Articulus 36
PROSECUTIO EXPOSITIONIS HUJUS CAPITULI TERTIIDECIMI, AB EO LOCO QUO DICITUR : ET IBAT PER CIVITATES ET CASTELLA, DOCENS.
QUONIAM Christus jam de evangelicæ prædicationis ac fidei multiplicatione figuraliter est locutus, consequenter facto verba sua verificat. Et ibat Jesus cum discipulis suis per civitates et castella Galilææ atque Judææ, docens tam urbanos quam villanos, tanquam personarum acceptor non exsistens, sed omnes tam parvos quam magnos, tam doctos quam idiotas, quantum in se fuit, ad salutem inducens; et iter faciens in Jerusalem, hoc est, ad locum suæ passionis propinquans, et genus humanum liberare desiderans, sicut jam ante testatus est :1 Baptismo habeo baptizari, et quomodo coarctor donec perficiatur ?
Ait autem illi quidam : Domine, si pauci sunt qui salvantur ? Hoc ideo interrogavit, quia audivit Christum de cœlesti regno plurima prædicare, documentaque ardua tradere pro acquirenda salute. Ipse autem dixit ad illos. Unus quæsivit, sed Christus ad omnes qui aderant, dirigit responsionem, quoniam quæstionis solutio ad omnes spectavit : et forte iste unus ex aliorum interrogavit instinctu. Contendite, id est, cum lite et pugna contra dæmones et peccata, contra mundum et propriam carnem, irrefrenatamque propriam voluntatem, satagite, intrare, hoc est ad æternam beatitudinem proficisci per interiores exterioresque actus virtutum, per angustam portam, id est per vitam pœnitentialem, per indesinentem cordis custodiam, per conversationem timoratam; vel per Christum, ejus sequendo vestigia, qui ait : Ego sum ostium; itemque :2 Ego sum via, etc. Porro, Christum sequi et per ipsum intrare, est adversa æquanimiter ferre, bona pro malis rependere, inimicos diligere, malle mori quam viam virtutis et æquitatis deserere.3 Hinc Paulus testatur :4 Omnes qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patientur; et Joannes : Qui se dicit in Christo manere, debet sicut ille ambulavit, et ipse ambulare.5 Hæc est porta angusta, de qua apud Matthæum apertius loquitur Christus : Intrate, inquiens, per angustam portam, quia lata porta et spatiosa via est quæ ducit ad perditionem, et multi intrant per eam.6 Quam angusta porta et arcta via quæ ducit ad vitam, et pauci inveniunt eam !
Sed videtur his obviare, quod in Matthæo dicit Salvator :7 Jugum meum suave est et onus meum leve. Et respondendum, quod eadem via, est imperfectis ac incipientibus arcta, laboriosa, dura sive amara; proficientibus vero dulcescit, et perfectis, puta ardenter amantibus, levis est, suavis atque amœna: quia gustarunt quam dulcis est Deus, et quanta sit delectatio mente tranquilla Deo vacare, virtutibus occupari; habentque passiones reformatas, et vitia de facili vincunt. Denique, si sæpe corporaliter affligantur sustinendo adversa, mente tamen consolantur et gaudent in Domino, quemadmodum Jacobus in suæ epistolæ monet exordio: Omne gaudium existimate, fratres, quum in diversas tentationes incideritis. Nam et quælibet virtus, quanto perfectius alicui inest, tanto majorem habet delectationem suæ operationi adjunctam. Hinc in Proverbiis Sapientia loquitur: Ducam te per semitas æquitatis, quas quum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui. Unde Hieronymus: Virtutes duræ sunt incipienti, molles proficienti, suaves pervenienti. Et Augustinus: Semitæ æquitatis dum inchoantur, arctæ videntur et angustæ, dum autem perfectum accipiunt, spaciosæ videntur et latæ.
Verumtamen, quamvis perfectis seu fortiter proficientibus suave sit et jucundum psalmis orationibusque vacare, contemplationi intendere, ceteris quoque spiritualibus exercitiis inhærere; nihilo minus difficultas et labor eis contingunt in refrenatione cordis ab omni evagatione, in venialium peccatorum evitatione, in quotidianorum defectuum deploratione ac castigatione, in multiplici quoque afflictione seu compassione, qua propter aliorum peccata et ruinam ecclesiastici status, intimo afficiuntur dolore. Nam et Paulus testatus est: Supra modum gravati sumus, ita ut tæderet nos vivere.8 Sed et abbas Agathon dixit: Non est labor sicut orare Deum, videlicet propter difficultatem vitandi omnem animi evagationem, tempore orationis præcipue devitandam. Interdum quoque viris bonis spiritualis consolatio, alacritas cordis, fiduciæ gaudium, ad tempus dispensative divinitus subtrahuntur: tuncque dura sunt eis, quæ ante cum lætitia gerebantur.
Postremo, si quis velit clarius scire quid sit dicere, Arcta est via salutis, advertat illud Apostoli: Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis;9 et denuo, Cum metu, inquit, et tremore ac timore vestram salutem operamini.10 Sed, heu! multi sunt jam nomine tenus christiani, qui abjecto Christi præcepto ac documento, contendunt quomodo abundent divitiis, et (quod periculosissimum est) quomodo pluribus beneficiis adeptis, lautam et carnalem vitam deducant, quomodo ad ecclesiasticas dignitates, ad prælationes, ad majoritatem pertingant, ut honorentur.
Itaque, Contendite intrare per portam angustam, quia multi, dico vobis, quærent intrare regnum cœleste, et non poterunt, quia non efficaciter quæsierunt, nec fervide optaverunt, sed pigre et negligenter, aut nimis tarde, quemadmodum virgines fatuæ.11 Sunt igitur quamplures fidem informem ac servilem timorem habentes, qui frequenter abhorrent pœnas inferni, se cogitant morituros, divinum formidant judicium, cupiuntque beatitudinem æternalem; sed carnali amore, sæcularique vanitate seu ambitione, et feminea quadam mollitie, retrahuntur a via salutis, a bono proposito aut incepto; sed et difficultas incedendi per viam arctam eos deterret, nec fiduciam sumunt in Domino, ideo miseri miserabiliter irreparabiliterque dispereunt.
Quum autem intraverit paterfamilias, hoc est, dum Christus omnium fidelium princeps et Dominus, completo finali judicio, cum universis electis cœlestem paradisum seu cœlum empyreum ingressus fuerit, secundum naturam assumptam locum mutando, qui secundum divinitatem suam incircumscriptibilis invariabilisque consistit, et clauserit ostium, hoc est aditum regni cœlestis, ita quod pœnitentiæ et precum locus non erit, quia finita erit tunc via, id est præsens vita: qua durante durat tempus promerendi ac demerendi, et qua finem sumente, finitur hujusinfinita.121314 Secundum quod in fletu corporali consideratur, est oculorum et capitis turbatio et obnubilatio: quod erit in illis.
Quum videritis Abraham et Isaac et Jacob et omnes Prophetas, qui Spiritu Sancto eos, non solum per gratiam gratis datam, qualis est gratia prophetiæ, sed etiam per gratiam gratum facientem, inhabitante, locuti sunt, in regno Dei quiescentes. — Circa quod quæritur, quomodo reprobi electos visuri sint tunc in regno Dei, quum secundum Gregorium, post diem judicii, damnati non amplius sint visuri electos in regno cœlesti. Et respondendum, quod reprobi ad suæ calamitatis augmentum, videbunt electos, lata sententia, in cœlos conscendere, sicque facta illa ascensione, videbunt, hoc est, certissime scient, eos esse in regno cœlesti. — Denique Christus specialiter nominat hos tres Patriarchas, propter præcipuam eorum sanctitatem, et quoniam Deus in veteri Testamento specialiter se vocavit Deum eorum, juxta illud Exodi: Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob: hoc nomen mihi est in æternum.15 Item, quia ad hos specialiter facta est promissio, imo et eadem promissio de Christo et Salvatore facta per ipsum. Abrahæ enim locutus est Dominus in Genesi:16 Benedicentur in semine tuo omnes gentes, hoc est in Christo, sicut ad Galatas exponit Apostolus.17 Porro, ad Isaac locutus est Dominus: Benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ.18 Ad Jacob quoque locutus est Deus:19 Benedicentur in semine tuo cunctæ tribus terræ. Unde quod aliqui dicunt ad Abraham et ad David tantummodo factam esse repromissionem, sane intelligendum est.
Vos autem videbitis per experientiam expelli foras, hoc est, excludi a regno atque collegio electorum: secundum illud Matthæi, Inutilem servum projicite in tenebras exteriores;20 et in Apocalypsi: Foris canes, et venefici, et impudici, et idolis servientes, et omnis qui amat et facit mendacium.21
Et venient electi ab oriente, et occidente, et aquilone, et austro, hoc est non solum ex Judæa, sed a quatuor plagis seu partibus terræ, et accumbent, id est, feliciter reficientur ac requiescent, in regno Dei: quia jam de omnibus mundi partibus, non Judæi dumtaxat, sed et innumerabiles gentilium sunt conversi ad Christum per fidem ac gratiam: qui sicut nunc requiescunt in regno Ecclesiæ militantis, hoc est in ipsa Ecclesia peregrinante ac viatrice, ita post finale judicium, æternaliter ac beatissime conquiescent in Ecclesia triumphanti. Hinc apud Matthæum loquitur Christus de semetipso: Mittet angelos suos cum tuba et voce magna, et congregabit electos a quatuor ventis, et accumbent in regno Dei.2223 Ad quod applicari potest quod magnus ille Isaias propheta prædixit: Ecce isti de longe venient, et ecce illi ab aquilone et mari, et isti de terra australi.24
Moraliter, per orientem designatur ortus nativitatis; per occidentem, occasus seu interitus mortis; per aquilonem, qui est ventus durissimus, duritia adversitatis; per austrum, qui est calidissimus ventus, favor et lenitas prosperitatis. Itaque spiritualiter ab oriente veniunt, qui consideratione suæ originis convertuntur, pensantes illud Job:25 Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis. Ab aquilone veniunt, qui mortis memoria, judicii metu, inferni formidine convertuntur, pensantes illud Apostoli:26 Horrendum est incidere in manus Dei viventis. Ab aquilone veniunt, qui necessitate urgente, vel adversitate monente, compunguntur, et redeunt ad salutem: de quibus ait Salvator, Compelle intrare.27 De quibus Isaias asserit: Domine, in angustia requisierunt te, in tribulatione murmuris doctrina tua eis.28 In quibus impletur quod per Osee loquitur Dominus: Ecce sepiam viam tuam spinis, et sepiam eam maceria; et quæret amatores suos, et non inveniet, et dicet: Vadam et revertar ad virum meum priorem, quia bene mihi erat tunc magis quam modi tempus;293031 et incipietis foris stare, id est ab electis loco ac præmio segregari, cum quibus in hac vita corporaliter mixti fuistis, et pulsare ostium, id est ingressum deposcere, seu Christum qui ostium est precari, dicentes: Domine, aperi nobis januam gloriæ, nosque exaudi. Et respondens Christus Dominus, dicet vobis verbo oris seu facto: Nescio vos per approbationem unde sitis, hoc est, de numero electorum, de sorte justorum, vos esse non fateor. Est autem duplex notitia, scilicet approbationis, et simplicis intelligentiæ seu visionis. De prima ergo notitia jam sermo: secundum quam Deus non novit nisi justos, et ea quæ sunt virtutis et gratiæ. Sic quoque de homine veraci dicitur, quod nescit mentiri. Loquendo autem de notitia simplicis visionis, Deus scit bona et mala, secundum illud Job: Ipse novit hominum vanitatem, et videns iniquitatem, nonne considerat? Rursusque: Ipse novit decipientem, et eum qui decipitur.32
26 Tunc incipietis dicere, hoc est, dicere optabitis, vel corde dicetis; vel si possetis, diceretis: Manducavimus coram te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti. Hoc primo exponitur de Judæis illius temporis, inter quos Christus corporaliter conversabatur: qui coram ipso, et cum ipso sæpe cibum et potum sumpserunt; et in eorum prædicavit viis, synagogis et locis. Potest quoque exponi communiter de Judæis, qui secundum legem, certis temporibus, in templo de victimis suis et oblationibus comederunt: in quorum plateis et synagogis Christus per doctores veteris Testamenti dicitur docuisse. Spiritualiter vero, de Christianis exponitur qui corpus et sanguinem Christi indigne participant: propter quod damnationem incurrunt majorem. In quorum etiam plateis, viis, ecclesiis, Christus per suos ministros quotidie docet: imo et in plateis animarum eorum, hoc est in lata capacitate intellectus ipsorum, per inspirationem internam, atque angelicam directionem, spiritualiter docet ac loquitur; sed ipsi advertere ac parere recusant.
27 Et dicet vobis: Nescio vos unde sitis: sicut expositum est. Unde ad Judæos olim electos Deus ait per Amos prophetam: Tantummodo vos cognovi ex omnibus populis. Discedite a me, omnes operarii iniquitatis, id est, qui in peccatis mortalibus deprehensi estis, nec finaliter pœnituistis. Hoc est quod in Matthæo loquitur eis Christus: Ite, maledicti, in ignem æternum. Ideo dicit Psalmista: Neque habitabit juxta te malignus, neque permanebunt injusti ante oculos tuos; et vice versa de electis decantat, Verumtamen justi confitebuntur nomini tuo, et habitabunt recti cum vultu tuo.
28 Ibi, videlicet in inferno, erit fletus et stridor dentium. Fletus ibi erit ex diversis generibus infernalium tormentorum: etenim, Ignis, sulfur, spiritus procellarum, pars calicis eorum, id est, pars sunt supplicii damnatorum. Stridor vero ibi specialiter erit ex vehementissimo frigore, juxta illud Job: Ab aquis nivium transiet ad calorem nimium. Ex indignatione quoque, impatientia, et furore poterit stridor eis inesse, juxta illud Psalmistæ: Peccator videbit et irascetur, dentibus suis fremet et tabescet. Quemadmodum enim, secundum divinum Dionysium, in Divinis nominibus, sunt in dæmonibus phantasmata proterva, amens furor, et irrationabilis concupiscentia; sic et de cunctis dici potest damnatis. Unde Deum benedictum incessanter blasphemare dicuntur.
D — Præterea quæritur, an fletus ille damnatorum post resurrectionem erit corporalis. Ad quod respondent doctores, quod duplex est fletus, utpote: spiritualis, qui est intensus dolor interior, quem certum est esse in tartaris. Alius est fletus corporalis, in quo duo considerantur. Primum est resolutio lacrimarum: quæ in damnatis non erit, quoniam cessante motu cœli, generatio corruptioque cessabunt; et item, quum damnatio illa sit æternaliter duratura, esset et lacrimarum resolutio
Amos iii, 2.
Matth. xxv, 41.
Ps. v, 6.
Ps. cxxxix, 14.
Ps. x, 7.
Job xxiv, 19.
Ps. cxi, 10. nunc. Ab austro veniunt, qui arridentibus sibi prosperis, nihilo minus Deo inhærent, in talibus Deo gratias referentes, et magis offendere metuentes, sicut B. Petrus hortatur : Gratias agite Deo, qui vos vocavit in admirabile lumen suum.33 Hinc insuper constat, quod moraliter fando, ab oriente veniunt nobiles, ab occidente ignobiles, ab austro divites, ab aquilone pauperes : et de his omnibus aliqui salvabuntur. Ad quod illud Ezechielis coaptatur : A quatuor ventis cœli veni, spiritus, insuffla super interfectos istos, et reviviscant.34
Et ecce sunt novissimi, qui erant primi, hoc est, Judæi, qui ante gentiles fuerunt ad Christi fidem admoniti, propter suam incredulitatem sunt facti extremi et ultimi, id est conversis gentilibus postponendi; et sunt primi, qui erant novissimi, hoc est, gentiles conversi incredulos præcesserunt Judæos, qui ante gentiles fuerunt vocati. Interdum quoque contingit quod primi, id est in gratia atque virtutibus perfectiores, fiunt novissimi, id est pejores, quia paulatim tepescunt, quemadmodum in Apocalypsi Deus cuidam improperat : Habeo adversum te, quod caritatem tuam primam reliquisti.35 Augustinus quoque : Vidi, inquit, cedros Libani cecidisse. Ideo monet Apostolus : Qui stat, videat ne cadat.36 Fiunt etiam primi, qui erant novissimi, dum homines vitiosi pœnitendo crescunt in viros virtutum : in quibus impletur illud Apostoli, Ubi abundavit delictum, superabundat et gratia.37 Postremo, Primi, hoc est magni et inclyti in sæculo isto, sunt in futuro sæculo, quando damnantur, novissimi; et qui hic reputantur novissimi, id est viles et despecti, in futuro fiunt primi, dum humiles in cœlestibus exaltantur : nam ut Paulus fatetur, Quæ stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes, et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia.38
In ipsa die, qua Christus verba statim præhabita dixit, accesserunt quidam Pharisæorum, dicentes illi : Exi de terra hac Galilææ, et vade hinc, scilicet extra territorium potestatis Herodis, quia Herodes vult te occidere. Quod de Herode Antipa filio Herodis Ascalonitæ, qui occidit infantes, est intelligendum.39 Porro, secundum Cyrillum, Pharisæi hi ista malo zelo locuti sunt, tanquam provocati contra Christum propter verba ipsius, quibus gentiles Judæis præposuit. Alii quidam existimant, quod forte aliqui eorum bono zelo dixerunt ista. Cur autem Herodes quæsierit Christum occidere, aliqui opinantur quod ideo : quoniam audiebat tot millia sequi Christum, suspicabatur ne forte a Christo tanquam a Galilæo concitaretur seditio contra regnum suum. Vel forte finxerunt istud, ut Christum terrerent et effugarent.
Et ait illis : Ite, dicite vulpi illi, hoc est callido et doloso Herodi. Vulpes quippe, secundum Bedam, est animal fraude plenum, in foveis ad insidiandum latens, odore fœtens, et nunquam itinere recto incedens. Sic princeps iniquus, est animal per vitam bestialem, dolosus per calliditatem, in foveis latens, hoc est simulatione et duplicitate suam pravitatem abscondens, atque insidians per excogitatam versutiam, fœtens per malam famam, curve incedens per conversationem injustam. Simili modo Deus per Isaiam nominavit Achaz vulpem. Ecce ejicio dæmonia, et sanitates perficio, hoc est, languidos curo, hodie et cras, id est, nunc et tempore opportuno, quousque in corpore hic subsisto. Cras enim in Scripturis accipitur pro tempore propinquo, sicut in Genesi Jacob effatur : Cras respondebit mihi justitia mea.40 Et tertia die consummor, hoc est, statim post tempus præfatum occidar, et implebuntur quæ de me prædixerunt Prophetæ.
Verumtamen oportet me, hoc est, ad hominum salutem expedit, et me decet, seu etiam necessitate conditionata necesse est, ut præordinatio divina et prophetiæ de mea passione impleantur in me, hodie, et cras, et sequenti die, hoc est per tempus aliquantulum jam currens citoque finiendum, sicut expositum est, ambulare, id est, in sæculo hoc conversari, et opera divina peragere, seu Jerusalem versus proficisci, quia non capit, hoc est, capacitatem seu congruentiam non habet, Prophetam perire, id est occidi, extra Jerusalem. Hoc per modum hyperbolicæ locutionis dictum videtur. Non enim omnes Prophetæ occisi, in Jerusalem sunt occisi, quum Jeremias in Ægypto, et Ezechiel in Chaldæa, et Amos in terra decem tribuum, legantur occisi. Sed ideo Christus, hoc dixit, quia communiter in Jerusalem talia contigerunt; et ibi innocentium sanguis frequenter ac copiose effusus est, quia ibidem reges iniqui, pontifices impii, Scribæ et Pharisæi malitiosi habitaverunt, qui a Prophetis increpari et instrui contempserunt. Sumitur autem hoc loco Jerusalem, non solum pro spatio infra mœnia comprehenso, sed pro urbe simul cum appendiciis et adjacentiis ejus, quum certum sit Christum extra muros Jerusalem crucifixum, secundum illud Apostoli Pauli : Jesus ut sanctificaret populum, extra portam passus est.41
Jerusalem, Jerusalem, id est, o plebs urbis illius : et repetitio nominis, est signum compassionis, vel seriositatis, et excitationis ad advertentiam diligentem; quæ occidis Prophetas, et lapidas eos qui mittuntur ad te, id est, sæpe hæc crimina perpetrasti, adhuc autem cito factura es talia. Nam Zachariam filium Joiadæ lapidaverunt, Isaiam serra diviserunt.42 Quoties volui (quasi dicat, Multoties volui) congregare filios tuos, hoc est pertinentes ad te, scilicet totum populum Judæorum, cujus metropolis fuit Jerusalem : quos Christus secundum suam divinitatem, diu ante suam incarnationem voluit per Moysen aliosque Sanctos veteris Testamenti, scilicet per judices et Prophetas ac Patriarchas, spiritualiter congregare sub sua gratiosa defensione, sub devoto cultu unius Dei, sub fide et caritate; quemadmodum avis nidum suum sub pennis, id est, sicut avis defendit et continet pullos suos in nido locatos sub propriis alis, ne a rapacibus avibus diripiantur, et noluisti taliter congregari, quia Deo et Sanctis ejus fuisti rebellis? Denique, si interdum populus ille bonis consensit, hoc raro fuit, et pro majori parte plebis ac temporis fuerunt perversi. Christus quoque antequam verba hæc protulit, sæpe in Jerusalem fuit, et quædam ibi miracula fecit, ac docuit : per quæ omnia voluit plebem illam convertere. Nec dubium quin et oravit frequenter pro ipsis. — Circa hoc quæritur : Quum divina voluntas sit omnipotens, cui nullus resistere potest, quomodo si Deus vult homines congregare, convertere et salvare, aliter accidere potest?43 Ad quod respondet Damascenus, quod voluntas Dei antecedens non semper impletur, quia non est voluntas absoluta et plena, sed voluntas Dei consequens semper impletur. De hoc alibi sæpe clarius scripsi.
Ecce relinquetur vobis, id est ad vestram confusionem, vestrarumque culparum vindictam, domus vestra, id est templum, vel urbs seu natio vestra, deserta. Quod factum est, quando Romani destruxerunt Jerusalem, et occiderunt, vendiderunt, ac disperserunt plurimos Judæorum, sicut frequenter jam dictum est, et ex Scripturis veteris Testamenti probatum. Nam Daniel dixit : Civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo ;44 et Psalmista, Fiat habitatio eorum deserta.45 Dico autem vobis, quia non videbitis me, donec veniat tempus quum dicetis : Benedictus qui venit in nomine Domini.46 Aliqui dicunt istud impletum in die Palmarum, quando pueri clamabant cum turbis :47 Hosanna, benedictus qui venit, etc. Verumtamen, secundum ordinem narrationis beatissimi evangelistæ Matthæi, Christus verba hæc protulit post facti illius exsecutionem, imo et post diem Palmarum. Similiter secundum B. Lucæ narrationem, Christus hæc dixit, quum esset in via Jerusalem versus, ante diem Palmarum ; et sicut ex evangelio S. Joannis probatur, Christus post hæc verba sæpe in Jerusalem fuit.48 Ideo istud exponitur de secundo ejus adventu, ut sit sensus: Dico vobis incredulis et ingratis, non videbitis me, hoc est, in vestra cæcitate relinquemini justo Dei judicio, propter vestras malitias, ita quod non agnoscetis me esse Christum Filium Dei, donec veniat quum dicetis, id est usque ad diem judicii, quando corporaliter videbitis et Christum esse scietis me quem confixistis, tuncque invite dicetis seu confitebimini, Benedictus qui venit in nomine Domini: quia in nomine Jesu Christi omne genu flectitur, cœlestium, terrestrium, et infernorum. Porro secundum Theophilum, Christus dicendo, Non me videbitis, non significat horam illam qua hæc dixit, sed tempus crucis: quasi dicat, Postquam crucifixeritis me, non amplius videbitis me, donec iterum veniam omnia judicaturus. Postremo, in Scripturis aliqua per anticipationem dicuntur; et Christus eadem verba sæpius potuit præ. dicare.
Footnotes
-
Luc. xii, 50. ↩
-
Joann. x, 9. ↩
-
Joann. xiv, 6. ↩
-
II Tim. iii, 12. ↩
-
I Joann. ii, 6. ↩
-
Matth. vii, 13, 14. ↩
-
Matth. xi, 30. ↩
-
II Cor. I, 8. ↩
-
Galat. v, 24. ↩
-
Philipp. II, 12. ↩
-
Matth. xxv, 10-12. ↩
-
Prov. IV, 11, 12. ↩
-
Jacob. I, 2. ↩
-
I Petr. II, 3. ↩
-
Exod. III, 6, 15. ↩
-
Gen. xxi, 18. ↩
-
Galat. III, 14, 16. ↩
-
Gen. xxvi, 4. ↩
-
Gen. xxviii, 14. ↩
-
Matth. xxv, 30. ↩
-
Apoc. xxii, 15. ↩
-
Matth. xxiv, 31. ↩
-
Matth. xxiv, 31. ↩
-
Is. xlix, 12. ↩
-
Job xiv, 1. ↩
-
Hebr. x, 31. ↩
-
Luc. xiv, 23. ↩
-
Is. xxvi, 16. ↩
-
Osee ii, 6, 7. ↩
-
Gen. xxii, 18. ↩
-
Osee ii, 6, 7. ↩
-
Matth. xii, 16. ↩
-
1 Petr. II, 9. ↩
-
Ezech. XXXVII, 9. ↩
-
Apoc. II, 4. ↩
-
1 Cor. X, 12. ↩
-
Rom. V, 20. ↩
-
1 Cor. I, 27. ↩
-
Matth. II, 16. ↩
-
Gen. XXX, 33. ↩
-
Hebr. xiii, 12. ↩
-
II Par. xxiv, 21, 22. ↩
-
Esther xiii, 9. ↩
-
Dan. ix, 26. ↩
-
Ps. lxviii, 26. ↩
-
Matth. xxiii, 37-39. ↩
-
Matth. xxi, 9. ↩
-
Joann. vii, 10; viii, 2; x, 22, 23. ↩
Chapter 37 of 51