Articulus 40
EXPOSITIO CAPITULI SEPTIMIDECIMI : ET AIT AD DISCIPULOS SUOS : IMPOSSIBILE EST UT NON VENIANT SCANDALA.
Et ait ad discipulos suos : Impossibile est ut non veniant scandala. Non absolute atque in particulari necesse est scandala evenire; sed eo modo quo impossibile est homines non peccare, impossibile est scandala non oriri. Scandalum namque est dictum aut factum minus rectum, præbens alteri occasionem ruinæ culpabilis seu peccati. Et ista descriptio datur de scandalo activo. Scandalum vero passivum est hujusmodi ruina peccati, quo quis incidit ex inordinato verbo aut facto alterius. Hoc tamen intelligendum est de scandalo passivo, quod directe et per se quis incurrit ex verbo aut facto alterius.
Quocirca pensandum, quia ut scribit Thomas in secunda secundæ, quæstione 43, secundum Hieronymum, σκάνδαλον Græce, Latine offensio, ruina vel impingentia dicitur. Quemadmodum enim in via corporali aliquando obex aliquis ponitur, in quem si transiens impingit, collabitur : sic in via spirituali, seu vitæ operumve processu, contingit hominem ex dicto aut facto alterius ad peccati ruinam induci ; talisque obex scandalum nuncupatur. Nil autem ex sua natura disponit ad spiritualem ruinam, nisi aliquem rectitudinis debitæ patiatur defectum. Nam et id quod speciem mali habet, defectuosum est atque vitandum, dicente Apostolo : Ab omni specie mala abstinete vos. — Præterea advertendum, quod dictum vel factum hominis potest dupliciter esse alteri peccandi occasio. Uno modo per se, quando videlicet quis exemplo aut admonitione intendit alium ad peccatum inducere ; vel etiam quamvis ipse non intendat, hoc tamen opus suum tale est quod ex sua natura alium ad peccatum inducere potest, vel quoniam malum est, vel quoniam speciem mali habet : taleque dictum seu factum dicitur scandalum activum. Secundo per accidens, quando ex dicto aut facto alicujus aliquis scandalizatur, præter intentionem agentis, et præter conditionem operis, ut quum opus in se bonum est, sed alter ex sua malitia inde ad peccandum inducitur : et hoc est scandalum passivum sine activo, nam agens non peccat, nec, quantum in se est, alteri occasionem ruinæ ministrat. Patet itaque, quod interdum sunt simul, scandalum activum in uno, et scandalum passivum in altero; quandoque vero est scandalum activum in uno, non autem passivum in altero, dum alius non consentit nec læd=itur. Sæpenumero quoque est scandalum passivum sine activo, sicut nunc patuit.
Itaque, Impossibile est ut non veniant scandala, eo modo quo ait Apostolus, Oportet hæreses esse, ut qui probati sunt, manifesti fiant :1 quæ est necessitas finis, quia ad aliorum probationem scandala hæresesque proficiunt. Rursus necesse est talia esse, necessitate conditionata, sicut prævisa a Deo necesse est evenire.
Væ autem illi per quem veniunt, id est, æterna damnatio imminet et debetur ei qui scandalizat seu scandala parit : et hoc verum est de scandalo illo activo quod est mortale peccatum. Scandalum quippe activum, est veniale peccatum quando quis actum venialis peccati, vel qui solum habet speciem mali, committit; quandoque vero est mortale peccatum, vel quia homo mortale peccatum committit, vel quia proximi salutem contemnit, non curat seu parvi pendit, nolens propter eam omittere quod sibi est placitum. Porro scandalum activum per se, ex intentione agentis, tunc est mortale peccatum, dum quis alium ad peccandum mortaliter conatur inducere. Quod si ad veniale peccatum inducere velit, erit veniale peccatum. Utilius est illi, si lapis molaris imponatur in collo ejus, et projiciatur in mare, quam ut scandalizet unum de pusillis istis.2 Ad litteram dicit hoc Christus de saxo molari, loquens secundum consuetudinem provinciæ Palæstinæ, ubi mos fuit ut majora crimina punirentur grandi lapide ad collum rei ligato, ipsum reum in aquam jactando ac submergendo : per quod Christus insinuat enormitatem hujus peccati. Melius autem est corporaliter mori atque necari, quam impie vivere, et alium spiritualiter occidere.
Insuper, duplex est scandalum [mere passivum], scilicet :3 aliud Pharisæorum, id est eorum qui ex sua malitia, ex verbo aut facto alterius quamvis bono, scandalizantur, quemadmodum Pharisæi ex verbis atque operibus Christi ; aliud pusillorum seu infirmorum aut imperfectorum, quod ex eorum infirmitate aut ignorantia nascitur, de verbo aut facto alterius. — Circa hæc quæritur, an propter scandalum vitandum sint bona spiritualia omittenda. Ad quod Thomas respondet, quod quædam bona sunt de necessitate salutis, ad quæ homo tenetur : et hæc propter vitandum alterius scandalum non sunt deserenda. Alia sunt spiritualia bona, non necessaria ad salutem : et circa illa est distinguendum. Nam scandalum quod ex talibus bonis causatur, quandoque est ex malitia scandalizati, ut de Pharisæis jam dictum est. Unde quum aliqui spiritualia bona impedire conantur, scandala concitando, non sunt propter hoc bona hujusmodi omittenda. Interdum vero oritur scandalum de spiritualibus bonis ex infirmitate aliquorum, quod est pusillorum: et tunc propter caritatem sunt spiritualia bona occultanda vel differenda, donec ratione reddita cesset scandalum tale. Quod si post rationem redditam non cessaret, tunc pertineret ad malitiam, essetque scandalum Pharisæorum, et non essent bona omittenda. Porro, quod ait Hieronymus, Dimittendum est propter scandalum, omne quod potest prætermitti, salva triplici veritate, scilicet vitæ, justitiæ et doctrinæ; de scandalo pusillorum accipitur.
Itaque, quamvis per viros virtuosos sæpe scandala veniunt, sicut per Christum venerunt, non tamen væ eis debetur, quia non accidit hoc ex culpa eorum, nec veniunt per eos causaliter, sed occasionaliter et indirecte, utpote occasione assumpta, non data. Dicit quoque Hieronymus: Qui scandalizatur, parvulus est: majores enim scandala non recipiunt. Perfecti namque Deo firmiter cohærent, et in bonis sunt stabiles, omnia ordinate agentes: idcirco ex inordinatis aliorum verbis aut factis non concutiuntur, aut moventur ad culpam, sed potius ad caritativam et piam compassionem, orationem et subventionem, ad pleniorem quoque proprii cordis custodiam et cautelam. De hac materia loquitur Christus diffusius in Matthæo, ubi et multa de ea re sunt dicta.4
Præterea, si tam grave est crimen, unum scandalizare pusillum, quid fiet de his qui totam scandalizant communitatem, congregationem, sive Ecclesiam? Quod etiam in prælatis, doctoribus et religiosis gravius est peccatum. Ideo subditur: Attendite vobis, id est, diligenter cavete, ne quempiam scandalizetis. Proximo enim debemus famam bonam seu ædificationem, Deo honorem et gloriam, nobis ipsis debiti adimpletionem. Specialiter vero monet discipulos de non scandalizando, quoniam figuram gerebant tam prælatorum, quam religiosorum ac prædicatorum sive doctorum, quorum scandalum activum periculosius graviusque consistit, quia eorum verba et facta magis trahuntur in exempla.
Et quoniam aliorum scandalo læsi, sunt pie recuperandi, subdit Salvator: Si peccaverit in te, id est te sciente, secundum Augustinum; vel, In te, id est contra te, tibi forefaciendo, frater, id est proximus, tuus quicumque, sive vir sive femina; increpa illum, id est, caritative redargue, primo in secreto, apto loco et tempore, et si sit spes probabilis de emendatione ipsius. Primo itaque secrete est increpandus, ne increpator non sit pius correptor, sed fraterni criminis proditor, et ille pudore amisso in vitiis perseveret. Conservanda est equidem proximi fama. Et si pœnitentiam egerit, id est, dolere et emendare velle se dicat seu facto demonstret, dimitte illi, offensam in te commissam. Semper enim dimittenda est injuria quantum ad culpam, ut scilicet qui offendat non odiatur, sed diligatur; et quanto majorem pœnitentiam monstrat, veniamque humilius petit, tanto plus ignoscendum est ei, non solum culpam non imputando, sed etiam pœnam seu satisfactionem relaxando, in parte vel toto, nisi relaxatio pœnæ vergeret in detrimentum rei publicæ seu boni et pacis communis, aut in derogationem observationis justitiæ, aut in nocumentum offensoris, ut si ex tali ignoscentia, pronior et impudentior redderetur ad perpetrandum iniqua. Et si septies in die peccaverit in te, et septies in die conversus fuerit ad te, dicens, Pœnitet me, dimitte illi. Septenario numero universitas multoties designatur, quoniam septem diebus omne tempus hoc volvitur. Et Tobiæ Raphael angelus ait: Ego sum unus de septem qui adstamus ante Deum.5 Itaque sensus est: Quotiescumque aliquis peccet in te, dimitte illi quotiescumque hoc ipsum petierit. Tamen, ut tactum est, etiam non pœnitenti et non roganti ignoscendum est quantum ad culpæ et odii remissionem, quamvis major sit ratio dimittendi petenti quam non petenti.
Possent hoc loco plurima dici de correptione fraterna et modo ac ordine ejus, qualiter sit agenda, quomodo quoque ad omnes pertineat, in quantum est actus caritatis, specialiter autem ad præsidentes, secundum quod est actus justitiæ. Quæ quia super Matthæum prolixe sunt habita, jam omittuntur.
Matth. xviii, 15-17.
Gen. xlxi, 7.
Lev. xix, 18, 17.
Coloss. iii, 8, 13.
Marc. xi, 25, 26.
Eccli. xxviii, 1, 2.
Matth. vii, 12.
Eccli. xxviii, 3-5.
Itaque, non simus difficiles ad parcendum, nec tardi ad ignoscendum, nec proni ad ultionem, neque immoderanter memores illatæ nobis injuriæ, pensantes quod in Genesi patriarcha sanctissimus Jacob affirmat : Maledictus furor eorum, quia pertinax; et indignatio, quia dura.6 In Levitico quoque Dominus ait : Non quæras ultionem, nec memor eris injuriæ civium tuorum. Ne oderis fratrem tuum in corde tuo; sed publice, id est evidenter, (primo secrete) argue eum, ne habeas super illo peccatum. Hinc jubet Apostolus : Deponite iram et indignationem, supportantes invicem, et donantes vobismetipsis, si quis adversus aliquem habet querelam. Insuper in Marco Christus hortatur : Quum stabitis ad orandum, dimittite, si quid habetis adversus aliquem. Quod si non dimiseritis, nec Pater vester qui in cœlis est, dimittet vobis peccata vestra. Hinc in Ecclesiastico habetur : Qui vindicari vult, a Domino inveniet vindictam, et peccata illius servans servabit. Relinque proximo tuo nocenti te, et tunc deprecanti tibi peccata solventur. Quum autem tanto gravior sit offensa, quanto major est honorabilitas et excellentia ejus qui offenditur : nonne gravissima et irrationabilissima atque immensa stultitia est, ut homo vas putridum petat sibi a Deo ignosci, quum ipse proximo suo non velit ignoscere ? Et rursus, nonne infinita est pietas Dei hanc nobis legem ponentis, ut quomodo volumus nobis ab ipso fieri et ignosci, sic faciamus ignoscamusque proximis ? Ideo in Ecclesiastico scribitur : Homo homini servat iram, et a Deo quærit medelam? In hominem sibi similem non habet misericordiam, et de peccatis suis deprecatur Altissimum? Quis exorabit pro peccatis illius? Itemque : Memento novissimorum tuorum, et desine inimicari, et non irascaris proximo tuo, et abstine te a lite.
Eccli. xxviii, 6, 8, 10.
Et dixerunt Apostoli Domino : Adauge nobis fidem, hoc est, perfice et conforta fidem nostram, ut possimus hæc ardua tua præcepta et documenta supernaturalia adimplere. Hoc petierunt Apostoli, quoniam tam incessanter injurianti ignoscere, et scandala devitare, delinquentemque corripere, procedunt ex magna fide, qua quis firmiter ac lucide credit providentiam ac judicium Dei, præmiumque beatum pro actibus bonis.
Specialiter vero fidei petierunt augmentum : Primo, quoniam ipsa est fundamentum virtutum. Secundo, propter actuum ejus difficultatem, quia difficile est rationem in omnibus fidei subjugare, sicque intellectum in captivitatem redigere. Propter quod dixit Salvator : Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti. Et Paulus testatur : Non omnium est fides. Tertio, quoniam audierunt Christum frequenter fidem præcipue commendare, dicendo : Fides tua te salvum fecit. Quarto, quia præcipua est virtuositas fidei ad faciendum miracula, quæ Apostolis ad confirmationem prædicationum suarum necessaria erant. — Præterea fides augetur dupliciter : Primo, extensive et quantum ad ejus objectum, dum plura credibilia creduntur explicite : sicut litterati multa credunt explicite, quæ simplices credunt implicite, credendo sicut credit Ecclesia. Secundo, intensive et quoad ejus subjectum, dum credibilia lucidius cognoscuntur, et firmius ferventiusque tenentur. Quod augmentum datur potissimum per donum intellectus, quo homo rationes credendorum agnoscit; atque per sapientiæ donum, quo veritatem divinorum quam credit, dulci prælibatione degustat, experimentaliterque sapit quod credit, et quam
II Cor. x, 5.
Marc. ix, 22.
II Thess. iii, 2.
Matth. ix, 22; Marc. x, 52; etc.
Specialiter vero fidei petierunt augmentum : Primo, quoniam ipsa est fundamentum virtutum. Secundo, propter actuum ejus difficultatem, quia difficile est rationem in omnibus fidei subjugare, sicque intellectum in captivitatem redigere. Propter quod dixit Salvator : Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti. Et Paulus testatur : Non omnium est fides. Tertio, quoniam audierunt Christum frequenter fidem præcipue commendare, dicendo : Fides tua te salvum fecit. Quarto, quia præcipua est virtuositas fidei ad faciendum miracula, quæ Apostolis ad confirmationem prædicationum suarum necessaria erant. — Præterea fides augetur dupliciter : Primo, extensive et quantum ad ejus objectum, dum plura credibilia creduntur explicite : sicut litterati multa credunt explicite, quæ simplices credunt implicite, credendo sicut credit Ecclesia. Secundo, intensive et quoad ejus subjectum, dum credibilia lucidius cognoscuntur, et firmius ferventiusque tenentur. Quod augmentum datur potissimum per donum intellectus, quo homo rationes credendorum agnoscit; atque per sapientiæ donum, quo veritatem divinorum quam credit, dulci prælibatione degustat, experimentaliterque sapit quod credit, et quam vere per fidem catholicam Deo complaceatur et uniatur: et ita futuræ beatitudinis saporem quemdam et pignus nunc accipit, ita quod nihil est sibi certius, nilque rationabilius ei apparet, quam ea quæ fides christiana proponit. — Utrumque autem fidei hoc augmentum, præsertim necessarium est prælatis atque doctoribus, qui et ceteros erudire habent in fide. Ideo Apostoli tanquam primi et summi post Christum in Ecclesia ejus prælati et magistri, rationabiliter petierunt sibi fidem augeri: quam Christus post suam resurrectionem in eis paulatim perfecit, quousque in die Pentecostes eam in eis plenissime consummavit. Unde et consequenter fidei virtuositatem eis demonstrat.
Dixit autem Dominus: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, id est fortem valde et vigorosam, intensam atque invictam. Quemadmodum granum sinapis, quamvis sit modicum quantitate, est tamen magnum virtute, fervidum et amarum, venenique expulsivum; sic Christianorum fides debet esse fervida per caritatem, amara per promptitudinem sustinendi adversa, ne tempore tentationis deficiat, omnis quoque veneni errorum atque perfidiæ expulsiva. Dicetis huic arbori moro, Eradicare et transplantare in mare, et obediet vobis, hoc est, ad orationem seu jussionem vestram arbor hujusmodi subito de terra evelletur, et in mari plantabitur: quum talis eradicatio subitanea sit miraculosa, et miraculosior plantatio arboris in fluido maris loco. Sed omnia possibilia sunt credenti, quia divina virtute fiunt hujusmodi, et frequenter angelico ministerio.7 Porro in Matthæo et Marco Christus exemplificat de monte: Dicetis (inquiens) huic monti, Tollere, et mitte te in mare.8 Certumque est beatissimos Apostolos et alios multos Sanctos valde mirabiliora et præclariora fecisse miracula, quam sint ista.9 Et quoniam Christus ait, Dicetis huic arbori, quidam putant quod quando hæc dixit, prope se hujusmodi arborem vidit.
A Præterea, quia Salvator suis electis excellentissima gratiarum charismata promisit et contulit, præstaturusque fuit, tam in donis gratiæ gratum facientis quam gratiæ gratis datæ; ideo post prædicta, saluberrime instruit eos de profunda et inconcussa humilitate semper in omnibus conservanda, ut omne bonum omnipotenti Creatori jugiter adscribatur, et tanto plus ei regratiemur, quanto copiosiora gratiæ dona ab ipso sortiti fuerimus. Ad hoc igitur persuadendum, aptissimam atque planissimam introducit parabolam.
Quis autem vestrum habens servum arantem, aut boves pascentem, qui regresso servo de agro dicat illi: Statim transi ad mensam, recumbe, id est, quiesce, seu comede; et non dicat ei: Para quod cœnem, hoc est, ad cœnandum præpara mihi cibum et mensam, et præcinge te, et ministra mihi donec manducem et bibam, cibaria apponendo et deponendo, et post hæc tu manducabis et bibes? Numquid gratiam habet servo illi, id est, numquid dominus habet grates agere illi suo ministro, quia fecit quæ ei imperaverat? Non puto. Servus enim tenetur ad hoc, et post laborem in agro habet laborare in domo, ut sit assidue in labore, nec insolescat, juxta id Ecclesiastici: Cibaria et virga et onus asino, panis et disciplina et opus servo;10 itemque, Servum inclinant operationes assiduæ. Sic et vos quum feceritis omnia quæ præcepta sunt vobis a Deo, ab Ecclesia, a recta ratione, dicite ex toto corde cum plena humilitate:11 Servi inutiles sumus, id est, nostra servitute nihil utilitatis aut perfectionis Deo attulimus, qui bonorum nostrorum non eget.12 Unde et in Job habetur: Si peccaveris, quid ei nocebis?13 et si juste egeris, quid ei donabis? Quod debuimus facere, fecimus, implendo præcepta.
Hoc beatissimo documento, aufert a nobis increata Sapientia Dei omnem vanæ gloriationis, præsumptionis ac pompæ occasionem, causam, materiam. Si enim hi se servos inutiles reputare debent, qui omnia impleverunt præcepta : quid nobis incumbit, qui in tam multis offendimus, et ea ipsa quæ forsan implemus præcepta, tam imperfecte implemus, ita ut (juxta Isaiam) universæ justitiæ nostræ sint quasi pannus menstruatæ? Denique etiam secundum Philosophum, diis, parentibus, et magistris rependi non potest æquivalens : quomodo igitur vero omnipotentique Deo aliquid poterimus condignum rependere? Sed et quidquid sumus, habemus ac agimus boni, ab ipso est, et ipsius est, ipsique adscribendum tanquam datori et conservatori, dicente Apostolo : Quid habes quod non accepisti? Itaque eo ipso quo totum quod habemus et sumus, a Deo suscepimus, obligamur totum hoc ejus obsequio mancipare, ad ejus honorem et gloriam ordinare atque convertere, totumque ei pro posse subjicere; et quo plura nobis dona contulerit, eo ad regratiandum, obediendum et obsequendum obligatiores consistimus. Hinc viri sancti, quo perfectiores et gratiosiores, eo et humiliores fuerunt, suumque imperfectum semper pensabant, et quidquid boni in eis fuit, Deo humillime adscripserunt, seque a se ipsis nihil nisi deficere et peccare habere profitebantur. Hos ergo, nos imperfectionibus pleni, sequi conemur, istud Christi sapientissimum documentum jugi memoria revolventes. — Sed quum alibi dicat Christus, Servum inutilem projicite in tenebras exteriores, quomodo justi vere se dicunt servos inutiles?14 Et respondendum, quod hic dicuntur inutiles servi respectu Dei, secundum sensum præhabitum, alibi vero respectu sui vel proximi, qui nec propriam salutem sunt operati, nec aliis exemplares fuerunt.
Deinde describitur gloriosum a Christo peractum miraculum, vel potius plura miracula, quibus ipsius confirmabatur supernaturalis doctrina. Quemadmodum enim naturalis scientia probatur per argumenta atque principia naturali ratione patentia; sic supernaturalis sapientia Christi in Evangelio tradita, per supernaturalia solique Deo possibilia roborata est opera, per quæ Deus testimonium perhibuit evangelicæ veritati.15
Et factum est dum iret in Jerusalem, id est versus civitatem illam, in qua paulo post fuit passurus.16 Istud enim parum ante festum Palmarum certum est contigisse. Transibat per mediam Samariam et Galilæam, id est, per medium provinciarum istarum, in quibus plurima prædicavit et multa egit miracula. Per Jerusalem, quæ pacis visio interpretatur, superna Beatorum patria designatur; per Samariam autem, quæ interpretatur custodia, intelligitur vita activa, quæ in observantia præceptorum consistit;17 per Galilæam vero, quæ transmigratio interpretata est, contemplativa exprimitur vita, quæ in spirituali transitu a visibilibus ad invisibilia sita est. Qui ergo ad supernam cupit pertingere patriam, primo in actibus se exerceat vitæ activæ, deinde in actibus contemplativæ, ad quam ducit vita activa, sicut ad habitaculum janua. Porro, ut quidam hic scribunt, Samaria fuit terra gentilium; Galilæa, Judæorum. Sed advertendum, quod Samaria multo tempore ad filios Israel pertinebat: quibus propter idololatriam a regibus Assyriorum vastatis, victis, translatis, provincia illa gentilibus data est, quos rex Assyriorum ibi constituit, prout in libris Regum clare describitur.18
Et quum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi: non casualiter; sed viri illi cognita ex multorum relatu Christi potentia ad curandum, observabant ejus adventum. Qui steterunt a longe: quia secundum legem Moysis, non debebant inter alios commorari aut conversari. Et propter reverentiam Christi non accesserunt ad eum, de sua immunditia, secundum Theophilum, verecundantes, et suspicantes quod Christus sicut et alii eos forsitan fastidiret.19 Et levaverunt vocem suam, dicentes, ex vehementi corporalis sanationis affectu. Quos nos spirituali lepra infecti, id est vitiorum varietate contaminati, sectari debemus, dicendo ex ardentissimo cordis optatu quod illi dixerunt. Jesu præceptor. Præcipere præsertim ac propriissime competit Christo, secundum quod Deus est; sed secundum naturam assumptam, competit ei participative et ministerialiter quantum ad Deum, excellenter tamen respectu aliorum Dei servorum.20 Omnis namque creatura, etiam Christi humanitati creditur esse subjecta. Miserere nostri, id est, compatere, et compatiendo succurre nobis infirmis, liberando nos ab hac pœnali miseria quæ est lepra. Præterea, quanto ratio mali amplius competit malo culpæ, quam malo pœnæ, tanto plus exoremus tolli a nobis peccata, quam corporalia incommoda, morbos sive adversa. Sed, heu! multi plus dolent ac deflent mala exteriora, corporalia et caduca, quam interiora, spiritualia et æterna: quorum valde obturatus est interior oculus.
Quos ut vidit, non solum exteriori adspectu, sed interno compassionis affectu mox in effectum misericordiæ extendendo, dixit: Ite, ostendite vos sacerdotibus. Non dixit, Jubeo vos sanari, aut, Curo vos; sed, Ostendite vos sacerdotibus: ut doceat nos omnem ostentationem superbiamque vitare, ne magna agamus aut agere cupiamus propter hominum admirationem, applausum seu laudem. Misit quoque eos ad sacerdotes: Primo, ut tunc futurorum destrueret insaniam hæreticorum, dicentium legem Mosaicam non esse a Deo, sed a sævissimo quodam diabolo: quorum præcipuus exstitit immundissimus Manichæus. Secundo, ut legem sponte servando, humilitatis et obedientiæ nobis præberet exempla. Præceptum enim fuit in Levitico, ut emundati a lepra sacerdotibus se præsentarent: primo, quatenus sacerdotes judicarent an vere mundati essent, an non;21 secundo, ut pro sua curatione offerrent sacrificium in lege determinatum. Legalia autem usque ad Christi passionem ac evangelicæ legis divulgationem cursum habebant. Tertio, propter mysticam rationem, videlicet ob potestatis clavium commendationem. Sacerdotum etenim novæ legis est mundos seu pœnitentes admittere, immundos et impœnitentes excludere.
Et factum est dum irent, mundati sunt: ad ostendendum Christi pietatem atque potentiam, et propter fidei et obedientiæ meritum commendandum.22 Melior etenim est obedientia quam victima. Item, ne virtute legis, sacrificiive legalis, aut sacerdotum, putarentur mundati, sed sola potestate divina.
Unus autem ex illis, ut vidit per experientiam ac corporalem intuitum, carne sua in colore ac dispositione tam evidenter ac mirabiliter subito immutata, quia, id est quod, mundatus est a lepra corporali, imo et spirituali: quia ut creditur, Christus mente curavit quos corporaliter sanavit; regressus est ad Jesum cum magna, id est amorosa, devota, grata, jucunda, sensibiliterque sonora, seu alta, voce gratiarum actionis et laudis, magnificans, id est, spiritualiter magnum, utpote omnipotentem et pium, esse protestans, et facto demonstrans, Deum, cujus virtute tam mirabiliter se sensit esse curatum. Et quamvis iste nondum fortasse explicite credidit Jesum esse verum Deum, credidit tamen sanctum hominem ac prophetam, qui divina potestate ista egisset. Et cecidit in faciem suam ante pedes ejus, scilicet Christi, illi gratias agens, seque illi totis viribus humiliando, cujus beneficio gratioso tam clementer ac mirabiliter fuit curatus. Et hic erat Samaritanus, id est natione gentilis, utpote de illorum progenie natus quos Salmanasar, translatis decem tribubus, constituit pro illis in terra Samariæ.23 Et forsan iste fuit proselytus, id est ad Judaismum jam ante conversus. Per hoc autem quod dicitur Samaritanus fuisse, docetur quod alii novem erant Judæi. Rursus, per hoc quod ipse solus ad Christum reversus est gratias agens, præfigurata est mystice gentilium ad Christum conversio, remanentibus in perfidia sua Judæis. Porro alii novem reversi non sunt, quia suam curationem adscripserunt observantiæ legis :24 vel ideo, quoniam dixit ad eos, Ostendite vos sacerdotibus ; vel, quia a sacerdotibus Christo invidentibus ad hoc inducti sunt, ut non virtuti et efficaciæ Christi, sed legis, suam adscriberent sanitatem.
Respondens autem Jesus, dixit : Nonne decem leprosi mundati sunt? et novem ubi sunt? quasi dicat : Patet ad oculum magna ingratitudo eorum, seu impietas sacerdotum qui eos taliter subverterunt.
Non est inventus de istis decem, qui rediret ad me, et daret gloriam Deo, id est, de sua miraculosa curatione gratias ageret Deo, ejusque potentiam glorificaret, seu me Dei Filium verumque Deum pro tanto beneficio honoraret, nisi hic alienigena, id est natione gentilis et alienus a Deo ac lege. Sic et Naaman Syrus curatus a lepra per Eliseum, rediit ad eum, gratias devotissime agens.25 Præterea quæritur, quomodo isti novem reversi non sunt, si a Christo non solum corporaliter, sed et spiritualiter curati fuerunt? Ad quod respondere quis potest, quod simul corporaliter spiritualiterque in via ad sacerdotes mundati sint, sed postquam sacerdotibus sunt locuti, ab eisdem seducti fuerunt, sicque ingrati effecti sunt, et recidivaverunt.
Et ait illi Jesus : Surge a terra in qua jaces prostratus, atque a pristina in qua aliquando jacuisti consuetudine inclinationeque mala, vade ad loca tibi accommoda, et de bono in melius, ac de via ad patriam salutis æternæ, quia fides tua te salvum fecit, id est, actu fidei tuæ meruisti a me ita curari, etsi non de condigno, saltem de congruo.
Interrogatus autem a Pharisæis, vel ex curiositate, vel ex derisione : Quando venit regnum Dei? id est, quando cœlestis beatitudo quam promittis et prædicas, conferetur aut manifestabitur ? Respondens eis, dixit : Non venit regnum Dei cum observatione, hoc est cum certa temporis prætaxatione seu præcognitione, ita quod observari non valet, neque præsciri quando venturum sit regnum istud. Tunc enim veniet, quum hominibus confertur : quod erit in hora judicii particularis, quantum ad singulos, solamque animam ; in hora vero judicii universalis, quantum ad omnes electos, tunc corpore etiam glorificandos. Quum ergo utriusque judicii dies seu hora exstet incognita, nec sine revelatione queat præsciri, certum est quod regnum præfatum non veniat cum observatione. De quo regno oramus quotidie, Adveniat regnum tuum : ideo quilibet dies vitæ hujus ordinandus et expendendus est tanquam sit ultimus, ut semper simus parati ad mortem.26 Unde et Apostolis de hac re quærentibus Christus respondit : Non est vestrum nosse tempora vel momenta, quæ Pater posuit in sua potestate.27 Per quæ verba Christus repressit digitos omnium de hac re prænosticare et calculare præsumentium. Hi quoque qui tempus adventus Christi ad judicium determinate prædicere attentarunt, ut abbas Joachim et alii quidam, errasse inventi sunt, quoniam tempora ab eis determinata jam transierunt. Neque dicent, hoc est, certitudinaliter prædicere non valebunt, quicumque sint illi, Ecce hic, aut ecce illic, id est, in quo loco appareat Christus ad judicandum ; sed tunc primo id innotescet, quum ipse se ipsum ad judicandum præsentem ostenderit. Istud quidam exponunt de prænescientia temporis, secundum quod dictum est ; alii de prænescientia loci, quia licet in valle Josaphat dicatur futurum judicium, tamen determinatus locus in quo Christus sedebit, fertur ignotus. Aliqui quoque per vallem Josaphat intelligunt vallem judicii, non locum illum ad litteram, quia Josaphat interpretatur judicium.
Consequenter Salvator tangit causam cur quæstio ista facienda non sit, vel cur sibi credendum exstiterit. Ecce enim regnum Dei intra vos est, hoc est, in vestra potestate est constitutum, ut illud promereri possitis : quia si feceritis quod in vobis est, Deus gratiam tribuet promerendi.
Vel, Regnum Dei intra vos est, hoc est, ego Christus Rex cœlorum, per quem venitur ad regnum illud, qui regno in mentibus electorum, inter vos sum, vobisque loquor, qui mentiri non valeo. De quo apud Joannem ait Baptista: Medius autem vestrum stat, quem vos nescitis.
22
Et ait ad discipulos suos: Venient dies quando desideretis, hoc est, in quibus optabitis, videre unum diem Filii hominis, id est famosum et præcipuum illum Christi diem, quo ipse in cœlo est regnaturus: qui est dies æternitatis et gloriæ, de quo prædixit Psalmista: Melior est dies una in atriis tuis super millia. Alii exponunt de die generalis judicii, qui erit unus, et desiderabilis est electis, in quantum plenam beatitudinem consequentur in eo. Quidam vero ita exponunt: Desideretis videre unum diem Filii hominis, hoc est Christum, quem nunc quotidie cernitis, saltem uno die habere corporaliter pro vestra consolatione præsentem.28 Per hæc verba Salvator insinuavit discipulos multa passuros, et in persecutionibus positos, optare debere diem prædictum: quia et Pau-
23 lus testatur, Supra modum gravati sumus, ita ut tæderet nos vivere;29 itemque, Cupio dissolvi et esse cum Christo. Tale quoque desiderium sæpe oritur ex ferventi amore, sicut ait Psalmista:30 Heu mihi! quia incolatus meus prolongatus est, etc.;31 et, Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus. Et non videbitis diem præfatum, statim ad libitum vestrum, sed tempore divinitus præstituto. Per visionem autem diei, intelligitur res optata in ipso videnda.
23
Et dicent vobis pseudoprophetæ, qui ante secundum Christi adventum multos decipient: Ecce hic, et ecce illic: hoc est, unus dicet Christum hic esse, seu de proximo apparere; alius dicet, quod alibi sit, et adhuc longe distet ejus adventus. Ista dixit Christus discipulis suis in persona fidelium qui postmodum erant futuri. Constat enim quod discipuli Christi quibus
27 si. Edebant et bibebant, scilicet crapulose, uxores ducebant, et dabantur ad nuptias, propter voluptatem magis quam propter prolis procreationem, usque in diem in quo intravit Noe in arcam. Non enim crediderunt prædicationibus et comminationibus ejus; sed ludis, vanitatibus, et carnalitatibus intendebant. Et venit diluvium,
Gen. vii, 11, 12. sicut in Genesi legitur: Anno sexcentesimo vitæ Noe, mense secundo, septimodecimo die mensis, venit diluvium, rupti sunt omnes fontes abyssi magnæ, et cataractæ cœli apertæ sunt; et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus.32 Et multiplicatæ sunt aquæ, et elevaverunt arcam in sublime. Quindecim cubitis altior fuit aqua montibus excelsis. Obtinueruntque aquæ diluvii terram centum quinquaginta diebus. Et requievit arca super montes Armeniæ.33 Et tulit omnes, id est, universos qui extra arcam erant, submersit. Octo quippe homines fuerunt in arca, videlicet Noe cum conjuge sua, et tres filii sui cum eorum uxoribus. Propter quod Petrus ait: In arca pauci, id est octo animæ, salvæ factæ sunt per aquam.34 Illud enim fuit universale diluvium. Conformiter inundatio vitiorum, et hæresum ac schismatum, eos qui in ecclesiastica non permanent unitate et caritate, operit, perdit, condemnat.
28 Similiter, sicut factum est in diebus Lot, fiet circa secundum adventum Filii hominis. Edebant et bibebant, emebant et vendebant, plantabant et ædificabant, id est, terrenis et carnalibus rebus immoderanter cum falsa securitate vacabant,
29 absque ullo timore peccantes, et quasi diu victuri conjugia ædificiaque agentes. Qua die autem exiit Lot a Sodomis, id est a civitate Sodomorum, pluit Deus ignem et sulfur de cœlo aerio (unde et aves cœli dicuntur), et omnes perdidit: id est, habitatores Sodomæ et Gomorrhæ et Adamæ
30 et Seboim ignis et sulfur peremit, prout in Genesi legitur.3536 Secundum hoc erit, id est, simili modo fiet, qua die Filius hominis revelabitur, id est, in judicio omnibus visibiliter ostendetur: quia usque ad diem illum aut circiter, aliqui vitiis indurati in secura stultitia erunt, utpote Antichristo occiso. — Sed his obviare videtur commune dictum catholicorum doctorum, dicentium quod Antichristo occiso, ejusque fraudibus patefactis, omnes convertentur ad Christum, et ei devotissime obsequentur. Et respondendum, quod non simpliciter omnes sic convertentur; imo quidam durissimi in suis impietatibus impœnitentes manebunt, dicentes :
Quamvis princeps noster, scilicet Antichristus, occisus sit, nos tamen pacem habemus. De quibus scribit Apostolus:37 Quum dixerint, Pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus.
In illa hora, scilicet tempore illo, parum ante judicium, non in ipsa judicii hora, in qua omnes domus erunt destructæ, qui fuerit in tecto, et vasa ejus fuerint in domo, ne descendat tollere illa: hoc est, tantum erit periculum, horror, et acceleratio illius judicii, quod tunc non vacabit neque expediet alicui circa temporalia occupari, quæ tunc penitus auferentur ab eo, et ipsum protinus oportebit ad tribunal Christi deduci. Unde tunc curandum non erit de minimis, quum instabit maxima et incomparabilis illa causa discriminis infiniti. Et qui in agro fuerit, similiter non redeat retro, hoc est, ad sua terrena per amorem seu corporalem motum reverti non curet, quum tunc omnia relinqui oporteat; sed solum provideat sibi quomodo Judici metuendo præsentetur salvandus. Memores estote uxoris Lot, id est, pensando quid feminæ illi acciderit, præcavete inordinatam ad temporalia affectionem, ne simul cum illa tangat vos plaga Dei. Nam, sicut illa contra præceptum Dei retrospiciendo, conversa est subito in statuam salis;38 sic qui immoderanter ad carnalia et terrena se vertunt, peribunt. Unde alibi asserit Christus: Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei.39
Quicumque quæsierit animam suam salvam facere, hoc est, in præsenti vita voluerit eam a persecutionibus et adversis corporalive nece eripere, malens Christum negare, seu æquitatem relinquere, quam se ipsum morti persecutionibusque exponere, perdet illam, hoc est, suo demerito et carnali timore ad æternam damnationem perducet. Potest et ita exponi: Quicumque quæsierit animam suam salvam facere æternaliter in futuro, perdet eam, hoc est, libenter sustinebit adversa, et si opus fuerit, etiam mortem pro Christo. Et quicumque perdiderit illam, hoc est, vitam suam morti et tribulationibus exposuerit propter Deum atque justitiam, vivificabit eam, hoc est, vitam gloriæ sibi acquiret merito fortitudinis et constantiæ suæ. Unde in Matthæo ait Christus: Qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. His consonat quod in Joanne Dominus loquitur: Qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam æternam custodit eam.
Dico vobis: In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus assumetur, et alter relinquetur: hoc est, hora judicii, etiam qui nunc proxime sibi invicem copulantur, ab invicem dividentur: ita quod unus erit electus, et propter suas virtutes assumetur ad numerum electorum, occurretque Christo in aera (sicut ait in talium persona Apostolus: Nos qui vivimus, qui residui sumus, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aera); alius reprobus erit, et ob sua demerita relinquetur inter damnandos in terra cum corpore gravi. Spiritualius autem loquendo, per lectum, quies seu status contemplationis accipitur. Sicque per duos istos designati sunt, qui in statu contemplativorum sunt positi. Quorum multi tunc frigidi erunt, sicut et nunc sunt: quia in omni statu sunt boni et mali, atque in omni conditione et gradu optimis admixti sunt pessimi, ut asserit Augustinus; et Gregorio asserente, ubique Cain adjungitur Abel ad exercitationem.40 Tales ergo iniqui tunc relinquentur. Nullus ergo præsumat aut stultam sibi securitatem promittat: imo, beatus homo qui semper est pavidus;41 et secundum Augustinum, tunc erunt securi, qui modo non sunt securi.
Duæ erunt molentes in unum, hoc est pariter, seu una in mola; una assumetur, et altera relinquetur. Potest hoc litteraliter accipi de mulieribus tunc circa temporalia occupandis: quarum una tanquam bona, erit salvanda; altera tanquam iniqua, damnanda. Spiritualius vero, per mulieres molentes signantur personæ in vita activa consistentes, quæ temporalis sollicitudinis pondere velut quadam mola gravantur: quarum quædam tunc salvabuntur, aliæ damnabuntur.
Duo erunt in agro: unus assumetur, et alter relinquetur. Per agrum designatur Ecclesia, in qua crescunt lilia et violæ virginum, rosæ martyrum, lilia confessorum, et universarum fructus virtutum. Itaque per duos exsistentes in agro, exprimuntur prælati et prædicatores, qui præsunt ecclesiasticis gregibus Christi:42 quorum quidam pastorale officium debite implent, et quæ docent operibus exsequuntur, ideo ad beatitudinem assumentur. De quibus ad Timotheum scribit Apostolus: Qui bene præsunt presbyteri, duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in verbo et doctrina.43 Alii negligenter et scandalose se habent, et quod verbis docent opere destruunt, ideo relinquentur. De quibus in libro Sapientiæ habetur: Judicium durissimum in his qui præsunt, fiet.44 Tales quippe agrum eis commissum, hoc est corda subditorum suorum, a spinis et tribulis, id est passionibus et peccatis, non purgant, virtutum seminibus non fecundant;45 sed incultum relinquunt, indecorum et aridum, juxta illud Proverbiorum: Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti; et ecce totum repleverant urticæ, operuerant superficiem ejus spinæ.46
Respondentes discipuli, dicunt illi. Quomodo dicuntur discipuli respondisse, quum interrogati non fuerint, et verba eorum sequentia non ad quæstionem aliquam responsiva, sed interrogatoria sunt? Ad quod dicendum, quod multoties in Scripturis Respondere sumitur pro correspondenter seu apte proportionateque loqui ad verba seu facta alterius: sicque nunc sumitur. Ubi, Domine? id est, quo unus assumetur, et alius relinquetur? Qui dixit illis, ad unum istorum dando responsum, ex quo patet alterius quoque solutio: Ubicumque fuerit corpus, hoc est Christus homo vere corporeus, qui in forma humanitatis glorificata judicabit, illuc congregabuntur et aquilæ, hoc est Sancti, qui superna sunt contemplati, et per desideria sancta ad cœlestia in terris positi volaverunt. Membra namque et servi, suo capiti ac Domino conjungentur. Hinc in Joanne ait: Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum, ut videant claritatem meam.47 Et iterum ait Apostolis omnibusque electis: Vado parare vobis locum;48 et iterum veniam, et assumam vos ad me ipsum, ut ubi sum ego, et vos sitis.
Denique de præfatis aquilis, qui Soli justitiæ Solique sapientiæ visum mentis suæ per contemplationem infigunt, in Isaia legitur:49 Qui sperant in Domino mutabunt fortitudinem, assument pennas ut aquilæ, volabunt, et non deficient. Tales quoque instar aquilarum spiritualiter renovantur, proficiendo in esse gratiæ ac virtutum, per quod vitiorum abjiciunt vetustatem, prout ad Ephesios monet Apostolus: Renovamini spiritu mentis vestræ, et induite novum hominem.50 Sic renovatur, qui pro spiritualibus bonis orans, divinitus exauditur. Propter quod dixit Psalmista, de Deo loquens animæ:51 Qui replet in bonis desiderium tuum; renovabitur ut aquilæ juventus tua. Iterum, sicut volatus aquilæ in cœlo incertus celerimusque consistit, sic interna Sanctorum vita carnalibus est ignota, vehementerque properat ad superna.52 Carnalis enim homo, non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei, secundum Apostolum; et tanto plus ad patriam festinamus, quanto ardentius Deum diligimus. In Proverbiis quoque Salomon loquitur: Tria sunt difficilia mihi, et quartum penitus ignoro:53 Viam aquilæ in cœlo, viam colubri super petram, viam navis in medio maris, et viam viri in adolescentia sua. Insuper, sicut aquila in arduis sibi nidificat, pullosque suos provocat ad volandum;54 sic contemplativi in altissimis sibi locum et quietem præeligunt, utpote in supernis, et ad actus contemplativos provocant alios.
Footnotes
-
1 Cor. xi, 19. ↩
-
*circa collum* ↩
-
1 Thess. v, 22. ↩
-
Matth. xviii, 6-10. ↩
-
Tob. xii, 15. ↩
-
Gen. xlix, 7. ↩
-
Marc. IX, 22. ↩
-
Matth. XXI, 21; ↩
-
Marc. XI, 23. ↩
-
Eccli. XXXIII, 25. ↩
-
Ibid. 27. ↩
-
Ps. XV, 2. ↩
-
Job XXXV, 6, 7. ↩
-
Matth. XXV, 30. ↩
-
Jacob. III, 2. ↩
-
Is. LXIV, 6. ↩
-
1 Cor. IV, 7. ↩
-
IV Reg. xvii, 6, 24. ↩
-
Lev. XIII, 46. ↩
-
Hebr. n, 8. ↩
-
Lev. xiv, 2. ↩
-
1 Reg. xv, 22. ↩
-
IV Reg. xvi, 24. ↩
-
Hebr. ii, 8. ↩
-
IV Reg. v, 15. ↩
-
Matth. vi, 10. ↩
-
Act. i, 7. ↩
-
Philipp. i, 20, 24. ↩
-
II Cor. i, 8. ↩
-
Philipp. i, 23. ↩
-
Ps. cxix, 5. ↩
-
II Cor. i, 17. ↩
-
II Cor. viii, 4. ↩
-
I Petr. iii, 20. ↩
-
Deut. xxix, 23. ↩
-
Gen. xix, 24, 25; ↩
-
I Thess. v, 3. ↩
-
Gen. xix, 26. ↩
-
Luc. ix, 62. ↩
-
I Thess. iv, 16. ↩
-
Prov. xxviii, 14. ↩
-
Matth. x, 39. ↩
-
I Tim. v, 17. ↩
-
Sap. vi, 6. ↩
-
Joann. xii, 25. ↩
-
Prov. xxiv, 30, 31. ↩
-
Joann. xvii, 24. ↩
-
Joann. xiv, 2, 3. ↩
-
Is. xl, 31. ↩
-
Ephes. iv, 23, 24. ↩
-
Ps. cii, 5. ↩
-
I Cor. ii, 14. ↩
-
Prov. xxx, 18, 19. ↩
-
Deut. xxxii, 11. ↩
Chapter 41 of 51