Articulus 38
EXPOSITIO CAPITULI QUINTIDECIMI : ERANT AUTEM APPROPINQUANTES EI PUBLICANI ET PECCATORES, UT AUDIRENT ILLUM.
QUIA Salvator verbis et factis exhibuit Q miraculisque ostendit se potissimum atque piissimum medicum animarum, et tam per comminationes æternæ damnationis, quam per promissiones perpetuæ salvationis, hortabatur ad pœnitentiam pecatores : hinc confluebant ad ipsum, sicut jam recitat Evangelista. Erant autem appropinquantes ei publicani, hoc est, qui publicis negotiis intendebant, videlicet vectigalia seu tributa exigendo, levando aut conducendo. Et quoniam tale officium vix aut raro fit absque peccato, ideo Pharisæi et Scribæ publicanos reputabant magnos atque notorios peccatores. Hi ergo et peccatores, hoc est, qui minus vitiosi erant, aut putabantur. Isti appropinquauverunt Christo corporaliter et spiritualiter, scilicet localiter accedendo ad eum, secundum suam circumscriptam humanitatem, et mentaliter se vertendo seu disponendo ad ipsius incircumscriptibilem deitatem seu ad ejus caritatem et gratiam. Ut audirent illum auribus mentis et corporis. Christus namque aliquos talium gratiose prævenit, attraxit, convertit. Concurrerunt quoque ad ipsum propter incomparabilis suæ eloquentiæ motivam et affectuosissimam venustatem, ob morum ejus condecentiam, ob vitæ et famæ eminentiam, ob miraculorum claritatem et abundantiam, et præsertim quoniam Christus valde caritativum, dulcem, compassivum et pium se eis exhibuit, sicut mox subditur.
Et murmurabant Pharisœi et Scribœ, dicentes : Quia hic Jesus peccatores recipit, et manducat cum illis. Quasi dicant, Non decet : quum Salomon dixerit, Viri justi sint tibi commensales. Et Psalmista, Superbo (inquit) et insatiabili corde, cum hoc non edebam;1 et item, Cum perverso perverteris.2 Sed Christus, qui peccare non poterat, atque ad hoc venit in mundum ut peccatores intus curaret atque converteret, absque periculo et cum fructu ingenti peccatoribus se adjunxit, ac convesci dignatus est; nec præfatis auctoritatibus prohibebatur quin justi hac intentione possent se peccatoribus sociare, ut eos ad Dei obsequium perpetuamque salutem inducerent. Christus quoque, in cujus adventu tempus gratiæ et lex caritatis cœperunt, veterem legem non fregit, sed perfecit, omnemque caritatem verbo et factis edocuit. Porro Pharisæi, qui erant religiosi Judæorum, et Scribæ qui fuerunt doctores eorum, non vere caritativi et justi, sed magni et sapientes in oculis suis, falseque justi, indignati sunt de Christi clementia, de qua gaudere debuerant. Falsa namque justitia habet indignationem, vera justitia compassionem, secundum Gregorium.
Insuper, Christus solitus uti parabolis, per quasdam parabolas ostendit Pharisæorum ac Scribarum errorem, seque agere quod ad suum pertinebat officium : quod fuit peccatores convertere, perditos quærere, spiritualiter mortuos per gratiam vivificare, per peccata dispersos in Deo per fidem et caritatem colligere. Hinc subditur prima parabola.
Quis ex vobis homo qui habet centum oves, et si perdiderit unam ex illis, etc. ? Parabola ista ad propositum Christi declarandum aptissima fuit et est, atque planissima. Aliud nempe ostendere non intendit per eam, nisi quod ex quo homo multas possidens oves, si unam amiserit, diligenter eam inquirit, atque inventam hilariter recipit, multo magis Filius Dei omnium Dominus, genus humanum seu peccatorum collegium, quod amisit per illius propriam culpam et dæmonis fraudem, requirere debuit per suam pietatem et gratiam, atque recipere ad pœnitentiam et salutem.3 Per hominem itaque istum intelligitur Christus, qui habuit centum oves, hoc est universitatem angelicorum spirituum et genus humanum.4 Etenim angeli sancti oves sunt Dei, propter suam innocentiam, ac beatificam refectionem qua indesinenter pascuntur a Deo. Similiter homines oves sunt Dei, juxta illud Psalmistæ, Nos autem populus ejus et oves pascuæ ejus: quod de bonis hominibus Creatori suo subjectis, et ab eo per charismata gratiæ et sacramenta Ecclesiæ pastis, potissimum verum est. Quarum pastor est Christus, quia sub virga suæ directionis ambulant, dum secundum evangelicæ legis præcepta fideliter conversantur. De quibus apud Joannem protestatur: Ego sum pastor bonus, et cognosco oves meas, et cognoscunt me meæ, et animam meam ponam pro ovibus meis.5 Dicuntur autem oves hæ centum, propter numeri hujus perfectionem. Harum vero ovium periit una, quia in primis parentibus perdita fuit natura humana.67 Nam secundum Apostolum, in uno cecidimus, et in Adam peccavimus omnes, ita quod eramus natura filii iræ.
Nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et vadit ad illam quæ perierat, donec inveniat eam? Hoc fecit unigenitus Filius Dei, dum cives cœlestes, puta angelicos spiritus, in cœlo, quod homo deseruit peccando, reliquit; et non angélum, non legatum misit, sed in propria venit persona, assumpta in unitate personæ natura humana; quæsivitque genus humanum, pro illius conversione, reductione, salvatione, orando, prædicando, miracula faciendo, moriendo, Spiritum Sanctum mittendo seu infundendo, Apostolos ceterosque discipulos destinando. Ideo ait Apostolus: Fidelis sermo et omni acceptione dignus, quia Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere.89 Et per Zachariam: Lauda et lætare, filia Sion, quia ecce ego venio, et habitabo in medio tui, ait Dominus; et applicabuntur gentes multæ ad Dominum in die illa, et erunt mihi in populum.1011 Porro hæc applicatio populorum ad Deum, est eorum conversio atque inventio, qua inventi sunt a Christo: quibus in prima Canonica sua loquitur Petrus: Eratis aliquando sicut oves errantes; sed conversi estis nunc ad episcopum et pastorem animarum vestrarum.1213
Et quum invenerit illam, imponit in humeros suos gaudens. Hoc egit Salvator, quia dum quosdam Judæorum convertisset, pro illis et pro cunctis electis hominibus, propriis humeris crucem tulit ad supplicii locum: quod faciendo peccata nostra super se sumpsit, portavit et luit.
Propter quod per Isaiam scriptum est: Disciplina pacis nostræ super eum, et livore ejus sanati sumus. Omnes nos quasi oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit; et Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum. Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit.14 Hinc Christus fatetur in Psalmo: Quæ non rapui, tunc exsolvebam.15 Denique Christus hæc fecit gaudens, quia licet de passionis suæ acerbitate vehementer doleret, nihilo minus de passionis ejusdem fructu secundum superiorem animæ portionem gaudebat.
Et veniens domum, convocat amicos et vicinos, dicens illis: Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam quæ perierat. Sic Christus in die ascensionis, revertens secundum naturam humanam ad cœlum empyreum (de quo ait Apostolus: Quam ædificationem habemus ex Deo, domum non manufactam æternam in cœlis;16 et Christus, In domo Patris mei mansiones multæ17 sunt), illuc Christus ovem perditam reportavit, quoniam testibus Apostolo et Psalmista, Ascendens Christus in altum, captivam duxit captivitatem.1819 Tunc convocavit, hoc est, sibi occurrere fecit, amicos et vicinos, hoc est angelicos spiritus divinæ voluntati plene et inavertibiliter conformatos, divina secreta scientes, et Deo in omnibus obedientes, secumque in supermundano illo habitantes palatio, atque ipsius vultum immediate cernentes cum exuberantissimo gaudio sempiterno (propter quæ merito amici et vicini ac filii Dei vocantur) : quos hortatur ut sibi de ovis suæ inventione congratulentur. In quo patet dilectio Dei ad nos, et quantum nostram optat salutem. Unde ait Apostolus : Hæc est voluntas Dei, sanctificatio vestra; et Nehemias, Gaudium Dei est fortitudo vestra.2021 Per Isaiam quoque Dominus loquitur Israelitico populo :22 Utinam attendisses mandata mea.
Denique Christus hanc ovem laboriosissime recuperavit, et pretiosissime liberavit seu emit, sicut ait Apostolus Petrus : Non corruptibilibus auro vel argento redempti estis, sed pretioso sanguine Agni immaculati;23 et Paulus, Empti estis pretio magno.24 Christus tamen redemptionem hanc reputat et appellat inventionem, quasi nil ponderans quidquid pro ea exposuit, præ nimia sua dilectione ad genus humanum. Propter quod fassus est in Proverbiis : Deliciæ meæ esse cum filiis hominum ;25 in Canticis quoque, Si dederit homo omnem substantiam domus suæ pro dilectione, quasi nihil despiciet eam.26 Sed et per Jeremiam Dominus dixit :27 Lætabor super eis, quum benefecero eis.
Præterea, ut scribit Gorra : Ovis de sua natura est animal innocens. Cetera autem animalia aut mordent dentibus, ut canis et lupus; aut impingunt cornibus, ut aries et taurus; aut percutiunt pedibus, ut equus et mulus; aut dilaniant unguibus, ut leo et ursus : sed ovis nihil istorum facit. Igitur ovem Christi se non esse agnoscat, qui vel dentibus mordet, detrahendo; vel impingit cornibus, alios violenter opprimendo; aut percutit pede, proximis irascendo; aut dilaniat unguibus, aliena rapiendo. — Postremo, secundum Theophilum, supernæ virtutes oves dicuntur, eo quod omnis creatura respectu Dei, sit bestialis.
Dico vobis, quod ita gaudium erit in cælo super uno peccatore pœnitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent pœnitentia. Si istud generaliter de quocumque pœnitente et quibuscumque justis seu innocentibus intelligatur, non est absolute sumendum ut sonat, quasi simpliciter angeli sancti plus glorientur de quolibet pœnitente, quam de quibuscumque nonaginta novem justis. Non enim plus gaudent de peccatore qui post pœnitentiam non pertingit ad magnam perfectionem, quam de gloriosissima virgine Maria et beatis Apostolis ac aliis Sanctis gavisi sunt, quando adhuc erant in terra, vel quam modo de ipsis lætentur : imo nec de Paulo, nec de Maria Magdalene majus gaudium est in cælo, quam de sola Virgine gloriosa.
Ideo, quod gaudium de peccatore pœnitente dicitur, magis intelligendum videtur, non simpliciter, sed quantum ad aliquid, et quoad recentem quamdam ac evidentiorem manifestationem gaudii, quo se de hominum salvatione lætari ostendit : quia de peccatoris conversione est Christo specialis, imo et multiplex ratio gloriandi. Primo, quoniam peccator dum convertitur, de periculo graviori eripitur. Etenim consuetissimum est ut de eo specialiter et quodammodo amplius exsultemus, quem de majori periculo erui cernimus, quamvis, absolute loquendo, non plus eum amemus. Secundo, quia in peccatoris conversione misericordia Dei præcipue declaratur. Tertio, quoniam fructus dominicæ passionis in illo evidentissime commendatur. Quarto, quia in peccatoris conversione adversarii Christi ac nostræ salutis, puta diaboli, specialiter confunduntur. — Denique, absolute loquendo, si comparemus statum ad statum, constat quod status innocentiæ præferendus sit statui pœnitentiæ, eo quod majus Dei donum exsistat innocentia quam pœnitentia. Si vero comparemus personam unius status ad personam alterius, habent se sicut excedens et excessum: ita quod quidam de statu uno præferuntur quibusdam de statu altero, secundum quod sunt in majori aut minori caritate et gratia. Hinc absolute loquendo, de multis justis ac innocentibus, tanquam de simpliciter melioribus et Deo magis dilectis, majus est gaudium Christo supernisque civibus, quam de peccatoribus pœnitentibus quibuscumque.
— Postremo, quoniam teste Apostolo, Ubi abundavit delictum, superabundat et gratia28, frequenter contingit ut impii pœnitentes, tanto postmodum in divino fiant ferventiores obsequio, tantoque humiliores ac meliores, quanto se gravius deliquisse, et Deum circa ipsos clementius egisse considerant: sicque de eorum conversione specialis causa lætandi oritur angelis Dei.
Unde et qualiter majoritas gaudii hujus sit intelligenda, in Matthæo plenius tangitur, ubi habetur: Si fuerint alicui centum oves, et si erraverit una ex eis, nonne relinquit nonaginta novem in montibus, et vadit ad eam quæ erravit?29 Et si invenerit eam, gaudet super eam magis quam super nonaginta novem quæ non erraverunt. Itaque, sicut paterfamilias plus lætatur de una ove post perditionem inventa, quam de reliquis cunctis quæ non erraverunt (non quod unam plus diligat quam ceteras omnes, sed quia de ejus inventione quædam specialis ac nova exsultatio ingignitur ei, tum quoniam ovem illam magis considerat, tum quia propter præcedentem de ejus perditione mœrorem, oppositum de ejus inventione gaudium magis afficit et sentitur); sic proportionabiliter, de peccatore pœnitente cives cœli plus gaudent, aut signa lætitiæ abundantius monstrant. Nam et angeli sancti de hominum sibi commissorum transgressione et recidivatione dolere et flere feruntur: quod tamen sane intelligi par est. Non enim veraciter inest eis aliqua pœnalis affectio, sed per modum dolentis se habent: juxta quem sensum ira, furor, et pœnitudo, Deo attribuuntur.
Consequenter per aliam parabolam docet Salvator, quod peccatores non debuit spernere et vitare, sed potius clementer admittere, atque ad viam salutis reducere. Aut quæ mulier habens drachmas, id est hujusmodi nummos, decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam, præsertim si tempore tenebroso aut in locis obscuris quærere velit, et evertit domum, id est, contenta in domo transfert de loco ad locum, ne forte sub aliquo illorum jaceat lateatque quod quæritur, et quærit diligenter perditam drachmam, donec inveniat eam, præsertim quum feminæ vehementer afficiantur ad rem, quum ad eam cœperint affici? Et quum invenerit, convocat amicas et vicinas, dicens: Congratulamini mihi, quia inveni drachmam quam perdideram. Hoc litteraliter ita est.
Spiritualiter vero, per mulierem hanc intelligitur æterna et increata sapientia Dei, quæ ob suam amabilitatem, speciositatem, pietatem et fecunditatem, sponsa et mulier appellatur. De qua Sapiens protestatur, pudicus et purus amator: Hanc amavi et exquisivi a juventute mea, et quæsivi sponsam eam mihi assumere;30 et amator factus sum formæ illius. Porro, per lucernam intelligitur Christi humanitas, quam Verbum æternum eodem quo eam assumpsit instanti, accendit, hoc est, divinæ caritatis fervore, totius sapientiæ splendore, omnique virtute nullam imperfectionem in sua ratione includente, implevit: sicque Sapientia incarnata inter homines conversando, evertit domum, hoc est, populum Judæorum multipliciter excitavit, movit, deduxit, docendo, exemplariter conversando, miracula perpetrando, qui, ut in Actibus loquitur Petrus, Pertransivit benefaciendo;31 et quæsivit diligenter hominem perditum, summi Regis
Luc. xix, 10.
Joann. xvii, 4.
Ps. xxiii, 8, 10.
Is. lxiii, 1-3. imagine insignitum, sicque per drachmam congrue designatum. Venit enim Filius hominis quærere et salvum facere quod perierat. Donec invenit, id est, sua passione redemit genus humanum, quemadmodum apud Joannem loquitur Patri : Opus consummavi, quod dedisti mihi ut facerem. Inventa itaque drachma hac, id est homine taliter liberato, Christus in die ascensionis convocavit amicas atque vicinas, id est cœlestium civium societates beatas, divinæ voluntati perfecte conformatas, et Deum altissimum clare per speciem immediate cernentes. Propter quod mentes angelicæ et beatæ merito nuncupantur Dei amicæ atque vicinæ, quia non solum prope eas, sed etiam in eis moratur, easque sibi familiarissime ac amorose nimis unire dignatur. Dixitque eis : Congratulamini mihi, quia inveni drachmam quam perdidi. Christus quippe in sua ascensione angelicos spiritus sibi fecit occurrere : quibus interrogantibus, Quis est iste Rex gloriæ? ut ait Psalmista ; itemque, Quis est iste qui venit de Edom? et, Quare rubrum est indumentum tuum? ut recitat Isaias ; respondit : Torcular calcavi solus, hoc est, per passionis pressuram liberavi genus humanum. Tuncque, ut in Hymno ait Ambrosius, Gavisa sunt cœli regna reditu Unigeniti. Tanta autem est Christi dilectio ad nos, ut nostram salvationem suam fateatur esse lætitiam.
Ita dico vobis, gaudium erit coram angelis Dei, id est, in regno cœlesti ad invicem lætabuntur angeli sancti, et Christus eis præsentibus exsultabit, super uno peccatore pœnitentiam agente : quia de ejus evasione qua evadit æternæ damnationis periculum, caritative et pie congaudent, et quoniam prædestinationem divinam vident impleri, pretium quoque sanguinis Christi fructificare, et cœlestis Jerusalem instaurari ruinam, atque intellectualis creaturam naturæ quam diligunt, Deo uniri, Creatorisque omnium honorem et cultum in ea augeri, dæmones superari, et vitia quibus Deus offenditur, minui.
A Sic et in palatio regum lætitia oritur, quando propinquus seu filius regis de maximis adversis eripitur.
Itaque Christus sapientia Patris habuit drachmas decem, id est novem ordines angelorum, et genus humanum, quod tanquam decima drachma, per originale peccatum deperiit. Præterea, secundum Bedam, ovem et drachmam perditam Christus invenit, quando hominem restauravit ; et super eam inventam majus gaudium est in cœlo quam supra nonaginta novem justis seu angelis pœnitentia non indigentibus, quoniam major divinæ laudis materia est in restauratione hominum, quam in creatione aut etiam beatificatione angelorum. Mirabiliter namque angelos Deus creavit, sed hominem mirabilius restauravit.
Postremo, sicut Christus hæc egit, ita et omnis Christi vicarius, aliorum sibi habens curam commissam, si contigerit quempiam sibi commissum peccando errare, ceteris sub bona custodia derelictis, debet ad illum reducendum se totum convertere, properare, satagere, illum quærendo, hortando, et si opus fuerit, juste puniendo, ad Christi gratiam revocare, sicut ad Galatas scribit Apostolus : Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis.
Insuper ad idem declarandum, videlicet quod decuit Christum peccatores ad pœnitentiam invitare, et venientes clementer suscipere, inducit Christus parabolam tertiam, ceteris evidentiorem ac pulchriorem. Homo quidam, id est, Deus Pater, seu Unigenitus Dei propter nos incarnatus, de quo (secundum antiquam translationem) loquitur Jeremias, Et homo est, et quis cognoscet eum? atque Psalmista, Homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus ; habuit duos filios, id est duos populos, Judaicum et gentilem. Est autem consuetudo Scripturæ, totum aliquem populum nomine filii aut filiæ designari, quemadmodum in Prophetis Israelitica plebs frequenter per filiam Sion aut fi-
Galat. iv, 19.
Jer. xvii, 9, juxta LXX.
Ps. lxxxvi, 5. liam Jerusalem denotatur, ut patet in Sophonia et Zacharia. Nec solus populus ille Judaicus, sed et gentilis, ita a Deo vocatur, juxta illud Isaiæ: Descende, sede in pulvere, virgo filia Babylon. Quod fit ad insinuandum quod ipsa natura secundum se, a Creatore paterno amore quasi filia diligatur. Interdum quoque aliquis totus populus dicitur filius, prout per Osee Dominus loquitur: Puer Israel, et dilexi eum, et ex Ægypto vocavi filium meum. Præterea, per hos duos filios, indeterminate, intelligi possunt quicumque justus seu innocens, et transgressor, quia et impius appellatur quodammodo filius Dei, in quantum ad ejus imaginem est creatus, vel in Baptismo spiritualiter regeneratus.
Et dixit adolescentior ex illis duobus patri, hoc est populus gentilis: qui rite adolescentior nominatur: Primo, quoniam ab exordio generis humani, prior fuit cultus veri Dei quam gentilitatis error, ritus ac cultus; imo post diluvium idololatria cœpit. Secundo, quoniam gentiles Judæis fuerunt pueriliores, insipientiores, et bestialiores: quia ut asserit Augustinus, Nihil tam puerile, ut idola colere, et nihil stolidius, quam divinæ legis non obedire præceptis.3233 Hinc quoque de populo Judæorum Deus testatur: Filius meus primogenitus Israel; et per Jeremiam, Primogenitus meus Ephraim. Porro, Gorra ait hoc loco: Qui idola coluerunt, puta gentiles, amiserunt nomen divinæ filiationis, et dicti sunt filii hominum, ut in Genesi: Videntes filii Dei filias hominum. Verumtamen hoc intelligendum non est, quasi illi qui filii hominum nuncupantur, qui utique diluvium præcesserunt, venerati sint idola, aut quod idololatria diluvium ipsum præcesserit. Unde quod Gorra allegat de idololatris, ad litteram dictum non est, sed de posteritate Cain, qui non ob idololatriam, sed ob vitia carnis, filii hominum appellantur ibidem.
Itaque adolescentior filius dixit verbo, seu potius facto, patri suo, scilicet Deo: Pater, da mihi portionem substantiæ quæ me contingit, id est possessionem boni pertinentem ad me, quæ possessio est portio substantiæ, id est pars boni creati, mihi conveniens, seu partialis substantia spectans ad me. Omne quippe bonum creatum, est Creatoris substantia sive possessio, sicut in Genesi Abraham ait: Levo manum meam ad Dominum Deum possessorem cœli et terræ.34 Ex hac vero substantia aliquid ad hominem specialiter pertinet, utpote corpus ejus, et anima, et naturalia dona ipsius, supernaturalia quoque dona sibi concessa, et bona fortunæ. Petiit adolescentior filius sibi partem pertinentem a patre suscipere, quia naturalibus donis ac ceteris bonis sibi a Deo collatis voluit secundum voluntatem propriam uti, potius autem abuti, nec subjici legi divinæ, aut protegi supernaturalibus donis gratiæ Salvatoris, quemadmodum per Jeremiam quibusdam loquitur Deus: sæculo confregisti jugum, rupisti vincula, et dixisti, Non serviam.35 Hinc ait Psalmista: Homo quum in honore esset, non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus. Istud quoque similiter dicit omnis transgressor legis divinæ.36
Et divisit illis substantiam, hoc est, unicuique dedit quod petiit, et quemlibet facere permisit quod voluit, secundum illud Ecclesiastici:3738 Deus ab initio constituit hominem, et reliquit eum in manu consilii sui. Apposuit tibi aquam et ignem: ad quodcumque volueris, porrige manum tuam.3940 Hinc et Apostolus fassus est:41 Unusquisque proprium donum habet a Deo. Judæis quoque dedit dona gratiæ, ac legem scriptam divinam ac supernaturalem; gentilibus vero, dona naturæ, quos et in naturali lege reliquit, quam pauci eorum conservasse leguntur.
Et non post multos dies, id est, paucis evolutis diebus, congregatis omnibus quæ ad se pertinebant, hoc est, bonis sibi desuper præstitis, ad proprium commodum pariter ordinatis, ac vitiose reflexis, adolescentior filius peregre, a patria Beatorum per impiam vitam se elongando: quæ est peregrinatio mala, qua quis hoc mundo atque præsenti exsilio pro patria utitur;42 profectus est, non tam corporaliter transeundo, quam mentem suam a Deo improbe avertendo. Sicut enim ad Deum incircumscriptum, ubique substantialiter vere præsentem, acceditur mentis affectu, non corporis gressu, nisi in quantum exterior actus habet rationem virtutis ex interiori intellectus voluntatisque actu; ita a Deo receditur mentis aversione, non corporis motione, nisi in quantum actus exterior ex interiori mentis inordinatione seu culpa efficitur vitiosus. In regionem longinquam, id est peccati statum, dissimilitudinem et continuationem, per quam longe a Deo distatur, juxta illud Proverbiorum: Longe est Dominus ab impiis;43 atque in Psalmo, Longe a peccatoribus salus.44 Hæc est spiritualis distantia, utpote dissimilitudo.
Et ibi dissipavit substantiam suam, id est, dona gratiæ gratum facientis amisit, bona fortunæ consumpsit, dona naturæ infecit, ac pejoravit, vivendo luxuriose, corporali fornicatione, quæ est peccatum mortale; itemque fornicatione spirituali, quæ est aversio mentis a bono incommutabili et immenso, atque conversio ejus ad bonum creatum caducum et vanum. Potissimum tamen idololatria spiritualis fornicatio dicitur, prout in Deuteronomio Deus locutus est Moysi: Populus iste fornicabitur post deos alienos; et in Osee, Fornicans fornicabitur terra a Domino.45 Porro, secundum divinum Dionysium capitulo 4 de Divinis nominibus, peccata quamvis dona naturæ non penitus corrumpunt aut tollunt, ea tamen inficiunt, et rationem obtenebrant. Propter quod asserit Damascenus: Peccatum est aversio ab eo quod est secundum naturam, ad id quod est præter naturam. Hinc etiam peregrinum uno modo vocatur, quod est a natura rei alienum, sicut in Isaia ultio dicitur opus Dei, sed peregrinum ab eo:46 quoniam Deo secundum se et ex propria natura proprium est misereri ac parcere; Ulcisci autem competit ei propter nostram malitiam.
Et postquam omnia consummasset, hoc est, dona sibi divinitus præstita aut amisisset, aut consumpsisset, aut infecisset: nam et teste Apostolo, Qui fornicatur, in proprium corpus peccat, quia per immoderatam luxuriam homo interiora sua quasi consumit et vires enervat;47 facta est fames valida in regione illa: id est, inter impios et carnales grandis spiritualium bonorum carentia contigit;48 gentilibus quoque gratiarum charismata specialiter defuerunt. Vitiosis quoque hominibus, propter eorum peccata, interdum corpori necessaria subtrahuntur. Et ipse cœpit egere omnibus pertinentibus ad salutem, quæ peccando amisit, videlicet gratia atque virtutibus: quemadmodum acediosis contingere solet, secundum illud Proverbiorum: Usquequo piger dormies? Paululum dormies, paululum dormitabis, et veniet tibi quasi vir armatus egestas.49
Et abiit, se a Deo infelicius elongando:50 a quo tanto vehementius elongamur, quanto gravius frequentiusve peccamus. Peccatum autem quod per pœnitentiam non statim diluitur, suo mox pondere trahit ad aliud, ut ait Gregorius. Et adhæsit uni civium regionis illius, hoc est diabolo, ut communiter exponitur.51 Diabolus enim jugiter manet et habitat in statu peccati et dissimilitudine vitiorum: qui etiam non solum civis, sed et princeps mundi hujus vocatur a Christo apud Joannem:52 ubi per mundum, mundani vitiosique homines designantur, potissimum reprobi, de quibus iterum loquitur Christus Patri, Non pro mundo rogo.53 Potest quoque per civem istum quicumque hæresiarcha, seu præcipuus peccator in vitiis induratus, intelligi. Hujusmodi igitur civi, puta diabolo, filius iste nunc dicitur adhæsisse: non quia ante non adhæserit ei, imo statim quum se a Patre cœlesti avertit, huic adhæsit; sed jam dicitur adhæsisse, quia tenacius illi adhæsit quam ante, quemadmodum per Isaiam pravissimis dicitur:
Dixistis, Percussimus fœdus cum morte, et cum inferno fecimus pactum.54 Et misit illum in villam suam, id est, mundanis cupiditatibus implicavit, et carnalibus sociavit hominibus, qui sunt vasa et possessio dæmonis, ut pasceret porcos suos, hoc est dæmones inferiores, seu homines turpes, diabolo per carnalia vitia subditos, qui in obscenis ac impiis actibus delectantur, talibusque pascuntur; qui sunt velut sus lota in volutabro luti; quibus competit illud Joelis, Computruerunt jumenta in stercore suo.55
16 Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis quas porci manducabant;5657 et nemo illi dabat. Interior animæ venter interdum dicitur intellectus, qui veritatem concipit, mentaleque verbum profert, et boni operis fructum producit. Intellectus quoque realiter idem est quod memoria, seu potentia memorativa intellectiva, quam Philosophus locum specierum appellat. De hujusmodi ventre Deus Pater in Psalmo loquitur Filio: Ex utero ante luciferum genui te;58 et in Proverbiis Salomon, Verba (inquit) susurronis quasi simplicia, et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris.59 Pariformiter voluntas seu ejus affectus, venter animæ nominatur, quoniam desiderata allicit, suscipit et conservat.60 Unde et Salomon ait: Venter impiorum insatiabilis.61 Porro siliqua est genus leguminis, ex sonoris et vacuis foliis, ventrem onerans potius quam reficiens: per quod sæcularis prudentia, et curiosa scientia quæ ventrem intellectus non implet, et terrena substantia quæ ventrem voluntatis non satiat, designatur. Avarus namque, ut Sapiens asserit, non impletur pecunia;6263 et quanto avarus plura acquirit, tanto ad plura acquirenda anhelat. Denique nullum bonum creatum satiare et quietare valet animæ appetitum. Propter quod loquitur Augustinus: Domine, creasti nos propter te, et inquietum est cor nostrum, donec perveniat ad te.
17 In se autem reversus, id est, ad rectæ rationis dictamen se vertens, se ipsum discutiens, interiora sua considerans, quemadmodum per Isaiam jubetur : Redite, prævaricatores, ad cor. Homo enim peccando, extra se viliter evagatur, limitesque rationis transcendens, terminos sibi a Deo præfixos transgreditur. Interdum tamen dicitur quis ad se reverti, propter solam veritatis considerationem, juxta illud Actuum : Petrus ad se reversus, dixit, Nunc scio vere.64 Dixit, cordialiter pœnitendo, et ex afflictione sua se super se reflectendo, secundum illud Isaiæ : Vexatio dabit intellectum.65 Quanti mercenarii, id est valde multi Deo propter æternam mercedem deservientes, secundum illud Psalmistæ: Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas in æternum propter retributionem. Unde de Moyse ait ad Hebræos Apostolus: Adspexit in remunerationem. Et in Genesi Abraham loquitur Deo: Domine Deus, quid dabis mihi? Cui et in Genesi Dominus ait: Ego protector tuus et merces tua magna nimis. In domo patris mei, id est in Ecclesia militanti, quæ dicitur domus Dei seu Patris cœlestis, prout scribit Apostolus: Scias quomodo te oporteat in domo Dei conversari, quæ est Ecclesia Dei vivi. Abundant panibus, id est multiplici alimonia spirituali, videlicet: pane sacramentali, de quo ait Salvator, Ego sum panis vitæ; itemque, Caro mea vere est cibus: insuper pane pœnitentiali, de quo fertur in Psalmo, Cibabis nos pane lacrimarum; et, Cinerem tanquam panem manducabam. Est etiam panis bonæ operationis, de quo Christus: Meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei. Est demum et panis contemplationis, juxta illud Ecclesiastici: Cibabit illum pane vitæ et intellectus. Est iterum panis sanctæ affectionis, de quo fatetur ardens amator: Fuerunt mihi lacrimæ meæ panes die ac nocte. His panibus abundant, qui in Ecclesia Deo diligentissime obsequuntur, sicut ait fidelis minister: Dominus regit me, et nihil mihi deerit; in loco pascuæ ibi me collocavit.
Itaque hoc loco mercenarii in bono accipiuntur : qui licet intuitu præmii Deo ministrant, ex amore quo se ipsos amant spiritualiter in Deo, principaliter tamen hoc agunt ex Dei amore, atque ad laudem et gloriam ejus : ad quam finaliter ordinant se ipsos et omne meritum suum ac præmium; alias nil mererentur, quoniam omne opus meritorium oportet ex divina procedere caritate, quæ vita est animæ. Interdum vero mercenarii sumuntur in malo, puta pro his qui proprii intuitu commodi, seu propter temporalia principaliter, Deo ministrant : de quibus in Evangelio testatus est Christus, Quia receperunt mercedem suam.66 Tales quippe non sibi constituunt Deum pro fine, sed ex privato operantur amore propter se ipsos.
Ego autem hic fame pereo, id est, ego qui quoniam filius sum Patris cœlestis (secundum modum præhabitum), possum Deo servire puro ac filiali amore, quod altius est quam amore mercedis servire, ex spiritualis defectu alimoniæ in anima morior, vitam gratiæ non habendo, et peccata, quæ sunt interitus animæ, quotidie incidendo.
Hoc verbum Christus in persona membrorum suorum dicere potest: Quanti mercenarii, id est prælati et doctores commoda sua quærentes, propter quod mercenarii magis sunt quam pastores, in domo patris mei, scilicet in Ecclesia, abundant panibus, id est alimentis corporalibus, et scientia Scripturarum, et sacramentis! Ego autem in membris meis, puta egenis ac subditis, fame pereo, ex defectu materialis cibi aut spiritualis edulii, id est verbi Dei et boni exempli.
Surgam, id est, a peccato desistam, et a terrenis ad cœlestia me levabo : sicut hortatur Apostolus, Surge, qui dormis;67 et Isaias, Excutere de pulvere;68 et ibo, per mentis conversionem veramque contritionem, ad patrem meum cœlestem ubique præsentem : prout monet Psalmista, Accedite ad eum, et illuminamini.69 Unde per Zachariam Dominus misericordissime loquitur : Convertimini ad me, et convertar ad vos.70 Hinc ad Hebræos monet Apostolus : Adeamus cum fiducia ad thronum gratiæ ejus, ut misericordiam consequamur et gratiam.71 Et dicam ei, me accusando : juxta quod scriptum est :72 Dixi, Confitebor adversum me injustitiam meam Domino. Pater, per creationem et redemptionem, peccavi, mala committendo, et bona omittendo, in cœlum, id est coram supernis spiritibus, et specialiter contra angelum vitæ meæ custodem, cujus præsentiam inhonoravi peccando, et ejus inspirationibus non acquiescendo.
Præterea, qui Creatorem offendit, totius creaturæ meretur offensam incurrere, atque ut omnis creatura contra eum insurgat, et Creatoris sui in eo ulciscatur injuriam. Nam et peccando in Deum, omnem creaturam quodammodo inhonorat, cujus Deum ac Creatorem sic parvipendit, inhonorat seu spernit : quemadmodum qui regem terrenum injuste percuteret, quemlibet ejus subditum inhonoraret atque offenderet. Sicut enim honor, ita et inhonoratio regis et cujuslibet præsidentis, redundat in subditos. Verumtamen creatura incomparabiliter magis debet Deum creatorem suum amare ac venerari, quam subditi regem terrenum. Unde de Dei inhonoratione summe dolendum est. Rursus cœlum, terra, et cetera quæ intellectum non habent, Deum materialiter laudant, benedicunt, glorificant et honorant, quia considerantibus ea ostendunt Deum creatorem suum super omnia esse laudandum et honorandum : idcirco qui peccat, illa quodammodo inhonorat, quia eorum materialibus laudationibus realiter contradicit; sicque potissimum peccat in cœlum, quod præ ceteris corporalibus creaturis, clarius magnificentiusque ostendit quam incomparabiliter honorandus sit Deus. Peccator quoque in cœlum peccat, quia peccando meretur cœlesti mansione privari.
Et coram te, qui omnia clarissime intueris : ideo impudenter et irreverenter me habui, quod te præsente et conspiciente peccare præsumpsi. Unde ad veram sapientiam pertinet, ut Deum ubique præsentem et cuncta inspicientem jugiter attendamus: ex qua sapientiali consideratione mox gignitur castus pudor, pudicusque timor, quo in divini vultus præsentia turpiter et injuste erubescimus nos habere. Hinc, juxta Boetium, magna nobis indicta est ratio probitatis, quoniam in conspectu Judicis universa cernentis omnia agimus.
Jam non sum dignus vocari filius tuus, quia te toties et tam graviter inhonoravi: quod filio non licet, quum scriptum sit: Honora patrem tuum. Et per Malachiam ait Creator altissimus: Filius honorat patrem suum: si ergo pater ego sum, ubi est honor meus? Rursus, indignus sum vocari filius tuus, quia imaginem tuam in me peccando multipliciter deturpavi, meque tibi valde dissimilem feci; iterum, quia peccando feci me ipsum servum diaboli et peccati (a quo enim quis superatus est, hujus et servus est, ut Petrus apostolus ait); rursus, quoniam extra disciplinam tuam me posui: quod non competit filio, dicente Apostolo, Si extra disciplinam estis, ergo adulteri et non filii estis. Fac me sicut unum de mercenariis tuis, id est, ad gradum, nomen ac gratiam filii recipi fateor me indignum: idcirco humiliter precor saltem inter mercenarios computari. Sic et Abigail prudentissima femina, cognito quod David vellet eam in conjugem sumere, dixit: Ecce famula tua sit in ancillam, ut lavet pedes servorum domini mei. Denique sunt mercenarii boni, qui serviunt Deo pro retributione æterna: quibus dicitur, Confortamini, et non dissolvantur manus vestræ, erit enim merces operi vestro. Alii vero sunt mercenarii mali, qui pro temporali mercede Deo servire videntur. Unde in Joanne loquitur Christus: Mercenarius et qui non est pastor, vidit lupum venientem, et fugit.
Et surgens, id est, a peccatis se erigens, et a carnalibus ad spiritualia se disponens, venit ad patrem suum, id est, per attritionem, et per opera bona ex genere, cœpit ad Deum mente redire, atque ad gratiam gratum facientem veramque contritionem cor suum disponere.
Quum autem adhuc longe esset: quia nondum per caritatem infusam, veram contritionem et virtutum adeptionem, fuit Deo conjunctus; imo adhuc fuit in suis peccatis, quousque attritio in contritionem mutata est; vidit illum pater ipsius, scilicet Deus Pater, oculo pietatis paternæ ac prædestinationis æternæ, de quo orat qui ait: Adspice in me, et miserere mei. Interdum vero adspectus Dei accipitur pro animadversione districtæ justæve ultionis, juxta illud Habacuc: Quare non respicis, Domine, super iniqua agentes? Et misericordia motus est; et accurrens, id est, per gratiam prævenientem clementer illi cooperans et succurrens. Quum etenim facit quis quod in se est, se præparando ad gratiam, Deus mox subvenit, gratiamque infundit. Cecidit super collum ejus, id est, pie et amorose illum suscepit, non solum dimittendo peccata, sed et gratiarum infundendo charismata. Propter quod apud Job habetur: Si direxerit homo ad Deum cor suum, spiritum illius et flatum ad se trahet. Et osculatus est eum, id est, familiariter et intime atque suaviter eum sibi univit, ita quod pacem internam ei infudit, per quam mens in Deo absque perturbatione quiescit, sicut in Canticis orat Sponsa: Osculetur me osculo oris sui. Hoc osculum est adhæsio, unio seu conformatio mentis creatæ cum Deo, quia ut ait Apostolus: Qui adhæret Deo, unus spiritus est cum illo.
Circa hæc ait Chrysostomus: Quid est quod pater accurrit, nisi quod peccatis nostris nos impedientibus, propria virtute ad eum venire non poteramus? Ipse pius et potens ad invalidos descendit. Osculetur autem os filii, per quod emissa de corde confessio pœnitentis exierat, quam pater lætus suscepit. Ait quoque Gregorius Nyssenus: Confessio placavit ei patrem, ita ut obviam ei iret, ac oscula daret. Si ergo et nos optamus ut Deus nobis clementer accurrat, subveniat, adsit, cor-
19
Exod. xx,
Malach. 1,
II Petr. 11,
Hebr. xii, 8.
I Reg. xxv,
II Par. xv, 7.
Joann. x,
20
Ps. cxviii,
Habac. 1,
Job xxxiv,
Cant. 1, 1.
I Cor. vi, 17.
Prov. xxviii, 13.
21
1 Cor. xv, 9.
Is. vi, 5. dialiter pœniteamus, et per humilem confessionem Dominum accedamus. Propterea in Proverbiis asseritur : Qui abscondit scelera sua, non dirigetur; qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur.
Dixitque ei, scilicet patri clementissimo, filius : Pater, peccavi in cœlum et coram te, sicut expositum est, jam non sum dignus vocari filius tuus. Hoc dixit, considerando se secundum peccata quæ fecit, seu secundum id quod fuit per culpam, quemadmodum dixit Paulus : Non sum dignus vocari Apostolus. Verumtamen considerando ipsum secundum id quod factus fuit per gratiam veramque pœnitentiam, jam pristinum recuperavit honorem et gradum, et filius meruit dici, præsertim quia osculatus a patre in signum concordiæ et amoris. Denique, quanto Deus omnipotens hominem peccatorem gratiosius visitat et illustrat, tanto se ille profundius humiliat, graviusque accusat : nempe, quo Dei pietatem evidentius circa se experitur, et majestatem ac sanctitatem ipsius clarius contemplatur, eo propriam ingratitudinem, perversitatem et pravitatem lucidius intuetur, cordialius detestatur, plenius confitetur. Hinc Isaias post contemplationem illam sublimem, qua vidit Dominum in excelso solio residentem, testatus est : Væ mihi, quia vir pollutis labiis ego sum. Verumtamen filius iste tantam circa se Dei Patris dilectionem expertus per osculum illud internum, non efficit mentionem de mercenarii statu ; sed inter filios Dei computari confidit, et Deo propter puram ipsius bonitatem adhærere ac deservire proponit.
Ait autem Ambrosius : Servus est, qui timore pœnæ præsentis sive futuræ temperat se a vitiis ; mercenarius, qui spe et desiderio regni cœlestis Deo ministrat ; filius vero, qui amore Dei et zelo virtutum succensus, quidquid Deo contrarium est, toto studio detestatur. Hoc tamen intelligendum est de servo servitute timoris omnino servilis, in quo nullus est amor justitiæ : de quo apud Joannem loquitur Christus, Servus non manet in domo in æternum. Est autem et servus servitute timoris initialis seu filialis, cui loquitur Judex cœlestis : Euge, serve bone et fidelis, intra in gaudium Domini tui. De talibus servis jam subditur :
Joann. viii, 35.
Matth. xxv, 21, 23.
22 Dixit autem pater ad servos suos, id est, prælatis et ministris Ecclesiæ, puta Apostolis, eorumque successoribus, prædicatoribus atque doctoribus, jussit : Cito proferte stolam primam, id est, innocentiæ vestem in Baptismo susceptam, quam iste peccando amisit, ei ministerialiter exhibete seu prædicando promittite. Sed et gratia gratum faciens seu fides formata dici poterit stola prima. De adeptione autem innocentiæ dicit Salvator : Nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cœlorum. Et induite illum, id est, animam ejus hac virtute ornate, cooperando mihi in ejus interiori vestitione : de qua in Isaia habetur, Induit me Dominus vestimento salutis ; et Sponsa in Canticis, Indui (inquit) me tunica mea. Virtutes quippe et dona Spiritus Sancti ac opera virtuosa, sunt vestes et arma ornamentaque animæ. Unde in Apocalypsi Christus hortatur : Vestimentis albis induaris, ut non appareat confusio nuditatis tuæ. Porro supergloriosissimus Deus, qui omnia per se ipsum plenissime facere potest, aliquos sibi assumit et efficit cooperatores, ut bonitatem suam creaturis suis magis communicet, ejusque perfectio in rebus clarius elucescat. Hinc ait Apostolus : Dei adjutores
Ibid. xviii, 3.
Is. lxi, 10.
Cant. v, 3.
Apoc. iii, 18.
1 Cor. iii, 9.
Et date ministerialiter seu dispositorie, annulum, id est veræ fidei signaculum, in manu, id est operatione ejus, ut bene agendo ostendat se fidem vivam habere (fides enim sine operibus mortua est, quemadmodum corpus sine anima), imo tam virtuose conversetur, ut quicumque conversationis suæ sinceritatem attenderit, ipsa facti evidentia quasi convictus, fateri cogatur veram esse fidem, justamque
Jacob. ii, 17, 20, 26. legem ipsius. Porro per annulum sphæricæ figuræ, in quo non est principium aut finem assignare, notatur fides Trinitatis æternæ: quo anima Sponso desponsatur cœlesti, dicente hoc ipso Propheta, Sponsabo te mihi in fide. Hinc sacratissima et innocentissima Agnes dixit:73 Annulo fidei suæ subarrhavit me.
Et calceamenta, id est munimenta contra ea quæ virtuosi processus sunt corruptiva, in pedes ejus, id est in utroque suæ animæ appetitu, scilicet sensitivo et intellectivo, quibus in via Dei proceditur, quando hi appetitus rationis judicio diriguntur: amando namque et desiderando ordinate, potissimum itur ad Deum. Et quoniam calceamenta de mortuorum animalium pellibus fiunt, recte per ea sanctorum patrum exempla, quibus contra peccata munimur, signantur. De quibus in Canticis legitur:74 Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis! Apostolus quoque hortatur:75 Calceati pedes in præparatione Evangelii pacis. Denique per pedes intelligi possunt intellectus atque voluntas, quoniam contemplando ac diligendo divina, præcipue imus ad patriam. Hi pedes calceamentis teguntur, quum dono sapientiæ et caritate infusa ornantur, quibus ad superiora levantur, ne terrenorum cogitatu aut affectu fœdentur.
Et adducite vitulum saginatum, id est, Christum pro nobis passum, et instar vituli propter nos immolatum, ei prædicate, imitandum proponite, et sub speciebus Sacramenti sumendum præbete. Christus autem secundum humanam naturam dicitur vitulus, propter suam in cruce immolationem, et saginatus, quoniam omnium charismatum gratiæ plenitudine decoratus. De hujusmodi saginatione loquitur Isaias: Delectabitur in crassitudine anima vestra;76 et rursus, Faciet Dominus in monte hoc, scilicet in monte Sion, omnibus gentibus convivium pinguium:77 quod de refectione Eucharistiæ exponitur. Et occidite, id est, Christi passionem commemorate, et eum pro humana salute occisum denuntiate: secundum quod Petrus ait: Christus passus est pro peccatis nostris, justus pro injustis, ut nos offerret Deo. Hujus vero passionis commemoratio præcipue fit in Missarum celebratione, Sacramentique perceptione, sicut ait Apostolus:78 Quotiescumque manducabitis panem hunc et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis.79 Et manducemus, et epulemur, id est, de hujus filii mei emendatione spiritualiter reficiamur et gloriemur. In primitiva quippe Ecclesia, Christiani quotidie sacramentum Eucharistiæ acceperunt. In tantum vero Deus nostram cupit salutem, ut de nostra pœnitentia et spirituali profectu gloriari se protestetur. Nam et Apostolus ait: Hæc est voluntas Dei, sanctificatio vestra.80 Et in Apocalypsi loquitur Christus: Ego sto ad ostium et pulso;81 si quis aperuerit mihi, intrabo ad illum, et cœnabo cum eo. Quia hic filius meus mortuus erat per culpam: juxta quem sensum in Apocalypsi alicui dicitur, Nomen habes quod vivas, sed mortuus es;82 et revixit per pœnitentiam, quæ secundum Hieronymum, est secunda tabula post naufragium; perierat, et inventus est.
Et cœperunt epulari, id est ejus saluti et gratiæ congratulari: quæ est spiritualis refectio, de qua Corinthiis scribit Apostolus, Refectus est spiritus Titi ab omnibus vobis;83 et Psalmista, Justi epulentur et exsultent in conspectu Dei. Qui enim vere virtuosi et caritativi sunt, de aliorum emendatione maxime exhilarantur et gratias agunt Deo:84 qui actus sunt cibus, imo et epulatio mentis. Epulatio enim vocatur solennis refectio.
Erat autem filius ejus senior, id est Judaicus populus: qui senior appellatur, quia gentiles præcessit maturitate et sapientia, cultuque veri Dei; in agro, id est in terrenis promissionibus occupatus, litterali sensu contentus, non in cœlestibus radicatus: nam et Christum in primo suo adventu putabant temporaliter regnaturum, et omnibus mundi divitiis se copiosissime impleturum. Et quum veniret, id est, per legalium observantiam Deo appropinquare vellet, et appropinquaret domui, id est Ecclesiæ, de qua Apostolus:85 Scias quomodo te oporteat conversari in domo Dei, quæ est Ecclesia Dei vivi. Legalia namque, erant eorum quæ in Ecclesia creduntur et fiunt, præfigurativa, et disponebant ad Christum. Audivit symphoniam, id est spiritualia cantica ex gentilitate conversorum ad fidem, et chorum, id est eosdem gentiles conversos, Deum consona voce laudantes, atque in mensa temploque Christi cordialiter exsultantes et epulantes; et vocavit unum de servis ad Christum conversis, seu aliquem ex Prophetis, vaticinia ejus scrutando, et interrogavit quæ hæc essent, id est, quæ essent ista Christianorum solennia atque præconia. Denique in primitiva Ecclesia fuerunt aliqui in Jerusalem ex gentilibus ad Christum conversi, multoque plures in Galilæa et Samaria ac aliis locis, de quorum spirituali jucunditate et gratia admirantes Judæi, interrogabant quid essent hujusmodi festa.
Isque dixit illi: Frater tuus venit, id est, gentiles ejusdem tecum naturæ exsistentes, de tenebris ignorantiæ et regione dissimilitudinis, puta a loco et statu idololatriæ aliorumque vitiorum, per fidem ad Deum conversi sunt, credendo in Christum. Hanc equidem gentium conversionem Prophetæ et maxime Isaias sunt prælocuti, ut quum loquitur Isaias ad Deum: Ecce gentem quam nesciebas, vocabis; et rursus, Populus qui ambulabat in tenebris vidit lucem magnam;8687 et Psalmista, Ecce alienigenæ et Tyrus et populus Æthiopum, hi fuerunt illic. Daniel quoque propheta inquit:88 Omnes populi, tribus et linguæ servient ei.89 Hoc etiam Petrus apostolus dixit Judæis, qui cum indignatione sciscitati sunt eum cur ad Cornelium introisset, ostendens quod eamdem gratiam contulisset Deus illis gentibus, quam et Judæis.90 Et occidit pater tuus, id est Deus, qui est omnium pater per creationem, et specialiter fuit pater Judæorum per gratiam singularem et gubernationem præcipuam in veteri Testamento, quemadmodum in Deuteronomio plebi Israeliticæ Moyses ait: Numquid non ipse est pater tuus qui possedit te, et fecit, et creavit te?91 In Isaia quoque habetur:92 Et nunc, Domine, pater noster es tu.93 Judæi etenim fuerunt peculiaris populus Dei. Vitulum saginatum, scilicet Christum, secundum expositionem præhabitam: quem Pater occidit eo modo quo tradidit eum, utpote permissive, et etiam inspirando animæ Christi voluntatem patiendi pro mundi salute, itemque quia per Christi passionem decrevit salvare genus humanum. Hinc Isaias quoque protestatur:94 Propter peccata populi mei percussi eum. Et in Actibus asserit Petrus:95 Deus qui prænuntiavit per os omnium Prophetarum pati Christum suum, implevit sic. Quia salvum illum recepit, id est, gentilem populum olim perditum recuperavit.
Sed contra hoc objici potest. Nam Christus occisus est antequam merito suæ passionis gentiles conversi sunt: sicque dici potius debuit, Salvum illum recepit, quia vitulum saginatum occidit. Sed ad hoc patet responsio ex inductis. Nunc enim dicitur Pater hunc vitulum occidisse, in quantum per suos ministros, prælatos, et prædicatores eum esse passum pro gentibus denuntiavit. Insuper Pater Christum occidi permisit, quia salvum recepit populum gentilem secundum prædestinationem æternam, hoc est, quia præordinavit eum ita salvare. Vel, quod ait, Quia salvum, etc., dicit causam a posteriori, quæ potius est signum effectus quam causa.
Indignatus est autem frater senior, id est, Judæi de gentilium conversione et fide in Christum ad indignationem commoti sunt, sicut de incredulis Judæis scribit Apostolus: Omnibus gentibus adversantur, prohibentes nos loqui gentibus verbum Dei, ut salvæ fiant.96 Præterea Judæi conversi ad Christum, de gentilium susceptione murmuraverunt, dicentes ad Petrum illud Actuum : Quare introisti ad viros præputium habentes, et manducasti cum eis?97 Et nolebat introire ad spirituale convivium, quod Deus Pater in Ecclesia exhibet Christianis, nec voluit gentilibus conversis communicare in fide sacramentisque Christi.
Pater ergo illius egressus, non per loci mutationem, aut motionem in se factam, sed per recentem effectum, quemadmodum Habacuc dicit ei :98 Egressus es in salutem populi tui, in salutem cum Christo tuo. Egressus est autem a Synagoga ad Ecclesiam, illam juste relinquens, et hanc misericorditer visitans. Cœpit rogare illum, id est Judæos pie ac paternaliter invitare ad Christum, inspiratione interna, exhortatione angelica, prædicatione apostolica. Unde in Actibus Petrus dixit ad illos : Fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri. Pœnitemini ergo, et convertimini, ut deleantur vestra peccata.99 Sicut et Paulus gentibus ait :100 Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo.
29 At ille respondens, dixit patri suo, cujus benignissimæ exhortationi non acquievit, sed restitit : Ecce tot annis servio tibi, id est, multis annis tibi per legis veteris observantiam ministravi, et mandatum tuum nunquam præterivi. Quomodo verum est hoc, quum plebs illa pene semper Deo rebellis exstiterit, et frequenter in idololatriam lapsa sit?101 Propter quod in Threnis Jeremias in persona loquitur Judæorum : Nos inique egimus, et ad iracundiam provocavimus Dominum. Et Esdras similiter confitetur :102 Iniquitates nostræ multiplicatæ sunt super caput nostrum, et delicta nostra creverunt usque ad cœlum.103 Ad istud est duplex responsio : prima, quod istud verificatur non de omnibus, sed de aliquibus Judæorum, qui in innocentia permanserunt, sicut Elias et Jeremias ; secunda, quod istud est præsumptio, non veritas : nec mirum si mentiuntur, qui invident fratri, et credere respuunt.104 Et nunquam dedisti mihi hœdum, id est, tanta mihi beneficia non præstitisti in veteri Testamento, sicut nunc præstas gentilibus in evangelica lege. Vel per hœdum intelligitur Christus, qui veteri populo promissus fuit, non exhibitus. Ut cum amicis meis epularer, id est, cum ceteris tibi ministrantibus mihi caris, de tuis beneficiis gloriarer atque reficerer. Potest etiam hoc referri ad epulationem felicitatis æternæ in patria, ad quam Judæi perduci non poterant ante Christi occisionem. Sed postquam filius tuus hic.
30 Aspernando hoc dicit, quia Judæi contemnebant gentiles : tanquam dicat, Postquam iste perversus et vilis, quem fratrem vocare despicio. Unde in Actibus loquitur Petrus : Vos scitis quomodo abominatum sit viro Judæo conjungi aut accedere ad alienigenam. Qui devoravit substantiam suam cum meretricibus (hoc ante expositum est), venit ad te per pœnitentiam, occidisti illi vitulum saginatum, id est, Christi passionem ei annuntiasti, Christumque passum ei exhibuisti, et meritum passionis ejus illi communicasti.
31 At ipse pater piissimus dixit illi filio seniori ac invido : Fili, tu semper mecum es. Hoc ideo dicitur, quoniam aliqui Judæorum toto veteris Testamenti tempore, Deo stabiliter adhæserunt. Et omnia mea tua sunt, id est, dona gratiæ meæ in præsenti, et dona gloriæ in futuro tibi parata sunt dari, et quæ ego habeo per naturam, tibi parata sunt, ut ea participes per beatificam fruitionem. De quibus bonis ait Apostolus : Oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quæ præparavit Deus his qui diligunt illum. Postremo, omnia quæ Patris sunt, id est, quæ Patri absolute conveniunt, sunt Filii ac Spiritus Sancti per substantialem unitatem et identitatem. Propter quod Filius ait ad Patrem : Omnia tua mea sunt, et mea tua sunt. 32 Epulari autem et gaudere oportebat, quia frater tuus mortuus fuerat per peccatum. De qua morte ait Salvator : Dimitte mortuos sepelire mortuos suos. Vita enim animæ est caritas
Dei, quæ per mortale peccatum amittitur, et ipsum mortale peccatum mors animæ perhibetur. Et revixit per gratiæ infusionem. Perierat, æternam damnationem merendo, et dæmonum manum incidendo, et inventus est, id est, ad manus pastoris salvatorisque sui reductus est : non utique casu, sed præordinatione divina, quæ nullum electorum perire permittit, quamvis sinat eum ad tempus errare. Hinc talibus scribit apostolus Petrus : Eratis aliquando sicut oves errantes, sed conversi estis ad pastorem et episcopum animarum vestrarum.105
Itaque ex hac docemur parabola, quam incomprehensibilis et immensa sit misericordia Dei in pœnitentes : qui etiam frequenter in illis in quibus abundaverunt delicta, superabundare facit gratiarum106 charismata, et eos qui longo tempore vitiose vixerunt, facit eos præire qui a pueritia in innocentia permanserunt. Nemo ergo desperet, nullus quoque præsumat, nec aliquis, quamvis ferventior videatur, alium spernat.
Denique, sensum hujus parabolæ divus Dionysius in libro Ecclesiasticæ hierarchiæ devotissime introducit, exponendo mysticas rationes cærimonialium actuum, quos in primitiva Ecclesia episcopus seu hierarcha circa baptizandos exhibuit. Itaque sententialiter ait : Vere optimus et superoptimus Deus, qui et redeuntibus se præbet amabilem, et accedentibus obviat et occurrit, totusque totos amplectens salutat, suscipit, et velut in humeris tollit, nec de prioribus malis illos accusat, sed festum peragit diem, convocatque amicos, ut sit omnium lætantium habitudo, optimos quoque in lætitiam suscitat angelos.
Footnotes
-
Ps. c, 5. ↩
-
Ps. xvii, 27. ↩
-
Eccli. ix, 22. ↩
-
Ps. xciv, 7. ↩
-
Joann. x, 14, 15. ↩
-
Ephes. u, 2. ↩
-
Rom. v, 12; ↩
-
I Tim. 1, 15. ↩
-
I Tim. i, 15. ↩
-
Zach. ii, 10, 11. ↩
-
Zach. ii, 10, 11. ↩
-
I Petr. ii, 25. ↩
-
I Petr. ii, 25. ↩
-
Is. liii, 5, 6, 4. ↩
-
Ps. lxviii, 5. ↩
-
II Cor. v, 1. ↩
-
Joann. xiv, 2. ↩
-
Ps. LXVII, 19. ↩
-
Ephes. IV, 8; ↩
-
I Thess. IV, 3. ↩
-
II Esdr. VIII, 10. ↩
-
Is. XLVIII, 18. ↩
-
I Petr. 1, 18, 19. ↩
-
I Cor. VI, 20. ↩
-
Prov. VIII, 31. ↩
-
Cant. VIII, 7. ↩
-
Jer. XXXII, 41. ↩
-
Rom. v, 20. ↩
-
Matth. xviii, 12, 13. ↩
-
Sap. viii, 2. ↩
-
Act. x, 38. ↩
-
Soph. III, 14; ↩
-
Zach. IX, 9. ↩
-
Gen. XIV, 22. ↩
-
Jer. II, 20. ↩
-
Ps. XLVIII, 13, 21. ↩
-
Jer. XXXI, 9. ↩
-
Exod. IV, 22. ↩
-
Eccli. XV, 14, 17. ↩
-
I Cor. VII, 7. ↩
-
Gen. VI, 2. ↩
-
Is. xxviii, 15. ↩
-
Prov. xv, 29. ↩
-
Ps. cxviii, 155. ↩
-
Deut. xxxi, 16. Osee 1, 2. ↩
-
Is. xxviii, 21. ↩
-
1 Cor. vi, 18. ↩
-
II Petr. u. 22. ↩
-
Prov. vi, 9-11. ↩
-
Pr. cx, 3. ↩
-
Prov. xii, 25. ↩
-
Joann. xii, 31. ↩
-
Eccle. xvii, 9. ↩
-
Is. xxviii, 15. ↩
-
Joel 1, 17. ↩
-
II Petr. II, 22. Joel I, 17. ↩
-
Is. XLVI, 8. ↩
-
Ps. CIX, 3. ↩
-
Prov. xxvi, 22. ↩
-
Prov. XVIII, 8; XXVI, 22. ↩
-
Prov. XIII, 25. ↩
-
Eccle. v, 9. ↩
-
Eccle. V, 9. ↩
-
Act. XII, 11. ↩
-
Is. XXVIII, 19. ↩
-
Matth. vi, 2, 5, 16. ↩
-
Ephes. v, 14. ↩
-
Is. LII, 2. ↩
-
Ps. XXXIII, 6. ↩
-
Zach. I, 3. ↩
-
Hebr. IV, 16. ↩
-
Ps. XXXI, 5. ↩
-
Osee II, 20. ↩
-
Cant. VII, 1. ↩
-
Ephes. VI, 15. ↩
-
Is. LV, 2. ↩
-
Is. XXV, 6. ↩
-
I Petr. III, 18. ↩
-
I Cor. XI, 26. ↩
-
I Thess. IV, 3. ↩
-
Apoc. III, 20. ↩
-
Ibid. 1. ↩
-
II Cor. VII, 13. ↩
-
Ps. LXVII, 4. ↩
-
I Tim. III, 15. ↩
-
I Tim. IX, 2. ↩
-
Is. LV, 5. ↩
-
Ps. LXXXVI, 4. ↩
-
Dan. VII, 14. ↩
-
Act. XI, 17. ↩
-
Deut. XXXII, 6. ↩
-
Is. LXIV, 8. ↩
-
Deut. VII, 6. ↩
-
Is. LIII, 8. ↩
-
Act. III, 18. ↩
-
I Thess. II, 15, 16. ↩
-
Act. XI, 3. ↩
-
Habac. III, 13. ↩
-
Act. III, 17, 19. ↩
-
II Cor. v, 20. ↩
-
31 *At ipse* pater piissimus dixit illi filio seniori ac invido : *Fili, tu semper mecum es*. Hoc ideo dicitur, quoniam aliqui Judæorum toto veteris Testamenti tempore, Deo stabiliter adhæserunt. *Et omnia mea tua sunt*, id est, dona gratiæ meæ in præsenti, et dona gloriæ in futuro tibi parata sunt dari, et quæ ego habeo per naturam, tibi parata sunt, ut ea participes per beatificam fruitionem. De quibus bonis ait Apostolus : Oculus non vidit, nec auris I Cor. II, 9. ↩
-
Thren. III, 42. ↩
-
D audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quæ præparavit Deus his qui diligunt illum. Postremo, omnia quæ Patris sunt, id est, quæ Patri absolute conveniunt, sunt Filii ac Spiritus Sancti per substantialem unitatem et identitatem. Propter quod Filius ait ad Patrem : Omnia tua mea sunt, et mea tua sunt. *Epulari autem et gaudere oportebat, quia frater tuus mortuus fuerat* per peccatum. De qua morte ait Salvator : Dimitte mortuos sepelire mortuos suos. Vita enim animæ est caritas Joann. XVII, 10. ↩
-
32 Matth. VIII, 22. ↩
-
I Petr. ii, 25. ↩
-
Rom. v, 20. ↩
Chapter 39 of 51