Skip to the text

Articulus 39

ELUCIDATIO CAPITULI SEXTIDECIMI : DICEBAT AUTEM AD DISCIPULOS SUOS : HOMO QUIDAM ERAT DIVES.

SALVATOR in isto capitulo hortatur ad opera pietatis, præsertim ad eleemosynarum largitionem, primo per parabolam, secundo per rem (ut creditur) gestam. Dicebat autem ad discipulos suos : quibus præ ceteris datum fuit nosse mysterium regni123 Dei, et quos tanquam totius mundi futuros doctores singulariter de evangelica lege edocuit ; ad quos etiam ista parabola præcipue pertinebat, in quantum ipsi omnium præalatorum tenebant figuram.

Homo quidam, videlicet Unigenitus Dei propter nos incarnatus, de quo in Baruch scriptum est : Qui fecit stellas, hic est Deus noster ; et post hæc in terris visus est, et cum hominibus conversatus est ;4 erat dives : quia secundum naturam divinam, dives est in se ipso infinitis divitiis, quoniam Patris ac Filii et Spiritus Sancti una est opulentia, sicut et una essentia : et hæc opulentia est ipsa Divinitas adoranda, in qua est, vel potius quæ est omnium bonorum atque pulchrorum ac desiderabilium superplena et interminata possessio. Unde et in libro de Causis habetur : Causa prima est dives in se, et dives in aliis. Porro secundum assumptam humanitatem, Christus quoque est dives et ditior universis, quoniam ejus humanitas prælata est omni enti creato, omnisque creatura subjecta est ei. Propter quod in Matthæo dixit : Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra.5 Spiritualis quoque opulentia animæ Christi est maxima in donis gratiæ bonisque gloriæ. Dicit autem Augustinus in libro de Civitate Dei : Deus est dives, non pecunia, sed omnipotentia. Verumtamen tempora

II Cor. viii, 9.

Sap. viii, 5.

Prov. iii, 16.

Sap. vii, 27. lem in corporalibus paupertatem propter nos Christus assumpsit, ut ejus inopia corporali nos divites efficiamur opulentia spirituali. Denique, sicut Sapiens ait : Si divitiæ quæruntur, quid sapientia locupletius ? De qua in Proverbiis legitur : Longitudo dierum in dextera ejus, et in sinistra ejus divitiæ et gloria ; et rursus : Sapientia quoque, quum sit una, omnia potest.

Qui habebat villicum, id est dispensatorem. Quamvis autem villicus, villæ rector et custos proprie nuncupetur, hic tamen pro œconomo seu domus procuratore et dispensatore accipitur, qui universam substantiam domus dispensat. Œconomus quippe tam pecuniæ quam frugum et omnium quæ paterfamilias possidet, dispensatorem designat. Et hic diffamatus, id est accusatus, est apud illum, scilicet Christum omnium judicem, quem latere nil potest. Porro diffamatio ista iniqui apud Deum seu Christum, fit variis modis, testimonio quoque multiplici. Primo per ipsam infallibilem et omnia intuentem sapientiam Dei, qui per Jeremiam fatetur : Ego sum testis et judex. Secundo, per angelos bonos, qui zelo justitiæ coram Deo opera hominum bona et mala proponunt, ut super Danielem expositores affirmant. Tertio, per angelos malos, quemadmodum in Zacharia patet de Satan, qui Jesu filio Josedec adversabatur per accusationem procacem. Quarto, per remorsum conscientiarum, secundum illud ad Romanos : Testimonium reddente illis conscientia ipsorum. Quinto, per evidentiam operum, prout in Genesi Dominus ait ad Cain : Vox sanguinis fratris tui clamat ad me ; et rursus, Clamor Sodomorum venit ad me. Sexto, querela viciorum atque egentium. Unde in Proverbiis Salomon ait : Qui abscondunt frumentum in tempore, maledicentur; benedictio autem super caput vendentium. Quasi dissipasset bona illius, id est, bona sibi ad bene erogandum atque utendum commissa, inutiliter consumpsisset et expendisset.

Per villicum istum intelligi potest quicumque aliorum prælatus aut princeps, imo et quilibet Christianus. Nam quilibet horum dona et beneficia sibi desuper data, corpus et animam, seu sibi commissos, juste ordinare debet ad honorem et gloriam Dei : potissimum autem qui aliis in spiritualibus præsident, gregem sibi commissum et ecclesiastica bona recte disponere obligantur, sermone et opere sub

Jer. xxix, 23.

Zach. iii, 1.

Rom. ii, 15.

Gen. iv, 10.

Ibid. xviii, 20, 21.

Prov. xi, 26. ditos ædificando, et temporalia fructuose ac salubriter, non superflue aut carnaliter, expendendo. Sed et principes sæculares ea quæ sibi superfluunt, in pios debent usus convertere ; et quilibet Christianus donis naturæ et gratiæ ac fortunæ sibi concessis legitime ad Dei honorificentiam uti tenetur. Omnia equidem quæ habemus, dona sunt Dei, et eorum dispensatores potius quam possessores aut domini sumus, utpote rationem de eis daturi. Porro pretiosissima Dei bona sunt animæ rationales Christi sanguine liberatæ : quas dissipat, qui pravis exemplis, falsis doctrinis aut negligentia eas ad vitia trahit aut trahi permittit, nec revocat : quod tanto sceleratius est apud Deum, quanto exterioribus rebus præstantiores sunt animæ immortales.

Rom. viii, 32; I Cor. iv, 7, 1.

Et vocavit Dominus illum villicum. Hæc vocatio, non est illa qua quisque tempore mortis ad divinum vocatur tribunal, sed ea qua quis in vita præsenti divinitus admonetur per inspirationem angelicam seu divinam, per beneficia et flagella, per prædicationes hominum et comminationes æternalium tormentorum, ut cogitet quam suo tempore Deo de omnibus rationem reddere posset. Et ait illi : Quid hoc audio de te ? id est, cur ita te habuisti, quod mihi taliter accusaris ? Ut autem Gorra hic scribit, in hoc verbo datur prælatis exemplum in quatuor : Primo, ne peccata suorum dissimulent. Secundo, ut veritatem famæ inquirant : nam ait, Quid audio ? Tertio, ne accusatores prodant, quia non ait, Ille, vel, Talis mihi hoc dixit, sed, Audio. Quarto, ut articulum de quo quis accusatur aut diffamatur, specificent. Melius enim potest se homo corrigere, quum ei exprimitur in quo deliquit, aut excusare, si innocens sit. Nam ait, Quid hoc? Redde rationem villicationis tuæ, id est, ad reddendum te præpara, et quomodo reddere possis examina, jamque dum tempus merendi superest, coram Deo te pone, et quasi ante ejus tribunal adductus esses, a te ipso exige rationem dispensationis tibi creditæ, et qualiter usus sis beneficiis Dei. Jam enim non poteris villicare, id est, in proximo est ut de hac vita tollaris, et beneficiis Dei ad meritum diutius uti non queas, quia post mortem non est tempus merendi. Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes;6 sicut et Salomon hortatur: Quodcumque potest manus tua, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas.7

Ait autem villicus intra se, id est, provide cogitavit, atque consilium a propria ratione quæsivit, quid sibi in tanto esset agendum discrimine. Sic timor multos inducit ad meliora. Quid faciam? Potius cogitavit, Quid faciam, quam, Quid dicam, sciens quod apud justum ac infallibilem Judicem plus valeant opera virtuosa quam verba pulchra, dicente Apostolo : Non in sermone est regnum Dei ;8 et Christo, Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum cœlorum, sed qui facit voluntatem Patris mei.9 Quia dominus meus aufert a me villicationem, id est, comminatur quod statim auferet me de vita præsenti, ita quod in ejus bonis dominari et promereri non potero : ideo nisi mihi modo provideam, nullum post mortem mihi restabit remedium. Fodere non valeo, id est, dura pœnitentiæ opera exercere non queo, abstinendo, me flagellando, flendo et vigilando : quamvis opera ista sint viris perfectis dulcia atque facillima, qui pro consuetudine exercitatos habent sensus, et in omni actu virtutum10 spiritualiter delectantur. Mendicare erubesco, id est, adversa æquanimiter ferre non possum, seu alios ad intercedendum pro me precari verecundor, nisi et ego ipse aliquid boni agam, et temporalia tribuendo, merear spiritualia mihi rependi suffragia.

Scio quid faciam, quia ratio mea per evangelicæ legis doctrinam instructa, dictat mihi quid debeam agere, ut quum amotus fuero a villicatione, id est, per mortem sublatus fuero de hac vita, ita quod nec aliis, nec mihi ipsi præesse possim ad meritum, recipiant me hi quibus benefacere cogito, in domos suas, id est, meritis ac suffragiis pauperum atque humilium perducar ad regnum cœlorum : quod domus est pauperum, sicut ait Salvator :11 Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cœlorum. Et ait pluraliter, In domos suas, quia in uno regno cœlesti diversæ sunt mansiones, hoc est diversi gradus præmiorum, secundum gradus varios meritorum, prout asserit Christus :12 In domo Patris mei mansiones multæ sunt. Homines quoque secundum exigentiam meritorum suorum, ad angelorum ordines assumuntur. In has domos cœlestes, non ingrediuntur adulti nisi per ostium seu opera misericordiæ corporalia aut spiritualia : in cujus figuram legitur in libris Regum, quod Salomon fecit in ingressu Sancti sanctorum duo ostiola de lignis olivarum :13 per quæ pietatis opera exprimuntur.

Convocatis itaque singulis debitoribus domini sui, id est religiosis et indigentibus, qui quantumlibet justi sint, attamen debitores sunt Dei : vel propter peccata sua quotidiana, venialia saltem, propter quorum remissionem exclamant, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus ;14 vel quia de acceptis donis Deo servire ac regratiari tenentur, nec Deo æquivalens valent rependere. Dicebat primo : Quantum debes domino meo? At ille dixit: Centum cados olei. Cadus est amphora certæ mensuræ seu quantitatis. Porro parabola ista, secundum expositionem hanc, non tenet in omnibus: quia et omne simile, est aliquo modo dissimile; aliter idem esset, non simile. Non ergo necesse est ut parabola seu similitudo semper quatuor pedibus currat. Possunt tamen per centum cados universa humanæ fragilitatis peccata signari, quia ut Jacobus ait, in multis offendimus omnes.15 Qui autem vult sibi ignosci a Deo, debet et aliis libenter ignoscere. Dixitque illi: Accipe cautionem tuam, id est chartam in qua ad cautelam describitur forma contractus seu debitum:16 quæ a Tobia chirographum appellatur. Sede cito. Celeriter enim agenda sunt bona, et præsertim misericordiæ opera.17 Sicut enim hilarem, ita et celerem datorem diligit Deus. Et qui cito dat, bis dat; nescit dare, qui dare tardat. Propter quod asserit Augustinus: Et rem perdit et meritum, qui pauperem molesta mora suspendit. Hinc Salomon ait: Ne dicas, Vade, cras dabo tibi, quum statim dare possis.18 Et scribe quinquaginta. Sicque mediam partem dimittit.

Deinde alio, secundum antiquam grammaticam, id est alteri, dixit: Tu vero quantum debes? Qui ait: Centum coros tritici. Corus hic sumitur pro mensura. Ait illi: Accipe litteras tuas (quæ paulo ante dictæ sunt cautio), et scribe octoginta. Cur minus dimisit huic quam præcedenti? Respondetur, quod ad insinuandum quod indigentioribus magis sit tribuendum; rursus, ad innuendum quod cordialius debeamus indigentibus compati quam succurrere valeamus. Oleo namque compassio, tritico autem subventio designatur.

Itaque ad hoc Christus hanc induxit parabolam, ut sciamus quod sicut dispensator qui de bonis domini sui fecit liberalitatem et curialitatem, in illorum receptus est domibus quibus taliter fecit: ita et nos de bonis nobis concessis, aliis communicare debemus; et præcipue divites sæculi hujus, pauperibus debent liberaliter subvenire, ut per hoc in domo illorum, id est in regno cœlorum, suscipi mereantur, quemadmodum ad Timotheum scribit Apostolus: Divitibus hujus sæculi præcipe non sublime sapere, nec sperare in incerto divitiarum, sed facile tribuere.19

Et laudavit dominus villicum iniquitatis, id est dispensatorem istum iniquum, qui et ante bona sui domini dissipavit, et nunc de residuo furtum commisit, quia prudenter egisset: id est, non de furto et dilapidatione rei alienæ eum laudavit, quoniam laus debetur virtuti, non vitio; sed de quadam apparenti prudentia: quæ tamen non fuit vera prudentia, sed injustitia; attamen aliquid simile veræ prudentiæ in ejus opere fuit, nam industriose sibi providit, et acute excogitavit. Unde et laudatio ejus non fuit laus absoluta, sed secundum quid. Multo magis Christus, qui nullum sustinet damnum, et vere piissimus est, laudabit prælatos ac divites, si subditis et egenis misericordes exstiterint.

Quia filii hujus sæculi, id est dilectores mundi, qui mundum istum pro patria amant, in terrenis hereditatem exoptant, sæculo se conformant, temporalibusque potius quam divinis intenti sunt: de quibus Joannes dicit, Ipsi de mundo sunt, ideo de mundo loquuntur, et mundus eos audit.20 Tales ad Deum non pertinent, et frequenter mundi nomine exprimuntur. De quibus loquitur Filius Dei Patri æterno: Non pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi de mundo, quia tui sunt.2122 Ut ergo non simus de numero filiorum sæculi hujus, obtemperemus Apostolo exhortanti: Nolite conformari huic sæculo;23 sed renovamini spiritu mentis vestræ.24 Prudentiores, hoc est astutiores et diligentiores in temporalibus acquirendis, conservandis et expediendis, filiis lucis, id est devotis et spiritualibus hominibus, in generatione sua carnali, hoc est inter suos, sunt. Hoc dicitur, non quod impiis insit vera prudentia, quum dicat Apostolus, Prudentia carnis mors est; Aristoteles quoque in Ethicis probat, quod solis virtuosis insit prudentia:25 sed ideo Christus sic loquitur, quia mundani homines sollicitiores agilioresque sunt circa terrena negotia, quam spirituales circa divina et circa spiritualem charismatum divinorum profectum: quum tamen spiritualia bona incomparabiliter præstantiora sint rebus carnalibus et terrenis: propter quod incomparabiliter plus laborandum esset pro spiritualibus quam terrenis. Unde et aliqui, utpote viri sancti, infatigabiles ardentissimique fuerunt; sed tales comparatione aliorum paucissimi fuerunt, et sunt. Christus autem loquitur secundum quod communius accidit.

Hujus quoque ratio assignatur. Prima est mentis nostræ obscuratio, seu naturæ per peccatum corruptio sive infectio: propter quam proclivior est homo ad vana ac mala, quam ad bona atque salubria. Secunda est spiritualium rerum subtilitas, seu ad cognoscendum difficultas. Sensibilia namque sunt grossiora et notiora; spiritualia vero subtilia minusque nota, ideo minus optantur, quia ut asserit Augustinus, invisa diligere possumus, non autem incognita. Sed hæc ratio in viris perfectis locum non habet, qui fidem habent cum copiosis rationibus credendorum, purificatæque mentis intelligentia. Tertia, quoniam multis viribus circa sensibilia versamur, atque ab eis movemur, utpote exterioribus ac interioribus sensibus, ac duplici appetitu sensitivo, videlicet concupiscibili, et irascibili. Porro, circa intelligibilia et spiritualia solo intellectu versamur et voluntate.26

Merito quoque boni vocantur filii lucis: Primo, quia per caritatem et gratiam sunt filii lucis increatæ, de qua in Joanne habetur: Deus est lux, et tenebræ non sunt in eo ullæ.27 Secundo, quoniam lucidam, hoc est virtuosam et exemplarem, habent conversationem. Unde ab Apostolo lux vocantur: Fuistis, inquit, aliquando tenebræ, nunc autem lux in Domino.28 Tertio, quoniam donis gratiæ gratum facientis, quæ lumina quædam sunt, intus ornantur, subduntur, reguntur. Quarto, quia veram lucem, quæ Deus est, super omnia diligunt.

Quinto, quia ad lucem gloriæ præordinati sunt, et ad patriam claritatis æternæ suspirant, tendunt, festinant, ibi hereditari optantes.

Deinceps Salvator parabolam istam ad propositum applicat. Et ego dico vobis, salubriter consulendo, seu præcipiendo: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, id est, divitias et temporalia pauperibus erogando, procurate vobis amicitiam sanctam supersanctæ Trinitatis, et angelorum sanctorum, ac pauperum. Deus enim et omnes electi misericordiam diligunt, et liberales ac misericorditer sua communicantes sinceriter amant. Mammon Syriace est nomen diaboli, de divitiis male acquirendis seu expendendis aut avariter conservandis tentantis. Hinc mammona appellantur divitiæ: quæ dicuntur mammona iniquitatis, non quod in se ipsis sint malæ aut vitiosæ, quum teste Apostolo, omnis creatura Dei sit bona; sed multis de causis tales dicuntur: Primo, quia multorum vitiorum sunt materia atque occasio. Propter quod ait Valerius: Dives currit ad libitum, corruit ad illicitum. Et Paulus testatur: Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum diaboli, et in desideria inutilia et nociva. Secundo, quia communiter inique acquiruntur, avare servantur, illicite expenduntur. Unde ad innuendum quam rarum ac difficile sit divitem esse justum, scriptum est in Ecclesiastico: Beatus dives qui inventus est sine macula, qui post aurum non abiit, nec speravit in pecunia et thesauris. Quis est hic? et laudabimus eum: fecit enim mirabilia in vita sua. Insuper divitiæ dicuntur, Iniquitatis, quasi inæqualitatis, quia inæqualiter possidentur, et non æque retinentur:29 quia quod quis ultra necessaria vitæ sibi reservat, nec proximorum necessitati communicat, mammona iniquitatis censetur. Mensuram vero recti moderaminis in divitiis appetendis aut conservandis docet Apostolus, dicens: Habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti simus.30 Potest etiam verbum istud exponi de divitiis vitioso affectu aut actu pravo adeptis: de quibus eleemosyna fieri potest, ut de acquisitis per lenocinium meretricium, aut laborem in die festo. De divitiis vero injusto titulo acquisitis, non debet fieri eleemosynarum largitio, sed restitutio.

Ut quum defeceritis a vita præsenti, id est, obieritis: de quo defectu scriptum est, Deficiens Abraham mortuus est;31 recipiant vos præfati amici, scilicet Deus et angeli ac pauperes sancti, in æterna tabernacula, id est mansiones cœlestes: quæ non a parte ante, sed a parte post nuncupantur æternæ. De quibus ait Psalmista:32 Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum! Quamvis autem quilibet electorum recipiatur ad aliquam specialem et certam mansionem regni cœlestis, tamen qui unam ingreditur, in tabernacula ingredi dicitur, hoc est ad locum illum seu patriam Beatorum, ubi mansiones plurimæ distinguuntur, itemque ad totius cœlestis curiæ societatem. Sed et frequenter in Scripturis numerus pluralis pro singulari, et econtrario, ponitur. Horum tabernaculorum fuerunt figuræ tabernacula filiorum Israel, de quibus in Numeris Balaam ait: Quam pulchra tabernacula tua, Jacob, tentoria tua, Israel!33 Vel, Quum defeceritis a propriis meritis, illis carendo, recipiant vos, scilicet angeli et pauperes præelecti, id est, gratiam pœnitendi et finaliter obtinendi vitam beatam suis suffragiis vobis procurent.

Qui fidelis est in minimo, hoc est in usu, erogatione, seu dispensatione temporalium rerum et opum, et in majori fidelis est, id est in usu et dispensatione spiritualium. Qui enim temporalibus ordinate utitur, referendo ea ad spiritualia bona, per hoc ipsum meretur et suscipit gratiam bene se habendi circa res spirituales: quas temporalibus cunctis præponit, et circa eas virtuose exercendas, tractandas, communicandas, præsertim se occupat. Spiritualia autem hæc bona sunt, prædicatio, et sacra doctrina, ecclesiastica sacramenta, virtutes, et dona Spiritus Sancti: quorum dispensatio ad prælatos, doctores, et prædicatores, præcipue pertinet, quemadmodum Paulus in talium ait persona: Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. Hic jam quæritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur.34 Verumtamen ad unumquemque dispensatio ista quodammodo spectat, prout divus Petrus princeps Apostolorum hortatur: Unusquisque sicut accepit gratiam in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiæ Dei.35 Hinc constat quod avari, ambitiosi, immundi, nequaquam sunt boni prædicatores aut prælati, quia ad sua commoda, ad temporales honores, carnales delicias, impie reflectuntur. Qui vere in omnibus Dei honorem et proximorum quærit salutem, et commissum sibi diligenter implet officium, verbo et opere instruendo, virtutibus insistendo, et ea quæ Dei sunt subditis impendendo, hic dignus exstat prælatus et prædicator, atque in spiritualibus fidelis probatur, quemadmodum apud Timotheum docet Apostolus: Esto, inquiens, exemplum fidelium in verbo, in conversatione, in caritate;36 attende lectioni, exhortationi et doctrinæ; profectus tuus manifestus sit omnibus. Postremo, minima dici possunt bona fortunæ seu exteriora; bona magna, dona naturæ; bona majora, dona gratiæ; bona maxima, dona gloriæ.

Ex his concludit Salvator: Si ergo in iniquo mammona, id est in temporalibus divitiis dispensandis (quæ iniquæ vocantur ob causas præhabitas), fideles non fuistis, fidelitate ad justitiam pertinente, ea erogando secundum quod justum est, seu fide quæ est virtus theologica, per quam propter bona spiritualia et futura spernuntur, et liberaliter expenduntur corporalia et caduca; quod vestrum est, id est bona spiritualia et interna vobis divinitus præparata, et immortali animæ connaturalia, haberique jussa, quis credet, id est, committet aut tribuet, vobis?37 quasi di-

1 Tim. vi, 7.

Ps. XLVIII, 18. cat: Indigni estis hujusmodi bonis, imo et prælatura, spiritualiumque dispensatione. Et si in alieno fideles non fuistis,, id est in exteriorum ac temporalium possessione et usu; quod vestrum est, id est dona gloriæ sempiternæ, ad quæ finaliter conditi estis, et quæ pretio sanguinis Christi recuperata ac empta sunt vobis, quis dabit vobis? Nullus utique. Porro exteriora ac temporalia dicuntur homini aliena, tanquam extrinseca, et secum non permansura, atque ab eo quod in homine principale est, puta a parte intellectiva, prorsus extranea: ideo non sunt proprie bona ejus. Unde et emigrantes de sæculo isto, ferre ea nobiscum non possumus, dicente Apostolo: Nihil intulimus in hunc mundum; haud dubium quia nec auferre quid possumus. Et Psalmista: Homo quum interierit, non sumet omnia. Vera igitur hominis bona sunt ac veræ divitiæ, quæ sibi nolenti auferri non queunt, quæ eum intus perficiunt, et secundum intellectivam animæ portionem sibi conveniunt, atque in divino conspectu eum divitem reddunt. Hinc quidam philosophus dixit: Thesaurum meum mihi nullus auferre potest: per thesaurum sapientiam suam intelligens.

Præterea advertendum, quod Christus loquens de bonis viæ ait, Quis credet, id est committet, vobis, quia de eis redditurus est rationem; sed de bonis patriæ dicit, Quis dabit vobis, quoniam bona patriæ dari dicuntur, eo quod donum sit datio irreddibilis, secundum Philosophum: de bonis autem gloriæ perceptis non est amplius ratio exigenda. Sed objici potest, quod bona gloriæ sunt præmium quod cadit sub debito, non sub dono, sicque redditur magis quam datur. Ad hoc Gorra respondet: Quum præmium æternum recepturus sit homo propter meritum operum bonorum, si comparetur præmium ad radicem meriti, puta ad gratiam quam Deus gratis contulit homini ad merendum, tunc dicitur præmium dandum, quoniam datum est illud quo operatur ac promeretur, scilicet gratia. Si autem comparetur ad ipsa opera meritoria, tunc dicitur reddendum sicut merces pro labore, et sicut præmium pro merito condigno: condigno, inquam, non condignitate valoris, quum præmium sit bonum infinitum, meritum autem bonum finitum, sed condignitate conventionis. Sic enim Deus conventionem fecit cum homine, ut si finaliter laborarit in vinea sua, id est in Ecclesia, dabit ei pro operibus meritoriis denarium æternæ beatitudinis.

Consequenter dissuadet et prohibet Christus servire cupiditati, imo et omni iniquitati, eo quod peccato deserviens, Deo subjectus non sit, sicque summum, incommutabile et immensum bonum amittit: ob cujus amissionem vitandam, debet homo omne peccatum summo cum studio devitare, atque ob cujus amorem et adeptionem debet omne opus bonum infatigabiliter continuare. Nemo servus potest duobus dominis servire servitute utrisque placente: dominis, inquam, voluntate contrariis, in quantum contrariis, hoc est in eo in quo sibi invicem contrariantur. Et per hos duos dominos intelliguntur hoc loco Deus omnipotens, et diabolus, de quo Christus contestatur: Venit ad me princeps mundi hujus. Ipse enim est rex omnium filiorum superbiæ. His simul servire nequimus, quoniam sicut Deo placet omne bonum vere honestum, virtuosum et caritativum, omne quoque malum oppositum displicet ei; ita diabolus detestatur omne tale honestum, et amat omne inhonestum, turpe ac vitiosum. Porro idem est servire diabolo, et mundo, ac carni seu concupiscentiis ejus. Hinc omnis servus peccati, est servus diaboli, et econtra; omnisque amator mundi, hoc est vanitatum et impietatum sæculi hujus, inimicus est Dei. Quicumque autem a tentatione seu concupiscentia, passione aut vitio superatur, servit vitio atque diabolo, quemadmodum Petrus dicit: quo quis superatus est, hujus et servus est. Hinc iniqui sunt servi corruptionis. His consonat il-

Joann. xiv, 30. Job xli, 25.

II Petr. u, 19.38

Illud Jacobi : Nescitis quia amicitia hujus mundi inimica est Deo? Quicumque ergo voluerit amicus hujus mundi fieri, inimicus Dei constituetur.39 Illud quoque Joannis : Nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt, quia si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo. Sed et Apostolus profitetur :40 Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem.

Aut enim unum, scilicet diabolum, odiet : qui non est amandus ex caritate, quum non sit beatitudinis capax, sed obstinatus ; tamen quantum ad bonam naturam quam habet a Creatore, diligendus est naturali amore. Sic enim et Deus diligit eum, juxta illud Sapientiæ : Diligis omnia quæ sunt, et nihil odisti eorum quæ fecisti.41 Et alterum, scilicet Deum, diliget : qui propter sui ipsius puram, perfectam immensamque bonitatem, propter se ipsum primo summe incomparabiliterque amandus est, deinde quoniam prior dilexit nos, insuper propter beneficia sua atque promissa.42

Aut uni adhærebit, scilicet diabolo, per conformitatem affectus, ea videlicet cupiendo et amplectendo quæ diabolo placent, ut sunt opera vitiosa. Diabolus quoque, secundum Gregorium, omnium impiorum est caput : ideo ei adhærent sicut capiti membra ; et ipse sua suggestione pestifera, influit eis vitam iniquam vitiorumque motum. Potius quoque ait Salvator Adhærebit, quam Diliget, quia peccator non amat diabolum, quamvis ei consentiat. Et alterum, scilicet Deum, contemnet, ejus præcepta parvi pendendo, transgrediendo, et vana ac vilia ei præferendo. Et secundum Augustinum non ait, Odio habebit, sed, Contemnet, quia (ut dicit) nullius fere conscientia Deum potest odisse. Augustinus tamen, secundum Gorram, hoc verbum retractavit. Nam et frequenter in Scripturis leguntur iniqui Deum odisse, quum apud Joannem Christus testetur :43 Oderunt me et Patrem meum. Et Psalmista loquitur Deo : Quoniam ecce inimici tui sonuerunt ; et qui oderunt te, extulerunt caput.44 Verumtamen dici potest, quod Deus consideratur dupliciter : Primo, secundum se : et sic, quum sit pura bonitas, non potest odiri. Secundo, in quantum prohibet et punit ea quæ perversis voluntatibus placent : et ita perversi odiunt eum.

Non potestis, eodem tempore, Deo servire, et mammonæ, hoc est divitiis, seu dæmoni de avaritia divitiisque tentanti. Qui enim Deo veraciter servit, ejus mandata custodit, et nulli subjacet peccato mortali ; sed in summo ac invariabili bono finem sibi constituit, illi magis quam alicui rei creatæ per caritatem mentaliter adhærendo. Qui autem mammonæ servit, in terrenis opibus sibi finem constituit, et eas magis quam Deum cupit ac amat ; estque avaritiæ serviens ac subjectus : quæ tantæ est impietatis, ut eam Apostolus idolorum nominet servitutem. Et in Ecclesiastico scriptum est :45 Avaro nihil est scelestius ;46 nihil est iniquius quam amare pecuniam.

Audiebant autem omnia hæc, id est præscriptam Christi disputationem contra avaritiam, Pharisæi, qui ceteris religiosiores videbantur, qui erant avari : quorum perversitatem et carnalitatem multi clerici et specie tenus religiosi jam assequuntur ; et deridebant eum.47 Carnalis enim homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei, secundum Apostolum. Tales sunt omnes indurati in vitiis, et sapientes in oculis propriis :48 qui dum vitia sua tangi, seque reprehendi advertunt, indignantur atque derident, quemadmodum scriptum est in

Amos propheta : Odio habuerunt corripientem, et loquentem perfecte abominati sunt.49 Contra quos in Proverbiis asseritur : Viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus superveniet ei interitus.50 Denique Pharisæi ideo Christum docentem hæc deridebant, quia in veteri lege temporalium abundantia promittebatur, et quoniam Abraham multique alii virtuosi in lege illa divites fuisse scribuntur.5152 Sed Pharisæi isti verba Christi non intellexerunt.53 Non enim simpliciter opulentiam, sed avaritiam, seu ipsis deservire divitiis, reprobavit. Temporalium quoque affluentia non promittebatur in veteri lege, tanquam ultimatum ac principale præmium virtutum, sed tanquam minus principale et introductorium. Plebs namque illa Israelitica, pro maxima sui parte carnalis fuit ac rudis: idcirco per temporalium promissionem alliciebatur ad spiritualia ac divina. Postremo, justi non serviunt divitiis, sed divitiæ serviunt eis, quoniam implent illud Psalmistæ:54 Divitiæ si affluant, nolite cor apponere.

Deinceps Christus modesta increpatione atque salubri informatione derisores istos confutat. Vos estis qui justificatis vos coram hominibus, hoc est, vestra vitia palliatis, et multa mala sub specie boni peragitis, atque per simulatam justitiam decipitis homines, ita ut justos vos arbitrentur. Bona quoque quæ videmini agere, non propter Dei gloriam, sed ob propriam laudem efficitis. Contra quos ait Salvator apud Matthæum:55 Videte ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis. De quibus legitur in Job: Simulatores et callidi provocant iram Dei. Deus autem novit corda vestra, hoc est, iniquitates vestras latentes infallibiliter inspicit:56 prout per Jeremiam protestatur, Si occultabitur vir in absconditis, et ego non videbo eum?57 Unde et in libris Regum habetur: Homo videt quæ parent, Dominus autem intuetur cor.5859 Hæc est notitia reprobationis, de qua per Amos prophetam loquitur Deus:60 Cognovi multa scelera vestra. Quia quod hominibus altum est, hoc est ab hominibus magnum reputatur, ut simulata justitia, opulentia rerum, ornatus exterior, pompa atque prosperitas mundi, abominatio est apud Deum, seu ante Deum, hoc est, divinæ mentis supersapientiali judicio vanum ac detestabile reputatur, quia a vera beatitudine impedit, seu a sinceritate æquitatis ac veritatis recedit. Ideo alia sunt judicia Dei, alia judicia hominum. Propter quod in libris Regum profatur: Non secundum intuitum hominum ego judico.

Per Isaiam quoque fatetur: Non enim cogitationes meæ, cogitationes vestræ, neque viæ meæ, viæ vestræ: quia sicut exaltantur cœli a terra, sic exaltatæ sunt viæ meæ a viis vestris, et cogitationes meæ a cogitationibus vestris.61

Denique quod de vitiis dictum est, etiam de vitiosis hominibus accipi potest, quia frequenter contingit quod hi qui sua aut aliorum hominum reputatione sunt magni, prudentes, seu virtuosi, coram Deo sint viles et vitiosi, quemadmodum per Osee Dominus loquitur de quibusdam:62 Facti sunt abominabiles, sicut ea quæ dilexerunt. In Proverbiis quoque increata Sapientia asserit: Arrogantiam, et superbiam, et viam pravam, et os bilingue detestor.63 Sed et simulata æquitas non est æquitas, sed duplex iniquitas. Quod vero nunc ait Salvator, Quod altum est hominibus, de hominibus carnalibus et mundanis, non de hominibus vere sapientibus ac divinis, potissimum intelligendum videtur.

Homines enim spirituales, sapientes, divini, vere ac deiformiter judicant, et in judicando se Deo conformant: quia per dona Spiritus Sancti, quibus pleni sunt, diriguntur ab eo in judicando; nec passiones et vanitates sequuntur, sed habent intellectum sincerum, atque purgatum affectum. Unde quæ placent Deo, placent et eis, et quæ displicent Deo, displicent eis. Propter quod de homine justo ait Psalmista: Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus.64 In libro quoque Job, in persona justi quis ait: Ego vidi impium firma radice, et maledixi pulchritudini ejus.65 Verumtamen sæpe decipi queunt in judicando, quamdiu in hac vita subsistunt.

— Itaque coram Deo supermundissimo sinceriter ambulemus, omnem vanitatem versutiamque vitantes, neque hominibus placere inaniter affectemus: Quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent; confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos.66 Ecce, quid horribilius dici potest, quum Salomon dicat, Considera opera Dei, quod nemo corrigere potest quem ille despexerit?67

Consequenter Christus breviter tangit, cur Pharisæi non debuerunt se contra sua documenta, quibus paupertatem opulentiæ prætulit, et affluentiam temporalium rerum dissuasit, defendere. Lex et Prophetæ usque ad Joannem, hoc est, legalia et prophetica illa promissa, quibus cultoribus Dei temporalium abundantia promittebatur, usque ad Joannis Baptistæ prædicationem duraverunt. Ex eo regnum Dei evangelizatur, hoc est, a tempore quo Joannes prædicare exorsus est, cœperunt cœlestia bona manifeste promitti, et vita æterna doceri, atque evangelica perfectio prædicari, quæ amore spiritualium cœlestiumque bonorum ad temporalium inducit contemptum. Hinc Matthæus scribit : Venit Joannes prædicans in deserto, et dicens : Pœnitentiam agite, appropinquabit enim regnum cœlorum. Tempus autem prædicationis Joannis et Christi discipulorumque ejus, reputatur unum et idem, quia prædicatio Joannis dispositiva fuit ad Christum, et modico tempore Christi prædicationem præcessit, qui apertius quam Joannes paupertatem edocuit, cœlestisque regni beatitudinem evangelizavit, et ipso jubente discipuli ejus. Unde in libro de Ecclesiasticis dogmatibus dicitur : Bonum est facultates cum possessione pauperibus erogare, melius est cum intentione sequendi Christum, totum simul donare, et absolutum a sollicitudine cum Christo egere.

Matth. III, 1, 2.

Postremo, ob causam prætactam, Joannes vocatur quasi horizon seu medium veteris et evangelicæ legis, itemque finis legis et principium evangelicæ veritatis. Potius tamen competit Christo esse finem legis, quia legem implevit cessareque fecit, et figuræ legalium ac vaticinia Prophetarum in ipso sunt adimpleta. Propter quod scriptum est : Finis legis est Christus; et in Joanne, Veritas per Jesum Christum facta est. Hinc aliqui dicunt, quod Christus fuit finis legis extra ; Joannes ve-

Rom. x, 4. Joann. I, 17.

D Gregorio, quidam rapiunt regnum cœlorum per omnium abjectionem, alii illud mercantur per eleemosynarum largitionem, alii id furantur per occultam sanctitatem, alii quasi compelluntur ipsum acquirere per temporalem adversitatem. Itaque a propriis vitiis non vincamur, passionibus non subdamur, pravis consuetudinibus efficaciter reluctemur, implentes illud Apostoli, Labora sicut bonus miles Christi : ut impleatur in nobis quod in Apocalypsi spondet Salvator, Vincenti dabo edere de ligno vitæ, quod est in paradiso Dei mei.

Deinceps Christus ostendit, quod præinducta non protulit ut legis veritati in aliquo derogaret, quum et in Matthæo testetur : Non veni solvere legem, sed implere. Facilius est cœlum et terram præterire, hoc est annihilari, quantum ad absolutam omnipotentiam Dei, hoc ipsum potentis per solam suæ conservationis liberrimæ subtractionem, juxta illud Machabæorum : Nos in omnipotente Deo

Ps. XVI, 4.

Matth. XI, 30.

Ps. CXVIII, 32.

Ibid. 14.

Matth. XI, 12.

II Tim. II, 3.

Apoc. II, 7.

Matth. V, 17.

II Mach. VIII, 18. confidimus, qui potest nos et universum mundum uno nutu delere; quam de lege unum apicem cadere, id est, quam minimam legis portiunculam, jussionem seu verbum veritate destitui, effectu impletionis privari, irritari, cassari. Lex enim illa Mosaica, quum fuerit supernaturalis atque divina, increatæ veritati innitebatur: ideo, quam impossibile est Deum non esse veracem, tam impossibile est legem ipsius esse inanem. Sed quidquid in ea contentum est, verificatur et observatur pro loco et tempore, vel litteraliter, ut de præceptis moralibus patet, vel spiritualiter, ut de cærimonialibus constat præceptis. Hoc est quod in Matthæo loquitur Christus: Donec transeat cœlum et terra, iota unum aut unus apex non præteribit de lege.68 Ideo Isaias scribit:69 Verbum Dei nostri stabit in æternum.

Porro, quod hæc ita se habeant, Christus consequenter quasi exemplariter manifestat. Omnis qui dimittit uxorem suam sibi legitime copulatam, ita quod inter eos contractum est matrimonium verum, et ducit alteram, prima adhuc vivente, mœchatur, adulterium committendo, quia cum altera non contrahit verum matrimonium, eo quod vinculum matrimoniale sit indissolubile. Unde quod in Matthæo addit Salvator, Excepta causa fornicationis, intelligendum est de dimissione quantum ad torum, quia sic licet eam ob fornicationem relinquere, non quantum ad vinculum, quod solum in morte dissolvitur.70 Et qui dimissam a viro ducit, mœchatur, eam cognoscendo, quum non sit veraciter conjux ejus legitima, priori vivente marito. Itaque Christus ostendendo vinculum conjugale esse indissolubile, legem perfecit, non solvit. Lex enim uxoris admisit repudium, non tanquam culpa carens ac licitum, sed propter majus malum vitandum, quia ad uxoricidium proni fuerunt Judæi. Unde in Malachia, postquam Dominus dixit, Quum odio habueris eam, dimitte;7172 adjecit, Operiet autem iniquitas vestimentum ejus. — Moraliter, secundum

A Gorram, qui dimittit uxorem73 suam spiritualem, scilicet parochiam, et ducit aliam, utpote pinguiorem, quia pinguior est, mœchatur, quia non quærit spiritualem fructum, sed temporale lucrum.

Superius Christus hortatus est ad avariitiæ detestationem eleemosynarumque largitionem per parabolam; hic idem agit, commemorando rem gestam. Homo quidam erat dives in exterioribus, pauper in anima, quia virtutibus carens. Non dicitur hic, quod sit parabola: ideo commutiter dicunt expositores, quod sit res gesta; putantque aliqui, quod homo iste fuit Nabal, de quo in libris Regum habetur. Et induebatur purpura:74 quæ est vestis regii ornatus ac habitus, rubeique coloris, qua vestiebatur exterius ad ostentationem inanem; et bysso. Byssus est vestis seu genus candidissimi atque mollissimi lini, quod tantum nascitur in Ægypto. Bysso ergo interius induebatur ad carnem, propter ipsius mollitiem.

Porro, circa vestium usum seu fluxum, multa juste reprehenduntur. Primum est pretiositas seu pretii sumptuositas. Indignum est namque vile corpus cadaverque putridum, vestibus immoderanter pretiosis ornari, unde plurimi pauperes Christi possent refici et vestiri. Secundum est multiplicitas mutatoriorum seu vestimentorum, juxta varietatem dierum, temporum, aut festorum. Contra quod ait Hieronymus: Rapere aliena convincitur, qui retinere sibi superflua comprobatur. Unde multis, præsertimque clericis, dici jam potest: Vestimenta vestra a tineis comesta sunt.75 Tertium est curiositas, quæ respicit studium exterioris ornatus. Multi enim plus student ad ornatum vestium, ut hominibus placeant, quam virtutum, ut placeant Deo. Contra quod loquitur B. Augustinus: Non affectetis vestibus placeare, sed moribus. In Ecclesiastico quoque fertur: In vestitu ne glorieris unquam, et in die honoris tui non extollaris.76 Et Gregorius scribit: Nemo putet in luxu et studio vestium deesse peccatum; alias Chri-

Matth. xi, 8. stus de asperitate vestitus non laudasset Joannem. Quartum est indecentia respi-ciens personæ statum aut ordinem, quia non decet clericum vestiri ut histrionem aut militem. Propter quod per Sophoni-am Dominus comminatur : Visitabo super omnes qui induti sunt veste peregrina. Sed, heu ! quia canonici jam incedunt ve-stiti tanquam milites. Quintum est ostenta-tio, qua multi tunc se pretiosius vestiunt, quum a pluribus videndos se arbitrantur. Denique superfluus vestium cultus tam in viris quam in feminis valde damnabi-lis est, quia ad libidinem provocat : pro-pter quod in usu vestium multi mortaliter peccant. Contra diabolicam vero et in-sensatissimam vanitatem fractilationis in-stitutionisque vestium Dominus ait per Joelem : Scindite corda vestra, et non ve-stimenta vestra. incisionis-que Joel II, 13.

Jacob. v, 5.

Rom. xiii, 14.

Ibid. viii, 12, 13.

Luc. xxi, 34.

Et epulabatur quotidie splendide, hoc est delicate, crapulose, superflue, pompo-se, excedendo in ciborum et potuum mul-tiplici varietate, exquisita præparatione, sumptuosa, seu pretiosa consumptione, vasorumque ornatu curioso ac splendi-do; atque in his assiduus fuit, gulam in consuetudinem vertens, ex qua luxuria, acedia, et alia varia consequuntur pecca-ta. Huic carnalitati jam maxime subjacent, qui de Crucifixi patrimonio sustentantur, quum tamen ad præcipuam moderantiam obligantur. Talibus dicit Jacobus : Epulati estis super terram, et in luxuriis enutri-stis corda vestra. Quocontra hortatur Apo-stolus : Curam carnis ne feceritis in de-sideriis. Et denuo ad Romanos : Debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus : si enim secundum carnem vi-xeritis, moriemini; si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. Et Chri-stus infra ait : Attendite ne graventur cor-da vestra crapula et ebrietate, et curis hujus vitæ. O quam multi enormiter ex-cedunt in istis ! quorum quum fuerit sa-tisfactum naturæ, unius cibi aut duorum sumptione, jam tertium ferculum appor-tatur, et appetitus de novo ad gulam et voracitatem infeliciter provocatur. Tales divina illuminatione se reddunt indignos, et propriam vitam abbreviant, sanitateque privant, quum Salomon contestetur : Qui amat vinum et pinguia, non erit sapiens. Natura quoque paucis contenta est, et superfluitate obruitur atque gravatur.

Prov. xx, 1; xxi, 17.

20

Et erat quidam mendicus nomine La-zarus. Non divitis, sed egeni et ægri no-men proprium Christus expressit : quoni-am pauperem istum per approbationem cognovit, et in libro vitæ seu prædestina-tionis æternæ habuit scriptum; divitem vero per approbationem non novit, sicut et reprobis loquitur, Non novi vos. Hinc Moysi ait : Invenisti gratiam coram me, et te ipsum novi ex nomine. Ecce quo-modo alia sunt judicia Dei, alia mundi, et quomodo sapientia sæculi hujus stul-titia est apud Deum. Certe apud hunc mundum immundum, hoc est homines sæculares, carnales, magis famosa et nota sunt nomina opulentorum quam egeno-rum; sed apud Deum est econverso. Por-ro, ex hoc quod Christus pauperem no-mine certo designat, conjicitur istud esse res gesta, secundum Ambrosium.

Matth. vii, 23.

Exod. xxxiii, 17.

I Cor. iii, 19.

Qui jacebat ad januam divitis. In quo patet, quod infirmus ac debilis fuit; et dives per ignorantiam se excusare nequi-verit, quoniam intrans et exiens illum ad-spexit. Ulceribus plenus, tanquam alter Job : et sic miserabilior fuit, magisque impium fuit ei non subvenire. Cupiens saturari de micis, hoc est fragmentis, quæ cadebant de mensa divitis, et nemo illi dabat. Quo constat, quod minima postu-lavit, et quod non solum dives ille, sed et ministri ejus, duri immisericordissimique fuerunt, qui infirmo, egeno, famelico, tam parva negabant. Crudeles namque et im-misericordes domini, habere solent familiam sibi consimilem, juxta quod in Ec-clesiastico legitur : Secundum judicem populi, sic et ministri ejus. Salomon quo-que fatetur : Rex impius omnes ministros habet injustos. Sed et canes divitis veni-ebant, et lingebant ulcera ejus. Sicque

Eccli. x, 2.

Prov. xxix, 12. canes benigniores fuerunt pauperi huic quam dives. Canes quippe naturali magisterio suæ linguæ, vulneribus pauperis medebantur, quem dives contempsit contra jus naturale. Dives etiam suis canibus beneficentior fuit quam pauperi. Et heu, quam multi sunt hodie tales, qui pauperes adspicere vix dignantur, aut ex eorum adspectu gravantur! Qui illud Jacobi advertant: Judicium sine misericordia illi qui non fecit misericordiam.77

Factum est autem ut moreretur mendicus, hoc est, non casualiter, sed Deo sic disponente, contigit pauperem istum mori. Deus enim unicuique præstituit certum tempus vivendi. Et portaretur ab angelis, id est, anima ejus ab angelis sanctis honorifice ducebatur, in sinum Abrahœ, hoc est ad secretam illam quietem Sanctorum in limbo patrum, quæ per sinum Abrahæ designatur. Per sinum etenim quies exprimitur: qui dicitur Abrahæ sinus, non quod ipsius sit tantum, aut ipse primus in limbum illum descendit, sed quoniam ipse specialiter pater credentium multarumque gentium appellatur, secundum illud apostoli Pauli: Qui ex fide sunt, hi sunt filii Abrahæ.78 Laudatur enim Abraham præcipue de magnitudine fidei suæ. Propter quod ait Apostolus, quod contra spem in spem credidit, et non est infirmatus in fide, sed plenissime credidit.79 Hinc loquitur Augustinus: Sinum Abrahæ intelligo remotam sedem quietis atque secretam, ubi exstitit Abraham: quæ ipsius dicta est, non quod ipsius sit solum, sed quoniam ipse ibi multarum gentium pater est positus, quibus est ad imitandum fidei principatui præpositus. Verumtamen, secundum Petrum Ravennensem, dicitur sinus Abrahæ, propter hospitalitatis officium, in quo Abraham fuit excellens, ita quod et nunc se beatum quasi non crederet, si in superna gloria a suo cessaret hospitalitatis officio.80 Præterea contuendum, quod quia Abraham jam de limbo inferni ad cœleste translatus est regnum, nunc per sinum Abrahæ significatur quies

Sanctorum in patria. Unde S. Martinus dicit: Abrahæ me sinus suscipiet. Ecce quam salubre est in sæculo isto egere, infirmari, contemni, dummodo propter Deum patienter feratur. Patientia namque opus perfectum habet.81 Et utique ad deportationem animæ Lazari unus suffecerat angelus, sed ut ait Chrysostomus, multi angeli advenerunt, ut chorum lætitiæ facerent, et pauperis animam abundantius consolarentur ac honorarent. Merito quippe huic egeno angelica exhibebantur obsequia, cui negata fuerunt humana.

Mortuus est autem et dives, morte naturæ, qua anima separatur a corpore, et morte culpæ, qua separatur a Deo, itemque morte gehennæ, qua separatur a superna felicitate; et sepultus est in inferno: hoc est, anima ejus in profundo infernalium suppliciorum est collocata, et infra terram quasi in tumulo posita, conclusa ac relegata, quemadmodum in Ezechiele sepulcra regum Ægypti et Assur dicuntur in inferno in circuitu eorum consistere.82 Ibi sepeliuntur parochiani diaboli. Quemadmodum autem parochianus Dei vocatur, qui ejus Baptismo intinctus est, eique primitias solvit ac decimas, et Horas ejus ac Missas libenter audit, propter quod moriens dignus est in ipsius cœmeterio sepeliri; sic parochianus diaboli judicatur, qui concupiscentiarum carnalium aquis intingitur, et primitias seu exordia operum suorum diabolo offert, agendo quæ illi sunt placita, bonaque temporalia vitiose consumit, et cantilenis mundanis, verbis scurrilibus, detractoriis et iniquis quasi diaboli Horis intendit: idcirco moriens sepelitur in cœmeterio infernali, sepultura asini, hoc est sine honore.83 Merito ergo ait Psalmista:84 Mors peccatorum pessima; et rursus: Sicut oves in inferno positi sunt, mors depascet eos.85

Elevans autem oculos suos interiores, id est, altiora considerans; et quia sola anima divitis ibi fuit, corporales oculos nec habuit nec levavit; quum esset in tormentis damni et sensus, videlicet in carentia beatificæ fruitionis Dei, atque in sensibilibus suppliciis tartari. Est quippe in illis æternaliter condemnatis valde multiplex dolor, utpote ex dæmonum horribili visione, ex majoris mali pœnalis futuri timore, ex remorsu conscientiæ, ex certa cognitione irrecuperabilis suæ damnationis, et desperatione omnis salutis. Nec tantum affliguntur ab igne tartareo, quantum puniuntur in mente, ex eo quod sciunt nunquam se liberandos, ut dicit Albertus. Vidit Abraham a longe, id est, consideravit eum esse in loco alte super se posito: quia non solum dissimilitudine, sed et locali distantia inter se distabant loca præfata, scilicet limbus patrum, infernusque damnatorum. Itaque huic diviti condemnato intellectum dedit vexatio. Propter quod ait Gregorius:86 Oculos quos clausit hic culpa, ibi aperuit pœna. In hac etenim vita impiis delectationibus mente cæcatus, non consideravit pœnas pravorum et gaudia Beatorum. Et Lazarum in sinu ejus, id est, in participatione quietis et certæ exspectationis cœlestis beatitudinis in qua Abraham fuit.

Quocirca scribit Gregorius, quod damnati usque ad diem judicii Sanctos super se attendunt seu vident in gloria, non autem post diem judicii. Quod quomodo intelligendum sit, Lyra majorum judicio se committere perhibet, et addit: Quod damnati usque ad diem judicii videant gloriam Beatorum, ut sonare videntur verba Gregorii, non habetur ex hoc loco sufficiens argumentum, quia Salvator narrat hic rem gestam ante suam passionem, quando Abraham nondum fuit in gloria. Sed Gorra aliquo modo elucidat verba Gregorii dicens: Videre requiem aut gloriam Beatorum contingit dupliciter: primo in generali, ita quod damnati cogitent Sanctos esse in quiete et gloria, sed in quali non vident; secundo in particulari, ita ut videant qualis sit gloria electorum. Primo modo reprobi usque ad judicium cernunt requiem Beatorum, sed secundo modo non vident. Nec tamen de hujusmodi visione lætantur, sed contristantur, tam ex alienæ felicitatis invidia, quam ex illius quietis carentia. Post diem vero judicii, ad proprias pœnas consideratio eorum magis reflectetur, ita quod de Sanctorum gloria non cogitabunt. Sed contra hæc verba objici posset, quia in reprobis in æternum manebit pœna damni, quæ est ex consideratione felicitatis amissæ: ergo et post judicium cogitabunt iniqui de felicitate cœlesti, quam scient se amisisse et electos obtinuisse. Verumtamen satis probabile reor, quod quanto tunc illorum pœna augebitur, tantum eorum de gloria Beatorum consideratio minuetur. Sed circa hæc multa difficilia possent moveri, quæ potius pertranseunda existimo, ne incerta pro certis inducam.

Et ipse clamans:87 juxta illud Isaiæ, Clamabitis præ dolore cordis, et præ contritione spiritus ululabitis. Iste tamen clamor spiritualis fuit atque interior, scilicet affectio vehemens, quamvis indigna. Dixit: Pater Abraham. Patrem vocat, cujus virtutes imitari neglexit: propter quod indignus fuit eum patrem vocare, quamvis carnalem ab eo sumpsisset originem. Unde apud Joannem Christus ait Judæis:88 Si filii Abrahæ estis, opera Abrahæ facite; vos ex patre diabolo estis. Itaque si dives iste in pauperes pius ac liberalis et hospitalis fuisset, Abraham rite patrem vocasset. Miserere mei. Quum damnati sint in vitiis obstinati, nec unquam pœniteant, quomodo sibi petunt et cupiunt misereri? Dicendum, quod de peccatis suis non pœnitent in quantum sunt Dei offensiva, turpia et injusta, sed ut sunt eis causa tanti supplicii. Sed et dives iste damnatus petiit sibi misereri, quantum ad pœnæ mitigationem, non quoad culpæ ablationem. Nam addit:

Et mitte Lazarum, id est, dirige eum ad me, ut intingat extremum digiti sui in aquam, id est, aliquid, saltem modicum quid subventionis, mihi impendat. Christus autem hoc loco, per corporalia spiritualia metaphorice exprimit, ut communitas hominum magis intelligat, quæ spiritualia in sua simplicitate non capit. Et refrigeret linguam meam: in qua quia magis peccavit, tam per delectationes gustus in cibis et potibus, quam per verba inania, quæ abundant in crapula, ideo magis precatur relevamen pœnæ in lingua. Per quæ enim quis gravius peccat, per hæc et in his magis punitur.89 Quia crucior in hac flamma. Qualiter incorporei spiritus corporeo igne affligantur, doctores super quartum Sententiarum describunt. Communis autem responsio est, quod ille ignis, in quantum est instrumentum divinæ justitiæ, spiritus condemnatos affligit, quemadmodum aqua Baptismi agit in animam, in quantum est divinæ misericordiæ instrumentum.

Et dixit illi Abraham. Secundum Augustinum, quod in corporalibus facit situs, hoc in spiritualibus ordo. Ideo locutio animarum et angelorum ad invicem, intelligenda est fieri per spiritualem conversionem ad invicem. Fili, carnis propagatione, non virtutum imitatione, recordare quia recepisti bona temporalia, divitias, delicias et honores, in vita tua super terram transacta: in qua si aliquid de genere operum bonorum egisti, mercedem tuam ultra condignum sortitus es. Nullum etenim bonum Deus irremuneratum relinquit. Et Lazarus in vita sua recepit similiter mala, id est, mala pœnalia, paupertatem, infirmitates, famem, opprobria copiose perpessus est, per quæ culpæ ejus quotidianæ quasi per ignem purgatæ sunt. Hinc ait Gregorius: Si quæ reprehensibilia in pauperibus videmus, non debemus eos despicere, quia fortassis quos morum infirmitas vulnerat, hos medicina paupertatis curat. Divitibus vero, etiam si boni appareant, omnino timendum est ne forte pro bonis quæ agunt, in præsenti a Deo retributionem suscipiant. Nam ut ait Boetius, quamvis occulta sint Dei judicia, dum in sæculo isto electis proveniunt aspera, et reprobis prospera, occultiora sunt tamen, dum electis eveniunt prospera et reprobis dura. Potius igitur est in adversis quam in prosperis gloriandum, quemadmodum Jacobus dicit: Omne gaudium existimate, fratres, quum in tentationes varias incideritis.90

Nunc autem hic consolatur in certa præstolatione felicitatis æternæ, tu vero cruciaris cruciatu perpetuo. Quemadmodum autem momentaneum est quod hic delectat, æternum vero quod illic cruciat; ita et momentaneum est quod hic nunc in vita pœnitentiæ temporalibusque adversitatibus cruciat, æternum autem quod in futura retributione delectat. Eligamus ergo cum Moyse potius cum populo Dei, id est electis, nunc in vita pœnitentiali affligi, quam temporalis peccati habere jucunditatem:91 quia ut ait Apostolus, Non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam quæ revelabitur in nobis;92 rursusque, Id quod in præsenti est momentaneum et leve tribulationis nostræ, supra modum in sublimitate æternum gloriæ pondus operatur in nobis.93

Et in his omnibus, id est inter ea quæ spectant ad hujus rei de qua loquitur materiam, chaos magnum, id est grandis distantia meritorum et statuum atque locorum, inter nos electos in bono jam confirmatos, et vos reprobos ac damnatos in malo inconvertibiliter obstinatos, firmatum est, id est irremovibiliter constitutum rigore divinæ justitiæ, quæ post hanc vitam non dat pœnitentiæ locum, secundum legem communem; ut hi qui volunt hinc transire ad vos, non possint, id est, vobis advenire et auxiliari non valent. Beati enim et Sancti sic sunt divinæ justitiæ post vitam hanc conformati, quod damnatis subvenire nec possunt nec volunt, loquendo de voluntate deliberativa et practica: quamvis voluntate naturali, eis, præsertim suis propinquis et olim carissimis, succurrere vellent, si esset possibile. Istud vero non posse, eorum beatitudini non repugnat, sicut nec non posse peccare. — Sed quæri potest, an Beati possint in infernum descendere, etiam corporibus reassumptis et glorificatis. Et apparet quod imo, quia ut Augustinus et Anselmus testantur, ubicumque esse voluerit spiritus, erit mox corpus, per dotem agilitatis. Localis namque distantia motum corporum glorificatorum non poterit impedire. Et respondendum, quod Beati nunquam descendent, neque descendere volent seu cupient in infernum ad ibi manendum, vel ad inde eripiendum. Si tamen rationabilis causa eis esset descendendi illuc, non impedirentur.

Neque inde huc transmeare, id est, qui damnati sunt, ad locum et societatem Sanctorum non queunt ascendere, quia non pœnitent; sed immobiliter manent in illa aversione ac prava affectione, in qua a corpore recesserunt, juxta illud Ecclesiastæ: Si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit. Hinc, secundum Damascenum, quod angelis est ruina, hoc hominibus mors. Dicit autem Gregorius, dubium nullum esse quin damnati vellent ad locum atque consortium Beatorum ascendere, si esset possibile.

Sed contra hoc argui potest, quia secundum hoc, damnati non manerent in aversione sua a Deo, nec in sua prava affectione qua ad carnalia et caduca se finaliter converterunt. Præterea, in tantum odiunt Deum, quod non cupiunt sibi uniri aut esse cum ipso. Thomas quoque allegat Augustinum dicentem, quod damnati non cupiunt veram felicitatem, sed detestantur omne bonum honestum. Insuper, S. Brigitta in Revelationibus suis describit, quemadmodum anima quædam perversa, tribunali Christi oblata, dicebat: Quamvis possem salvari, non vellem, ne tu consolationem aut gaudium habeas de me. Cui alludens diabolus qui adstabat, asseruit: Talis est etiam mea voluntas. — Ad hæc breviter respondetur, quod sicut damnati in hac vita maluerunt frui bonis caducis et vanis, quam vero et incommutabili bono; ita perpetuo post mortem manet in eis talis perversa voluntas, mallentque turpiter delectari, quam Deum sinceriter contemplari. Nihilo minus tanta est eorum afflictio, quod mallent esse cum Beatis in cœlo, quam taliter cruciari in inferno, in quantum esse in cœlo atque in gloria, esset eis evasio tantæ miseriæ et proprium commodum: non tamen appetunt esse in cœlo, aut cum Deo ac Sanctis, in quantum hoc cederet ad honorem et gloriam Dei. Sicque per hæc facile est quæ allegata sunt concordare.

Præterea prædictis objici potest, quod quidam Sanctorum leguntur quosdam in peccatis mortalibus defunctos de inferno liberasse; damnati quoque interdum apparent viventibus. Et respondendum, quod nullus per sententiam definitivam et absolutam damnatus, liberari potest seu egredi de inferno tanquam non reversurus in illum; sed per dispensationem divinam ad tempus potest exire: imo in die judicii omnes exibunt, mox infelicius ruituri in pristinum lacum.

Et ait: Rogo ergo te, pater, ut mittas eum, scilicet Lazarum, in domum patris mei: habeo enim quinque fratres; ut testetur, hoc est, firmiter et cum testimonio dicat, eis, quæ pertinent ad salutem et quid mihi acciderit; ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum, scilicet in infernum, qui teste beato Job, est terra tenebrosa, et operta mortis caligine, terra miseriæ et tenebrarum, ubi umbra mortis, et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat.94 Cœlum vero est locus gaudiorum, et mundus iste locus est meritorum. Damnatus ista petivit non ex caritate, quam nec in morte nec postea habuit; sed ex servili timore, ne sui ipsius damnatio augeretur ex fratrum suorum damnatione, cum quibus consors fuit in vitiis, et quibus vitiosæ vitæ reliquit exempla, materiamque peccandi, seu opes. Et ait illi Abraham: Habent Moysen et Prophetas, hoc est libros legis et Prophetarum, in quibus de agendis credendisque instruuntur; audiant illos auribus cordis, intelligendo videlicet et obediendo.

At ille dixit : Non, pater Abraham, id est, Moysen et Prophetas non audiunt.95 Ista cognovit damnatus hic ex recenti sensatorum memoria, seu conjecturali notitia, ex consideratione sui judicando de aliis. Porro, ex eo quod Abraham ait de fratribus divitis, Habent Moysen et Prophetas, elicitur quod Israeliticæ stirpis erant. Sed si quis ex mortuis ierit ad eos, pœnitentiam agent, quia ex inconsueta apparitione atque ad ipsos exhortatione specialiter facta, fortius movebuntur. Sed frequenter contingit oppositum. Hujusmodi quoque apparitiones sæpe judicantur phantasticæ; et licet ad horam aliquos moveant, multoties tamen tempore procedente, parum fructificant.96

Hinc subditur : Et ait illi Abraham : Si Moysen et Prophetas, qui tantæ sanctitatis et auctoritatis fuerunt, non audiunt, per veritatis notitiam, atque justitiæ adimpletionem, neque si quis ex mortuis resurrexerit, ad eosque venerit, credent ei, credulitate procedente in stabilem actum virtutum. Unde Judæi, tempore Christi, Lazaro fratri Marthæ suscitato non crediderunt, sed mortem inferre decreverunt. Mortuis quoque, qui cum Christo resurrexerunt, et multis in sancta civitate apparuerunt, Christumque resurrexisse testati sunt, non crediderunt Judæi, sicut nec Christo.

Ex hac evangelica lectione multa possunt saluberrima considerari, videlicet rigor atque subtilitas divini judicii : quo agente sic accidit, ut dives, qui nec minima Lazaro tribuit in hac vita, in nullo etiam minimo exauditus est post hanc vitam, juxta illud Proverbiorum : Qui obturat aures suas ad clamorem pauperis, ipse clamabit, et non exaudietur.97 Item, quod sicut electis omnia cooperantur in bonum, sic perversis et reprobis omnia cooperantur in malum. Itaque nullus in vestibus stulte lætetur, nemo in epulis se dissolvat, nec tempore mensæ loquacitatem admittat, sed cum cordis custodia timoreque Dei alimenta suscipiat ad necessitatem, non ad voluptatem. Unde ait Basilius : Quantum possumus, delicias mundi et ciborum opulentiam fugiamus, ne quando cruciati in flammis inferni, guttam aquæ quæramus, et nullum refrigerium consequamur.

Footnotes

  1. 1 Matth. xiii, 11; ↩

  2. Marc. iv, 11; ↩

  3. Luc. viii, 10. ↩

  4. Baruch iii, 35, 36, 38. ↩

  5. Matth. xxviii, 18. ↩

  6. Galat. vi, 10. ↩

  7. Eccle. ix, 10. ↩

  8. I Cor. iv, 20. ↩

  9. Matth. vii, 21. ↩

  10. Hebr. v, 14. ↩

  11. Matth. v, 3. ↩

  12. Joann. xiv, 2. ↩

  13. III Reg. vi, 31. ↩

  14. Matth. vi, 12. ↩

  15. Jacob. iii, 2. ↩

  16. Tob. iv, 21. ↩

  17. II Cor. ix, 7. ↩

  18. Prov. iii, 28. ↩

  19. I Tim. vi, 17, 18. ↩

  20. I Joann. iv, 5. ↩

  21. Joann. xvii, 9. ↩

  22. Ibid. 1, 9. ↩

  23. Rom.xii,2; ↩

  24. Ephes. iv, 23. ↩

  25. Rom. viii, 6. ↩

  26. Eccl. 31, 8, 9. ↩

  27. I Joann. 1, 5. ↩

  28. Ephes. 5, 8. ↩

  29. I Tim. 4, 1. ↩

  30. I Tim. 1, 8. ↩

  31. Gen. xxv, 8. ↩

  32. Ps. lxxxiii, 2. ↩

  33. Num. xxiv, 5. ↩

  34. I Cor. iv, 1, 2. ↩

  35. I Petr. iv, 10. ↩

  36. I Tim. iv, 12, 13, 15. ↩

  37. * alias verum ↩

  38. II Petr. ii, 19. ↩

  39. Jacob. IV, 4. ↩

  40. Galat. I, 10. ↩

  41. Sap. XI, 25. ↩

  42. I Joann. IV, 10, 19. ↩

  43. Joann. XV, 24. ↩

  44. Ps. LXXXII, 3. ↩

  45. Ephes. V, 5. ↩

  46. Eccli. X, 9, 10. ↩

  47. I Cor. II, 14. ↩

  48. Is. V, 21. ↩

  49. Amos V, 10. ↩

  50. Prov. XXIX, 1. ↩

  51. Lev. XXVI, 3-13; ↩

  52. Deut. XXVIII, 1-14; etc. ↩

  53. Gen. XIII, 2; XXIV, 35. ↩

  54. Ps. lxi, 11. ↩

  55. Matth. vi, 1. ↩

  56. Job xxxvi, 13. ↩

  57. Jer. xxiii, 24. ↩

  58. 1 Reg. xvi, 7. ↩

  59. 1 Reg. xvi, 7. ↩

  60. Amos v, 12. ↩

  61. Is. lv, 8, 9. ↩

  62. Osee ix, 10. ↩

  63. Prov. viii, 13. ↩

  64. Ps. xiv, 4. ↩

  65. Job v, 3. ↩

  66. Ps. lii, 6. ↩

  67. Eccle. vii, 14. ↩

  68. Matth. v, 18. ↩

  69. Is. xl, 8. ↩

  70. Matth. v, 32. ↩

  71. Malach. II, 16. ↩

  72. Matth. xix, 7. ↩

  73. Deut. xxiv, 1; ↩

  74. 1 Reg. xxv, 2 et seq. ↩

  75. Jacob. v, 2. ↩

  76. Eccli. XI, 4. ↩

  77. Jacob. II, 13. ↩

  78. Galat. III, 7. ↩

  79. Rom. IV, 18, 19, 21. ↩

  80. * principatum ↩

  81. Jacob. I, 4. ↩

  82. Ezech. XXXII, 18 et seq. ↩

  83. Jer. XXII, 19. ↩

  84. Ps. XXXIII, 22. ↩

  85. Ps. XLVIII, 15. ↩

  86. Is. XXVIII, 19. ↩

  87. Is. LXV, 14. ↩

  88. Joann. VIII, 39, 44. ↩

  89. Sap. xi, 17. ↩

  90. Jacob. 1, 2. ↩

  91. Hebr. xi, 25. ↩

  92. Rom. viii, 18. ↩

  93. II Cor. iv, 17. ↩

  94. Job x, 21, 22. ↩

  95. Matth. xxvii, 52, 53. ↩

  96. Rom. viii, 28. ↩

  97. Prov. xxi, 13. ↩

Chapter 40 of 51