Articulus 37
ELUCIDATIO CAPITULI QUARTIDECIMI: ET FACTUM EST, QUUM INTRARET IN DOMUM CUJUSDAM PRINCIPIS PHARISÆORUM.
CHRISTUS, qui venit in mundum hunc peccatores convertere, variis modis studuit eos trahere ad salutem. Unde et eis convesci dignatus est, ut perfectissima morum suorum honestate, ac sapientissima collocutione, ac aliis modis ipsos ad meliora alliceret, prout in hujus capituli fertur exordio. Et factum est, quum intraret Dominus Jesus, in domum cujusdam principis Pharisæorum sabbato manducare panem, forte invitatus ad prandium. Per panem autem in Scripturis intelligitur quilibet cibus, sicut per aquam quilibet potus: ut constat ex eo quod in libris Regum Eliseus loquitur regi Israel de Syriis: Pone panem et aquam coram eis, ut comedant et bibant. Moxque ibidem subjungitur: Et apposita est eis ciborum magna præparatio, et comederunt, et biberunt. Et ipsi Pharisæi observabant eum, quomodo in verbo aut facto possent reprehendere eum, præsertim an aliquid contra festivitatem sabbati ageret.1 Christus nempe, ut ait Bernardus, in factis passus est observatores, in dictis contradictores, in tormentis illusores. De quibus observatoribus Christus ait in Psalmo: Qui custodiebant animam meam, consilium fecerunt in unum.
Et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum. Ordinatione divina hydropicus ille advenit, ut in ejus curatione potentia Christi claresceret, et per hoc error Pharisæorum confutaretur. Porro ab ὕδωρ, quod est aqua, dicitur hydropisis: quæ est morbus aquosus, ex vesicæ vitio natus, cum inflatione turgente et anhelitu fœtido. Proprium quoque hydropico est, quod quanto plus bibit, tanto plus sitit. Idcirco per eum avari et lubrici designantur, qui quanto plus delectationibus se exponunt et rebus acquirendis intendunt, tanto eorum affectus plus ad venerea et ad temporalia inflammatur. Denique septem ponuntur proprietates hydropici, per quas septem mortalia peccata denotantur. Prima est tumor corporis et membrorum, per quem signatur superbia, juxta illud Job: Quid tumet contra Deum spiritus tuus? Secunda est expressio spirituum, per quam significatur invidia, quæ aliorum laudabilia comprimit ne pandantur. Tertia est ardor sitis, quæ designat avaritiam. Quarta est indigestio humorum, 1
IV Reg. vi, 22.2
Ibid. 23.
Ps. Lxx, 10. quæ iram significat. Quinta est pigritia seu tarditas pedum, per quam notatur acedia. Sexta est genitalium inflatio, qua signatur luxuria...
Et respondens Jesus, non ad verba vocalia, sed ad insidiosas cogitationes illorum, quas intuebatur, dixit ad legisperitos, id est Scribas atque doctores Judæorum, et ad Pharisæos. Isti enim præcipue invidebant famæ Christi, observabantque eum, cupientes famam Christi denigrare, quoniam ipsi laudis humanæ cupidissimi erant. Si licet sabbato curare, a corporali infirmitate supernaturaliter et miraculose? Non quasi ignorans hoc quærit, sed ut illorum errorem corrigeret. Taliter enim curare, est opus divinum et caritativum, a vacatione Dei nequaquam impediens, sed ad divinæ potestatis contemplationem, ad divinæ pietatis amorem et laudem vehementer accendens, tam eum qui curatur, quam omnes qui adsunt aut audiunt, nisi omnino perversi invidique consistant. At illi tacuerunt: quia sciebant subtilitatem atque prudentiam Christi, ideo convinci et argui metuebant quidquid responderent. Ipse vero Jesus, potentissimus atque piissimus medicus animarum et corporum, apprehensum eum, puta hydropicum: quem apprehendit cum manu ex humilitate, non quod absque corporali contactu nequiverit illum curare; sanavit imperialiter ac repente, ac dimisit abire expedite, ut veritas suæ curationis pateret.
Et respondens ad cogitationes legisperitorum ac Pharisæorum, qui viso hoc signo, cœperunt cogitare et judicare quod sabbatum Christus solvisset: ideo contra hoc ad illos dixit: Cujus vestrum asinus aut bos in puteum cadet, et non continuo extrahet illum die sabbati? quasi dicat: Si licet jumentis cum grandi laboré die sabbati subvenire, cur non potius licet homini ægro sanitatis opem hoc die impendere, præsertim quando hoc fit sine labore, imo facillime? — Denique perversis et excæcatis illis legisperitis ac Pharisæis jam in Ecclesia multi etiam prælati et animarum curam habentes sunt similes: quia si viderint pecoribus suis aliquid adversitatis contingere, mox succurrunt; sed si viderint proximos suos aut subditos spiritualiter lædi atque occidi, id est peccare mortaliter aut notabiliter, tacent, dissimulant, non curant, nec dolent. Quo patet, quod veram Dei ac proximi caritatem non habent: nempe quo anima præstantior est corpore omnique jumento, eo de animarum læsione seu vitiis plus dolendum est ac amplius succurrendum, quam de corporum aut pecorum læsionibus sit tristandum. Et non poterant ad hæc respondere illi. Videbant namque se esse convictos, nec aliqua solutione posse vim argumenti evadere.
Itaque, obturato ore invidorum, hydropisique corporali sanata in uno, convertit se Christus ad spiritualis hydropisis, id est superbiæ et ambitionis, curationem in omnibus talibus tunc ibi præsentibus. Dicebat autem et ad invitatos parabolam, id est sermonem aliquid mystice significantem: quia per corporalia ista, innuebat spiritualia documenta; intendens, id est, considerans vel intelligi dans, quomodo primos accubitus eligerent, id est, quilibet eorum ad eminentiora loca in mensis adspiraret, aviditate honoris, et etiam forte propter fercula lautiora quæ altius sedentibus solent apponi; dicens ad illos: Quum invitatus fueris ad nuptias, non discumbas in primo loco, id est, non te ipsum vane ingeras ad sedendum in loco altiori seu primo, ne forte honoratior te sit invitatus, etc. Sensus superficialiter litteralis difficultatem non habet; sed magister humilitatis hoc exemplo, hacque rationabili persuasione, intendit nos informare, ut semper, quantum in nobis est, parvi faciamus nos ipsos, nec ultra propriam mensuram nos erigamus, imo potius etiam inferioribus nos viliores arbitremur. Denique quum per Christi ministros, id est prædicatores et prælatos, invitati fuerimus ad nuptias, id est unionem mentis cum Deo in via ista per fidem et gratiam
3
4
5
B
C
D
6
7
8 ac dona Spiritus Sancti, in patria vero per beatificam visionem (quia hæ nuptiæ hic inchoantur, et in futuro æternaliter continuantur), non debemus in primo loco discumbere, id est aliis nos præferre, neque de meritis nostris præsumere, ne quum Christus omnium judex venerit judicaturus, nos confundat atque dejiciat. Huic autem morali documento Salvatoris concordat quod in Proverbiis Salomon ait : Ne gloriosus appareas coram rege, et in loco magnorum ne steteris;3 melius est ut dicatur tibi, Ascende huc, quam ut humilieris coram principe. Sed quum vocatus fueris ad mensam plurimorum sive ad nuptias, vade, recumbe in novissimo loco, id est, humiliorem locum, quantum in te est, elige, præsertim si status aut ordo permittat; ut quum venerit qui te invitavit, dicat tibi, non graviter objurgando, sed leniter injungendo (sufficit enim monitio apud discretos) : Amice, ascende superius. Sicque per humilitatem honor acquiritur. Hinc subditur : Tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus : juxta illud Job, Qui humiliatus fuerit, erit in gloria.4 Dicit autem Basilius : Occupare ultimum locum in conviviis, juxta mandatum Christi, conveniens est; sed rursus in hunc contentiose se ponere, vituperabile est, tanquam destructivum ordinis, et causativum tumultus, et de eo mota contentio æquiparabit nos litigantibus de primatu. Quapropter, sicut docet hic Christus, expedit accubitus ordinem committere facienti convivium. Sic enim in patientia nos mutuo sustinebimus, honeste et secundum ordinem omnia prosequentes.5
Quia omnis qui se exaltat per superbiam, humiliabitur, humilitate pœnali in futuro, tanto confusibilius atque pœnalius, a Christo omnium judice, quanto se nunc magis extulerit, nisi per veram pœnitentiam se ipsum in vita hac humiliaverit, suam confitendo, deflendo et emendando superbiam. Et qui se humiliat, id est, veram humilitatem fuerit amplexatus, propriam parvitatem, defectuositatem (se culpando) pensando, seque coram Deo dejiciendo aut prosternendo, et ejus misericordiam jugiter implorando, exaltabitur in hac vita per sublimia dona gratiæ Dei, et in futuro per alta dona gloriæ ejus.6 Deus enim superbis resistit, humilibus vero dat gratiam. Hinc Moyses ait : Anima quæ per superbiam aliquid commiserit, quoniam adversus Dominum rebellis fuit, peribit de populo suo : verbum enim Domini contempsit.7 In Ecclesiastico quoque habetur : Odibilis coram Deo et hominibus est superbia.8 Noli te extollere in faciendo opere tuo. Quanto major es, humilia te in omnibus, et invenies gratiam coram Deo et hominibus.9 Unde, sicut discretio seu prudentia vocatur quadriga virtutum, quia in omni actu virtuoso dirigit hominem, faciens eum servare modum, ut sit rationabile et discretum ejus obsequium :10 ita humilitas vehiculum est virtutum, promovens actus virtuosos ad specialem complacentiam Dei; et quanto quis vitam suam in profundiori, stabiliori ac perfectiori humilitate fundaverit, tanto plus atque celerius in omni gratia et virtute proficiet, citiusque ad perfectionem venturus est. Cur enim tam parum proficimus? cur ad iram et impatientiam sumus tam proni? nisi quia sincera et plena humilitate caremus. Postremo et ipsa humilitas ab omni vanitatis stultitia est diligentissime custodienda, ne quis de ipsa sua humilitate inaniter glorietur, erigatur, aut sibi ipsi complaceat, aliosve tanquam superbos dijudicet, et contemnat.
Dicebat autem et ei qui se invitaverat, scilicet principi Pharisæorum, cui pro refectione corporali, spiritualem ac meliorem retribuit, instruens eum ad virtutes : Quum facis prandium aut cænam, noli vocare amicos tuos, id est eos inter quos et te est amicitia sæcularis atque politica, neque fratres tuos, neque cognatos, id est consanguineos seu affines, neque vicinos divites. Quod ait, Divites, referendum arbitror ad omnes præfatos, scilicet ad amicos, ad fratres, ad cognatos. Si enim hi pauperes essent, meritorie invitarentur, imo, ceteris paribus, potius essent invitandi quam alii: non principaliter, neque dumtaxat quia amici et fratres ac cognati, sed quoniam pauperes et egentes, et potissimum intuitu et amore Christi, ad gloriam Dei: qui ita requirit, ut non solum dilectio, sed et ordo caritatis servetur, qui exigit ut propinquiores magis amentur, non solum amore naturali, sed etiam spirituali, ceteris paribus. Propter quod in Canticis Sponsa testatur: Ordinavit in me caritatem.11 Et Paulus Apostolus: Si quis, inquit, suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior.12 De hoc Augustinus libro de Doctrina christiana, et Thomas in secunda secundæ, plenius tractant.
Deinde Salvator ponit causam cur tales præfato modo invitandi non sint. Ne forte et ipsi te reinvitent, ut carnalibus moris est, et fiat tibi retributio corporalis in hac vita, ita quod apud Deum mercedem non habeas. Dicit autem hic Beda: Fratres et amicos ac divites alterutrum convivia celebrare, non quasi peccatum Christus interdicit; sed sicut cetera necessitatis humanæ commercia, ad promerenda vitæ cœlestis præmia, nil valere ostendit. Cui simile est quod alibi dicit:13 Si benefeceritis his qui vobis benefaciunt, quæ gratia est vobis? Hinc Gorra testatur: Amici et fratres et cognati atque vicini, aut sunt pauperes, et tunc meritorie invitantur: aut sunt divites, et tunc, aut vocantur propter faciendam mutuam caritatem, et sic est meritorium; aut propter lasciviam seu aliam malam causam, videlicet propter carnalia illa immoderata solatia, et tunc est demeritorium; aut propter quamdam liberalitatem et amicitiam naturalem, et sic est quasi indifferens.
Sed quum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos, cæcos: qui si ire nequiverint, adducendi seu apportandi sunt; et beatus eris, id est, pro tanta pietate ex caritate procedente, æternam beatitudinem consequeris, quia non habent retribuere tibi in hac vita beneficium corporale. In spiritualibus tamen possunt ac debent rependere, orando fideliter pro benefactoribus suis. Retribuetur enim tibi, id est, plena merces tibi a Deo præstabitur, scilicet duplex stola, seu corporis et animæ glorificatio sempiterna, si interim beatitudinem animæ non fueris consecutus, in resurrectione justorum, id est in die novissimo, per hoc quod inter electos resurges. Unde resurrectio illa finalis, quamvis bonorum erit atque malorum, specialiter tamen dicitur esse justorum, quoniam illis erit ad gloriam, reprobis ad miseriam.
Porro moraliter, quum facimus prandium, id est, quum ad orationes aut celebrationes accedimus, ut spiritualiter reficiamur, et de mensa Domini communicemus, non solum oremus pro amicis et parentibus ac cognatis, et pro divitibus, id est pro justis qui in charismatibus Spiritus Sancti abundant, sed etiam pro inimicis et peccatoribus, qui vere et infeliciter pauperes sunt. Sed in hoc multi deficiunt, quia pro inimicis raro aut tepide orant, pro amicis et propinquis frequenter: quod est quasi reliquias mensæ suæ mittere principi.
Præterea, invitationes atque convivia ex diversis causis procedunt: Primo, ex naturali dilectione, sicut de filiis Job patet.14 Si tamen naturalis dilectio spirituali dilectione formetur ac elevetur ad Deum, tunc hoc meritorium erit: sicut de filiis Job credendum videtur, quia Gregorius dicit eos fuisse justos. Secundo, ex pietate, sicut fecit Tobias. Tertio, ex reverentia, sicut Matthæus fecit Christo:1516 sicque religiosis et justis facere convivium ex reverentia, in quantum sunt per antonomasiam famuli Dei, valde est meritorium. Quarto, ex liberalitate, sicut in Tobia legitur de Raguel.17 Quinto, ex approbata consuetudine, sicut in nuptiis. Et hæc duo si ex caritate fiunt, sunt meritoria. Sexto, ex ostentatione, ut legitur in Esther de Assuero.18 Septimo, ex gulositate, ut patet in libris Regum de Nabal. Octavo, ex ambitione, ut faciunt canonici electione instante, sicque fecit Adonias.1920 Nono, ex malignitate et simulatione, ut Absalon.
Postremo Chrysostomus ait :21 Non sub hac spe aliis beneficia conferamus, ut nobis retribuant : hæc enim frigida est intentio, et talis amicitia celeriter evanescet. Si vero pauperem vocaveris, Deum nunquam obliviscentem habebis debitorem. Quanto enim minor est frater, tanto magis Christus per eum accedit et visitat. Nam qui magnum suscipit, sæpe propter vanam gloriam facit hoc ; sed et utilitas sæpius quæritur, ut per illum promoveatur.
Sed dicis : Immundus est pauper et sordidus. Lava eum, et fac tecum in mensa sedere. Si vestes sordidas habet, mundum indumentum exhibeas. Christus accedit per eum, et tu frivola loqueris ? Gregorius quoque Nyssenus hortatur : Non negligas jacentes, quasi nullo sint digni honore. Cogita quid sint, et pretiositatem eorum invenies : id est, Salvatoris induerunt imaginem, futurorum bonorum heredes sunt, et regni cœlestis clavigeri, accusatores et excusatores idonei, non loquentes, sed inspecti a Judice. Itaque, ut ait Chrysostomus, decet eos in solario reverenter locari. Sed si hoc non placet, saltem deorsum, ubi sunt subjugalia et ministri, Christum suscipias : fiat saltem pauper ædituus, id est domesticus, tuus ; et si non secum consedeas, mitte eis fercula de tua mensa. Mystice, secundum Origenem, qui vanam gloriam vitat, vocat ad spirituale convivium pauperes, id est imperitos, ut eos ditet ; debiles, id est conscientiam læsam habentes, ut eos sanet ; claudos, id est declinantes a ratione, ut rectas semitas faciant ; cæcos, id est, qui carent contemplatione virtutis, ut veram videant lucem.
Hæc, scilicet quod Christus dixit de beatifica retributione in resurrectione finali præstanda, quum audisset quidam de simul discumbentibus, tactus desiderio retributionis illius, dixit illi, scilicet Christo, tanquam alludens verbis ipsius : Beatus est jam in spe et in prædestinatione æterna, qui manducabit panem, id est, spiritualiter reficietur clara et fruitiva Divinitatis visione, quæ est panis, fortitudo atque refectio omnium electorum in patria, puta in regno Dei, quod est triumphans Ecclesia, seu beatificæ locus ac mansio visionis. Præterea dicunt quidam, quod iste fuerit de opinione Sadducæorum, qui vitam futuram putant esse carnalem, et quod cibum manducarent corporeum. Sed istud non est perite dictum. Sadducæi namque prorsus negabant resurrectionem futuram, dicentes animam esse mortalem, et nec angelum esse nec spiritum, prout in Actibus Apostolorum habetur.22
Deinceps Salvator per parabolam docet, quam multi per diversa obstacula impediantur a resurrectione beata. Homo quidam fecit cœnam magnam, et vocavit multos. Per hunc hominem intelligitur Christus, qui fecit cœnam, id est, beatificam æternæ gloriæ refectionem suis præparavit electis, de qua ait Apostolus : Oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quæ præparavit Deus diligentibus se.23 Ad hanc cœnam Christus multos vocavit, dicendo : Pœnitentiam agite, appropinquabit enim regnum cœlorum.24 Unde ait in Psalmo : Annuntiavi, et locutus sum, multiplicati sunt super numerum.25 Et misit servum suum, id est Apostolorum omniumque prædicatorum chorum seu ordinem. Sæpe etenim in Scripturis fit sermo de tota aliqua plebe seu multitudine quasi de una persona, sicut in Exodo Deus loquitur Pharaoni :
Dixi tibi, Dimitte filium meum, id est populum Hebræorum. Hora cœnæ, id est in hac ultima mundi ætate, in cujus fine cœna ista exhibenda est plene cunctis electis :26 et interim a tempore passionis seu descensus Christi ad inferos cœpta est dari, quoniam Christus pretio sui sanguinis januam regni cœlestis aperuit. De hac hora scriptum est : Filioli, novissima hora est. Porro refectio ista beata, dicitur cœna magis quam prandium, quoniam alia ei non succedet refectio, et quies æterna ei adjuncta est, quemadmodum cœnæ quies nocturna conjungitur.27 De qua cœna scriptum est in Apocalypsi : Beati qui ad cœnam nuptiarum Agni vocati sunt. Dicere invitatis, id est hortari homines ad regni cœlestis præmia promerenda, ut venirent, id est, Deum proximosque amando, et juste ac timorate vivendo, ad patriam Beatorum incessanter appropinquare, studerent : nempe amando, et juste agendo, non corporaliter transeundo, venitur et propinquatur ad regnum cœleste. Quia jam parata sunt omnia, id est, superna gaudia merito passionis Christi hominibus sunt parata, dummodo virtus, gratia seu meritum passionis Christi eis per sacramenta Ecclesiæ applicetur, et ipsi obicem suæ non ponant saluti. Ideo dicit Gregorius : Omnia sunt parata, quoniam Christo immolato patet introitus regni cœlestis.
Et cœperunt simul omnes excusare se ab exsecutione operum virtuosorum, et ab adeptione regni superni : qui terrena et sensibilia potius quam spiritualia et divina amabant, ideo excusaverunt se, etsi non verbo, tamen facto.
Primus dixit ei : Villam emi, et necesse habeo exire et videre illam; rogo te, habe me excusatum. Per primum hunc invitatum, qui ex occupatione circa villam quam emit, neglexit Deo servire ac obedire, designatur pluralitas superborum et ambitiosorum : qui ita se occupant circa honorem, principatum et excellentiam acquirendos seu possidendos in sæculo isto, quod divina negligunt adimplere præcepta, nec ad æternos summæ beatitudinis adspirant honores, sed temporalia atque præsentia æternis præferunt ac futuris : propria excæcati superbia, quæ mentem ineffabiliter damnabiliterque obtenebrat, ita quod fidem formatam et vivam non habent, secundum quod talibus ait Salvator : Quomodo potestis vos credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quæ a solo Deo est non quæritis?28 Superbia namque et ambitio impediunt mentem ne se Creatori suo substernat : idcirco influxum gratiæ ejus nequit suscipere. Porro, per hoc quod ait, Rogo te, habe me excusatum, datur intelligi quod superbi, sicut et ceteri vitiosi, maxime tamen superbi, de suis se excusant peccatis. Nam sicut accusatio sui ipsius, effectus est et signum seu comes humilitatis; ita excusatio priorum vitiorum, est effectus, signum et comes superbiæ. Propter quod orat Psalmista Deum :29 Non declines cor meum in verba malitiæ, ad excusandas excusationes in peccatis. Unde taliter se excusanti Dominus ait per Jeremiam :30 Ecce ego judicio contendam tecum, eo quod dixeris, Non peccavi. Postremo, secundum Gregorium, quod ait, Rogo te, habe me excusatum, tantum est ac si dicat : Ora pro me, quia converti non possum. Sicque humilitas sonat in voce, dum ait, Rogo te; superbia vero in actione, dum venire contemnit.
Et alter dixit : Juga boum emi quinque, id est quinque paria boum, et eo probare illa; rogo te, habe me excusatum. Per hunc secundum, intelligitur multitudo hominum avarorum : qui ita circa terrenas divitias congregandas ac conservandas intenti sunt, quod spiritualium ac cœlestium obliviscuntur bonorum; sicque circa pecunias et possessiones suas afficiuntur, quasi eas nunquam essent amissuri, et quasi non esset vita post hanc vitam, et tanquam corpus esset nobilius anima. Tanta denique est gravitas hujus peccati, ut avaritiam nominet servitutem idolorum Apostolus.31 Et iterum :32 Radix (inquit) omnium malorum est cupiditas. Nam sicut idololatra colit idola sua falsosque deos magis quam verum Deum, ita avarus plus cupit, amat et colit opes terrenas, quam Deum altissimum. Ideo sapiens vir testatur : Nihil iniquius quam amare pecuniam; et rursus, Avarus animam suam habet venalem.3334 Quum enim bona temporalia sint finaliter ordinanda ad spiritualia bona, non plus debemus amare et congregare aut retinere temporalia, quam necesse seu utile nobis est ad spiritualia obtinenda. Propter quod ait Apostolus : Habentes victum et quibus tegamur, his contenti simus :35 nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationes et laqueum diaboli. Præterea, secundum Gregorium, quoniam sensus corporales interna comprehendere nequeunt, sed sola exteriora cognoscunt, recte per hunc secundum, qui quinque juga boum emit, id est, quinque sensus exteriores a Deo accepit, tanquam rationem redditurus de eis, curiosi signantur, qui dum aliorum quærunt vitam discutere, proprios defectus omittunt adspicere.
Et alius dixit : Uxorem duxi, et ideo non possum venire. Per hunc designantur luxuriosi. Nam quamvis matrimonium sit bonum ac licitum, atque ad propagandam sobolem divina providentia institutum, multi tamen per hoc non fecunditatem prolis, sed turpitudinem expetunt voluptatis. Ideo per rem justam ac licitam, non incongrue designatur res impia, ut dicit Gregorius. Et quia voluptas carnalis fortissime ligat et occupat, infimisque immergit hominem : ideo tertius iste non dixit, Rogo te, habe me excusatum ; sed simpliciter loquitur, Non possum venire. Nam et ipsa voluptas carnalis parit acediam atque fastidium divinorum, facitque hominem ad virtutum opera impotentem. Propter quod in Osee habetur :36 Fornicatio, et ebrietas, et vinum auferunt cor.
Itaque Christus in ista parabola denotat, quod per superbiam, avaritiam atque luxuriam homines a sua præcipue impediantur salute. Ideo Joannes asserit :37 Omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ.
Et reversus servus, id est, ordo prædicatorum ab actu prædicationis ad contemplationis quietem revertens : quia post operum exteriorum exsecutionem, debet prædicator atque prælatus ad interiora sua redire, Deo vacare, et coram eo cor suum effundere ;38 nuntiavit hæc, per interiorem confessionem et allocutionem, domino suo, scilicet Christo. Prædicatores namque et prælati devoti ac fervidi, zelo salutis proximorum succensi, Deo dolorose ac pie conqueruntur, dum parum aut nihil proficiunt : sicut et maxime gaudent, dum multos convertunt, quemadmodum Apostolus : Multa mihi fiducia est apud vos, multa mihi gloriatio est pro vobis ; repletus sum consolatione, superabundo gaudio in omni tribulatione nostra.39 Dicitur autem servus Domino Christo nuntiare, non quasi ipse ignoret quod gestum sit, sed ut nos ordinem parabolæ sive historiæ intelligamus.
Tunc iratus paterfamilias, scilicet Christus, propter tantam hominum ingratitudinem. Ira autem non competit Christo secundum suam divinitatem, quantum ad passionum affectus, sed quoad similitudinem operis. Porro ira per zelum, quæ est appetitus vindictæ secundum rationis dictamen, fuit in Christo secundum suam humanitatem. Dixit servo suo, id est, ordini prædicatorum suorum præcepit : Exi a contemplatione ad aliorum informationem ac conversionem, cito, quia periculum est in mora, et sine dilatione providendum est animarum saluti. Quo verbo redarguuntur prædicatores et prælati ignavi et tardi, qui facili occasione prædicationem omittunt aut differunt. In plateas et vicos civitatis. Per civitatem hoc loco intelligitur Synagoga, quæ fuit aliquando civitas Dei, sicut nunc est Ecclesia ; fuitque Synagoga lege munita, quasi muro clausa. Per plateas quoque signantur multitudines hominum majores ; per vicos autem, multitudines minores, quia non multis tantum, sed et paucis est prædicandum. Vel per plateas notantur qui in prosperis quasi in latitudine erant ; per vicos, qui adversitatibus premebantur. Platea enim est latior vico. Et pauperes, id est gratia Dei ac spiritualibus donis carentes, ac debiles ad bene agendum. Peccatum enim vulnerat naturalia, ita ut vires animæ fiant debiles ad actus virtutum. argue, obsecra, increpa in omni patientia. Cœcos, id est veritatis notitia destitutos; et claudos, id est rectitudinem justitiæ non servantes, sive instabiles: qui quasi in utramque claudicant partem, dum in nulla virtute constantes exsistunt. De qualibus fertur in Psalmo: Filii alieni inveterati sunt, et claudicaverunt a semitis suis. Unde et in libris Regum instabilibus filiis Israel ait Elias: Usquequo claudicatis in duas partes. Introduc huc, id est, ad regnum cœleste perducere stude, prædicando, orando, exemplariterque vivendo. Itaque, principibus sacerdotum et majoribus Judæorum ad Christum converti nolentibus, multa millia ex minoribus ejusdem populi sunt conversa, sicut in Actibus Apostolorum describitur. Nam, ut ait Gregorius, hos elegit Deus quos despicit mundus: et ipsa despectio plerumque hominem revocat ad se ipsum; et tanto celerius Dei vocem aliqui audiunt, quanto minus in mundo hoc habent ubi delectentur.
Et ait servus: Domine, factum est ut imperasti, id est, Judæis prædicavimus sicut jussisti, quamvis non omnes converti voluerint ut mandasti; et adhuc locus est, id est, adhuc vacant loca in regno cœlesti, in quibus recipi queant gentiles. Non enim numerus hominum prædestinatorum ex Judæis erat implendus in cœlis.
Et ait dominus servo: Exi in vias et sepes, id est ad populos gentiles per lata perditionis itinera incedentes: qui lege caruerunt divina Judæis collata, sicque quasi agrestes fuerunt: propter quod per sepes signantur. Itaque primo fuit prædicandum Judæis, deinde gentilibus. Propter quod Paulus et Barnabas loquuntur Judæis: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei;40 sed quoniam repulistis illud, convertimur ad gentes: sic enim præcepit nobis Dominus. Et compelle intrare, id est, quasi importune, et per comminationes damnationis æternæ, instiga illos ut convertantur: prout ait Apostolus, Prædica verbum, insta opportune, importune,41 argue, obsecra, increpa in omni patientia.
Unde per Jeremiam Dominus loquitur: Numquid non verba mea sunt quasi ignis, et quasi malleus conterens petram?42 Itaque quod ait, Compelle intrare, non intelligitur de coactione absoluta atque omnimoda (quia sic liberum arbitrium cogi non potest, nec Deus vult habere coacta obsequia), sed aliquali et inductiva. Ut impleatur domus mea, id est, numerus prædestinatorum compleatur in cœlo: de qua ait Salvator, In domo Patris mei mansiones multæ sunt.43 De qua et illud Baruch potest exponi: O Israel, quam magna est domus Dei, et ingens locus possessionis ejus, magnus et non habens finem, excelsus et immensus!44 Sed si finem non habet, quomodo potest impleri? Et respondendum, quod immensus vocatur, non propter interminabilitatem, sed ob suam latissimam et ineffabilem capacitatem.
Dico autem vobis, quod nemo virorum illorum, utpote se excusantium, qui vocati sunt vocatione exteriori per prædicatores, gustabit cœnam meam, id est, æternam cœlestis felicitatis suavitatem non experietur. Hoc quoque notandum, quod Deus interdum vocat inspiratione interna, interdum prædicatione externa, aliquando beneficiis, quandoque flagellis: ad quod designandum dicit in Canticis quater, Revertere. Sic enim ait ibidem Sponsus cœlestis:45 Revertere, revertere, Sunamitis, revertere, revertere.
Ibant autem turbæ multæ cum eo, scilicet cum Jesu, ob varias causas, ut dictum est sæpe. Etenim eloquentia suavissima prædicationis ejus, eminentia miraculorum, morum venustas, turbas attraxit. Et conversus ad illos: quia faciem suam corporalem, interiorem quoque pietatis suæ respectum, et bonorum suorum spiritualium communicationem convertit ad eos. Ita et nos si cor nostrum ad ipsum convertimus, si eum sequi conamur, si ejus desideramus clementiam, statim pietatis suæ effectum nobis impendit, sicque ad nos se convertit, quemadmodum per Zachariam testatur : Convertimini ad me, dicit Dominus exercituum, et convertar ad vos, dicit Dominus exercituum.
Dixit : Si quis venit ad me, id est, me sequi voluerit per vitæ assimilationem, et debitam servitutem, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores. Omnes istæ personæ odiendæ sunt servis Christi, non quantum ad id quod habent a Creatore, videlicet quoad esse naturæ suæ aut gratiæ, sed quantum ad id quod habent a se ipsis, hoc est a propria inordinata voluntate, ut pote quantum ad culpam et impietatem quam habent, qua etiam nobis in via Dei contrariantur, a salute nos nitendo retrahere, aut a profectu virtutum. Natura autem et persona amandæ sunt. Juxta prætactam distinctionem, homo conformat se Deo, qui omnia amat secundum id quod sunt per naturam, gratiam aut gloriam, prout Sapiens loquitur : Diligis omnia quæ sunt, et nihil odisti eorum quæ fecisti.46 Nihilo minus odit iniquos, secundum quod tales, quemadmodum in eodem libro scribitur : Odio sunt Deo impius et impietas ejus ;47 atque in Psalmo, Odisti omnes qui operantur iniquitatem ;48 per Jeremiam quoque, Non est anima mea ad populum istum.49 Adhuc autem et animam suam, id est se ipsum, ponendo partem pro toto. Eodem equidem modo debemus diligere et odire nos, quo et proximos. Quum enim amare sit alicui bonum velle ; odire autem, alicui malum velle : debemus nos ipsos aliosque diligere, nobis ipsis ac aliis necessaria naturæ, donaque gratiæ, et munera gloriæ sempiternæ optando ac imprecando. Porro nos ipsos ac alios debemus odire, id est impietates nostras ac alienas abhorrere et velle non esse, atque pro malis culpæ mala pœnæ nobis ac aliis affectare zelo justitiæ, imo et nos ipsos ac nobis commissos debite castigare, inordinatis affectibus et carnalibus concupiscentiis reluctari. Istud est bonum virtuosumque odium, ex spirituali procedens amore, de quo ait Psalmista : Perfecto odio oderam illos.50 Sicque David odivit se ipsum quum deprecatus est Deum, dicens : Vertatur, obsecro, manus tua in me, et populus tuus non percutiatur.5152 Non potest meus53 esse discipulus, id est veraciter Christianus, utpote meæ doctrinæ obeditor seu adimpletor.
Præterea quæritur, an istud, scilicet odire parentes et ceteros atque se ipsum, sit consilium vel præceptum. Et respondendum, quod secundum aliquem modum ac sensum, est præceptum, et aliquo modo, consilium. Est enim præceptum, quantum ad hoc, ut carnales affectus prædictarum personarum contrarios caritati spirituali abjiciamus, et item ut præfatas vitemus ac odiamus personas quantum ad hoc quod nos ab impletione præceptorum impedire nituntur. Sed est consilium, quoad hoc, ut carnales affectus, carnaliterque propinquos sive conjunctos, odiamus, relinquamus, vitemus, quantum ad hoc quod nos impedire nituntur aut possunt a spirituali profectu ad perfectionem tendente per actus et opera supererogationis : ut scilicet carnales præfatarum personarum affectus abjiciamus, non illos dumtaxat qui caritati divinæ contrariantur directe, sed illos quoque qui caritatis profectum, ardorem et perfectionem impediunt.
Et qui non bajulat crucem suam, id est, opera pœnitentiæ non exercet, corpus per abstinentiam non affligit, proximis suis non condolet tempore opportuno, et venit post me, talia bona exercendo, non vana intentione pro laude humana, sed ad laudem ac gloriam Dei, ædificationemque proximi, secundum quod ego feci, prout apud Joannem protestor : Ego non quæro gloriam meam, sed honorifico Patrem meum ;54 non potest meus esse discipulus. Istud quippe, loquendo in genere, ad omnem pertinet Christianum, dicente Apostolo : Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.55 Istud etenim aliud prorsus non est, nisi per arctam viam incedere, quæ sola ad salutem perducit : sicque istud est præceptum, non consilium.56 Potest tamen exponi, ut sit consilium; eritque sensus: Qui non bajulat crucem suam, id est, se ipsum totaliter non mortificat, se et cetera hæc terrena propter Deum derelinquendo, et venit post me, id est, me secutus non fuerit per semitas perfectionis, videlicet per spontaneam paupertatem, perpetuam castitatem, plenamque obedientiam, quæ sunt substantialia omnium ordinum, non potest meus esse discipulus, id est imitator perfectus, non solum in præceptis, sed et in consiliis evangelicis observandis me audiens, atque efficaciter acquiescens.
Denique, quod documenta inducta observanda sint cunctis fidelibus salvari optantibus, præsertim ad perfectionem virtutum in hac vita pertingere cupientibus, Christus consequenter declarat per duas similitudines sive parabolas. Primam tangit, dicendo: Quis enim ex vobis volens turrim ædificare, non prius sedens computat sumptus qui necessarii sunt, si habeat ad perficiendum? Ne posteaquam posuerit fundamentum et non potuerit perficere, omnes qui viderint, incipiant illudere ei, dicentes: Quia hic homo cæpit ædificare, et non potuit consummare. Hoc in exterioribus ita est, quod homo providæ mentis, non incipit aliquid ædificare, nisi ante præcogitet an habeat facultatem consummandi structuram, ne si aliter evenerit, cuncti adspicientes derideant eum, quod se inconsiderate habuerit, inchoando quod complere nequivit.
Conformiter est in spiritualibus, quod si quis fidelium proposuerit seu in religione professionem fecerit, se ad apicem humilitatis, aliarumque virtutum eminentiam, seu vitæ perfectionem quotidie transiturum, antequam istud attentet seu inchoet, perpendere præmeditarique debet, an possit continuare atque perficere quod cupit incipere, utpote an sit dispositus, aptus, idoneus ad exercitia vitæ intentæ. Quod si in se ipso viribus propriis se sufficientem non invenerit ac potentem, debet in Deo confidere, ejusque implorare auxilium, et impedimenta suæ vitare salutis. Isti enim sunt sumptus necessarii sibi ad consummandum quod aggredi debet vel optat. Unde si ista non egerit, in processu deficiet, et hostes suæ salutis spiritus maligni, videntes eum in processu succumbere, irridebunt, atque de sua perditione gaudebunt. Unde Gregorius: Omne quod agimus prævenire per studium considerationis debemus. Hoc est quod in Ecclesiastico docetur: Fili, sine consilio nihil facias, et post factum non pœnitebis.57 Apostolus quoque ait: Sine præjudicio, id est prævio judicio, nihil facias.58 Hinc providentia ponitur pars prudentiæ, quia per providentiam futura caventur pericula, et de necessariis providetur.
Porro diaboli, et vasa eorum, scilicet homines impii qui bonos a via salutis retrahere moliuntur, de eorum perditione seu apostasia quos tentando suggerendoque vicerint, gloriantur, juxta illud Ecclesiastici: Si præstes animæ tuæ concupiscentias ejus, facient te in gaudium inimicis tuis;59 atque in Psalmo: Qui tribulant me, exsultabunt si motus fuero; ego autem in misericordia tua speravi.60 Idcirco in Ecclesiastico vir sapiens orat, quod et nos semper orare debemus: Domine, pater et dominator vitæ meæ, ne derelinquas me in cogitatu et consilio illorum, et incidam in conspectu adversariorum meorum, et gaudeat inimicus meus.61 Itaque pessimos ac invidissimos adversarios nostros diabolos, nil aliud nisi animarum nostrarum sanguinem sitientes, non lætificemus, negligenter et viliter nos habendo, mundanas consolatiunculas exquirendo, mentis custodiam omittendo; sed in lingua cunctisque sensibus et cordis custoditione jugiter custoditi esse conemur.
Postremo, parabola ista religiosis potissimum est pensanda, ne tempore procedente tepescant, sed quotidie ferventiores effici satagant, ne conveniat eis illud Apostoli :62 Sic stulti estis, ut quum spiritu cœperitis, nunc carne consummemini. Unde in Apocalypsi Christus ait cuidam : Habeo adversus te, quod caritatem tuam primam reliquisti.63 Memor esto itaque unde excideris, et pœnitentiam age. Advertant hæc, qui sibi in claustris de annorum quibus fuerunt in ordine multitudine blandiuntur, quum tamen adhuc leves et passionati monstrentur. Sed et omni Christiano consideranda ac metuenda sunt ista, præsertim quum in via Dei non progredi, sit retroire.
Deinde secunda parabola subditur. Aut quis rex iturus committere bellum adversus alium regem, nonne prius cogitat, si possit cum decem millibus occurrere ei qui cum viginti millibus venit ad se ? Alioqui adhuc illo longe agente, legationem mittens, rogat ea quœ pacis sunt. Parabola plana est, quia rex providus contra alium regem pugnaturus, si viderit regem alium multo potentiorem, ante congressum pacem componit cum illo si potest, nec se committit periculo.64 Ita et nobis, si contra principem sæculi hujus diabolum prævalere optamus, necessarium est proprias vires perpendere. Quod si conspexerimus nos non posse propria virtute aciem dæmonum expugnare, ad Dei auxilium debemus confugere, et vanam securitatem abjicere. Porro, cum diabolo pacem inire ut ab impugnatione desistat, vituperabile est, quia cum illo nequaquam concordare debemus. Unde, sicut in rege se inferiorem cernente, pacem ab adversario postulare, ex infirmitate procedit, quamvis aliquo modo providentiæ adscribatur ; ita et diabolo concordare, id est malle peccare quam contra tentationes viriliter dimicare, ex infirmitate et imperfectione hominis talis causatur.
Quidam autem per regem contra quem homo tendit ad prælium, intelligunt Deum : contra quem quasi pugnare præsumunt, qui se ipsos excusant, justificant, et meritis suis salvandos esse de jure contendunt. De qualibus dicit Apostolus, quod Dei justitiam ignorantes, et suam volentes statuere, justitiæ Dei non sunt subjecti.65 Hi ergo redeuntes ad cor, et se suis operibus non posse secundum justitiæ rigorem salvari, nisi ad immensam Dei confugiant pietatem, juxta illud Job : Non justificabitur homo compositus Deo ; et si voluerit contendere cum eo, non poterit respondere unum pro mille : hoc ergo pensantes, quum Christus rex adhuc longe est, id est, judicium differt, et corporaliter ac visibiliter in cœlo consistens nondum apparet, legationem mittunt, hoc est, per opera satisfactionis Deo reconciliari precantur, et pacem cum ipso adipisci nituntur, sicut hortatur Apostolus : Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo. Itaque, flendo, abstinendo, orando, offerendo, et alia opera virtuosa agendo, cum judice Christo componunt, seque in cunctis humiliant, sicut sanctus Job egit, dicendo :66 Si justificare me voluero, os meum condemnabit me ; etiam si habuero quidpiam justum, non respondebo ei, sed ut meum judicem deprecabor. Idem fecit beatus David, orando : Non intres in judicium cum servo tuo, Domine.
Sic ergo omnis ex vobis, qui non renuntiat omnibus quœ possidet, non potest meus esse discipulus, id est, qui caute non habuerit se, abjiciendo cupiditatum et carnalitatum affectus, et cetera quæ profectum virtutum impediunt, non potest vere, realiter, dici discipulus meus, quia doctrinæ meæ non acquiescit, sicut non potest prudenter ædificare, qui sumptus non providet.67 Porro, si quod dictum est de odio parentum et propinquorum ac propriæ animæ, exponatur ut est consilium, tunc renuntiare hic sumitur pro omnimoda derelictione omnium possessionum seu propriorum : quod est religiosorum, qui cum Petro apostolo dicere possunt Christo, Ecce nos reliquimus omnia. Si vero exponatur ut est præceptum, tunc renuntiare designat abjectionem immoderatæ affectionis et curæ circa possessa.
Sicque accipit Beda : Distat, inquiens, inter renuntiare omnibus, et relinquere omnia : paucorum enim, scilicet perfectorum, est relinquere omnia, id est curas mundi postponere ; cunctorum autem fidelium est renuntiare omnibus, hoc est sic tenere quæ mundi sunt, ut tamen per ea non teneantur in mundo, sed licite eis afficiantur atque utantur. Hoc est quod hortatur Psalmista : Divitiæ si affluant, nolite cor apponere; et Apostolus : Reliquum est, ut qui habent uxores, sint tanquam non habentes, et qui utuntur hoc mundo, tanquam non utentes : præterit enim figura hujus mundi.
Ps. LXI, 11.
1 Cor. VII, 29, 31.
34
Bonum est sal. Est enim utile valde, ac necessarium ad condimenta ciborum. Si autem sal quoque evanuerit, id est, vigorem suum amiserit, et corruptionem incurrerit, in quo condietur? id est, aptum non erit ut alicui misceatur cibario. Neque in terram, neque in sterquilinium utile est : terram enim a sua impedit fecunditate, nec expedit ipsum miscere fimo seu sterquilinio ad terram fecundandam; sed foras mittetur, id est, ejicietur tanquam omnino inutile. Per hoc Salvator insinuat, quod simili modo oportet discipulum suum omnibus renuntiare, ne per terrenorum carnaliumque amorem evanescat, esse gratiæ ac virtutum perdendo, et putrefiat, vitia incurrendo. Sicque ad nihil valeret, nisi ut in ignem mittatur gehennæ,
Joann. XV, 6. sicut apud Joannem loquitur Christus : Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet; et colligent eum, et in ignem mittent. — Denique, per sal intelligitur sapientia seu discretio, quæ omni operi virtuoso necessaria est, et condimentum largitur. Ad quod designandum
Lev. II, 13.
Ibidem.
Deus in Levitico præcepit : Quidquid obtuleris sacrificii, sale condies; itemqué, In omni sacrificio offeres sal. Et apud Marcum admonet Christus, Habete in vobis sal, id est discretionem : ut scilicet, juxta Pauli doctrinam, Omnia honeste et secundum ordinem fiant in vobis. Si ergo sal
Marc. IX, 49.
1 Cor. XIV, 40. istud evanuerit, hoc est, si per indiscretionem et negligentiam nostram lumen discretionis ac sapientiæ amiserimus, in quo condietur? id est, quid eo perficietur? Constat quod nihil, quum sit corruptum. Ideo foras mittetur, id est, tolletur, esseque desinet in eo quo fuit.
Rursus, per sal designatur prælatus ac prædicator, seu doctor aliorum, cujus est audientium corda discretione condire, sapientia erudire, ad gustum virtutum et spiritualium rerum saporem perducere. Hinc in Matthæo Christus ait Apostolis : Vos estis sal terræ. Sal quippe, ut dicit Eusebius, secundum substantiam ex aqua constat, modicum terrestreitatis participans, desiccatque fluidam naturam vel materiam corporum corruptorum, et mortua corpora conservat. Hinc Christus discipulos suos recte comparat sali, quia alios regeneraturi erant ex aqua et Spiritu, corruptamque hominum vitam a fluxu vitiorum debebant restringere. Porro, si sal istud evanuerit, id est, si prædicator sive prælatus aliqua vitiosa affectione corrumpatur in mente, in quo condietur? id est, ineptus erit aliorum corda præfato modo condire : ita quod nec in terram, nec in sterquilinium utilis erit, hoc est, nec ad hoc ut his præficiatur qui sani sunt mente et fecundi ut terra, nec his qui instar sterquilinii, vitiis et carnalitatum suarum fœtoribus squalent sordentque, juxta illud Joelis : Computruerunt jumenta in stercore suo, hoc est, carnales in gulæ atque luxuriæ inquinamentis corrupti sunt.
Postremo, quia præhabita Christi eloquia erant obscura, parabolica et profunda, hortatur ad sagacem dictorum suorum intelligentiam; vel quia saluberrima sunt, monet ut efficaciter impleantur. Qui habet aures audiendi, hoc est, intellectum habet bene dispositum et capacem, audiat, id est, advertat, agnoscat et impleat quæ jam dixi. Itaque de interioribus auribus, obedientiali quoque auditu, dicit hoc Christus.
Matth. V, 13.
Joel I, 17.
Footnotes
-
Zach. xii, 10. ↩
-
Philipp. ii, 10. ↩
-
Prov. xxv, 6, 7. ↩
-
Job xxii, 29. ↩
-
1 Cor. xiv, 40. ↩
-
Jacob. iv, 6. ↩
-
Num. xv, 30, 31. ↩
-
Eccl. x, 7, 29. ↩
-
Eccl. III, 20. ↩
-
Rom. xii, 1. ↩
-
Cant. II, 4. ↩
-
1 Tim. V, 8. ↩
-
Luc. VI, 33. ↩
-
Job I, 4. ↩
-
Luc. V, 29. ↩
-
Tob. II, 1. ↩
-
Tob. VIII, 21, 22. ↩
-
Esther I, 3, 4. ↩
-
III Reg. I, 25. ↩
-
I Reg. xxv, 36. ↩
-
II Reg. XIII, 27. ↩
-
Act. xxiii, 8. ↩
-
I Cor. II, 9. ↩
-
Matth. IV, 17. ↩
-
Ps. XXXIX, 6. ↩
-
Exod. IV, 23. ↩
-
I Joann. II, 18. ↩
-
Joann. v, 44. ↩
-
Ps. cXL, 4. ↩
-
Jer. II, 35. ↩
-
Ephes. v, 5. ↩
-
I Tim. VI, 10. ↩
-
Eccli. x, 10. ↩
-
Ibidem. ↩
-
I Tim. vi, 8, 9. ↩
-
Osee IV, 11. ↩
-
I Joann. II, 16. ↩
-
Ps. LXI, 9. ↩
-
II Cor. VII, 4. ↩
-
II Cor. xiii, 46, 47. ↩
-
II Tim. iv, 2. ↩
-
Jer. xxiii, 29. ↩
-
Joann. xiv, 2. ↩
-
Baruch iii, 24, 25. ↩
-
Cant. vi, 12. ↩
-
Sap. xi, 25. ↩
-
Sap. xiv, 9. ↩
-
Ps. v, 7. ↩
-
Jer. xv, 1. ↩
-
Ps. cxxxviii, 22. ↩
-
II Reg. xxiv, 17; ↩
-
Matth. vii, 14. ↩
-
I Par. xxi, 17. ↩
-
Joann. viii, 50, 49. ↩
-
Galat. v, 24. ↩
-
Zach. i, 3. ↩
-
Eccli. XXXII, 24. ↩
-
I Tim. v, 21. ↩
-
Eccli. XVIII, 31. ↩
-
Ps. XII, 5, 6. ↩
-
Eccli. XXIII, 1, 3. ↩
-
Galat. III, 3. ↩
-
Apoc. II, 4, 5. ↩
-
*alias non sedens ↩
-
Rom. X, 3. ↩
-
Ps. CXLII, 2. ↩
-
Matth. XIX, 27. ↩
Chapter 38 of 51