, melioremque facere gloriam panis et honoris, quam gloriam Dei ac veritatis? Itaque mala culpæ incidere, id est peccare, jugiter formidemus, juxta illud Proverbiorum : Beatus homo qui semper est pavidus. Sed mala pœnalia hujus vitæ immoderanter non timeamus, imo adversa cum gaudio toleremus. Propter quod in Isaia habetur : Nolite timere opprobrium hominum et blasphemias eorum.

Consequenter Salvator docet salubrem ac ordinatum timorem. Ostendam autem vobis, hoc est docebo, quem timeatis. Timete eum qui postquam occiderit corpus, habet potestatem mittere in gehennam, hoc est corpus et animam æternaliter condemnare : qui tanto plus metuendus est, quanto intolerabilius est æternalia pati incendia acerbissimaque tormenta, quam brevem ac momentaneam ferre corporis mortem. Propter quod per Isaiam præcipitur : Dominum exercituum ipsum sanctificate : ipse pavor vester et terror ve-

Prov. xxviii, 14.

Is. li, 7.

Ibid. viii, 13. ster. Et sanctus Job protestatur : Semper quasi tumentes super me fluctus timui Deum. Ita dico vobis, hunc timete. Quasi dicat : Hic Deus omnipotens incomparabiliter magis timendus est quam alia omnia; imo ipse solus perhibetur timendus, quoniam alia non sunt timenda, nisi propter ipsum, in ipso, et secundum ipsum. Propter quod Ecclesiasticus asserit : Qui timet Deum, nihil trepidabit. Sed multi sunt viles ac vitiosi, qui homines magis quam Deum verentur, quum tamen in Proverbiis dicat Scriptura : Qui timet hominem, cito corruet.

Job xxxi, 23.

Eccli. xxxiv, 16.

Prov. xxix, 25.

Præterea triplex est timor Dei. Primus vocatur servilis, quo quis metuit Deum, non amore justitiæ, sed intuitu pœnæ : qui timor est imperfectorum, imo et impiorum, quoniam caritate et gratia carent, quibus inhæret ; disponit tamen ad bonum, et præparat ad virtutes, in quantum retrahit a peccatis. Secundus est timor initialis, quo quis timet Deum, partim amore boni ac justi, partim timore supplicii : qui timor spectat ad proficientes. Tertius vero est timor filialis, castus et sanctus, quo Deus timetur solum amore bonitatis, zeloque æquitatis : estque timor iste fuga mali culpæ, seu detestatio offensæ inhonorationisque Dei, pertinens ad perfectos ac Dei amicos, qui timent Deum ne eum offendant, ne separentur ab ipso, ne ipsum in aliquo inhonorent. De quo timore nunc potissimum loquitur Christus, quanquam et de timore initiali verba ejus possint intelligi. Quemadmodum autem perfecta caritas foras mittit sive expellit timorem servilem, ita producit conjunctumque habet timorem filialem, quo Deum semper timere debemus, tanquam fidelissimum ac benignissimum patrem. De cujus timoris eminentia multipliciter loquitur sacra Scriptura : ut quum in Ecclesiastico scriptum est, Nihil dulcius quam timere Deum; et, Timor Domini super omnia se posuit ; atque in Psalmo, Timete Dominum, omnes sancti ejus, quoniam nihil deest timentibus eum. In Ecclesiaste quo-

I Joann. iv, 18.

Eccli. xxiii, 37.

Ibid. xxv, 14.

Ps. xxxiii, 10. que :13 Deum time et mandata ejus observa : hoc est enim omnis homo.

Insuper Filius Dei docet inordinatum timorem abjicere, atque pro Deo mortem libenter sufferre, ex consideratione divinæ providentiæ, quæ nullum malum relinquit inultum, nec aliquod bonum irremuneratum. Nonne quinque passeres veneunt, id est venduntur, dipondio, id est pretio levissimi ponderis, quod ex duobus assibus constat, videlicet pretio parvo ac vili, et unus ex illis non est in oblivione coram Deo? hoc est, quilibet passer Deo est invariabiliter cognitus, et ejus providentiæ subjacet. Nec obest quod Paulus ait Apostolus, Numquid cura est Deo de bobus? Loquitur enim de cura seu providentia speciali, puta doctrinæ ac disciplinæ, qua creaturas rationales gubernat; hic vero est sermo de providentia generali, qua Deus cuncta disponit et regit, juxta illud Sapientiæ : Non est alius Deus quam tu, cui cura est de omnibus. Sed et capilli capitis vestri [omnes] numerati sunt, id est Deo perfecte distincteque cogniti. Nolite ergo timere corporum occisores; multis passeribus pluris estis vos, id est amplioris dignitatis ac pretii. Ideo si passeres et capilli sub divina sic cadunt providentia, multo magis homo : unde se Deo debet committere, nec timore adversitatum a Creatore ejusque lege recedere, certus de providentia Dei omnia moderantis. Itaque si passer, cujus pretium est nummus vilissimus, divinæ providentiæ moderamine incipit, defluit et finitur, quum sit Dei creatura : quanto magis homo, cujus pretium sanguis est Christi, et qui ad imaginem Dei creatus est? Hinc scriptum est : Nihil in terra sine causa fit.

Secundum Origenem, quinque passeres, sensus spirituales justorum designant : qui sensus excelsa et super hominem sentiunt, Deum intuentes, vocem audientes divinam, panem vitæ gustantes, olfacientes odorem unguentorum Christi, palpantes vivum Verbum; qui dipondio venientes, id est, vilipensi ab eis qui ea quæ sunt

A spiritus stultitiam judicant, non dantur in oblivione coram Deo. Præterea, per capillos, secundum Gregorium, mystice designantur minutissimæ cogitationes, quia sic Deus vias nostras considerat et gressus numerat, ut nec minutissimæ cogitationes ac tenuissima verba quæ apud nos usu viluerunt, ejus judicio remaneant indiscussa. Non ergo sunt negligendæ cogitationes, affectiones et locutiones quantumlibet parvæ, de quibus reddenda est ratio. Hinc sapiens in omnibus metuit. Et sanctus Job loquitur Deo : Signasti quasi in sacculo delicta mea. Postremo, circa hunc locum Athanasius dicit : Quæro ab Arianis, si quasi dedignaretur Deus alia facere, solum Filium fecit, cetera vero Filio subrogavit : quomodo provisione utitur usque ad tam modica, scilicet capillum et passerem? Quorum enim provisione fungitur, horum creator est suo Verbo.

Deinceps ostendit Salvator nullo timore a se esse recedendum, ex intuitu retributionis bonorum atque malorum. Dico autem vobis : Omnis quicumque confessus fuerit me coram hominibus, id est, tempore persecutionis non omiserit me coram quibuscumque tyrannis ac perfidis confiteri, ex timore, pudore, aut simili causa, sed fidem suam verbis constanter fideliterque expresserit, contestando me esse unicum Dei Filium, Deum verum ac hominem, et cetera quæ ad christianam pertinent fidem ; et Filius hominis confitebitur illum coram angelis Dei, id est, ego Filius Virginis in conspectu angelorum sanctorum protestabor illum pertinere ad me fide et actu, atque condigne a me Christo christianum fuisse vocatum : propter quod æternam beatitudinem ei condonabo, juxta illud Apocalypsis, Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitæ. Hinc ad Romanos ait Apostolus : Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Hæc nempe confessio est fidei actus, utpote protestatio credendorum. — Quomodo autem confessio ista sit necessaria ad salutem, Thomas in se-

Job xxxi, 4.

Eccli. xviii, 27.

Job xiv, 17.

Gen. 1, 27.

Job v, 6.

8

Apoc. ii, 10.

Rom. x, 10. cunda secundæ, quæstione 3, docet, dicendo: Confessio fidei quum sit quid affirmativum, non nisi sub affirmativo cadit præcepto. Porro præcepta affirmativa obligant semper, sed non ad semper: imo obligant solum pro loco et tempore, et secundum alias circumstantias ad actum virtutis requisitas. Itaque fidem seu Christum confiteri coram incredulis, tunc solum est necessarium ad salutem, quando per hujus actus omissionem honor Dei subtraheretur, aut proximorum utilitas. Si autem fides videretur periclitari, tunc quilibet tenetur fidem publice confiteri. Quod si ex fidei confessione major oriretur seditio, aut infidelium irrisio, et nulla proximorum utilitas, tunc non esset laudabile fidem confiteri, ne canibus sanctum detur.14

Postremo, præter prætactam laudabilem confessionem, quæ est fidei actus, est adhuc duplex confessio virtuosa: quarum una est actus latriæ, puta laudatio Dei, de qua fertur in Psalmo, Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua;15 alia est actus pœnitentiæ, estque accusatio propriæ culpæ, de qua Jacobus ait apostolus:16 Confitemini alterutrum peccata vestra.

Debemus ergo Christum confiteri mente et ore, imo et opere, coram cunctis. Aliqui vero fide informi et ore inani coram fidelibus Christum Dominum confitentur, sed opere negant, juxta illud:17 Dicunt se nosse Deum, factis autem negant. Factis quippe (secundum Glossam) negat Christum, qui ejus jussionibus non obedit.

Qui autem negaverit me coram hominibus, id est, fidem christianam, seu me, coram persecutoribus timore quodam verbis negaverit; aut factis, peccando mortaliter, negans me fuerit; denegabitur coram angelis Dei, id est, ego omnium judex protestabor, tam in particulari ejus judicio, quam in generali omnium judicio, non pertinere eum ad me per prædestinationem et meritum. Quod intelligendum est de Christi negatione finali, de qua homo ante mortem non pœnitet, non de negatione quæ per contritionem deletur: sic enim Petrus negavit.

Et omnis qui dicit verbum in Filium hominis, remittetur illi; ei autem qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit, non remittetur. Locus iste, secundum Augustinum, ita difficilis est, ut vix in tota Scriptura canonica aliquid difficilius inveniatur. Denique, ut ejus difficultas eluceat, advertendum quid alii Evangelistæ conscribant. Itaque in Matthæo scriptum est: Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur.18 Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei; qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei, neque in hoc sæculo, neque in futuro. Porro in Marco scriptum est: Omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiæ, quibus blasphemaverunt; qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum, non habebit remissionem in æternum, sed reus erit æterni delicti.19 Itaque ex verbis his non explanatur, sed potius difficultatur verbum Lucæ jam exponendum. Non enim sic intelligenda sunt verba Evangelistarum expressa, quasi peccata quædam mortalia de quibus in hac vita homo contritus non est, post vitam hanc dimittantur, ita quod pœna inferni aliquando finiatur; nec rursus ita sunt intelligenda, quasi aliquod peccatum quantumlibet grave sit, absolute loquendo, viatoribus irremissibile, quia tota hæc vita via est ad vitam futuram, et in quacumque hora ingemuerit peccator condigne ex corde, Deus indulget.

Igitur iste est sensus: Omnis qui dicit verbum in Filium hominis, id est, opera Christi humana blasphemaverit ex consideratione naturalis imperfectionis suæ humanitatis, sicut fecerunt Judæi dicentes de Christo: Homo vorax, potator vini, amicus peccatorum;20 remittetur illi, id est, ex se causam habet remissibilitatis, quia quodammodo excusabilitatis aliquid habet, propter naturalem defectuositatem naturæ creatæ. Vel sic: Omnis qui dicit verbum in Filium hominis, id est, qui ex ignorantia peccaverit, quæ opponitur sapientiæ, quæ appropriatur Filio Dei; remittetur illi, id est, peccatum ejus præfatum remissibilitatem habet, et pœnitenti satis facile remittetur, ignorantia namque partim excusat, si affectata non sit. Propter quod Paulus ad Timotheum inquit: Ideo misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci.21 Et paulo post in hoc capitulo ait Salvator: Servus qui non cognovit voluntatem domini sui et fecit digna plagis, vapulabit paucis.22 Ei autem qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit, id est, ex certa malitia aut ex contemptu eorum quæ peccata impediunt, in peccatum processerit [non remittetur]. Taliter enim peccans, dicitur in Spiritum Sanctum peccare, quia malitia contrariatur bonitati, quæ Spiritui Sancto appropriatur. Proprie tamen, secundum Thomam, dicitur peccatum esse in Spiritum Sanctum, quia est ex contemptu eorum quæ peccata impediunt, ut sunt timor divinæ justitiæ, et spes divinæ misericordiæ.

Denique secundum Augustinum, sex sunt peccata in Spiritum Sanctum, quæ etiam proprie appellantur species peccati in Spiritum Sanctum, videlicet: præsumptio, desperatio, impœnitentia, obstinatio, impugnatio veritatis agnitæ, et invidentia fraternæ gratiæ: quorum distinctio sumitur penes ea, vel penes contemptum eorum per quæ homo a peccati electione retrahitur. Quorum quædam sunt ex parte divini judicii, quædam ex parte donorum Dei, quædam ex parte peccati. Avertitur namque homo a peccato, considerando judicium Dei, in quo comprehenduntur misericordia atque justitia: et ex consideratione misericordiæ oritur spes; ex consideratione autem justitiæ, timor. Quum ergo peccator tollit a se spem, de misericordia Dei diffidendo, dicitur desperatio; quum vero timorem abjicit, dicitur præsumptio, dum aut præsumit gloriam sine meritis, aut veniam sine pœnitentia adipisci. Dona vero Dei quibus a peccato retrahimur sunt duo, videlicet: agnitio veritatis: contra quam est impugnatio veritatis agnitæ, dum homo agnitam fidei veritatem impugnat, ut licentius peccet. Aliud est gratiæ interioris auxilium: contra quod est invidentia gratiæ fraternæ, dum homo, non solum personæ proximi sui, sed gratiæ Dei in eo est invidens. Ex parte quoque peccati sunt duo per quæ homo a peccato retrahi debet. Primum est inordinatio seu turpitudo peccati: et contra hoc est impœnitentia, non secundum quod dicit permanentiam in peccato usque in finem, quia sic est communis circumstantia culpæ; sed prout dicit propositum non pœnitendi. Aliud est parvitas ac brevitas boni quod in peccato optatur: et hoc removetur per obstinationem, qua quis in se firmat propositum inhærendi peccatis. Hæc est distinctio peccatorum in Spiritum Sanctum, secundum Thomam in secunda secundæ, quæstione 14, ubi de ista materia pulchre scribit: quorum multa, brevitati studens, omitto.

Dicit demum Richardus de S. Victore: Quædam peccata hominum specialiter pertinent ad corruptelam propriam, ut ebrietas et stupra; quædam vero ad injuriam proximi, ut homicidia, furta; quædam autem ad contumeliam Dei, sicut blasphemia: sed quidam hanc incidunt ex coactione et infirmitate, et hi peccant in Patrem; alii ex deceptione, qui peccant in Filium; alii ex sola malignitate, et hi peccant in Spiritum Sanctum. Est autem hoc genus sceleratissimum, in quo malitia crevit usque ad summum, quando quis in vituperiis Dei delectatur et gloriatur. Hinc secundum Glossam, Spiritus Sancti blasphemia est, quum quis opera Dei magnifica intelligit; et quum virtutem negare non possit, stimulatus invidia, calumniatur, adscribens ea diabolo quæ Spiritus Sancti potestate geruntur.

Postremo, si inquiratur quomodo peccatum in Spiritum Sanctum irremissibile asseratur, quum de nullo viatore, si voluerit pœnitere, sit desperandum: dicendum, quod quantum ad illam hujus peccati speciem quæ finalis impœnitentia nominatur, irremissibile est omnino, quia nec in præsenti sæculo nec in futuro dimittitur; sed quantum ad alias ejus species irremissibile dicitur, non quia remitti non possit, sed quia difficulter remittitur: non ex parte Dei, cujus misericordia est immensa et infinita potentia, sed ex parte hominum, qui de hujusmodi peccato raro difficulterque pœnitent. Postremo, ut aliqui dicunt, irremissibile tripliciter dicitur, scilicet negative, privative, contrarie. Negative, quod nullo modo est remissibile, ut peccatum dæmonum et omnium damnatorum. Privative, quod non habet aptitudinem ut remittatur: sic omne peccatum mortale est irremissibile. Contrarie, quod habet dispositionem contrariam remissibilitati: sicque peccata in Spiritum Sanctum irremissibilia perhibentur, quia excludunt et spernunt ea per quæ remissio fit culparum, videlicet misericordiam, gratiamque divinam. — Hoc quoque sciendum, quod quolibet peccato tota superbenedicta Trinitas æqualiter offenditur; sed quædam peccata dicuntur contra Patrem, quædam contra Filium, quædam contra Spiritum Sanctum, per appropriationem propter causam præhabitam.

Sed quia tam horribiliter comminatus est Christus negantibus eum, consequenter præstat fiduciam, auxiliumque promittit fidelibus suis. Quum autem inducent vos, scilicet tyranni ac perfidi, in synagogas, id est ad publicos suos conventus, ut multitudine sua vobis timorem incutiant, et ad magistratus, id est principes Synagogæ, quemadmodum Christum et Apostolos induxerunt Judæi, et potestates, id est ad præsides sæculares; nolite solliciti esse, id est formidolosi aut anxii, qualiter aut quid respondeatis: ita nec de modo respondendi, nec de inventione responsi sitis perplexi; aut quid dicatis pro fidei defensione et adversariorum confutatione. Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora, quum adducti fueritis coram fidei inimicis, quæ oportet dicere, id est, prompta, sapientialia, atque constantia vobis inspirabit responsa: quia hoc bellum non est vestrum, sed Dei; estque supernaturale, in quo infirmitas humana potissimum indiget ope divina. Quam verissima fuerit hæc Christi promissio, et quam innumerabiliter ac copiosissime sit impleta, abundantissime patet in Sanctorum legendis, et in viris ac feminis pro Christo martyrizatis est superplene ac gloriosissime adimpleta: sicut in beatissimis Apostolis, atque in S. Laurentio, Vincentio, aliisque innumeris, qui etiam naturaliter rudes et idiotæ fuerunt. Præclarissime tamen in sanctis puellis ac feminis constat eam esse completam, sicut in sacratissima Catharina, Agatha, Agnete, etc., in quibus fuit evidentissimum opus Divinitatis omnipotentis, quod tam prompte ac sapientialiter responderunt, tamque imperterrite et constantes permanserunt.

Insuper Christus avaritiam docet esse vitandam. Ait autem ei, scilicet Christo, quidam de turba: Magister, dic fratri meo ut dividat mecum hereditatem, id est, justam faciat hereditariorum bonorum nostrorum divisionem inter se et me. At ille dixit ei: Homo, quis me constituit judicem aut divisorem temporalium facultatum inter vos, id est inter te et fratrem tuum? Christus hunc reprehendit, quia cor ejus intendit seu vidit. Quamvis enim talis divisio licite possit peti, Salvator tamen mentem hujus inspiciens, cognovit quod ex avaritia id petivit, prout ex verbis claret sequentibus. Iterum, redarguit eum, quia istam divisionem non congruo tempore postulavit, interrumpendo Christi prædicationem de rebus spiritualibus ac divinis tractantem, per propositionem hujus causæ terrenæ, et temporalium causam tractatui divinorum miscendo. Rursus, redarguit eum, quia petivit a Christo quod ad ipsum Christum non pertinebat, videlicet temporalium rerum causas discutere, et per hoc divina saltem ad tempus omittere, quum Christus idcirco in summa venerit paupertate, ut doceret terrena propter cœlestia derelinqui. Hinc ait Ambrosius: Non dignatur judex esse litium aut arbiter facultatum, qui vivorum et mortuorum habet judicium. Venit enim Salvator in spiritualibus, non in temporalibus determinare atque discerne. Quo exemplo realiter docuit et implevit quod postea ad Timotheum Paulus conscripsit: Nemo militans Deo implicat se sæcularibus negotiis.23 Nec voluit Christus intermittere spiritualia propter temporalia. Quod secuti sunt sancti Apostoli, dicentes illud Actuum: Non est æquum nos relinquere verbum Dei, et ministrare mensis.24 Cujus contrarium faciunt multi jam sacerdotes atque canonici, qui propter occupationes terrenas etiam eis non necessarias, omittunt prædicationes, et Missas, ac orationes diversas. Unde ex his verbis factoque Christi, deberent prælati exemplum accipere, ne judicia sæcularium frequentarent, imo judicia temporalium aliis delegarent, quemadmodum Corinthiis scribit Apostolus:25 Sæcularia judicia si habetis, contemptibiles qui sunt in Ecclesia constituite ad judicandum.

Denique Christus dicendo, Homo, sumit nomen hominis prout sonat in vitium, puta in terrenitatem et carnalitatem, quemadmodum et quum ait Apostolus:26 Quum sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? Itemque: Si hominibus placerem, Christi servus non essem.27

Dixitque ad illos, scilicet ad universos qui aderant: quoniam avaritia quam prohibere volebat, commune est vitium clericorum ac laicorum, ac seniorum ac juniorum, juxta illud Isaiæ: Omnes diligunt munera, sequuntur retributiones.28 Jeremias quoque: minori usque ad majorem, omnes avaritiæ student.29 Magis tamen solet hoc vitium regnare in senioribus. Videte, per intellectualem considerationem, et cavete, per doctrinæ meæ adimpletionem, ab omni avaritia, mente et actu illam vitando: quia quo quis ad temporalia magis inordinate afficitur, eo a divino amore et Creatore altissimo vehementius elongatur, et corde deorsum premitur, atque in infimis excæcatur. — Avaritia vero est immoderatus amor temporalium divitiarum. Quum itaque corporalia et terrena ad spiritualia ordinentur sicut ad finem, in tantum possunt amari, appeti et exquiri, quantum sunt homini necessaria ad vivendum in Dei obsequio, et ad prosequendum rationis judicium. Propter quod dicit Apostolus: Habentes victum et quibus tegamur, his contenti simus.30 Porro, quam detestanda sit avaritia, pandit Apostolus: Omnium malorum radix est cupiditas.31 Et rursus, avaritiam idolorum nominat servitutem.32 Propterea in Ecclesiastico scriptum est: Avaro nihil scelestius;33 nihil est iniquius quam amare pecuniam: hic enim animam suam habet venalem. Itaque cavendum est ab omni avaritia, scilicet tam mobilium quam immobilium, a parva et magna, quoniam parva disponit ad magnam: estque vitanda avaritia, tam in acquirendo, quam in conservando et in erogando. — Quia non in abundantia cujusquam vita ejus est ex his quæ possidet. Ordo verborum est iste: Avaritiam omnem, quia non in abundantia cujusquam, id est non in opulentia alicujus ex his quæ possidet, utpote temporalium rerum, consistit vita ejus. Opulentia enim temporalium rerum non facit hominem diutius vivere: imo frequenter occasio est quod dives citius moritur, eo quod suis abutens divitiis, crapulose se habeat, vitamque gratiæ perdat, et exigente divina justitia, propter sua peccata citius ab hac vita tollatur. Hinc Seneca contestatur: Quæris quis sit divitiarum modus? Primo, habere quod naturæ est; secundo, quod satis est. Nulli potest secura vita contingere, qui de providenda re nimis cogitat.

Præterea, quia in moralibus documentis plus conferunt particularia quam generalia dicta, magisque movent audientium corda particularia exempla quam communia monita; idcirco Salvator exemplum ponens, similitudinem introducit: quæ tamen potuit esse res gesta, imo frequenter id contingit. Dixit autem similitudinem ad illos, dicens. Talis ingeminatio in loquendo, frequens est in veteri Testamento, ut quum in libris Regum Dominus ait ad Heli: Loquens locutus sum, etc.34 Hominis cujusdam divitis, in temporalibus rebus, sed in spiritualibus inopis, uberes, id est copiosos, fructus ager attulit, id est produxit. Occulto nempe ac justo Dei judicio, mali et reprobi in hoc sæculo prosperantur, juxta illud Psalmi: Mei autem pene moti sunt pedes, quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns.35 Verumtamen, Deus naturaliter infiniteque bonus ac pius, temporalia ista largitur iniquis, ut quantum in se est, per munificentiam suam trahat eos ad sui imitationem, ad gratiarum actionem, ad liberalitatem, ut sint misericordes egentibus, sicut Pater cœlestis ipsis misericors est, sintque liberales in dando, non tenaces in reponendo, sicque ad summi benefactoris inflammentur amorem, et ei gratiarum actionem rependant perpetuam.36 Sed, heu! multi beneficiis Dei prorsus ingrati contrarium agunt, et quo plura habent aut adipiscuntur, eo cupidiores redduntur: quibus instar hydropicorum sitis ex potu crescit, secundum Gregorium. Quorum unus fuit hic dives. Nam subditur:

Et cogitabat intra se, dicens: Quid faciam? Quo verbo exprimitur anxia ejus in temporalibus sollicitudo. Divitiarum namque possessio sollicitudinem gignit pœnalem, multiplicemque timorem. Propter quod asserit Augustinus: Dives avarus formidat omnem hominem: nam videt divitem, et putat prædonem; videt pauperem, et suspicatur furem. Quod, id est quia, scilicet ex hoc quod, non habeo quo congregem fructus meos. Secundum suam excæcationem ex avaritia ortam hoc dixit. Si enim illuminatæ mentis fuisset, scivisset utique ubi fructus suos saluberrime colligere potuisset. Ideo Rabanus ait: Mentitur; nam horrea parata, sunt pauperum esurientium ventres. Sed nesciebat iste dives cogitare nisi de congregatione temporali, non de cœlesti, cujus horrea sunt pauperes.

Et dixit: Hoc faciam: destruam horrea mea, et faciam majora; et illuc congregabo omnia quæ nata sunt mihi in anno præsenti, et bona mea ex annis prioribus habita atque residua.37 Hoc est terrenæ sapientiæ consilium, de qua ait Apostolus: Prudentia carnis, mors est.38 Quocontra consilium æternæ sapientiæ habetur in Matthæo: Nolite thesaurizare in terra. Denique iste avarus et omnes iniqui, quoniam summo et incommutabili bono, videlicet supergloriosissimo Creatori, ejusque spiritualibus donis ac gratiis præferunt atque præeligunt ista terrena, carnalia atque caduca; idcirco talia vocant et reputant bona sua potius quam spiritualia et divina: quum tamen bona hominis secundum quod homo est, sint bona spiritualia et interna, non carnalia et terrena, dicente Ambrosio: Non sunt bona hominis, quæ secum ferre non valet. Gregorius quoque testatur: Non est hominis terrena possessio, sed cœlestis. Refert Valerius de quodam philosopho, qui quum evasisset incendium, ait: Ego nil perdidi; bona mea mecum sunt: animo enim illa porto, non humeris. Itaque corporalia non sunt hominis bona, nisi secundum quod ei necessaria ac adminiculatoria sunt ad spiritualia bona: ideo tantum appeti possunt et possideri, quantum necessaria atque utilia sunt ad spiritualia obtinenda. Propter quod ait Apostolus: Habentes victum et quibus tegamur, his contenti simus.39

Et dicam animæ meæ, id est mihi ipsi. Anima namque est principalior pars hominis: ideo pro toto homine ponitur. Et aliqui dicunt materiam non esse de essentia materialium ac naturalium rerum. Anima, habes multa bona posita in annos plurimos, id est copiosas divitias, de quibus per multos annos laute vivere potes.

Hæc est una cæcitas avarorum, quod sibi longam in hoc sæculo vitam promittunt, aut superesse existimant: sicque loquantur quasi diu victuri, quum de crastino sint incerti. Contra quem modum loquendi incautum scribit S. Jacobus in sua Canonica: Ecce nunc qui dicitis, Hodie aut crastino ibimus in illam civitatem, et faciemus ibi quidem annum, et mercabimur et lucrum faciemus:40 qui ignoratis quid sit vobis futurum in crastino. Quæ enim est vita vestra? Vapor est ad modicum parens, deinceps exterminabitur. Pro eo ut dicatis, Si Dominus voluerit et si vixerimus, faciemus hoc aut illud; nunc autem exsultatis in superbiis vestris.

Præterea S. Basilius ait: Si fateris temporalia tibi divinitus provenisse, an injustus est Deus inæqualiter res nobis distribuens? Cur tu abundas, ille vero mendicat, nisi ut tu bonæ dispensationis merita consequaris, ille vero patientiæ bravio decoretur? At tu nonne spoliator es, qui quæ dispensanda suscepisti, propria reputas? Est panis famelici quem tu tenes, nudi tunica quam in conclavi conservas, discalciati calceus qui penes te marcescit, indigentis argentum quod possides inhumatum. Quocirca tot pauperibus injuriaris, quot dare valeres. Hæc eadem scribit S. Ambrosius, quæ valde pensanda sunt cunctis divitibus, potissimum clericis, qui multa aut pinguia beneficia habent, et de patrimonio Crucifixi, bonisque pauperum recondunt thesauros, lauta parant cibaria, diversaque fercula, pretiosa quoque ac plurima vestimenta. Quod quantæ sit impietatis, quanti sacrilegii, quam incomprehensibilis damnationis, ex præinductis S. Basilii verbis, clarius vero ex dictis sanctorum patrum Hieronymi et Bernardi probatur.

Requiesce a labore, et otiositatibus vaca: quum tamen otia dent vitia. Sic et de reprobis ait Psalmista:41 In labore hominum non sunt. Verumtamen primo dictum est homini post peccatum:42 In sudore vultus tui vesceris pane tuo. Comede, bibe, epulare. Ecce qui spirituales ignorant delicias, qui non delectantur in Deo, qui in spiritualibus exercitiis non exsultant, in carnalibus rebus atque oblectamentis summum suum ponunt solatium ac ultimum finem, bestiis similes, imo incomparabiliter pejores ac viliores. Tanguntur autem hic quatuor vitia divitias concomitantia, scilicet: otiositas, ibi, Requiesce; gulositas, ibi, Comede; ebrietas, ibi, Bibe; comessationis celebritas, ibi, Epulare. Postremo, sicut gulosi malunt ventrem suum in tantum replere, ut non solum saluti animæ, sed et corporis noceat sanitati; ita avari malunt in horreis blada sua putrescere, quam pauperibus erogare.

Dixit autem illi Deus. Dum enim dives avarus sibi ipsi in abdito loquitur, eloquia ejus in cælo examinantur, judicantur et reprehenduntur. Stulte. Stultus verissime est omnis peccator in mortalibus vitiis manens: Primo, quoniam æternæ sapientiæ non consentit neque obedit, sed potius per inobedientiam contrariatur, dum divina præcepta transgreditur. Secundo, quoniam illa sapientia quæ est donum Spiritus Sancti, caret, et stultitia puerilitatisque vitio adimpletur: estque similis puero qui poma et pira, auro et gemmis præeligit, quia sic ipse spiritualibus et æternis, transitoria atque carnalia præfert. Tertio, quoniam animam suam incessabiliter vulnerat, odit, imo æternæ damnationis exponit periculis. Quid enim sunt peccata, nisi animæ vulnera?43 Et qui diligit iniquitatem, odit animam suam, quia hoc vult quod animæ suæ maxime est nocivum. Quarto, quia atrocissimis suis hostibus, puta dæmonibus, se subjicit et consentit, eosque per suam impiam lætificat vitam, angelicæ vero inspirationi non præbet assensum. Quinto, quia quotidie posset in spiritualibus tantum proficere, atque æternam sibi felicitatem augere: et tamen vice versa, omni spirituali neglecto profectu, quotidie se in spiritualibus efficit pauperiorem, et a vera beatitudine distantiorem. Nonne hæc agere, et taliter se habere, est summæ insaniæ, imo infinitæ stultitiæ ?

Hac nocte animam tuam repetent a te, id est, a corpore tuo egredi exigent exactores durissimi, puta dæmones, quibus servisti, atque peccando tuam animam vendidisti, dum pro delectatione ab eis oblata, te ipsum illorum dominationi obligasti ac subdidisti : propter quod Deus justus et sanctus illos licentiat, ut animam tuam eis obligatam requirant, secumque pertrahant in infernum. Denique, de hoc verbo scribit Gregorius in Moralibus super Job : Eadem nocte sublatus est qui multo tempore fuerat præstolatus, ut qui in longum sibi temporalia congregavit, unum diem sequentem nequaquam videret. Dicit autem, Repetent a te : exposcebant enim eam forsitan terribiles quædam virtutes ad hoc missæ : quoniam si de civitate in civitatem migrantes indigemus ductore, multo magis anima absoluta a corpore, et ad futuram vitam transmigrans eget ducatu. Et ob hoc multoties recusat anima, et regreditur in profundum, quum debet exire a corpore. Semper enim stimulat nos conscientia peccatorum, sed præcipue quum debemus trahi ad terribile Dei judicium. Tunc enim tota congeries criminum innovatur, et præ oculis posita, percutit mentem. Et sicut incarcerati semper dolorosi sunt, tunc autem præcipue quum debent judici præsentari ; sic et anima, maxime in ipso tempore egressionis instantis, de peccato cruciatur ac dolet, multoque magis quum fuerit evulsa. Recte insuper dicitur anima impii nocte evulsa, quia in vitiorum suorum obscuritate est deprehensa, et lucem saluberrimæ considerationis abjecit, per quam mortis suæ horam præcogitare parareque debuit. Postremo, secundum Glossam, dicere Dei ad hominem vitiosum, est pravas ejus operationes subita districtione æquitatis compescere.

Quæ autem parasti, cujus erunt ? id est, divitiæ tuæ cui manebunt? Imo sæpissime accidit ut defuncti damnatio atque punitio augeantur propter iniquitatem abutentium suis divitiis, eo quod materiam peccandi illis paravit ac dereliquit. Itaque illorum peccata in ipsum redundant. Hinc de homine vano, veræ sapientiæ illustratione privato, ait Psalmista :44 Thesaurizat, et ignorat cui congregabit ea. In Ecclesiastico quoque scriptum est :45 Est qui locupletatur et dicit, Inveni requiem mihi, et manducabo de bonis meis solus ; et nescit quod tempus prætereat illum, et mors appropinquet, et relinquat omnia aliis, et moriatur.46

Sic est qui sibi thesaurizat, id est, præfato diviti avaro et fatuo coram Deo similis est in culpa, et par erit in pœna, qui sibi temporalia cupide colligit, nec ea egenis communicat, et non est in Deum dives, id est, caritate Dei infusa, ceterisque spiritualibus donis Spiritus Sancti atque virtutibus caret. Veræ enim hominis divitiæ sunt virtutes et merita sanctitatis : per quæ Deus fit ejus possessio, et æternam beatitudinem sibi habet repositam ac paratam, ita quod dicere potest illud Threnorum : Pars mea Dominus, dixit anima mea, propterea exspectabo eum ;47 et illud :48 Dominus pars hereditatis meæ. Hinc Beda testatur : Qui vult esse dives in Deo, non thesaurizet, scilicet privatæ utilitati, sed pauperibus possessa distribuat. Ambrosius quoque ait : Nostra temporalia ista non sunt, quæ nobiscum auferre non possumus. Sola virtus comes est defunctorum, sola nos sequitur misericordia, quæ defunctis tabernacula promeretur æterna. De hac divitum periclitatione ait Psalmista : Turbati sunt omnes insipientes corde, dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis.49

Footnotes

  1. Jacob. vi, 1-9. ↩

  2. Luc. vi, 19. ↩

  3. Marc. xii, 37. ↩

  4. Luc. xi, 53, 54. ↩

  5. I Cor. v, 6. ↩

  6. Matth. xvi, 12. ↩

  7. Matth. xiii, 33. ↩

  8. 1 Cor. IV, 5. ↩

  9. Dan. II, 22. ↩

  10. Rom. VIII, 35. ↩

  11. Marc. XIV, 33. ↩

  12. Ps. LXIII, 2. ↩

  13. Eccle. xii, 13. ↩

  14. Matth. vii, 6. ↩

  15. Ps. cXLIV, 10. ↩

  16. Jacob. v, 16. ↩

  17. Tit. i, 16. ↩

  18. Matth. xii, 31, 32. ↩

  19. Marc. iii, 28, 29. ↩

  20. Matth. xi, 19. ↩

  21. 1 Tim. 1, 13. ↩

  22. vers. 48. ↩

  23. II Tim. ii, 4. ↩

  24. Act. vi, 2. ↩

  25. I Cor. v1, 4. ↩

  26. I Cor. n1, 3. ↩

  27. Galat.1,10. ↩

  28. Is. 1, 23. ↩

  29. Jer. vi, 13. ↩

  30. I Tim. vi, 8. ↩

  31. Ibid. 10. ↩

  32. Ephes. v,5. ↩

  33. Eccli. x, 9, 10. ↩

  34. I Reg. II, 30. ↩

  35. Ps. LXXII, 2, 3. ↩

  36. Luc. VI, 36. ↩

  37. Matth. VI, 19. ↩

  38. Rom. VIII, 6. ↩

  39. I Tim. VI, 8. ↩

  40. Jacob. IV, 13-16. ↩

  41. Ps. LXXII, 5. ↩

  42. Gen. III, 19. ↩

  43. Ps. x, 6. ↩

  44. Ps. xxxviii, 7. ↩

  45. Eccl. xi, 18-20. ↩

  46. Eccli. xi, 18-20. ↩

  47. Thren. III, 24. ↩

  48. Ps. xv, 5. ↩

  49. Ps. lxxv, 6. ↩

Chapter 33 of 51