Skip to the text

Articulus 41

ELUCIDATIO CAPITULI OCTAVIDECIMI: DICEBAT AUTEM ET PARABOLAM AD ILLOS, QUONIAM OPORTET SEMPER ORARE.

QUIA oratio est efficacissimum medium evadendi omne periculum et impetrandi omne bonum, ideo Christus in isto capitulo de ea pertractat, et qualis esse debeat, pandit, videlicet continua, seu instans, et frequens, ac humilis. Ad quod apertissime declarandum, inducit quasdam, ut patebit, parabolas.

Dicebat autem et parabolam ad illos, scilicet discipulos suos, et in eorum persona ad universos fideles, quoniam oportet semper orare, et non deficere ab oratione. Quod ait, Semper, non denotat omnimodam temporis continuationem, sed omnem horam opportunam et debitam, seu congruam ad orandum. Sic et Apostolus ait:

1 Thess. v, 17. Act. x, 1, 2.

1 Cor. x, 31.

Eccl. xviii, 22. Ibid. 23.

Sap. vi, 2, 4-6.

Is. 1, 17.

Sine intermissione orate. Et in Actibus legitur : Cornelius centurio, vir religiosus et deprecans Deum semper. Denique æquivalenter semper orat, qui semper aliquid boni agit, seu quidquid facit, in Dei gloriam propriamque refert salutem : imo hoc modo non solum religiosa vigilia et abstinentia, imo somnus atque refectio meritoria esse possunt. Oratio namque, secundum Damascenum, est petitio decentium a Deo. Petitur autem aliquid non verbis dumtaxat, sed et signis ac gestis.

Deinceps Christus inducit parabolam de vidua, quæ sua importunitate impetravit a judice crudeli quod petiit. Per locum a fortiori, acquiremus a Christo judice clementissimo quæ instanter precamur, si implemus illud Ecclesiastici : Non impediaris semper orare ; et : Ante orationem præpara animam tuam ; et noli esse sicut homo qui tentat Deum. Judex quidam erat in quadam civitate, qui Deum non timebat, et hominem non reverebatur. Ideo indignus fuit auctoritate, officio, et nomine judicis. Judex enim dicitur quasi jus dicens : qui ex omni parte debet esse justitia decoratus et timoratus, ne Deum cujus ipse minister est, in quocumque offendat. Hinc juxta Philosophum, judex debet esse quasi viva lex, et animata justitia. Sed, heu ! multi modo sunt judices huic consimiles, qui cupiditate cæcantur, et munera diligunt, affectionem quoque magis quam rationem sequuntur, divinum non formidantes judicium. Quibus dicit Sapiens : Audite et discite, judices terræ, quoniam data est vobis a Domino potestas, qui interrogabit opera vestra, et cogitationes vestras scrutabitur : quoniam quum essetis ministri illius, non recte judicastis, neque custodistis legem justitiæ. Cito et horrende apparebit vobis.

Vidua autem quædam erat in civitate illa. Ideo exemplum ponit de vidua, quia est persona magis miserabilis, quum destituta sit viri solatio : propter quod crudelius est ei non subvenire. Unde per Isaiam Dominus loquitur : Defendite viduam.

Itemque de iniquis principibus protestatur ibidem : Causa viduæ non ingreditur ad eos. Et veniebat ad eum, dicens suppliciter : Vindica me, secundum processum juris, de adversario meo mihi injuriante. Hoc ex zelo justitiæ licitum est postulare, idque peragere ad judicem spectat, secundum illud ad Romanos : Minister Dei est, vindex in iram ei qui malum agit. Potissimum vero ad judicem spectat personis miserabilibus recto subvenire judicio, utpote oppressis, viduis, pupillis, orphanis, desolatis, egenis, infirmis et peregrinis. Talibus quippe Deus præcipue miseretur, secundum quod in Deuteronomio scribitur : Deus magnus atque terribilis, facit judicium pupillo et viduæ, amatque peregrinum.

Is. 1, 23.

Rom. xiii, 4.

Deut. x, 17, 18.

Is. v, 18.

Job xxxi, 16.

Et nolebat per multum tempus : in quo ejus duritia et injustitia patent. Cui conformes sunt, qui causas prolongant dilationibus frustratoriis, trahentes iniquitatem in funiculis vanitatis. Quo contra sanctus Job de se ipso fatetur : Oculos viduæ exspectare non feci. Post hæc autem dixit intra se, non extra, ne sua iniquitas innotesceret aliis, et ut ex justitia agere crederetur quæ acturus fuit ex tædio sustinendi molestiam deprecantis : Etsi Deum non timeo, nec hominem revereor, ita quod nec propter Deum, nec propter homines justitiam servo, tamen quia molesta est mihi hæc vidua, vindicabo illam. Victus enim fuit non pietate, sed precum viduæ importunitate. Improbus etenim labor omnia vincit. Ne in novissimo, hoc est ad ultimum, ad me veniens, suggillet me, hoc est, importunis suis clamoribus strangulet aut suffocet. — Denique similitudo secundum se, est causa amoris : ideo simile suo simili se conjungit atque applaudit, interiores quoque habitus animæ eam ad actus suos inclinant. Hinc impii judices, quia impietatem non odiunt, eam sincera intentione non ulciscuntur : et si ulciscuntur, hoc ex crudelitate aut cupiditate, seu simili inordinato affectu, potius quam ex æquitatis zelo efficiunt.

Justi vero judices quo fuerint justiores, eo plus injustitias detestantur et persequuntur.

Ait autem Dominus Jesus Christus, exhortando, ut subditur : Audite, id est, sapienter attendite, quid judex iniquitatis dicit, id est præfata jam verba judicis hujus injusti dicentis, Quia molesta est mihi, etc. Et ex hoc Christus concludit intentum, videlicet, quod multo magis Deus justissimus suos exaudiet. Deus autem non faciet, id est, imo utique faciet, vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte pro justa ultione. Deus enim per Moysen et Paulum hortatur : Mihi vindictam, et ego retribuam. Nullum etenim malum impunitum relinquit. Et patientiam habebit in illis ? id est, non sustinebit electorum suorum injuriam.

Circa hæc occurrunt dubia tria : primum, quomodo per judicem istum iniquum Deus justus valeat designari ; secundum, quomodo electis Dei liceat pro vindicta clamare ad Deum, quum alibi jubeat Christus, Orate pro persequentibus et calumniantibus vos ; tertium, quomodo Deus non differat neque sustineat injuriam electorum, quum frequenter cernamus persecutores justorum usque ad ultimam vivere ætatem sane ac prospere. Ad primum dicendum, quod in ista parabola non fit comparatio personæ ad personam, sed negotii ad negotium, non tam secundum similitudinem, quam secundum excessum, ut præinducta declarant. Ad secundum dicendum, quod justi semper spiritualiter diligunt adversarios suos in vita præsenti, nec ex odio orant pro punitione illorum, sed potius ex spirituali amore, in quantum expedit pro salute illorum, ut in vita hac corrigantur, ne gravius aut diutius peccent, nec communi noceant bono, vel ut per hoc misericordiam consequantur, aut in futuro mitius torqueantur. Hinc pœnæ vitæ præsentis medicinales dicuntur. Rursus, justi sic orant sæpe zelo justitiæ, et conformando se divinæ justitiæ. Ad tertium respondetur, quod Deus dicitur statim ulcisci : vel, quia interiori vindicta mox vindicat, gratiam subtrahendo, aut peccantem durius relinquendo ac indurando (quemadmodum ait in Psalmo, Dimisi eos secundum desideria cordis eorum, ibunt in adinventionibus suis), quæ est utique metuendissima atque gravissima Dei vindicta ; aut quoniam tempore præordinato, mox vindicat, juxta quod in Deuteronomio testatur, Mea est ultio, et ego retribuam eis in tempore. Hinc rursus dicitur : Dominus Deus tuus, ipse est Deus fortis, reddens odientibus se statim, ita ut disperdat eos, et ultra non differat, protinus eis restituens quod merentur. Ideo Christus ait :

Dico vobis, quia cito faciet vindictam illorum : quia et vita hæc brevis est, et post eam gravissima est ultio Dei, juxta illud Ecclesiastici : Vindicta impii, ignis et vermis. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra ? tanquam dicat : Quamvis Deus sic zeletur pro suis electis, attamen Christus veniens ad judicium seu ad faciendam electorum vindictam, paucos, comparative loquendo, inveniet vere fideles in terra, qui fide formata et fidelitate justitiæ sint fideles. Multi enim vocati, pauci vero electi. Ideo per Michæam scribitur : Periit sanctus de terra, et rectus in hominibus non est. Et Paulus fatetur : Omnes quæ sua sunt quærunt, non quæ Jesu Christi.

Insuper, quum humilitas sit securissimum fundamentum virtutum, reddens orationem Deo valde acceptam, juxta illud Ecclesiastici, Oratio humiliantis se nubes penetrabit; idcirco Christus consequenter ad humilitatem suos informat exemplo. Dixit autem ad quosdam qui in se, id est propriis meritis potius quam in pietate et gratia Dei, confidebant tanquam justi, id est, quasi vere essent justi et virtuosi, quum fuerint vani spiritualiterque superbi. Et illi fuerunt Pharisæi. Quos modo sequuntur qui in se ipsis inaniter gloriantur, et de meritis suis præsumunt, seu bona quæ agunt propriis viribus ac labo-

Ps. LXXX, 13.

Deut. XXXII, 35.

Ibid. VII, 9, 10.

8

Eccl. VII, 19.

Matth. XX, 16; XXII, 14. Mich. VII, 2.

Philipp. II, 21.

Eccl. XXXV, 21.

9

6

7

Deut. XXXII, 35; Rom. XII, 19; Hebr. X, 30. Job XXIV, 12.

Matth. V, 44.

B

C

D ribus magis quam gratiæ Dei adscribunt. A De quibus ait Apostolus: Ignorantes Dei justitiam, et suam quærentes statuere, justitiæ Dei non sunt subjecti. Contra quos iterum vociferatur: Quid habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? Et aspernabantur ceteros tanquam injustos et viles, quum tamen ipsi sola sua superbia aliis essent viliores: quoniam sola superbia destruit omnia, si comitetur. Denique ipsa eorum aspernatio ostendit quod vere justi non erant, dicente Gregorio: Vera justitia habet compassionem, falsa dedignationem. Non etiam attendebant illud Isaiæ: Væ qui spernis: nonne et ipse sperneris? Quum fatigatus desieris contemnere, contemneris. Hujusmodi modo sunt qui stulta singularitate lætantur, nec in vero spiritualis vitæ fundamento se figunt, sed religiosiores cupiunt apparere, et quum prorsus carnales sint, spirituales se arbitrantur. De quibus Judas apostolus in sua fatur Canonica: Hi sunt qui segregant semetipsos, animales, spiritum non habentes.

10 Duo homines ascendebant in templum ut orarent. Ideo enim ecclesiam intrare debemus, ut oremus, et cetera quæ ibi agenda sunt divina, agamus. Idcirco, væ illis qui templum ingrediuntur ad fabulandum, ad inspiciendum mulieres, ad videndum, et complacendum hominibus. Unus Pharisæus. Pharisæi erant religiosi Judæorum, sicut nunc monachi Christianorum; erantque Pharisæi ab aliis in habitu, in observantiis multis cultuque religionis distincti: propter quod dicebantur Pharisæi, id est divisi. Eratque secta eorum inter Judæos celebris et famosa. Unde in Actibus Paulus fatetur: Secundum certissimam sectam nostræ religionis vixi Pharisæus. Et alter publicanus. Publicani nominabantur qui publicis occupabantur negotiis, vectigalia exigendo, seu conducendo, aut sæculi hujus lucra sectando. Et quia talia raro fiunt absque peccato, publicani reputabantur publici peccatores.

Pharisæus stans: quum tamen magis debuisset se in terram prosternere seu genua flectere, ad reverentiam majestatis divinæ; sed stetit ut ab aliis videretur, sicut et alibi ait de talibus Christus: Amant in synagogis et angulis platearum stantes orare. Hæc apud se orabat, simulatorie magis quam vere. Oratio enim est devota elevatio mentis ad Deum cum impetrandi affectu; atque ut ait Gregorius, Orare est in compunctione amaros gemitus ex corde, non composita verba sonare. Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum, utpote raptores, injusti, adulteri.

B Mirum alicui potest videri, cur, unde et quomodo iste Pharisæus fuit superbus, qui bona sua Deo adscripsit tanquam datori, et ei gratias egit. Sed multiplici laboravit superbia: primo, quia etsi omne bonum cognovit esse a Deo, bona tamen sua sibi a Deo præstita æstimavit, non solum ex divina clementia, sed etiam pro sua industria sive justitia; secundo, quia etsi verbis gratias egit, tamen mente ad se ipsum reflectebatur, videri cupiens et laudari, imo et de sua gratiarum actione vanitatem concepit; tertio, quia de bonis suis super alios insipienter se extulit; quarto, quoniam alios temere judicavit et sprevit, specialiter publicanum, cujus interiora non vidit. Porro, ut ait Gregorius, quatuor sunt species superbiæ: prima, dum bonum quod quis habet, a se ipso habere se putat; secunda, quando etsi sibi desuper datum credit, tamen pro suis meritis sibi datum existimat; tertia, quando quod non habet, habere se jactat; quarta, dum despectis ceteris, singulariter cupit videri habere quod habet. Præterea, quum in Proverbiis Salomon dicat, Justus in principio accusator est sui, Pharisæus iste inordinate exorsus est a propria laude. Rectus ergo ordo orandi est, primo se ipsum humiliter accusare, deinde Deum suppliciter exorare, atque in fine gratias agere: sicut sacerdos in Missa præmittit Confiteor, postea orat, et postremo in gratiarum actione consummat officium.

Velut etiam hic publicanus.1 Despective hoc ait et temerarie judicat. Quis enim scit quid agatur in homine, nisi spiritus hominis? Ideo dicit Apostolus: Tu quis es, qui judicas alienum servum? Domino suo stat aut cadit.2 Unde absolute et certitudinaliter judicare aliquem esse in peccato mortali non possumus, nisi videamus aut certe noscamus eum esse in actu peccati mortalis, seu debiti actus omissione.

Non igitur faciliter judicemus, nec alios contemnamus, præsertim quia etsi agnosceremus quales jam sint, ignoramus tamen quales futuri sint aut in præscientia Dei exsistant. Ideo formidolose putare habemus, quod forte nos simus præsciti, et ipsi prædestinati. Hinc in Malachia habetur: Numquid non pater unus omnium nostrum? Numquid non Deus unus creavit nos? Quare ergo despicit unusquisque nostrum fratrem suum, violans pactum patrum nostrorum? Propterea sapientissime monet Apostolus: Fratres, et si præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans te ipsum, ne et tu tenteris.3

Jejuno bis in sabbato, id est in hebdomada, quæ apud Judæos sic vocabatur a sabbato tanquam a die celebriori. Tale est jejunium jejunantium ventre a cibis, non mente a vitiis. Contra quos Dominus per Isaiam affirmat: Numquid tale est jejunium quod elegi? Decimas do omnium quæ possideo. Quod magnum non est, quum omnia quæ habemus, a Deo sumpserimus.

Propter quod David rex devotissime confitetur:4 Quis ego, et quis populus tuus, Domine Deus, ut possimus tibi ista promittere? Tua enim sunt omnia, et quæ de manu tua accepimus, dedimus tibi.

Et publicanus a longe stans, scilicet in posteriori parte templi, reputans se indignum appropinquare sacratioribus locis, ut choro atque altari. Per quod multorum etiam nunc clericorum ac sacerdotum impudentissima reprobatur præsumptio, qui quum vitiis animæ et corporis pleni sint, sacra loca ingredi non verentur, pollutisque labiis psallere Deo, aut etiam celebrare. Nolebat nec oculos corporales ad cœlum levare, præ vitiorum et pristinæ turpitudinis suæ pudore erubescens coram divinæ sanctitatis præsentia apparere, et quasi Deum non audens adspicere habitantem in cœlis. Interiores tamen oculos raptim erexit ad Deum cœli. Sic et Esdras populi sui peccata detestans, ait:

Deus meus, confundor et erubesco levare faciem meam ad te, quoniam iniquitates nostræ multiplicatæ sunt super caput nostrum, et delicta nostra creverunt usque ad cœlum.5 Sed percutiebat pectus suum, præ contritionis dolore, et reprehendens cor suum, quod tantorum flagitiorum origo causaque fuit. Pectoris enim percussio, est interioris pravitatis redargutio dolorosa. Dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori. Oratio brevis verbo, sed magna virtute, modica quantitate, sed plena sententia, quæ de fonte pectoris Christi processit. Hæc namque est parabola, non res gesta, quamvis frequenter tale quid accidere quiverit. Unde Christus asserit sic publicanum orasse, ut doceat nos ita orare. Frequenter ergo hæc verba corde humillimo ac ferventi dicamus.

Deinde ad nostram informationem ponitur Judicis superni, videlicet Christi, sententia. Amen, id est vere, dico vobis: Descendit hic publicanus justificatus, id est de injusto justus effectus a Deo per suam veram ac humilem pœnitentiam: juxta illud Ezechielis, Si impius egerit pœnitentiam, omnium iniquitatum ejus non recordabor amplius;6 in domum suam ab illo, id est præ Pharisæo, qui sicut peccator advenit, sic peccator reversus est, imo major peccator quam ante, quia in templo multa incidit peccata, ut patuit.

Quia omnis qui se exaltat per superbiam, id est, magnum et præclarum vane se reputat, laudem cupit humanam, ad prælationem, honores, excellentiam sui ipsius adspirat, humiliabitur, id est, a Deo judice deprimetur, reprobabitur, atque in tartarum dejicietur post vitam præsentem, nisi se interim per pœnitentiam veram sponte humiliet. Et qui se humiliat modo per peccatorum suorum confessionem, propriæ imperfectionis, defectuositatis et fragilitatis recognitionem, per sui ipsius sub divinæ majestatis altitudine cordialem ac intimam inclinationem, depressionem, obedientialemque subjectionem, exaltabitur, in præsenti per gratiæ sublimia incrementa, et in futuro per dona gloriæ altiora, juxta illud Job :7 Qui humiliatus fuerit, erit in gloria. Hinc in Proverbiis habetur :8 Humilem spiritu suscipiet gloria; itemque, Superbum sequetur humilitas. Quod consonat Christo dicenti : Qui se exaltat, humiliabitur. Quemadmodum enim in materiali statera, una parte depressa, altera elevatur, et econverso; sic in divinæ statera justitiæ est decretum, ut qui in vita hac per superbiam elevantur, in futura per pœnam confusibilem deprimantur, et vice versa. Hinc Petrus apostolum hortatur : Humiliamini sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis.9 Et in Ecclesiastico edocetur : Quanto magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam, quoniam ab humilibus honoratur.10 Quemadmodum enim aquarum fluenta ad vallium decurrunt profunda, et quo vallis est declivior, eo plus aquæ congregantur in ea; sic divinarum charismata gratiarum ad corda descendunt humilium, qui quanto humiliores exstiterint, eo copiosioris sunt gratiæ susceptivi. Propter quod ait Scriptura :11 Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Sic et philosophi morales testati sunt, quod honor sequitur fugientem. Væ igitur ambitiosis et vanis hominibus, quia illius sunt servi de quo in Job conscriptum est :12 Ipse est rex super universos filios superbiæ. Hinc Leo papa testatur : Tota christianæ sapientiæ disciplina, non in abundantia verbi, non in astutia disputandi, neque in appetitu laudis et gloriæ, sed in vera et voluntaria humilitate consistit, quam Dominus Jesus ab utero matris usque ad supplicium crucis, pro omni fortitudine, et elegit et docuit.

Afferebant autem ad illum et infantes, hoc est, parentes seu alii infantulos adduxerunt ad Jesum, ut eos tangeret. Ex miraculis enim Christi, et ex eminentia sapientiæ, eloquentiæ, conversationisque suæ, crediderunt eum esse eximiæ sanctitatis, sicque ex ejus contactu infantulos posse benedici seu gratiam consequi, sive pro tunc, sive in posterum : quoniam virtus Christi per corpus ipsius redundavit ac diffundebatur in alios.13 Quod quum viderent discipuli, increpabant illos qui infantulos adducebant : non quod nollent infantes a Christo tangi et benedici, sed quia putabant eum ex tali adductione infantium gravari, et offerentium importunitate lassari.

Jesus autem convocans illos, puta discipulos suos, dixit : Sinite pueros venire ad me, quia propter eorum innocentiam, et naturæ in eis puritatem, Deique in eis expressam similitudinem, diligo eos, præsertim qui ab originali peccato mundati sunt, et gratiam caritatemque habitualem habent in anima : quales et isti infantes fuisse creduntur, utpote circumcisi ; et nolite vetare, id est prohibere, eos ab accessu ad me. Talium est enim regnum cœlorum, id est innocentium, piorum, simplicium et mundorum, qui per pueros figurantur, et pueris quantum ad bonas puerorum proprietates assimilantur. Sed et puerorum ab originali purgatorum est regnum cœlorum, si ante usum rationis decedant, aut postea susceptam gratiam non amittant. Amen dico vobis : Quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, hoc est, qui per imitationem bonarum proprietatum pueri non tendit ad regnum cœleste, non intrabit in illud. Quemadmodum enim puer non perseverat in ira, sed cito placatur; non adspirat ad alta, sed modicis contentatur; læsus non meminit, nec alteri insidiatur aut detrahit; videns feminam, non inordinate afficitur : ita nisi quis istas proprietates per gratiam exercitiumque sequatur, damnabitur. Ideo monet Apostolus: Malitia parvuli estote;14 et Petrus: Deponentes omnem malitiam et omnem dolum et simulationes et invidias et detractiones, sicut modo geniti infantes rationabiles, sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem.15 In Proverbiis quoque æterna Sapientia ait: Si quis est parvulus, veniat ad me;1617 et Psalmista, Declaratio sermonum tuorum illuminat, et intellectum dat parvulis.

Et interrogavit eum quidam princeps, dicens. Quidam dicunt quod princeps iste fuerit legisperitus, et princeps vocetur quoniam dives fuit.18 Verumtamen Matthæus evangelista vocat eum adolescentem. Magister bone, quid faciens vitam æternam possidebo, hoc est, vitæ beatitudinem in æternum habebo? Bonus magister fuit Christus, ob vitæ sanctitatem doctrinæque veritatem, et item, quia in prædicando disertissimus fuit, et supernaturalia sua documenta supernaturalibus probationibus, puta miraculis soli Deo possibilibus, roboravit. Recte etiam interrogavit, Quid faciendo, non, Quid loquendo, vitam æternam possidebo? quia non nudis verbis, sed virtuosis operibus vitam meremur æternam, dicente Apostolo:19 Non in sermone est regnum Dei, sed in virtute. Verba quippe comparantur foliis, opera fructibus. Quemadmodum ergo infructuosa ignique apta est arbor folia producens, non fructus; sic homo qui verba absque operibus habet, vanus et vacuus, æternoque igne dignus censetur.

Dixit autem ei Jesus: Quid me dicis bonum? Nemo bonus, nisi solus Deus. Quum ergo Jesus fuerit bonus optimusque magister, imo essentialiter bonus secundum quod Deus, cur redarguit principem istum, qui vere locutus est? Et respondendum, quod ideo eum redarguit, quia non omnifarie bene sensit de Christi bonitate, æstimans eum hominem purum, et non nisi participative bonum; item, ad innuendum quod soli Deo competit bonitas, secundum perfectam et plenam bonitatis rationem, quoniam Deus est ipsa bonitatis essentia, et bonitas omniformiter pura, quomodolibetque perfecta et infinita, in quo nihil est non boni, nec private, nec contrarie, nec contradictorie; præterea, ad innuendum quod non sine grandi et rationabili causa admittenda est laus propria, præsertim coram frequentia plebis. Nam, teste Chrysostomo, vir justus et sapiens quasi in faciem cæditur, dum manifeste laudatur: scit enim gloriam et honorem Deo deberi, seque a se ipso nil nisi defectuositatem et culpam habere.

Mandata nosti, id est mandata legis: quæ erant triplicia, scilicet moralia, cærimonialia, judicialia. Christus vero de moralibus solum prosequitur, quoniam principalia erant, et de naturalis dictamine rationis, atque in evangelica lege servanda. Hinc subditur: Non occides, affectu aut opere, jussu, consilio, aut non impediendo quum possis. Occidere autem hominem nemo debet propria et privata auctoritate; sed publica auctoritate fieri potest, et loquendo de homine ut est reus, quum in Exodo scriptum sit:20 Maleficos non patieris vivere. Non mœchaberis, corde aut facto. Non furtum facies. Non falsum testimonium dices:21 quia testis iniquus non erit impunitus. Talis enim peccat in Deum, mentiendo seu perjurando; atque in proximum, ei nocumentum inferendo, seu causam ipsius impediendo. Honora patrem tuum et matrem, hoc est tam carnales quam spirituales parentes, eis reverentiam exhibendo, obediendo, et in quibus indiguerint, pro viribus succurrendo.

Qui ait: Hæc omnia custodivi a juvenitute mea. Quod valde perutile est, quum in Threnis Jeremias testetur:22 Bonum est viro, quum portaverit jugum ab adolescentia sua. Acceptissimum etenim Deo est, quod homo florem adolescentiæ suæ in divino expendit obsequio, quia passiones tunc fortius vigent, et homo huic mundo tunc aptior est. Denique adolescens iste verbum hoc vere protulit, non jactanter. Fuit equidem virtuosus. Unde, secundum Marcum, præcucurrit ante turbam, et genu flexo interrogavit, dicendo : Magister bone.23 Additque Marcus : Intuitus eum Jesus, scilicet post responsionem jam positam, dilexit eum. Unde non ficte interrogavit, ut aliqui putaverunt, sed intentione sincera.

22

Quo audito, Jesus ait ei : Adhuc unum tibi deest. Quo verbo ostenditur, quod princeps ille vere locutus sit. Itaque unum ei defuit, scilicet adimpletio consiliorum : quod est opus supererogationis, nec necessarium est ad salutem, nisi ei qui se sponte obligavit ad hoc. Verumtamen S. Hieronymus dicit eum esse mentitum, quum paulo post legatur contristatus, audito quod omnia sua dare deberet pauperibus : ex quo concludit Hieronymus, quod non dilexit proximum sicut se ipsum. Sed hoc faciliter solveretur, dicendo quod dilexit proximum sicut se ipsum, et eleemosynas tribuere consuevit, quantum divina requirunt præcepta, non ut exigit consiliorum perfectio. Unde et nunc sunt aliqui boni Christiani sua pauperibus communicantes, qui tamen parati non sunt omnia sua propter Christum vendere atque pauperibus dare. Aliqui quoque affirmant, quod princeps iste omnia præcepta custodivit quantum ad opus exterius, non quoad opus interius. Quod si verum esset, Christus, qui cordis ejus fuit inspector, ipsum tanquam bonum et justum non dilexisset.

Omnia quæcumque habes, vende, scilicet immobilia bona præsertim : nam pecunias quas habebat, et alia quædam similia, poterat non vendita æque apte dare pauperibus ; et da pauperibus pure propter Deum, non divitibus, nec propter favorem, laudem vel obsequium hominum. Craton philosophus, de quo legitur in Vita beatissimi Joannis apostoli, docuit discipulos suos temporalia vendere atque contemnere ; sed non docuit ea pauperibus elargiri, sed potius ad captandam hominum laudem inutiliter dispergere. Apostolus tamen convertit eumdem cum suis discipulis. Et habebis thesaurum, hoc est præmium copiosum, divitiasque æternas, in cœlo : quæ est felix mercatio, sapiens commutatio, abundantissima remuneratio. Quod enim pauperibus propter Christum donatur, ipsi Christo confertur : ideo Christus bona sua cœlestia danti rependit. Et qui Dei amore terrena relinquit, merito cœlestia recipit. Itaque, sicut lex promittebat temporalium abundantiam, sic Evangelium consulit illorum abjectionem, ut terrenorum amore, sollicitudine, occupazione quoque multiplici derelictis, aptior sit ad divinorum homo amorem, et expedita, simplici ac libera mente tendat quotidie ad æterna. Hinc ait Hieronymus : Si habes in potestate rem tuam, vende ; si non habes, projice. Et Bernardus : Gloria et divitiæ in domo Christi superna, sed paupertas non inveniebatur in ea ; sed in terra abundavit : ideo Christus eam elegit, ut ipsam sua æstimatione nobis faceret pretiosam. Et veni, per mentis spontaneam promptitudinem, sequere me, per vitæ imitationem. Christus enim ductor infallibilis, ipse via et ostium, perfectio et exemplar, judex et præmium.24

23

His ille auditis, contristatus est : quia ex una parte, grave sibi fuit cuncta sua relinquere, atque ex alia parte, erubuit graveque sibi fuit Christi consilio (quod tam reverenter genibus flexis petiit) non parere. In quo patet bonitas ejus, et imperfectio bonitatis ipsius. Habuit quippe affectionem aliqualiter immoderatam ad opes suas : nam subditur, quia dives erat valde. Judæi quoque paupertatem non mediocriter abhorrebant, quum in Deuteronomio Moyses dicat :25 Omnino indigens et mendicus non erit inter vos.

Videns autem Jesus illum tristem factum inordinata et excessiva tristitia, quæ ex anima ejus redundavit in corpus ipsius (de qua in Ecclesiastico habetur :26 Tristitiam non des animæ tuæ), apparuitque in vultu illius (secundum illud Ecclesia-

24 stici : Cor hominis immutat faciem illius, sive in bono sive in malo), dixit : Quam difficile qui pecunias habent, id est divitias : quæ per pecunias hic signantur, quia numismate omnia comparantur; in regnum Dei intrabunt! hoc est, valde difficile est hoc et rarum, quamvis non sit impossibile : quia difficile est temporalibus abundare, et ad ea inordinate non affici, nec eis superflue uti, potissimum his qui non sunt in caritate perfecti. Objecta enim hujusmodi fortia movent vires intense, et difficile est rationi affectiones et operationes earum in omnibus moderari.

25

Facilius est [enim] camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei. Hoc loco, per divitem communiter intelligunt expositores immoderatum divitiarum amatorem, ita quod eas plus amat quam Deum. Talis enim est in mortali peccato, et rite avarus censetur; nec potest salvari, si manet hujusmodi, secundum ordinatam Dei potentiam : quum tamen Deus posset camelum per foramen acus transducere, transsubstantiando quid modicum in camelum, quod ire posset per acus foramen. Si vero per divitem intelligatur, qui temporalibus rebus abundat, et ad eas aliqualiter inordinate afficitur, tamen citra Deum, tunc utrumque istorum est Deo possibile. Sed quodammodo mirabilius agit Deus talem divitem a peccatis mortalibus præservando, æternaliterque salvando, quam si camelum prætacto modo per foramen acus transduceret. Secundum quem modum, Augustino testante, mirabilior est justificatio impii, quam creatio mundi, quæ non est minus incomprehensibilis et miranda, quam esset præfata cameli per acum transitio.

Metuenda sunt ista divitibus, maxime his qui de patrimonio Christi divites sunt, aut fieri quærunt, in beneficiis ecclesiasticis plus quærentes proprium commodum quam divinum obsequium. Quibus omnibus pensandum est illud S. Hieronymi : Difficile, imo impossibile est, ut præsentibus et futuris fruatur quis bonis : ut hic impleat ventrem, et ibi mentem, ut de deliciis ad delicias transeat, ut in terra et in cœlo appareat gloriosus. Hinc sacratissimus Jacobus apostolus in sua clamat Canonica : Agite nunc, divites, plorate, ululantes in miseriis quæ advenient vobis.27 Sed, ut ait Bernardus, excusant se quidam, dicentes : Abraham et Isaac et Jacob terrenas divitias habuerunt. Sufficit nobis esse tales ut illi fuerunt. Quid respondebimus, inquit, imitatoribus antiquorum Sanctorum?28 Imponant super altare vitulos et immolent hircos. Hoc enim fecit Abraham et patres, quibus meliores non sumus. Sed dicunt : Ubi revelata est veritas, ista transierunt. Quid ergo si temporales divitias umbram fuisse dixerimus futurorum? et quid mirum, si terrena possident, quibus sola terrena promissa sunt?

Et dixerunt discipuli Christi ad eum, qui hæc audierunt : Et quis potest salvus fieri? hoc est, si tam arcta est via salutis, quis poterit beatitudinem adipisci, præsertim si solus divitiarum affectus facit esse damnabilem? Et Jeremias testatur : minore usque ad majorem omnes avaritiæ student.29 Porro difficultatem consequendi salutem faciunt quinque. Primum est corruptio naturæ seu vulneratio virium ejus, quæ difficulter curatur. Unde in Sapientiæ libro asseritur : Corpus quod corrumpitur, aggravat animam; et in Genesi, Sensus et cogitatio cordis humani proni sunt in malum ab adolescentia sua.303132 Secundum est arctitudo viæ, juxta illud Matthæi : Arcta est via quæ ducit ad vitam.3334 Difficile enim est in omnibus medium observare, et neque ad dexteram neque ad sinistram declinare. Tertium est repugnantia invisibilium hostium callidissimorum, fortium et infatigabilium : quibus resistere tam difficilius est, quam propriæ carni et mundo, ut ad Ephesios dicat Apostolus : Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, contra spiritualia3536

26 nequitiæ in cœlestibus. Quartum est prava societas, quemadmodum scriptum est: Cum perverso perverteris. Quintum est desiderabilitas, apparensque bonitas, et deliciositas in rebus creatis exsistens, quæ fortiter allicit, movet, accendit, ita ut difficile exstet resistere.37 Sed hanc difficultatem recte vivendi serviendique Deo mitigare et tollere, atque in facilitatem et delectationem convertere debent, amor Dei fervidus et sincerus, cui cuncta quæ Dei sunt, facilia et jucunda videntur, exemplum Christi omniumque Sanctorum, magnitudo præmii æternalis, pavor incendii infernalis, formido divini judicii, odium diaboli et omnis peccati.

Et ait illis: Quæ impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum: id est, quamvis homines propriis viribus nequeant terrena ita despicere, vitia superare, et vitam mereri æternam, adjutorio tamen omnipotentis Dei hæc possunt, sicut ait Apostolus:38 Omnia possum in eo qui me confortat; rursusque, Spiritus adjuvat infirmitatem nostram.39 Deo quippe proprium est in ipsam rationalis creaturæ voluntatem immediate agere, et eam pro suo libito immutare, convertere, inflammare. Propter quod Salomon loquitur: Cor regis in manu Dei est;40 quocumque voluerit, inclinabit illud.

Ait autem Petrus, qui tanquam os Apostolorum, vertex collegii, futurusque princeps, non solum apostolici chori, sed et totius universalis Ecclesiæ, primus fuit in quærendo, primus in respondendo, primus in admissione cœlestium secretorum, primus in excellentia miraculorum, magnitudine beneficiorum, prælatione omnium Christianorum. Talem namque primatum decuit plenum Christi vicarium super universam Ecclesiam. Ecce nos Apostoli dimisimus omnia temporalia propter te, quantum ad dominium, etsi non quantum ad usum, et secuti sumus te, non corporaliter solum, sed spiritualiter quoque, credendo, obediendo, amando. Non enim sufficit exterior exteriorum relictio, nisi adsit interior interiorum imitatio, ut discamus a Christo humilitatem, patientiam, mansuetudinem, caritatem. Hæc dixit Petrus, cupiens de præmio informari a Christo. Unde secundum Matthæum adjecit:41 Quid ergo erit nobis?

Qui dixit eis, scilicet cunctis illis in quorum persona et pro quibus Petrus fuerat sciscitatus: Amen dico vobis: Nemo est qui relinquit domum, hoc est locum natalem seu habitaculum, aut familiam sive cognatos, aut parentes, aut fratres: per quos intelliguntur et sorores; aut uxorem: quæ post matrimonium consummatum non est relinquenda, nisi de communi amborum consensu, et ob religionis ingressum seu aliam idoneam causam: quæ tunc relinquitur quantum ad torum et domum, non quantum ad vinculum conjugale, quum sit ante mortem insolubile. Potest quoque exponi de muliere nondum habita, vel de habita ante matrimonii consummationem. Aut filios... Et non recipiat multo plura in hoc tempore, hoc est præstantiora abundantioraque bona in vita præsenti, utpote præcipua munera gratiarum, consolationes internas, contemplationes sinceras, quotidianum in spiritualibus rebus profectum, pacem internam, interiores divitias. Fit quoque de numero amicorum filiorumque Dei; et omnes angeli ac Beati atque devoti, ut amicum et fratrem familiariter diligunt eum. Quod tamen intelligendum est, si præfata relinquendo, simul abjiciat omnes eorum carnales affectus vitiososque motus, nec corde re deat in Ægyptum, priorem relinquendo fervorem, et quum spiritu cœperit, consummando in carne.42 Alias, externa illa relictio quid prodesset? Pavendumque ei esset quod in Apocalypsi Dominus comminatur: Habeo adversus te pauca, quia caritatem tuam primam reliquisti; memor esto itaque unde excideris, et age pœnitentiam, alioqui venio tibi cito.43 Et in sæculo futuro vitam æternam, hoc est beatificam Dei visionem, gloriosam superbeatissimæ Trinitatis fruitionem, facialem

Divinitatis intuitum. Hoc est plenum, et perfecte quietativum contentativumque præmium electorum, quo omnis potentialitas eorum reducitur prorsus ad actum, increatæ et infinitæ beatitudinis participatio præoptanda, deliciosa, dignissima : de qua in Joanne loquitur Christus ad Patrem, Hæc est vita æterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum;44 itemque Joannes, Quum apparuerit, similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est.45

Præterea, verbis his datur consolatio et fiducia maxima his qui evangelica sectari consilia elegerunt, et in claustris claustraliter conversantur. Quod si tanta promittitur merces his qui reliquerunt domum aut parentes aut fratres, etc., quanta erit merces eorum qui hæc omnia etiam in flore juventutis deseruerunt, si tamen in Dei itinere non tepescant, sed in anteriora jugiter extendant se ipsos?46 — Postremo, ad voluntariam paupertatem multa inducunt. Primum, quia nudi nascimur in hunc mundum.47 Ideo dicit Apostolus :48 Nihil intulimus in hunc mundum, haud dubium quia nec auferre quid possumus. Secundum, quoniam sensitiva et vegetativa nil possidendo, sufficientiam sortiuntur. Propter quod ait Salvator : Respicite volatilia cœli, quoniam non serunt neque metunt, et Pater vester cœlestis pascit ea;49 et alibi, Considerate lilia agri, quomodo crescunt.50 Tertium est, sacra Scriptura ad hoc hortans. Quartum, quoniam Christus et electissimi ejus vitam pauperem elegerunt.

Assumpsit autem Jesus duodecim discipulos51 suos, id est Apostolos, inter quos tunc proditor unus fuit, qui tanquam Satan adfuit inter filios Dei;52 et ait illis secrete, ut in Matthæo legitur, ad vitandum inquietudinem, turbationem et scandalum plurimorum, et quorumdam aliorum discipulorum suorum qui Apostolis infirmiores fuerunt : Ecce : quod valde notabile est et mirum, quod scilicet unigenitus Filius Dei sponte locum suæ passionis accessit præcognoscens; ascendimus Jerosolymam : quæ in montanis sita fuit, et ideo de Galilæa venientes ad eam localiter ascendebant; de qua Christus prædixit, Non capit Prophetam perire extra Jerusalem;53 et consummabuntur, id est, opere implebuntur, omnia quæ scripta sunt per Prophetas de Filio hominis, hoc est, quæ ad suam pertinent passionem et resurrectionem. De cujus passione tam clarissime prophetatum legitur in Isaia et Daniele, ac psalmo qui incipit, Deus, Deus meus, respice in me, ut potius videatur historia quam prophetia.5455 Denique, quoniam Christus tantæ fuit dignitatis, ejusque passio tantæ fructuositatis, ac cetera ejus mysteria tam miranda, imo omnia illa quasi incredibilia; decentissimum et utilissimum fuit ea diu et per multos ante denuntiari, ut suo tempore facta et fieri crederentur. Ideo omnium Prophetarum opus est Christus, et universi Prophetæ non sunt locuti nisi super dies Messiæ, ut etiam Judæorum testantur magistri.

Tradetur enim gentibus. Primo enim ad capiendum eum venerunt cohors et tribunus, qui erant gentiles, et ministri Judæorum, ut in Joanne habetur;56 deinde pontifices et eorum ministri tradiderunt eum Pilato, qui a suis militibus fecit eum flagellari atque illudi, sicut subjungitur;5758 et illudetur, dicentibus illis : Ave, rex Judæorum; et flagellabitur, usque ad costarum patefactionem : quod fuit nobilissimo atque tenerrimo corpori Christi pœna ineffabiliter magna; et conspuetur immundissimis canum illorum sputis, quemadmodum per Isaiam ait : Corpus meum dedi percutientibus, et genas meas vellentibus;59 faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me. Quod totum Sibylla apertissime prænuntiavit, sicut in libro de Civitate Dei commemorat Augustinus. Et postquam flagellaverint, occident eum, Judæi procurando, gentiles exsequendo, Pilatus sententiam dando; et die tertia resurget. Hinc per Danielem prædictum fuit : Post hebdomadas sexaginta duas occidetur Christus;60 et per Sophoniam, Exspecta me, dicit Dominus, in die resurrectionis meæ in futurum.61

Itaque Christus passionem suam prædixit, ut ea impleta, ex tali prænuntiatione roboraremur in fide, scientes quod sciens et spontaneus venit ad passionem; item, ut discipuli sui tempore suæ passionis minus turbarentur et scandalizarentur, resurrecturum quoque confiderent. Jacula enim prævisa minus lædunt.

Et ipsi nihil horum intellexerunt, et erat verbum istud absconditum ab eis, id est incognitum, et non intelligebant quæ dicebantur a Christo de sua hac passione et resurrectione. In quo patet magna et mira eorum simplicitas, quum Christus tam evidentissime loqueretur. Sed ejus præsentiam tantum amabant, quod verba de sua ablatione et morte corda eorum non intraverunt; et denuo, quoniam Christus eis sæpissime in parabolis loquebatur, etiam eum nunc aliquid parabolice loqui forte putabant.

Factum est autem, quum appropinquaret Jesus Jericho civitati, cæcus quidam, qui a Marco Bartimæus, id est filius Timæi vocatur, sedebat secus viam, mendicans. In Matthæo legitur Christus duos cæcos illuminasse, quum abiret a Jericho;62 et Marcus scribit unum cæcum illuminasse, quum a præfata urbe discederet:63 ideo quidam dicunt quod iste cæcus sit alius ab illis; alii dicunt quod sit unus illorum, et quod dicitur, Quum appropinquaret, exponunt, Adhuc non longe esset, seu prope exsisteret. Et quum audiret turbam prætereuntem. Multi namque ibant cum Jesu, diversi diversas ob causas, videlicet aviditate videndi miracula, audiendi eloquentissima et sapientissima ejus verba, suscipiendi corporalia alimenta, recipiendi consolationem ex ejus intuitu, et ædificationem ex ejus vita et moribus; quidam vero, ut observarent eum et accusarent. Interrogabat quid hoc esset, id est, cur tantus ibi populus iret, et qui essent. Dixerunt autem ei, quod Je- sus Nazarenus transiret, ideo alii secum transirent.

Et clamavit, dicens: Jesu fili David, miserere mei. Quamvis enim Jesum corporaliter nunquam vidisset, tamen ex aliorum relatu et fama eum cognovit, Christumque credidit. Et quoniam tanta eum audivit perpetrasse miracula, cum grandi clamore, ex ardenti sanitatis affectu, clamavit ut sibi succurreret. Filium quoque David vocavit, quoniam apud Judæos vulgatum fuit, et pene omnibus cognitum, quod rex Messias ex David semine nasceretur. Et qui præibant Jesum, sicut regem quidam præcedere solent, increpabant eum ut taceret, vel attædiati clamoribus ejus, vel metuentes ne Christus ejus clamoribus offenderetur, vel quia nolebant iter suum cum Christo retardari. Ipse vero multo magis clamabat: Fili David, miserere mei. Tanto equidem ejus affectio in se ipsa incendebatur, et fortior calidiorque fiebat, atque in valentiorem vociferationem erupit, quanto majorem contrarietatem ac resistentiam sentiebat: quemadmodum quædam qualitates, ut frigus et calor, per antiperistasim, hoc est sui appositionem contrarii, intenduntur. Propterea ait Chrysostomus: Talis est natura fidei, ut quanto magis vetatur, eo magis accenditur: propter quod servi Dei in persecutionibus non vincuntur; virtusque fidei in periculis est secura, in securitate vero periclitatur. Itaque dicendo, Fili David, commemorat generis dignitatem, ut captet ipsius benevolentiam, et pii ac liberalis patris, scilicet sancti David, exemplo provocet eum ad clementiam.

Stans autem Jesus, jussit illum adduci ad se. Poterat utique non adductum et remote sedentem illuminare, sed ad gloriam Dei ædificationemque populi, ad suæ etiam confirmationem doctrinæ, et corroborationem fidei nostræ, voluit istud miraculum manifeste atque solenniter exhibere. — Denique hoc opus Christi sectari deberent prælati, principes et judices nostri, utpote stare, quum audirent aut cernerent pauperes conquerentes, et vocare illos ad se, ad audiendum eorum querelas ac postulationes, ut facerent eis subventionem atque justitiam expedite. Sed, heu! jam dici potest de illis illud Isaiæ, Pupillo non judicant, et causa viduæ non ingreditur ad eos :64 imo, si sæpenumero ingreditur, plus expendunt pauperes forte quam tota eorum valeat causa, antequam terminetur.

Et quum appropinquasset cæcus iste Christo corporaliter : cui et spiritualiter propinquavit per fidei ac devotionis et bonæ affectionis augmentum ; interrogavit illum Jesus omnia sciens, dicens : Quid tibi vis faciam? Propter varias causas unus interrogat alium. Primo, ut aliquid discat aut sciat. Sic discipulus magistrum interrogat; magister quoque discipulum, quia etsi sciat quod quærit, forsitan tamen ignorat an discipulus illud sciat. Secundo, ut instruat. Tertio, ut alterius ignorantiam demonstret. Quarto, ut culpam ejus tangat et increpet, sicut Deus dixit :65 Adam, ubi es? Quinto, ut interrogati scientiam ad aliorum utilitatem demonstret. Sexto, propter mysticam rationem : et hoc modo Jesus interrogavit hunc cæcum, quod non solum ipse Christus et cæcus, sed et omnes qui aderant, cognoverunt. Itaque interrogavit ut ex cæci responsione gloriosior appareret sua curatio, ut verba pandunt sequentia; atque ad ostendendum quanta sit vis piæ orationis ac bonæ affectionis multoties repetitæ; rursus, ad instruendum quod ad salutem necessaria sit, non solum cordis creditio, sed etiam interdum oris confessio.

At ille dixit : Domine, ut videam corporaliter, imo et spiritualiter. Sensus etenim visus præ ceteris exterioribus sensibus utilior, appetitior jucundiorque consistit, quia in pluribus deservit ac necessarius est hominibus, et plurium rerum differentias nobis ostendit. Unde Tobias dixit : Quale mihi gaudium est, qui hic in tenebris sedeo, et lumen cœli non video?66 Et in Ecclesiaste scriptum est :67 Dulce lumen, et delectabile oculis videre solem. Et Jesus dixit illi : Respice visu exteriori et interiori. Quem enim corporaliter, etiam spiritualiter illustravit. Fides tua te salvum fecit, per modum causæ meritoriæ et dispositivæ, non principaliter effectivæ: hoc est, merito fidei tuæ illuminationem hanc procurasti. Tanta ergo est fidei virtus, ut per eam obtineatur salus corporalis, ut hic; salus spiritualis, ut in Maria Magdalena, cui et hæc verba dicta sunt;68 et salus æternalis, secundum illud Marci, Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit.69

Et confestim vidit. In quo patet potestas et magnificentia Salvatoris, cujus jussionem mox sequebatur supernaturalis effectus, tanquam potestative miracula facientis : cui secundum quod Deus est et infinitæ potentiæ, competit agere in instanti quando voluerit; sicque inter ipsius dictum et factum non exstitit medium, secundum Hilarium. Et sequebatur illum, scilicet Jesum suum illuminatorem, corpore sano et corde devoto atque gratissimo, magnificans Deum, id est, omnipotentiam atque clementiam Dei in se ipso materialiter repræsentans in sua curatione, et corde ac ore magnitudinem Dei in omni perfectione et gloria hilariter profitens, alios quoque ad idem inflammans, secundum quod subditur.

Et omnis plebs quæ aderat, ut vidit miraculum istud : in quo modus agendi mirabilior fuit quam opus, quia tam imperialiter fecit hoc Christus; dedit laudem Deo : ad quod tenebatur. Hoc enim Deus nobis requirit, et justum est, ut ei in omnibus offeramus gloriam et honorem, tanquam omnium principalissimæ causæ independenti et nullo egenti. Propter quod per Isaiam testatur : Ego Dominus, hoc est nomen meum; gloriam meam alteri non dabo, et laudem meam sculptilibus.7071 Psalmista quoque zelo divini honoris succensus precatur : Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam.7273 Non igitur nobis injuste aut vanissime horum aliquid usurpemus quæ soli Deo debentur, ne divini fures honoris, tanquam sacrilegi reprobemur. Si autem hic cæcus et plebs hæc crediderunt explicite Jesum esse verum Deum, tunc nomine Dei, ipsum Dominum Jesum intelligebant; si vero hoc non credebant explicite, intendebant quod Jesus divina utique hæc egisset virtute.

Præterea, intelligentiam spiritualem tangendo, per Jericho, quæ interpretatur luna, quæ in mutatione exstat continua, humanæ mortalitatis significatur defectus. Cui quum Filius Dei per incarnationis mysterium propinquasset, assumendo nostras pœnalitates absque peccato, cæcus quidam, hoc est genus humanum vitiis obtenebratum, secus viam sedebat, quia pro majori sui parte extra iter fuit salutis: cui tamen, pro aliqua sui parte per Prophetarum vaticinia aliisque modis instructum, appropinquavit exspectando Salvatoris adventum. Quem quum in terris videri et inter homines conversari audisset, pro gratia illuminationis internæ cœpit suppliciter exclamare:74 sicut in evangelicæ historiæ constat decursu, quemadmodum a principio nativitatis Christi ex Virgine, quidam cognoverunt ejus adventum, et tam pro se quam pro totius humani generis deprecabantur salute, ut Zacharias, qui dixit: Illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent.75 Hoc conspicientes spiritus maligni, qui Christi in corda nostra adventum per anticipationem impedire nituntur, immittendo cogitatus affectusque vitiosos, increpabant taliter exorantes, ad oppositum instigando. Similiter Judæi increduli, cernentes gentilium conversionem ad Christum, increpabant eos, ne nomen ipsius invocarent aut honorarent, sicut in Actibus Apostolorum docetur:76 quibus consimiles sunt omnes qui alios a bono conantur retrahere. Sed electi tanto fortius clamaverunt ad Dominum, quanto illi impudentius restiterunt. Nos quoque quanto gravius experimur nos impugnari, tanto ferventius atque constantius enitamur, et exclamemus ad Deum, quousque cum Psalmista dicere valeamus:77 Laboravi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ.

Stans autem Jesus, jussit illum adduci ad se: quia per Apostolos eorumque coadjutores, jussit prædicari ubique, et genus humanum sibi per fidem adduci et incorporari. Sed et nunc quoque quotidie spiritualiter cæci, per prælatos atque doctores Ecclesiæ ad Christum sunt reducendi. Adducti vero ad Christum per fidem, quum peterent illuminationem internam pleniorem, illustrati sunt eminenter donis Spiritus Sancti, ita ut revelata facie gloriam Domini cum Apostolo specularentur.78 Quo facto, totis præcordiis Deo gratias obtulerunt: quod potissimum in primitiva fiebat Ecclesia. Quod ut omnis plebs per quatuor terræ plagas dispersa cognovit, illorum amplexata est fidem, deditque Deo laudem. Unde et nos incessanter Deum pro illuminatione sua copiosa, continua ac superpiissima deprecemur, ne unquam obdormiamus in morte peccati, sed Deo superexcelso quotidie alacrius obsequamur.79 Sic enim ad Ephesios ait et orat Apostolus :80 Pater gloriæ det vobis spiritum sapientiæ in agnitione ejus.81

Footnotes

  1. I Cor. II, 11. ↩

  2. Rom. XIV, 4. ↩

  3. Galat. VI, 1. ↩

  4. Is. LVIII, 5. ↩

  5. I Esdr. IX, 6. ↩

  6. Ezech. XVIII, 21, 22. ↩

  7. Job xxii, 29. ↩

  8. Prov. xxix, 23. ↩

  9. 1 Petr. v, 6. ↩

  10. Eccli. III, 20, 21. ↩

  11. 1 Petr. v, 5. ↩

  12. Job xli, 25. ↩

  13. Luc. vi, 19. ↩

  14. 1 Cor. xiv, 20. ↩

  15. 1 Petr. II, 1, 2. ↩

  16. Ps. cxviii, 130. ↩

  17. Prov. IX, 4. ↩

  18. Matth. xix, 20, 22. ↩

  19. 1 Cor. IV, 20. ↩

  20. Exod. xxi, 18. ↩

  21. Prov. xix, 9. ↩

  22. Thren. III, 27. ↩

  23. Ibid. 21. ↩

  24. Joann. xiv, 6; x, 9. ↩

  25. Deut. xv, 4. ↩

  26. Eccli. xxx, 22. ↩

  27. Jacob. v, 1. ↩

  28. Ps. l, 21. ↩

  29. Jer. vi, 13. ↩

  30. Sap. ix, 15. ↩

  31. Gen. viii, 21. ↩

  32. Gen. viii, 21. ↩

  33. Matth. vii, 14. ↩

  34. Matth. vii, 14. ↩

  35. Eccli. xiii, 31. ↩

  36. Ephes. vi, 12. ↩

  37. Ps. xvii, 27. ↩

  38. Philipp. IV, 13. ↩

  39. Rom. VIII, 26. ↩

  40. Prov. XXI, 1. ↩

  41. Matth. xix, 27. ↩

  42. Galat. III, 3. ↩

  43. Apoc. II, 4, 5. ↩

  44. Joann. XVII, 3. ↩

  45. 1 Joann. III, 2. ↩

  46. Philipp. III, 13. ↩

  47. Job 1, 21. ↩

  48. 1 Tim. VI, 7. ↩

  49. Matth. VI, 26. ↩

  50. Ibid. 28. ↩

  51. Matth. XX, 17. ↩

  52. Job 1, 6. ↩

  53. Luc. XIII, 33. ↩

  54. Ps. XXI. ↩

  55. Is. LIII; ↩

  56. Joann. XVIII, 12. ↩

  57. Joann. XIX, 1-3. ↩

  58. Marc. XV, 1. ↩

  59. Is. L, 6. ↩

  60. Dan. IX, 26. ↩

  61. Soph. III, 8. ↩

  62. Matth. XX, 29-34. ↩

  63. Marc. x, 46-52. ↩

  64. Is. 1, 23. ↩

  65. Gen. III, 9. ↩

  66. Tob. V, 12. ↩

  67. Eccle. XI, 7. ↩

  68. Luc. VII, 50. ↩

  69. Marc. XVI, 16. ↩

  70. Is. XLII, 8. ↩

  71. Is. XLII, 8. ↩

  72. Ps. CXIII, 1, sec. ↩

  73. Hebr. ↩

  74. Baruch. III, 38. ↩

  75. Luc. I, 79. ↩

  76. Act. XIII, 45-50; IV, 18; V, 40. ↩

  77. Ps. LXVIII, 4. ↩

  78. II Cor. III, 18. ↩

  79. Ps. XII, 4. ↩

  80. Ephes. I, 17. ↩

  81. Ephes. I, 17. ↩

Chapter 42 of 51