Skip to the text

Articulus 35

EXPOSITIO CAPITULI TERTIIDECIMI :1 ADERANT AUTEM QUIDAM IPSO TEMPORE, NUNTIANTES ILLI DE GALILÆIS.

JAM præcedenti capitulo longam fecit Salvator de pœnis peccantium mentionem : ideo hac occasione, quidam adstantium nuntiaverunt ei de occisione quorumdam qui inique se habuerunt, quasi alludentes eloquio Christi. Aderant autem quidam, hoc est, Christo corporaliter adfuerunt, ipso tempore, quo sermonem præcedenti capitulo scriptum deprompsit, nuntiantes illi, scilicet Christo, quasi ipse non omnia sciret, vel, ut quid ipse de materia proponenda sentiret, callide explorarent, de Galilæis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum, hoc est, quos Pilatus occidit dum sacrificarent, ita quod sanguis eorum et sanguis victimarum quas mactabant, seu ipsa eorum sacrificia, se invicem contingebant, vel jungebantur. Porro, secundum Cyrillum, hi Galilæi sequebantur doctrinam Jurem fici habebat quidam plantatam in vinea sua.2 Per arborem fici intelligitur Synagoga, quæ olim fuerat Deo valde grata, familiaris et cara, bonis ac dulcibus fructibus plena, quemadmodum ficus primatum habet in fructibus. Unde in Deuteronomio Moyses loquitur Synagogæ: Te elegit Dominus, ut sis ei populus peculiaris, de cunctis populis qui sunt super terram.3 Hanc arborem habuit Christus, qui secundum suam divinitatem æternus est, et plebis illius creator. Unde Judas apostolus scribit: Jesus populum salvans de terra Ægypti, etc. Hanc itaque ficum habuit Christus plantatam in vinea sua, hoc est in populo Judæorum: ita ut nunc per arborem fici, intelligatur plebs Judaica habitans in Judæa, de cujus eversione per Romanos completa, Christus jam fatur; per vineam vero, totus Israel populus per varia mundi climata segregatus ac habitans, quando Christus hæc dixit. Quod autem populus Israel, Dei vinea nuncupetur, certissimum est. Scriptum est enim in Isaia: Vinea Domini exercituum, domus Israel est; et apud Osee, Vitis frondosa Israel; atque in Psalmo, Vineam de Ægypto transtulisti.

Et venit Filius Dei, per humanæ naturæ assumptionem, et inter Judæos conversans, secundum illud Baruch: Post hæc in terris visus est, et cum hominibus conversatus est;4 quærens fructum, id est opera virtuosa, in illa; et non invenit: non quod tempore adventus Christi, nulli Judæorum fuerint virtuosi, sed quia paucissimi, ita quod respectu aliorum, quasi nulli videbantur. Propter quod in Joanne habetur de Christo: In propria venit, et sui eum non receperunt.5

Dixit autem Christus ad cultorem vineæ, id est ad cœtum et ordinem Apostolorum aliorumque discipulorum, qui post Christi ascensionem ad tempus soli huic Judæorum populo prædicaverunt. Hujus autem multitudinis fuit cor unum et anima una: ideo singulariter cultor vocatur. Nam verbo prædicationis atque exemplaris vitæ virtute, variisque miraculis, et precibus amorosis, Synagogam a peccatis purgare, ad pœnitentiam scindere, virtutibus fecundare, intra horreum Dei, quod est Ecclesia, congregare conati sunt.678910

Ecce anni tres sunt ex quo venio, quærens fructum in ficulnea hac, id est, satis diu plebis hujus emendationem sum præstolatus, quia per tria tempora condistincta, scilicet ante captivitatem Babylonicam, et item post reditum Judæorum de Babylone, et nunc tertio, in meo adventu, quæsivi opera virtutum in plebe hac; et non invenio, id est, hucusque non reperi: non quia nullo tempore bene se habuit Synagoga, quum in libro Judicum scriptum sit quemadmodum filii Israel tempore Jonesue, et seniorum qui longo post eum vixerunt11 tempore, Domino servierunt, similiter tempore David, et aliis quibusdam temporibus, ut ex libris Regum Paralipomenonque probatur; sed quia comparative loquendo, qui Domino servierunt, pauci fuerunt, et tempora quibus hoc contigit, brevia erant, quemadmodum ex decursu libri Judicum et Regum ostenditur. Propter quod Deus per Jeremiam de Jerusalem protestatur: In indignatione et in ira facta est civitas ista, a die qua fundata est. Dicitur autem Christus quærere, nec invenire, non quod infecunditatem malorum ignoret, sed ut suam ad nos diligentiam providentiamque demonstret, et ut humanam declaret ignaviam, seque pro nostra salute probet sollicitum, et examinatorem totius vitæ nostræ, secundum id Psalmi: Dominus de cœlo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens aut requirens Deum.12

Succide ergo illam, hoc est, destruendam atque damnandam prænuntia, eo quod non susceperit Christum: sicut per Danielem prædictum est, Civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo;13 et in Psalmo, Fiat habitatio eorum deserta. Juxta hunc modum loquendi Dominus loquitur per Jeremiam: Ejice illos a facie mea, id est, ejiciendos prænuntia. Ut quid141516 etiam terram occupat? hoc est, cur inaniter terram promissionis, quæ est omnium terrarum egregia, immoratur? Terram namque inutiliter indigneque occupat, qui locum suæ mansionis bonis operibus non adornat. Et sicut talis indignus est pane quo vescitur, ita indignus est terra qua sustentatur.

At ille, id est præfatus vineæ hujus cultor, videlicet chorus Apostolorum ac primitivæ Ecclesiæ in Jerusalem congregatæ, respondens, dixit illi, videlicet Christo: Domine, dimitte illam et hoc anno, hoc est, clementer differ hanc ultionem, quousque tempus prædicationis meæ in Judæa compleatur: quod per quadraginta duos circiter annos duravit; usque dum fodiam circa illam, id est, orando, docendo, exemplariterque vivendo, et miracula operando, mentem populi hujus ad suscipiendam fidem et gratiam tuam aperiam, vel hoc facere nitar, et mittam stercora, id est, per memoriam vitiorum ejus, eam ad humilitatem et compunctionem inducam. Peccata enim sunt stercora, quorum dolorosa recordatio ac deploratio cordialis agrum mentis impinguat atque fecundat, quemadmodum fimus terram. Et si quidem fecerit fructum, supple, Bene res gesta est, nec succidetur: et hic est modus loquendi truncatus, ut moris est loqui eis qui ex vehementi dolore loquuntur. Ideo Apostolorum chorus sic loquitur, quoniam Synagogam pro maxima sua parte novit non convertendam: propter quod cordialissime tristabatur, prout ad Romanos fatetur Apostolus: Tristitia mihi magna est, et dolor continuus cordi meo pro fratribus meis, qui sunt Israelitæ.17 Sin autem, id est, si conversa non fuerit, in futurum succides illam, hoc est, post quadraginta duos annos Romanorum manibus eam trades, quantum ad corporis mortem, animas vero dæmonibus æternaliter puniendas: ut novimus contigisse. — Ex præmissis (ut dicunt nonnulli) patet, quod precibus ac meritis Apostolorum ac primitivæ Ecclesiæ fuit dilata Judæorum succisio per tot annos, intra quos multa millia eorumdem fuerunt conversa.

Præterea, quoniam Synagoga figura fuit Ecclesiæ, facile est parabolam hanc ad Ecclesiam applicare, seu ad religionem quamcumque, quæ frequenter venit ad lapsum notabilem, maxime tyrannorum persecutione cessante, ita quod Christus voluit eam in parte plagare et exstirpare: sicut, proh dolor! in Terra sancta dudum jam fecit, quam propter Christianorum facinora canibus tradidit possidendam. Sed cultor Ecclesiæ, scilicet chorus bonorum pastorum ac prædicatorum, precibus obviavit, sæpeque veniam impetravit, ut Deus in hoc anno, id est tempore gratiæ, parcat et differat ultionem. — Postremo, quidam per ficulneam intelligunt genus humanum, quod peccavit in lege naturæ, in lege scripta, et in lege evangelica.

Deinceps præclarum describitur Christi miraculum suæ doctrinæ roborativum. Erat autem docens in synagoga eorum, scilicet Judæorum, sabbatis, id est die quodam sabbati: imo sabbatis frequentius docuit, eo quod dies illa celebris fuit Judæis; et tunc copiosius confluebant ad synagogam, id est ad domum orationi et doctrinæ seu lectioni deputatam. Eratque in singulis Judæorum urbibus communiter talis domus: imo et in civitatibus ubi sub dominio gentilium morabantur, synagogas habebant, sicut ex Actibus Apostolorum facile est probare. Interdum vero synagoga, Judæorum collectionem designat.18

Et ecce mulier fuit ibidem præsens, quæ habebat spiritum infirmitatis, id est infirmitatem ex diabolico spiritu sibi, Deo permittente, inflictam: vel propter sua peccata, quemadmodum spiritus malus vexavit Saulem;19 vel propter majorem feminæ hujus exercitationem, profectum et gloriam, ut fuit infirmitas sancti Job a dæmone percussi;20 vel ut ex feminæ hujus tam miraculosa sanatione, virtus Christi patesceret, glorificareturque Deus, sicut de cæco nato dicitur in Joanne, quod natus est cæcus, ut opera Dei manifestarentur in eo;21 annis decem et octo, sicque infirmitas fuit ei magis inolita difficiliusque curabilis ex sua natura, juxta illud Ovidii,

Sero medicina paratur, Quum mala per longas invaluere moras; quamvis omnipotentiæ Christi nil esset difficile. Et erat inclinata, hoc est vultu et corpore versus terram depressa et incurvata instar brutorum, contra naturalem hominis figuram et situm: cui competit caput habere erectum, quoniam congruit ei cœlestia quærere et terrena transcendere, supernorum intuitu et amore; nec omnino poterat sursum respicere, tanquam ita contracta.

Quam quum vidisset Jesus corporali intuitu, imo potius miserationis affectu, vocavit ad se. Poterat utique a se corporaliter distantem curare, sed vocavit eam ad se ut cunctis pateret miraculum ad Dei honorem, et hominum ædificationem. Et ait illi: Mulier, dimissa es ab infirmitate tua, hoc est, me jubente, hæc tua indispositio in instanti fugatur et desinit, quia meum dixisse, fecisse est, et virtuti immensæ competit agere in instanti, quum nil ei queat resistere. Christus autem secundum quod Deus, omnipotens est, et immensus in omni perfectione, sanctitate et gloria. Et imposuit illi manus: non quia sine tactu hujusmodi non potuerit eam sanare; sed ad insinuandum quod corpus suum fuit divinitatis suæ instrumentum, potentia plenum; et item ad ostendendum benevolentiam, caritatem et humilitatem suam ad pauperes et infirmos. Et confestim erecta est corpore, et ad naturalem situm reducta est. In quo patet, quam imperialiter Christus egit miracula. Et sicut feminam istam non rogatus curavit, socrum autem Petri rogatus:22 ita interdum gratiæ dona largitur antequam invocetur, ut patet in Pauli conversione;23 interdum vult invocari. Et glorificabat Deum, id est, mulier hæc Deo gratias retulit, ejusque potestatem cognovit, confessa est et exaltavit corde, verbo et opere, pro tam gratiosa sua curatione. Et quamvis fortasse nondum tunc noverit quod ille qui eam sic vocavit, tetigit et sanavit, consisteret Deus, non tamen fuit ambigua, quin potestate eam curasset supernaturali atque divina: ideo Deo specialiter gratias dixit, nec dubium quin et Christo tanquam homini sancto.

Juxta intelligentiam spiritualem, per feminam inclinatam intelligi potest quæcumque anima seu persona carnalibus vitiis implicata, quam Deo juste permittente diabolus diu intus ligavit vinculis peccatorum, juxta illud Proverbiorum:24 Iniquitates suæ capient impium, et funibus peccatorum suorum constringetur. Talis igitur anima a diabolo vincta, ita efficitur debilis, spiritualiterque infirma, ut hostibus suæ salutis nequaquam resistat, sed in omni pene tentatione succumbat, atque quotidie frequentissime vulneretur, divina transgrediendo præcepta, ac mortalia incidendo peccata. Itaque, toto affectu terrenis immersa, sursum non valet respicere, Deum sinceriter contemplando, ejus judicia contuendo, et quæ ad salutem suam pertinent ponderando: quemadmodum in Daniele de luxuriosis presbyteris legitur, quod everterunt oculos suos, ut non adspicerent cœlum, neque recordarentur judiciorum justorum.25 Talem autem animam Christus interdum misericordissime adspicit, prævenit, et per inspirationem internam, per directionem angelicam, per exhortationem humanam, seu alio modo, ad se vocat, videlicet ad conversionem mentalem, pœnitentiamque condignam; et paulo post infundit ei fiduciam de remissione peccatorum suorum. Manum quoque imponit, hoc est, suum ei impendit auxilium, ita quod subito ad divinorum meditationem atque amorem erigitur: sicque cognoscens in quantis fuit periculis, erroribus et peccatis, Deo totis regratiatur præcordiis; et tanto ferventius ei obsequitur, quo majorem ab ipso misericordiam est sortita.

Denique Christus in corporali hujus feminæ curatione quinque effecit, quæ in spirituali impiorum curatione spiritualiter agit. Etenim feminam illam vidit, vocavit, sanavit, tetigit, et erexit. Similiter peccatorem spiritualiter curaturus, primo videt eum oculis suæ clementiæ, sicut vidit Matthæum in telonio sedentem. Secundo, vocat per inspirationem internam, juxta illud Job: Vocabis me, et ego respondebo tibi; in Apocalypsi quoque, Ego sto ad ostium et pulso. Tertio, sanat per peccatorum remissionem, quemadmodum per Isaiam loquitur: Ego sum qui deleo iniquitates tuas. Unde per Jeremiam petitur: Sana me, Domine, et sanabor. Atque in Psalmo: Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas. Quarto, tangit per virtutum infusionem, et per excitationem mentis ad satisfactionem, seu opera quælibet bona, secundum illud Regum: Abiit cum eo pars exercitus, quorum tetigerat Deus corda. Quinto, erigit ad cœlestia per æternorum contemplationem, fervidumque amorem, prout apud Isaiam scribitur: Dominus erigit mihi aurem, ut audiam eum quasi magistrum.

Respondens autem archisynagogus. Respondit autem non ad alicujus interrogationem, quia interrogatus non legitur, sed ad miraculosum opus Christi apte se loqui putavit aut finxit. Porro archisynagogus est nomen officii, non personæ, quia principem synagogæ designat. Indignans quia sabbato curasset Jesus hominem, hoc est feminam istam. In quo patet indiscretio, ignorantia et falsa justitia, imo et invidia ejus: indiscretio, quia zelum legis habuit, sed non secundum scientiam; ignorantia, quia præceptum de observantia sabbati non intellexit; falsa justitia, quia indignatus est Christo (vera enim justitia habet compassionem, falsa dedignationem, secundum Gregorium); invidia, quia ut ait Chrysostomus, non indignabatur ob sabbati violationem, sed propter Christi glorificationem. Hinc infra vocatur hypocrita, quia finxit se de sabbati violatione turbari, quum torqueretur invidia. Dicebat turbæ: Sex dies sunt in hebdomada, in quibus operari oportet, hoc est, licet et expedit: sicut Deus sex diebus omnia fecit, septimo autem die quievit, in cujus memoriam jussit septimum diem seu sabbatum celebrari.26 In his ergo sex diebus venite, et curamini, qui estis infirmi, et non in die sabbati, ne prævaricemini divinum præceptum.

Subinde Salvator archisynagogum redarguit, ostendens quod ille magis contra sabbatum fecit quam ipse, et quod præceptum de sabbati observatione non intellexit, quia non quæcumque opera Deus sabbato fieri prohibuit, alioqui non licuisset sabbato comedere, bibere, loqui, cibaria scindere, potum effundere. Servilia ergo opera fuerunt illo die illicita, non opera caritatis, pietatis, et necessitatis. Hinc ait Ambrosius: Deus septimo die ab operibus mundi quievit, non ab omni operatione, quum sempiterna et jugis sit operatio ejus, sicut Filius ait, Pater meus usque modo operatur, et ego operor:27 ut ad similitudinem Dei sæcularia nostra opera, non religiosa, cessarent.

Respondens ad illum Dominus, dixit. Archisynagogus ausus non fuit Christum directe arguere, sed populum alloquendo, quasi indirecte redarguit eum. Sed Christus Dei injuriam non sustinens, nec populi deceptionem ferens, apertissime redarguit archisynagogum et ejus fautores. Hypocrita, qui justum te simulas, quum plenus sis vitiis, unusquisque vestrum in sabbato non solvit, propria manu, vel per ministrantem, bovem suum aut asinum, et ducit adaquare? quasi dicat: Imo hoc facitis, quum tamen hoc sit opus magis manuale, quam infirmum verbo curare, aut manu contingere. Hanc autem filiam Abrahæ, tam carnis propagatione, quam fidei ac virtutum imitatione, quam alligavit, hoc est, vinculo infirmitatis constrinxit, Satanas, ecce decem et octo annis, non oportebat solvi a vinculo isto die sabbati? quasi dicat: Utique expediebat, tum quia

17

Joann. xxI, 25.

Luc. v, 23.

Matth. xxI, 16; Ps. viii, 3.

Matth. xxI, 42; Ps. cxvii, 22.

Luc. vii, 41.

Joann. v, 33.

Matth. xxii, 20.

Marc. xi, 30. homo nobilior est jumento, tum quia indigentia feminæ hujus major fuit quam jumentorum in sabbato, tum quia alligatio ista miserabilior fuit.

Et quum hæc diceret, erubescebant omnes adversarii ejus: quia clarissime eos convicit, et derisione dignos monstravit. Et omnis populus, hoc est populares et simplices: nam adversarii erant Scribæ et Pharisæi, humanæ gloriæ cupidi, ideo Christi honorationem ferre non poterant; gaudebat in universis quæ gloriose fiebant ab eo, hoc est in præclarissimis Christi miraculis, quæ ipse potentissime atque promptissime fecit: ita quod summa numerum superavit, juxta illud Joannis evangelistæ: Multa alia fecit Jesus: quæ si scribantur per singula, nec ipsum mundum arbitror posse capere eos qui scribendi sunt libros. Naturale equidem est menti humanæ, in tam supernaturalibus atque insolitis delectari, eo quod naturaliter scire et in cognoscendo proficere optet: unde et nova placent.

Denique Christus adversarios suos variis modis convicit: Primo, per operationem miraculorum, sicut quum dixit: Quid est facilius dicere, Dimittuntur tibi peccata, an dicere, Surge et ambula? Secundo, per allegationem Scripturarum, sicut quum allegavit illud ex Psalmo, Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos; item, Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, etc. Tertio, per propositionem parabolarum, ut quum dixit ad Pharisæum: Duo debitores erant, etc. Quarto, efficacia testimoniorum, sicut quum dixit Judæis: Vos misistis ad Joannem, etc. Quinto, subtilitate quæstionum, ut quum interrogavit Judæos: Cujus est imago hæc et superscriptio? Itemque: Baptismus Joannis de cœlo erat, an ex hominibus? Sexto, exhibitione exemplorum, sicut hoc loco.

Postremo, quia Judæi Christum frequenter de sabbati transgressione reprehenderunt, ideo multipliciter se excusat et illos convincit: Primo, ex hominis dignitate, ut quum ait apud Marcum: Sabbatum factum est propter hominem, non homo propter sabbatum. Secundo, ex sua majestate, ut quum ait in Matthæo: Dominus est Filius hominis etiam sabbati. Tertio, ex legis auctoritate, dum ait: Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysis, etc. Quarto, ex sacerdotum operatione, quoniam sacerdotes sabbatum violabant, nec tamen se reos putabant, prout in Matthæo allegat. Quinto, ex eorum cupiditate et perversitate, quoniam curam pecorum sanationi hominum præferebant. Sexto, ex operis qualitate, quoniam solvere hominem a vinculo Satanæ, opus est caritatis. Et hi duo modi in præsenti loco tanguntur.

Præterea, confutatis incredulis, subditur instructio credentium, qui in Christi operibus gloriabantur. Dicebat ergo Jesus ad turbas: Cui simile est regnum Dei? et cui simile esse existimabo illud? Primo interrogat, et interrogationem sub aliis verbis resumit, ut attentos redderet auditores, et materiæ proponendæ excellentiam declararet. Deinde respondet: Simile est grano sinapis, etc.

Regnum Dei seu regnum cœlorum, in Scripturis multipliciter sumitur: primo, pro Ecclesia militanti; secundo, pro Ecclesia triumphanti; tertio, pro æterna felicitate, seu præmio Beatorum; quarto, pro cœlesti mansione eorum, puta pro cœlo empyreo; quinto, pro activo regimine Dei; sexto, pro negotio quod in militanti Ecclesia agitur; septimo, pro statu Ecclesiæ militantis; octavo, pro virtute et gratia Ecclesiæ militantis, per quas ad Ecclesiam triumphantem perducitur; nono, pro sacra Scriptura; decimo, pro ipso Domino Salvatore, secundum Hieronymum. Itaque regnum Dei hic accipi potest, primo, sexto, septimo, octavo, nono et decimo modis. Quum enim Christus hæc dixit, primitiva Ecclesia militans, scilicet plebs credens in ipsum, instar grani sinapis parva fuit. Unde superius vocavit eam gregem pusillum. Rursum, prædicationis negotium,

Marc. ii, 27.

Matth. xii, 8.

Joann. vii, 23.

Matth. xii, 5.

18

19

Luc. xii, 32. quod tunc in plebe hac agebatur a Christo, in loco agebatur angusto, et in parvo terræ angulo fuit, comparatione orbis terrarum. Præterea, status hujus Ecclesiæ, et virtus ac gratia ejus, tunc modici erant, præsertim extensive loquendo, quia adhuc pauci credebant; et ipsi quoque Apostoli adhuc rudes tunc erant, valdeque imperfecti. Similiter Scriptura divina tunc nondum fuit multiplicata per mundum, ut postmodum per Apostolorum prædicationem. Sed et ipse Christus tunc adhuc parvus fuit in cordibus Judæorum, quia modice reputabatur ab eis. Unde Joannes Baptista prædixit: Illum oportet crescere, me autem minui.28

Itaque, Simile est regnum Dei grano sinapis, quod primo permodicum est, quod acceptum homo misit in hortum suum; et crevit, et factum est in arborem magnam; et volucres cœli requieverunt in ramis ejus. Pariformiter primitivam Ecclesiam militantem misit Deus in hortum suum, hoc est in templum Jerusalem, quod fuit locus cultus divini et habitaculum Dei, in quo Apostoli, suscepto Spiritu Sancto, post Christi ascensionem primo orsi sunt prædicare evangelicam legem.29 Quotidie quoque unanimiter fuerunt in templo et porticu Salomonis, prout in Actibus Apostolorum habetur. Deinde Ecclesia crevit mirabiliter omni die, velut in arborem magnam, quia per totum mundum diffusa est, et plena fuit fructibus bonis: ita quod volucres cœli, hoc est viri contemplativi, ac spirituales doctores, atque prælati, requieverunt in ramis ejus, id est sub protectione et umbra, documentis et gratia Apostolorum, qui fuerunt velut rami Ecclesiæ, per climata mundi hinc inde extenti. Vel rami Ecclesiæ, sunt potestas ejus spiritualis ac sæcularis.

Quemadmodum autem dictum est de incremento Ecclesiæ, ita de incremento evangelicæ prædicationis et ecclesiastici status, itemque virtutis et gratiæ primitivæ Ecclesiæ, est dicendum: quia hæc omnia, primo in Jerusalem et Judæa, quasi in loco angusto fuerunt; deinde per quatuor mundi plagas diffusa sunt. Fueruntque ista plantata in horto Dei, hoc est in ipsa Ecclesia seu corde credentium. Unde Sponsa in Canticis ait:30 Veniat dilectus meus in hortum suum. Insuper Scriptura sacra, primo paucis cognita et concessa, per discipulorum Christi prædicationem toti mundo est communicata: in cujus ramis, hoc est variis expositionibus, præfatæ volucres cœli quiescunt, divinis vacando. Postremo, Christus primo inter Judæos modice reputatus, imo vilipensus, reprobatus et crucifixus, per Apostolorum prædicationem ac signa toti mundo innotuit; atque in cordibus electorum sic crevit, quod agnitus est, honoratus ac adoratus ut verus Deus, sicque in ejus ramis, hoc est potestatibus, defensionibus et gratiis, requieverunt fideles. Unde apud Danielem designatus est Christus per lapidem abscissum de monte absque manibus:31 qui lapis factus est mons magnus, implevitque totam terram. Sed et Christum misit Pater in hortum suum, hoc est in Ecclesiam, et primo ad Synagogam.

Et iterum dixit: Cui simile æstimabo regnum Dei? De quo jam dictum est. Simile est fermento, quod acceptum mulier abscondit, hoc est miscuit, in farinæ sata tria, id est in tres mensuras farinæ aqua adspersæ. Satum enim, secundum Bedam, est mensura juxta morem provinciæ Palæstinæ, unum et dimidium modium capiens. Donec fermentaretur totum, hoc est, tota massa a fermento virtutem acciperet, ut esset apta materia panis. Simili modo, sacra Scriptura seu Christus, vel fides et caritas ejus, seu prædicatio evangelica, tanquam virtuosum optimumque fermentum; a muliere, hoc est ab increata Sapientia, tanquam a causa principali, et ab apostolica congregatione, tanquam a causa secundaria instrumentali, seu ministerio illibatæ carnis Christi; commixta est congregationi fidelium, seu credentium cordi infusa; tanquam in tria sata, propter summæ Trinitatis mysterium, vel propter tres status servorum Dei, scilicet incipientium, proficientium, et perfectorum, vel propter statum conjugatorum, continentium, et virginum; donec fermentaretur totum, hoc est, quousque universum mysticum corpus Christi, quod est universa Ecclesia electorum fidelium, Christo incorporaretur, ejusque fide, caritate et gratia formaretur, et per sacram Scripturam instrueretur, et tantam a Christo virtutem acciperet, ut de ea Apostolus fateatur : Unus panis et unum corpus, multi sumus.32 Itaque fermentum hoc loco in bono accipitur. Alibi vero in malo accipitur, ut quum Apostolus ait : Modicum fermentum totam massam corrumpit;33 et quum in Osee legitur, Quievit civitas paululum a commixtione, donec fermentaretur totum.34

Footnotes

  1. Ps. cxxii, 2. ↩

  2. Matth. i, 25. ↩

  3. Deut. vii, 6. ↩

  4. Baruch III, 38. ↩

  5. Joann. I, 11. ↩

  6. Act. IV, 32. ↩

  7. Ps. LXXIX, 9. ↩

  8. Osee x, 1. ↩

  9. Is. v, 7. ↩

  10. Judæ 5. ↩

  11. Judic. II, 7. ↩

  12. Ps. XIII, 2. ↩

  13. Dan. IX, 26. ↩

  14. Jer. XV, 1. ↩

  15. Ps. LXVIII, 26. ↩

  16. Jer. XXXII, 31. ↩

  17. Rom. IX, 2-4. ↩

  18. Act. IX. 2; XIII, 5, 14; XIV, 1; etc. ↩

  19. I Reg. XVI, 14; XVIII, 10; XIX, 9. ↩

  20. Job II, 7. ↩

  21. Joann. IX, 3. ↩

  22. Luc. IV, 38, 39. ↩

  23. Act. IX, 3 et seq. ↩

  24. Prov. V, 22. ↩

  25. Dan. XIII, 9. ↩

  26. Gen. 1; 2, 1-3. ↩

  27. Joann. v, 17. ↩

  28. Joann. III, 30. ↩

  29. Act. II, 46; v, 12. ↩

  30. Cant. V, 1. ↩

  31. Dan. II, 34, 35. ↩

  32. 1 Cor. x, 17. ↩

  33. 1 Cor. v, 6. ↩

  34. Osee vii, 4. ↩

Chapter 36 of 51