Articulus 34
EXPOSITIO RESIDUÆ PARTIS HUJUS DUODECIMI CAPITULI : AIT AUTEM EI PETRUS : DOMINE, AD NOS DICIS HANC PARABOLAM, AN AD OMNES ?
AIT autem ei Petrus. Circa hæc ait Theophilus : Petrus cui jam commissa Ecclesia fuerat, quasi omnium curam gerens, inquirit an ad omnes Dominus præinductam parabolam protulisset. Domine, ad nos tuos Apostolos atque discipulos tuos, qui non solum præcepta, sed et consilia tua observant, dicis hanc parabolam, an ad omnes, salvandos seu Christianos? quasi dicat : Pertinet hæc tua doctrina ad nos dumtaxat, an ad omnes fideles ? Sed quia facillimum fuit pensare quod parabola immediate præhabita, ad omnem spectet salvandum, ut scilicet semper ad mortem et Christi adventum paratus sit ; ideo Beda et quidam eum sequentes, affirmant Petrum de hac non interrogasse parabola, sed de subtilibus illis vitæ cœlestis institutis, quibus superius dixit Salvator : Vendite quæ possidetis, Facite vobis sacculos qui non veterascunt, etc. Verumtamen magis videtur secundum seriem textus, quod de parabola immediate præhabita sciscitatus sit Petrus, præsertim quia adhuc simplex et rudis fuit; et in superioribus illis verbis, non videtur Christus posuisse parabolam, quamvis metaphorice quædam ibi locutus sit. Hinc quoque Ambrosius atque Theophilus exponunt istud de parabola immediate præmissa, qua dictum est :1 Hoc autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias, etc.
Dixit autem Dominus Jesus : Quis, putas, est fidelis dispensator et prudens, quem constituit dominus super familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram ? quasi dicat : Præhabita parabola omnes concernit; sed ista ad vos meos discipulos specialiter pertinet, quos meos dispensatores efficio, dum vos aliis ad regendum, et ad erogandum eis documenta ac sacramenta salutis præficio. Ideo quæro : Quis, putas, est, etc.? Non quasi quis sit talis ignorans, sed innuens quam difficulter ac raro dispensator hujusmodi reperiatur, eo quod omnes quæ sua sunt quærant, paucissimique consistant, qui directe, pure et irreflexe ad Deum conversi sint, illius honorem tantum, non proprium commodum exquirentes.2 Itaque : Quis, putas, est fidelis dispensator et prudens, hoc est aliorum prædicator, rector sive prælatus, qui fidelitate justitiæ ac discretione prudentiæ sit ornatus, quem constituit dominus, Deus omnipotens, seu Christus summus Ecclesiæ pontifex, super familiam suam, hoc est gregem fidelium, ut det illis in tempore, id est congruo tempore, tritici mensuram, hoc est spiritualem alimoniam, videlicet prædicationis verbum, virtutis exemplum, sacramenta salutis, secundum dignitatem et capacitatem illorum? Itaque dispensatoribus Christi, puta sacerdotibus et prælatis ac prædicatoribus verbi Dei, præcipue necessariæ sunt fidelitas atque prudentia, ut fideles sint Christo, intendendo et quærendo ejus honorem in omnibus, ac divina populis fideliter erogando, seu suum officium efficaciter adimplendo : quod totum cum discretionis moderamine debito est agendum. Hinc ait Apostolus : Hic jam quæritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur.3
Beatus ille servus est jam in spe, et per merita quibus beatitudine sempiterna condignus est : servus, inquam, non a servitute timoris servilis (de quo in Joanne loquitur Christus :4 Servus non manet in domo in æternum5), sed a servitute filialis timoris, seu obeditionis et observantiæ præceptorum, quem quum venerit dominus ad judicium ejus particulare, vel ad judicium generale, invenerit ita facientem, hoc est fideliter ac prudenter suum officium prosequentem, et non verbis tantum, sed et operibus virtuosis docentem. Peccatori enim dixit Deus : Quare tu enaras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum?6 Tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones meos retrorsum.
Vere dico vobis, quia super omnia quæ possidet, constituet illum, hoc est, super quædam omnium bonorum quæ possidet, Christus ponet hujusmodi servum, quia in regno cœlesti eum valde eminenter ac singulariter elevabit; et non solum pro suis coronabitur meritis, sed et pro meritis universorum qui sua directione conversi fuerint ac salvati : ita quod pro suis meritis adepturus est auream, et pro acquisitione aliorum, aureolam. Unde Thessalonicensibus scribit Apostolus : Quæ est spes nostra, aut gaudium, aut corona gloriæ? Nonne vos ante Dominum nostrum Jesum Christum?7 Augustinus quoque testatur : Apud Deum nihil beatius episcopi et presbyteri aut diaconi officio, si eo modo militetur quo noster præcepit Imperator, hoc est, si fiat et impleatur quemadmodum Christus jubet.
Denique, quia opposita juxta se posita clarius innotescunt, dicto de gloria boni dispensatoris, de mali dispensatoris pœna subjungitur. Quod si dixerit servus ille, a Domino super ejus familiam constitutus, hoc est aliis prælatus : Moram facit dominus meus venire, hoc est, adhuc longum est tempus quo visitabor a Christo, per particulare judicium meum tempore mortis meæ, vel in die finalis judicii. Hæc est vana et stulta promissio, qua suggererente diabolo, multi fallunt se ipsos, juxta illud Ecclesiastici : Repromissio nequissima perdidit multos.8 Et cæperit percutere pueros et ancillas, hoc est subditos sibi commissos, præsertim pusillos, qui per pueros et ancillas congrue designantur. Tales autem pastor seu dispensator indignus, percutit tribus modis, scilicet : verbis injuriosis, juxta illud Jeremiæ, Venite et percutiamus eum lingua;9 malis exemplis, secundum illud Apostoli, Sic peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis;10 et manibus violentis, prout in Matthæo legitur, Percutiebant caput ejus arundine.11 Et edere et bibere et inebriari, hoc est, carnalitati vacare, quæ hominem facit dementem. Tales, secundum Apostolum, Christo non serviunt, sed suo ventri. Circa hæc scribit Beda: In hoc servo, cunctorum præsulum malorum narratur damnatio, qui neglecto Dei timore, non solum ipsi luxuriæ vacant, sed etiam subditos injuriis stimulant.
46
Is. xxvi, 10, juxta LXX. Matth. xxv, 41.
Malach. iii, 18; iv, 1, 2.
1 Tim. v, 8.
Sap. vi, 6, 7, 9.
Veniet dominus servi illius, scilicet Christus justus judex, in die qua non sperat, et hora qua nescit servus ille malignus, puta in die mortis sive judicii; et dividet eum, hoc est, a consortio electorum et a gratia Spiritus Sancti eum æternaliter separabit, juxta illud in Isaia: Tollatur impius ne videat gloriam Dei; et in Matthæo, Ite, maledicti, in ignem æternum. Unde per Malachiam Dominus apertissime ait de die novissimo, et separatione electorum a reprobis: Convertemini et videbitis quid sit inter justum et impium, et inter servientem Deo et non servientem ei. Ecce enim dies veniet succensa quasi ignis; et erunt omnes superbi, et omnes facientes impietatem, stipula, et inflammabit eos dies veniens; et orietur vobis timentibus nomen meum Sol justitiæ. Partemque ejus cum infidelibus ponet, id est, cum incredulis erit retributio seu damnatio ejus: imo gravius illis torquebitur, quum dicat Apostolus, Si quis suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior. Itaque acerbissima erit impiorum et negligentium prælatorum ac dispensatorum damnatio, sicut in libro Sapientiæ habetur: Judicium durissimum in his qui præsunt, fiet: exiguo enim conceditur misericordia; potentes autem potenter tormenta patientur; et fortioribus fortior instat cruciatus.
Consequenter Christus ostendit quod mali dispensatores, imo et omnes eruditi sed vitiosi, graviora sustinebunt supplicia, ex sua scientia. Ille autem servus nomine, non re, nisi forte servitute servilis timoris, qui cognovit voluntatem domini sui, id est præcepta divina, et quid ab ipso Deus requirat, et non præparavit, id est, ad bene agendum se non disposuit, nec mentem aptavit. Homo namque debet facere quod in se est, juxta illud Proverbiorum:12 Hominis est animum præparare. Propter quod Samuel in libris Regum hortatur:13 Præparate corda vestra Domino. Et non fecit secundum voluntatem ejus, obediendo Dei imperio; plagis vapulabit multis, id est, pluribus ac gravioribus punietur suppliciis, quia gravius multipliciusque peccavit.14 Ideo scriptum est: Scienti bonum facere, et non facienti, peccatum est illi. Petrus quoque: Melius (ait) erat non cognoscere viam justitiæ, quam post agnitionem retrorsum reverti. Contigit enim eis illud veri proverbii: Canis reversus ad vomitum suum; et, Sus lota in volutabro luti.15 Hinc ait Gregorius: Ubi donum majoris scientiæ, ibi transgressor majori subjacet culpæ. Et Cyrillus hic loquitur: Homo perspicacis ingenii, qui turpibus se inclinat, inexcusabile committit peccatum; sed homo rusticanus, rationabilius veniam impetrabit.
Qui autem non cognovit voluntatem domini sui, et fecit digna plagis, id est peccata quibus debentur tormenta, plagis vapulabit paucis, id est, minoribus subjacebit pœnis. Nihilo minus æternaliter punietur, si in mortali peccato discessit.
Quocirca sciendum, quod omnis peccans est aliquo modo ignorans et errans: quoniam caret scientia actuali et practica, bonique approbativa, et est in eo error electionis. Ideo in Proverbiis habetur:16 Omnis via viri recta sibi videtur. Malum namque secundum quod tale, non appetitur, quum bonum sit appetitus objectum. Unde S. Dionysius fassus est, quod nullus respiciens ad malum operatur. Appetit enim agitque malum ut bonum apparens. Insuper advertendum, quod duplex est ignorantia, utpote facti et juris. Ignorantia facti est duplex : quia interdum adhibetur debita diligentia : et tunc ignorantia excusat a toto, ut patet de concubitu Jacob cum Lia. Interdum non adhibetur diligentia debita :17 et tunc excusat a tanto, non a toto, ut patet in homicidio quo Lamech occidit Cain, putans quod bestia esset.18 Porro ignorantia juris est duplex, scilicet vincibilis, et invincibilis. Ignorantia quoque vincibilis duplex est. Quædam est affectata, quæ a nullo excusat, quia nec a toto, neque a tanto : ut dum quis non vult aut spernit jus scire, ut peccet liberius. Quædam est non affectata, quæ excusat a tanto. Ignorantia quoque invincibilis duplex est. Quædam enim accidit sine culpa, sicut dum homo operam dando rei licitæ efficitur furiosus : et hæc excusat a toto. Alia accidit ex culpa : unde de hac ignorantia aliqui dicunt, quod excusat a tanto. Quod vero dicit Ambrosius, Gravissime peccas quia ignoras, intelligendum est non de enormitate culpæ, sed de magnitudine periculi. Qui enim peccare se nescit, non dolet nec confitetur de tali peccato, saltem in speciali.
Deinceps ratio assignatur, cur scienter peccans gravius condemnatur. Omni autem cui multum datum est, multum quæretur ab eo : hoc est, quanto Deus alicui plura beneficia est largitus, videlicet plura aut majora dona naturæ aut gratiæ, fortunæ sive Ecclesiæ, tanto districtiorem ab eo exiget rationem, et majorem requirit gratiarum actionem, perfectioremque servitutem, ceteris paribus. Sed ei qui scit voluntatem Dei, et novit quid agendum, quid item vitandum, plus datum est : ergo plus requiretur ab eo. Et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo : id est, sicut homines plus exquirunt ab eo cui plus commendaverunt, ita et Deus.
Porro hæc duo, videlicet datum et commendatum, referri possunt ad idem; et tamen distinctim ponuntur, ad innuendum quod bona nobis divinitus impertita, sic data sunt nobis, ut tamen non liceat nobis uti eis ad libitum nostrum, sed aliquando de eis ratio exigetur a nobis : propter quod quasi commendata sunt nobis. Vel, datum refertur ad dona homini pro se ipso collata; commendatum vero, ad dona homini præstita pro aliorum directione, vel ad gregem dominicum alicui commendatum : et certum est quod plus requiretur ab eo, cui major animarum cura commissa est, quia de cunctis et singulis daturus est rationem. Ad quod applicari potest illud Regum : Custodi virum istum :19 qui si lapsus fuerit, erit anima tua pro anima illius. Joseph quoque in Genesi in figura Christi ait fratribus suis patriarchis, personam prælatorum tenentibus : Non videbitis faciem meam, nisi adduxeritis fratrem vestrum minimum ad me.20
Præterea, audiant hæc et contremiscant homines excæcati, vani et stulti, qui de donis Dei se ipsos erigunt et extollunt, qui de subtilitate ingenii, excellentia scientiæ, eloquentia, pulchritudine, opulentia, nobilitate, potentia, dignitate, se jactant, inaniter gaudent, et alios spernunt, quasi hæc ipsa a se ipsis, non a Deo sortiti sint, et quasi non sint de universis et singulis districtissimo Judici rationem daturi : quum tamen unumquemque oporteat tanto esse Deo subjectiorem, gratiorem, atque de ejus judicio amplius timoratum, quanto plura desuper sortitus est dona.21 Idcirco, Beatus homo qui semper est pavidus, perpendens quam horrendum sit incidere in manus Dei viventis.22 Unde Apostolus sciscitatur : Quid habes quod non accepisti?23 Quod si accepisti, cur gloriaris quasi non acceperis?
Post hæc ostendit Salvator, quod præinducta sua præcepta, documenta, sive consilia, implenda sint potius amore Divinitatis, quam timore damnationis : quia multo perfectius est omittere mala et agere bona ex puro Dei amore seu zelo justitiæ, quam terrore supplicii. Ignem veni mittere in terram, id est, ad hoc a summo cœlo descendi, hominibusque apparui per incarnationis mysterium, ut divini amoris intingar in cruce pro totius mundi redemardorem in cordibus hominum collocarerem. Et quid volo, nisi ut accendatur, hoc est, actuetur, et Spiritus Sancti motione inflammetur, atque in opus virtuosum erumpat? Porro cor humanum, instar terræ, per ignorantiam fuit obscurum, per concupiscentiam molle, et per malitiam frigidum: ideo eguit igne hoc caritatis inflammante contra frigiditatem, illuminante contra obscuritatem, consolidante contra mollitiem. Recte ergo caritas ignis vocatur, quia per eam peccati labes consumitur, affectus accenditur, spiritus in cœlestia elevatur. Potest quoque per ignem intelligi evangelica Christi doctrina, quæ mentem a vitiis purgat atque inflammat, quemadmodum aurum per ignem purgatur et incalescit. Similiter, lex novi Testamenti, quæ est lex caritatis et gratiæ, ignis rite asseritur, juxta illud Deuteronomii: In dextera ejus ignea lex. Unde et Spiritus Sanctus in specie ignis, seu igneis linguis Apostolis missus est, ut igneam legem evangelizarent sermone ferventi. De prædicto dilectionis igne ait Psalmista : Concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exardescet ignis. De igne autem divini sermonis fatetur: Ignitum eloquium tuum vehementer. Jeremias quoque inquit: Factus est sermo Domini in corde meo quasi ignis exæstuans. Non ergo pigro et frigido corde Deo altissimo obsequamur, sed corde ferventi atque promptissimo: nempe, quo opus ex promptiori ferventiorique corde procedit, eo plus complacet Deo.
Deinde Christus prædicit se mortem crucis passurum antequam genus humanum prædicto caritatis igne inflammetur. Christus enim sua sacratissima passione, tantam gratiam humano promeruit generi, atque ex suæ passionis memoria præcipue accenduntur corda fidelia. Baptismo autem habeo baptizari, hoc est, mihi incumbit et restat ex præordinatione divina, ut baptismo sanguinis, scilicet proprii cruoris effusione instar aquæ, perfundar atque intingar in cruce pro totius mundi redemptione; et quomodo coarctor, id est secundum judicium rationis ad passionem hanc vehementer afficior, tum ex amore divino quo Patris honorem instaurari peropto, ut ejus cœleste regnum adimpleatur, tum ex amore hominum, quo eorum salutem exopto. Hinc Christus in novissima professus est Cœna: Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum antequam patiar. Et Petro passionem dissuadenti, dixit: Vade retro me, satana, quia non sapis ea quæ Dei sunt. Itaque, Coarctor usque dum perficiatur, hoc est, quousque mea passio consummetur et dicam, Consummatum est. Christus enim incessabiliter fuit in actu interiori dilectionis.
Denique Chrysostomus ponit sex genera baptismorum. Quorum primus fit verbo, quemadmodum in Joanne loquitur Christus discipulis: Jam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis. Secundus fit aqua tantum, sicut fuit baptismus Joannis. Tertius, Spiritu tantum: de quo in Actibus Apostolorum ait discipulis Christus: Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto. Quartus fit aqua et Spiritu, juxta illud Joannis: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei. Quintus fit igne tribulationis et pœnitentiæ, secundum illud Isaiæ: Si abluerit Dominus sordes filiarum Sion spiritu ardoris. Sextus fit per martyrium, de quo nunc sermo : de quo etiam Christus locutus est filiis Zebedæi, Potestis baptizari baptismo quo ego baptizor? Communiter autem ponitur triplex baptismus, videlicet fluminis, flaminis ac sanguinis.
Deinde ponitur modus perveniendi ad divini perfectionem amoris. Putatis quia pacem veni dare in terram? quasi dicat: Nolite putare quod ad hoc venerim ut pacem carnalem, mundanam et inordinatam præstem hominibus, per quam concordent in vitiis, et prosperitatem consequantur terrenam. Non, dico vobis, id est, talem
Luc. xxii, 15.
Marc. viii, 33.
Joann. xix, 30.
Ibid. xv, 3.
Matth. iii, 6.
Act. i, 5.
Joann. iii, 5.
Is. iv, 4.
Marc. x, 38.
Deut. xxxiii, 2. Act. ii, 3.
Ps. xxxviii, 4.
Ps. cxviii, 140.
Jer. xx, 9. pacem dare non veni, sed separationem, hoc est bonam ac saluberrimam divisionem spiritualem imo et corporalem, ut scilicet homines in me credentes, amore Dei desiderioque pacis internæ dissentiant a malis hominibus, et discedant ab eis qui eos a spirituali profectu et sinceritate divini amoris quærunt avertere, aut impedire nituntur. A socrus quoque in nurum suam, et nurus in socrum suam. Sed cur jam sex personæ exprimuntur, quum supra de quinque facta sit mentio? Ad quod respondet Ambrosius, quod quamvis sex personæ exprimantur, realiter tamen sunt quinque, quia eadem persona est mater et socrus. Quæ enim est mater filii, socrus est uxoris filii sui. Denique istud in primitiva Ecclesia potissimum accidit, quando in eadem domo aliqui erant fideles, aliqui infideles; et adhuc sæpe contingit, in tantum ut filii et filiæ invitis parentibus religionem introeant.
Est igitur pax spiritualis, interna et bona, quæ est quies mentis in Deo seu ordinata concordia: propter quam dandam Christus potissimum venit. Propter quod jussit discipulis: In quamcumque domum intraveritis, primum dicite, Pax huic domui;24 et iterum, Pacem, inquit, relinquo vobis, pacem meam do vobis.25 De inordinata vero falsaque pace loquitur ad Jerusalem: In hac die, quæ ad pacem tibi;26 et Psalmista, Quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns.27 Sed de vera pace, quam Apostolus ad Galatas inter fructus Spiritus computat, scriptum est apud Isaiam:28 Non est pax impiis, dicit Dominus.29 Illa etenim pax interna, est caritatis effectus, et imperturbatum quoddam gaudium mentis in Deo, quæ vocatur pax pectoris; et est inchoatio et prægustatio quædam pacis Sanctorum in patria, quæ est pax æternitatis: de qua fertur in Psalmo, Qui posuit fines tuos pacem.30
Erunt enim ex hoc, id est de cetero, præsertim post evangelicæ legis divulgationem ubique, quinque personæ in domo una manentes, divisi, hoc est dissentientes, ita quod boni non consentient malis. Nam tres erunt divisi in duos, id est contra duos; et similiter duo in tres dividentur, id est contra tres erunt divisi: prout consequenter exemplificatur in textu. Pater in filium, et filius in patrem suum, ita ut unus eorum discors erit ab alio amore justitiæ, potius volens Deo adhærere quam homini vitioso, quantumcumque propinquo: sicque gratia in electis prævalebit naturæ, amorque spiritualis amori carnali. Juxta eumdem sensum, mater divisa erit in filiam, et filia in matrem,
Præterea, quum Christus de primo suo adventu atque secundo, et de passione sua edidisset sermonem, reprehendit Judæos, incredulos præsertim. Dicebat autem et ad turbas: Quum videritis nubem orientem ab occasu, hoc est a plaga occidentali exsurgentem, statim dicitis: Nimbus, id est pluvia, venit, hoc est, cito pluet; et ita fit frequenter, quamvis non semper, propter causam contrariam interdum emergentem. Ab occidente etenim pluvialis ventus exsurgit, quia tunc calor solis debilior fit, ita ut vapores calidos elevet, et eorum humiditatem non desiccet: propter quod pluvia generatur. Et quum Austrum, id est ventum australem seu meridionalem, flantem videritis, id est, cognoveritis, vel tactu senseritis: visus enim pro quolibet sensu accipitur; dicitis: Quia æstus erit, id est calida aura; et ita fit, quoniam ventus australis est calidus, juxta illud Job: Nonne vestimenta tua calida sunt, quum perflata fuerit terra Austro?31
— Dicit quoque Basilius: Necessariæ sunt humanæ vitæ siderum conjecturæ, dummodo quis ultra mensuram non perquirat eorum indicia. Contingit autem quædam de pluviis futuris prænoscere, plura quoque de æstibus et impetu ventorum; quanta vero commoditas ex talium conjectura vitæ humanæ præstetur, quis nescit? Pertinet namque ad nautam prænosticare procellarum pericula, ad viatorem mutationem aeris, ad colonum fructuum copiam.
Hypocritæ. Sicut in Matthæo scribitur, Christus potissimum hæc Pharisæis Sadducæisque dixit, qui pleni erant hypocrisi.32 Faciem, id est dispositionem, cœli aerii et terræ probare, hoc est per præfata signa præconjecturare, nostis, videlicet quod tempestas erit aut calor; hoc autem tempus quomodo non probatis? id est, quare ex oraculis Prophetarum non advertitis neque probatis quod modo impletum sit tempus primi adventus Christi, vobis in lege et Prophetis promissi? Quia ex his quæ in lege et Prophetis scripta fuerunt, hoc debuerunt advertere potissimum Pharisæi. Nam Christo ista loquente, ablatum fuit sceptrum a Juda, et alienigena imperavit Judæis: per quod patuit esse tempus primi adventus Christi, quemadmodum in Genesi Jacob prædixit: Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est;33 et ipse erit exspectatio gentium. Similiter numerus hebdomadarum de quibus Daniel prophetavit, et infra quas Christum prædixit venturum, tunc fuit completus.34 Christus quoque fecit miracula quæ Isaias eum esse facturum prædixit: Ecce Deus vester, inquit; ipse veniet et salvabit vos. Tunc aperientur oculi cæcorum, et aures surdorum patebunt; tunc saliet sicut cervus claudus, et aperta erit lingua mutorum.35
Sed ne aliqui Judæorum de ignorantia Scripturarum veteris Testamenti se excusarent, Christus adjecit: Quid autem et a vobis ipsis, hoc est, cur ex naturali ratione vestra, non judicatis quod justum est, id est, non concluditis me esse Christum, quum per tot miracula me esse Christum demonstrem? Quum enim verbis protester me esse Christum, si ita non esset, essem pessimus blasphemator, nec possem operari miracula proprie dicta, soli Deo possibilia, quum Deus non sit testis falsitatis, nec per impios agit miracula ad roborationem mendaciorum. Hinc in Joanne Christus fatetur: Si opera non fecissem in eis, quæ nemo alius fecit, peccatum non haberent.36 Imo Jesus, ex modo agendi miracula, utpote tam auctoritative et imperialiter atque repente ea agendo, Christum Dei Filium se esse probavit. Dicit præterea Origenes: Nisi esset nobis naturaliter insitum id quod justum est judicare, nunquam Salvator verbum istud dixisset.
Præterea Christus hortatur ad cautissimam periculorum damnationis æternæ declinationem. Quum autem vadis cum adversario tuo ad principem, etc. Gregorius et Beda, per adversarium istum intelligunt verba sacræ Scripturæ, seu divinum sermonem, qui nostris carnalibus desideriis contrariatur. Augustinus autem interdum per adversarium istum intelligit conscientiam remordentem. Origenes vero per adversarium istum intelligit diabolum.
Itaque, secundum primam acceptionem, iste est sensus: Quum vadis cum adversario tuo, id est cum sermone divino, ad principem, id est ad Christum omnium dominatorem. Nunc enim habendo in nobis verba Dei, propinquamus ad Christi tribunal, properando ad mortem. [In via] da operam, id est satage, liberari ab illo, id est ab ejus accusatione: hoc est, acquiesce et obediens esto divino sermoni, ne per allegationem ipsius in divino judicio inveniaris reus atque damnabilis: prout apud Joannem loquitur Christus, Sermo quem locutus sum, judicabit eum in novissimo die:37 ne forte trahat te ad judicem, id est, ne transgressio divini sermonis seu prænuntiatio ejus, sit causa quod etiam invitus compellaris coram Christo judice comparere: sicut ait Apostolus, Omnes stabimus ante tribunal Christi.38 Dicit autem, Forte, propter libertatem arbitrii, qua potest homo malum vitare. Et judex tradat te exactori, id est diabolo, qui exigit tibi pœnam pro culpa infligi, teque sibi puniendum adjudicari. Et exactor mittat te in carcerem infernalem: de quo apud Isaiam prædicitur, Claudentur in carcere.39 Dico tibi, non solum comminando, sed etiam certissime prænuntiando, non exies inde, id est, de pœnis inferni non dæ Galilæi, de quo in Actibus Apostolorum habetur :40 qui docuit, nullum præter Deum debere dominum appellari, neque Judæos debere tributa solvere imperatori, nec pro imperatore populoque Romano Judæos debere sacrificia immolare. Hinc contra eos indignatus Pilatus, ipsos necavit.
Et respondens Jesus, dixit illis sibi hæc nuntiantibus : Putatis quod hi Galilæi a Pilato taliter interfecti, præ omnibus Galilæis peccatores fuerunt, hoc est gravioribus involuti criminibus, quia talia passi sunt, eo quod præ ceteris sunt occisi ? Hoc enim posset alicui apparere, eo quod pœna debeatur proportioneturque culpæ. Unde qui gravius puniuntur, enormius peccasse videntur. Sed in hac vita non semper sic accidit, quia judicia humana sunt imperfecta, nec judices hujus mundi de omnibus judicant. Verum in divino judicio summe perfecto et omnia includente, semper sic est, quod majori culpæ majorem infligit pœnam secundum justitiæ ordinem, post hanc vitam, quando in hac vita non præcessit correctio aliqua. Hinc subditur :
Non, dico vobis, id est, præfati occisi non fuerunt omnibus ceteris Galilæis pejores, quamvis iniqui fuerunt et morte hac digni ;41 sed nisi pœnitentiam habueritis, id est dolorem veræ contritionis de vestris peccatis, omnes similiter peribitis, hoc est, æternaliter condemnabimini, quemadmodum illi in suis sacrilegis sacrificiis deprehensi atque perempti.42 Vel ideo ait, Similiter peribitis, quia et ipsi Judæi, quia de Christi occisione non pœnituerunt, postea a Romanis pro magna parte occisi sunt, non obstante quod tunc sacrificia plurima Deo pro sua liberatione in Jerusalem obtulissent.43
Sicut illi decem et octo, super quos cecidit turris in Siloe. Siloe fons est in Jerusalem, juxta illud Isaiæ : Pro eo quod abjecit populus iste aquas Siloe, quæ transeunt cum silentio. Et in Joanne Christus loquitur cæco nato :44 Vade ad natatoria Siloe. Juxta hunc fontem quidam Jerosolymitarum turrim ædificaverunt, quæ subito cadens, decem et octo ex illis oppressit. Putatis, quia et ipsi debitores fuerunt, hoc est transgressores, et talis mortis supplicium promerentes (peccator quippe est debitor pœnæ, ut eam luat ; et pœna ei debetur, ut ei infligatur, nisi emendet), præter omnes homines habitantes in Jerusalem, id est ceteris istis exceptis, ita quod isti similia aut majora pati non merueruntν?45
Non, dico vobis, id est, ipsi soli non fuerunt illo mortis supplicio digni. Deus enim quorumdam peccata in præsenti ulciscitur, ut suam justitiam providentiamque ostendat, atque ut ceteri terreantur et vitam emendent, vel ut per ultionem vitæ præsentis, a gravioribus futuris eruantur suppliciis, vel ne diutius hic vivendo, gravius peccent, et duriora sibi parent tormenta. Quorumdam vero peccata, quamvis majora, non vindicat in præsenti, suam in eis ostendens longanimitatem, patientiam, pietatem, et ut diu piissime tolerati, tandem ad cor convertantur : quod si facere neglexerint, postea justius condemnentur, graviusque æternaliter puniantur. In quibus, sicut in ceteris multis, apparet quam incomprehensibilia sint sublimis Dei judicia : quæ nec temere perscrutari, nec comprehendere velle licet conari, quia scrutator majestatis opprimetur a gloria.46 Sed si pœnitentiam non egeritis ante exitum animæ de corpore, omnes similiter peribitis. Deus enim peccatum inultum ire non patitur. Ideo in Ecclesiastico legitur : Si pœnitentiam non egerimus, incidemus in manus Dei, et non in manus hominum.47 — Postremo constat ex his, quod ea quæ casualiter evenire videntur, et quæ per humana fiunt judicia in punitione reorum, nutu et moderamine providentiæ divinæ aguntur.
Deinde Salvator exemplo parabolico ruinam Synagogæ prænuntiat. Dicebat autem hanc similitudinem, volens humiliare Judæos, qui semper se justos putare ceterisque præferre proni exstiterunt. Arbo- erueris : quamvis in hora judicii localiter contingat exire ad modicum tempus, vel interim per dispensationem divinam ; donec etiam novissimum minutum reddas, id est, pro minimis culpis debitas tuleris pœnas : quod nunquam implebitur, quia nunquam plenarie illud debitum persolvetur, eo quod pœna æterna debeatur peccato mortali directe ; sed venialibus peccatis non debetur pœna æterna, in quantum sunt venialia, sed ratione adjuncti, id est, peccati mortalis sibi annexi. Denique quod ait, Donec, quamvis frequenter accipiatur inclusive, hic accipitur exclusive, sicut quum dicitur, Iste non recessit a suo errore, donec obiit. Sic quoque sumitur in Scripturis, quum dicitur, Oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri ; et, Non cognovit eam, scilicet Joseph Christiferam Virginem, donec peperit.
Secundo, exponitur : Quum vadis cum adversario tuo, id est remurmurante conscientia, ad principem Christum, da operam liberari ab illo, id est, a remorsu conscientiæ te expurga, emendando quod conscientia reprehendit ; ne trahat te ad judicem, id est, ex ejus remorsu et testimonio contra te, inveniaris damnabilis. Cetera sicut jam dictum est exponantur.
Tertio sic : Quum vadis cum adversario tuo, id est diabolo, ad principem Christum : quia durante hac vita, in qua viator es, tendens ad aliam vitam et ad divinum examen, tentator te non deserit, sed insidiando graditur tecum ; da operam liberari ab illo, id est, ab ejus tentamentis te excute, viriliterque resiste, ne trahat te ad judicem, id est, potestatem et jus habeat in te, ita ut possit te violenter trahere ad divinum tribunal, et judex tradat te exactori diabolo. Potest quoque per exactorem intelligi angelus bonus, exigens justitiam fieri contra iniquos, qui mittit in carcerem permissive seu effective. Unde in Matthæo Christus de angelis sanctis profatur : In consummatione sæculi exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum, et mittent eos in caminum ignis. Postremo Origenes hic ait, quod quilibet homo duos angelos habet, videlicet malum, qui hortatur ad vitia, et bonum, qui persuadet ad bona ac optima. A malo autem angelo liberamur, habendo virtutes; et si absque peccato fuerimus, secure ei possumus respondere, Nihil debeo tibi.48
Footnotes
-
vers. 39. ↩
-
Philipp.n, 21. ↩
-
I Cor. IV, 2. ↩
-
Eccl. XXIX, 24. ↩
-
Joann.viii, 35. ↩
-
Ps. XLIX, 16, 17. ↩
-
I Thess. II, 19. ↩
-
Eccli. xxix, 24. ↩
-
Jer. XVIII, 18. ↩
-
1 Cor. viii, 12. ↩
-
Philipp. ii, 21. ↩
-
Prov. xvi, 1. ↩
-
I Reg. vii, 3. ↩
-
Jacob. iv, 17. ↩
-
II Petr. ii, 21, 22. ↩
-
Prov. xxi, 2. ↩
-
Gen. xxix, 21 et seq. ↩
-
Gen. IV, 23. ↩
-
III Reg. xx, 39. ↩
-
Gen. XLIII, 3. ↩
-
Prov. XXVIII, 14. ↩
-
Hebr. x, 31. ↩
-
I Cor. IV, 7. ↩
-
Luc. x, 5. ↩
-
Joann. xiv, 27. ↩
-
Luc. xix, 42. ↩
-
Ps. lxxii, 3. ↩
-
Galat. v, 22. ↩
-
Is. xlviii, 22. ↩
-
Ps. cxlvii, 14. ↩
-
Job xxxvii, 17. ↩
-
Matth. XVI, 1 et seq. ↩
-
Gen. XLIX, 10. ↩
-
Dan. IX, 23 et seq. ↩
-
Is. XXXV, 4-6. ↩
-
Joann. XV, 24. ↩
-
Joann. XII, 48. ↩
-
Rom. XIV, 10. ↩
-
Is. XXIV, 22. ↩
-
Act. v, 37. ↩
-
Rom. XI, 33. ↩
-
Job XXIV, 12. ↩
-
Eccl. XI, 22. ↩
-
* [et occidit eos] Is. VIII, 6. ↩
-
Joann. IX, 7. ↩
-
Prov. XXV, 27. ↩
-
Eccli. ii, 22. ↩
-
*Matth. xiii, 49, 50.* ↩
Chapter 35 of 51