Articulus 42
ELUCIDATIO CAPITULI NONIDECIMI : ET INGRESSUS PERAMBULABAT JERICHO ; ET ECCE VIR NOMINE ZACHÆUS, ETC.
Luc. xviii, 35.
IN præcedentis capituli fine descriptum est, quod Jesus appropinquans civitati nomine Jericho, cæco præstitit visum. Nunc autem historiam prosequens, Evangelista testatur : Et ingressus (urbem hanc Jericho) perambulabat Jericho, transeundo per eam, docens terrena esse pertranseunda, hoc est, non immorandum eisdem per immoderatum affectum, sed summo et incommutabili bono jugiter debere nos adhærere. Per Jericho enim præsens sæculum variationibus plenum signatur, quoniam Jericho luna interpretatur, quæ quotidie variatur.
Et ecce vir nomine Zachæus. Zachæus inter alios aderat ibi : qui nominatim exprimitur, quoniam exemplare et virtuosum est quod de ipso hic recitatur, fuitque de numero electorum. Et hic erat princeps publicanorum, hoc est eorum qui publicis negotiis intendebant, videlicet exactionibus tributorum, et teloniis, vectigalibusque levandis : quæ negotia implicare solent peccatis, et tales homines erant communiter peccatores ; et ipse dives in temporalibus. Ista de ipso narrantur, ut ejus conversio gratiosior mirabiliorque appareat, et ne magni peccatores desperent, nec divites contemnantur, sed hujus Zachæi imitentur exemplum.
Et quærebat videre Jesum quis esset, hoc est, Jesum corporaliter intueri optavit, quia de ejus sapientia, eloquëntia, sanctitate atque miraculis multa audivit : estque naturale hominibus tales homines libenter adspicere, sicut et cetera magna, et rara, ac nova. Unde et infra habetur, quod Herodes multo tempore fuit cupiens videre Jesum, et viso eo gavisus
Ibid. xxiii, 8. est valde. Et non poterat præ turba. Ex omni enim parte fuit Jesus grandi turba stipatus, multis millibus secum pergentibus. Denique a spirituali intuitu Christi multos quotidie impedit turba hominum incompositorum, sæculariumque curarum, carnalium quoque phantasmatum, ac carnalium propinquorum : ideo ad vacandum Deo aptissimus est locus secretus. Propter quod ait Psalmista : Ecce elongavi Ps. liv, 8. fugiens, et mansi in solitudine. Et de electa anima Dominus ait per Osee : Ducam Osee ii, 14. eam in solitudinem, et loquar ad cor ejus. Abbati quoque Arsenio desuper dictum est : Fuge, tace, quiesce. Quia statura pusillus erat, hoc est corpore parvus : sicut econtrario Saul et alii quidam, magni statura fuisse scribuntur. 1Reg. ix, 2. stum mente adspicere volumus, ad crucem ipsius confugiamus, eamque per dilectionem, meditationem et imitationem ascendamus, considerando quid pro nobis passus sit Christus, et ejus sectando vestigia : sicque illuminabimur gratiose a Deo, et Christum contemplabimur radiose. Talis fuit Paulus qui ait : Christo confixus sum cruci ; itemque, Ego stigmata Domini Jesu in corpore meo porto. Ut videret illum. Beati etenim oculi, qui Christum fideliter adspexerunt. Quia inde, hoc est per viam illam, erat transiturus. In hoc patet vehemens fervor Zachæi ad Christi adspectum, et quod non erubuit in arborem
Ps. liv, 8.
Osee ii, 14.
1Reg. ix, 2.
Galat. ii, 19.
Ibid. vi, 17.
Luc. x, 23. scandere, quum esset princeps tam opulentus.
Et quum venisset ad locum illum, suspiciens, hoc est, sursum ad arborem illam adspiciens, Jesus vidit illum, corporali intuitu, magis tamen interno pietatis adspectu, quo et mentem Zachæi misericorditer prævenit, tetigit, emollivit, illuminavit, accendit; et quidquid Zachæus foras fecit, Christus intra se vidit. Et dixit ad illum: Zachæe. Proprio nomine eum appellat, quem forte corporaliter ante non vidit, nec nominari audivit; sed ipse omnia in luce sapientiæ suæ cognovit. Festinans descende: quia opera bona cum fervore et animo prompto sunt peragenda; quia hodie in domo tua oportet me manere, hoc est, tua devotione hoc meruisti, ut in materiali domo tua tecum sim hodie per corporalem præsentiam, atque in spirituali domo tua, hoc est in mente tua, permaneam per gratiæ inhabitationem: sicut dicit Apostolus, Christum per fidem habitare in cordibus nostris.1
Si ergo et nos gratiosam Christi quærimus inhabitationem, ipsum cum fervore quæramus, hominumque relinquentes tumultum, in altum ascendamus virtutum, carnalia desideria aspernantes. Unde de increata Sapientia, quæ Christus est, scriptum est in libro Sapientiæ:2 Clara est, et quæ nunquam marcescit sapientia, et facile videtur ab his qui diligunt illam, et invenitur ab his qui quærunt illam;3 præoccupat eos qui se concupiscunt. Porro, quam verum sit hoc, innotescit in hoc opere Christi: qui nondum invitatus a Zachæo, invitavit se apud eum; qui affectum ipsius cognovit, et plus illi exhibuit quam ille ausus fuit rogare, quia se ipsum præbuit illi ad commanendum et convescendum. Christus quippe pietatis suæ abundantia, et merita supplicum excedit et vota; et quanto ardentius petitur, tanto se ipsum suaque dona copiosius impartitur, quoniam fervor amoris quasi hiantem, apertam et patulam facit mentem amantis ad susceptionem amati.
Et ille festinans descendit, tanquam perfecte obediens, et pristini tumoris altitudinem derelinquens. Nemo enim, ut ait Ambrosius, cum desidia Jesum quærit. Et, ut ait Bernardus: Verus obediens moras nescit, nec mandatum procrastinat, oculos parat visui, cor jussioni, aures auditui, manus operi, pedes itineri, et sese totum recolligit intus, ut imperantis jussionem impleat foris. Et istud Deo gratissimum est, quia nil acceptabilius ei offerre valemus, quam propriam voluntatem plenarie. Et excepit illum in domum suam gaudens, hoc est, gratias maximas agens quod talis ac tantus ad ipsum divertere dignabatur. In interiori quoque domo sua suscepit eum lætissime, per hoc quod Christus mentem illius tam benignissime illustravit, ad considerandum ea quæ Dei sunt et ad veram spectant salutem, atque divino inflammavit amore. Ita et nos Christum intus hilariter suscipiemus, consolationes experiemur cœlestes, si exhortationibus ac jussionibus ejus ac vicariorum ipsius obedientes prompte fuerimus, ab altitudine propriæ reputationis totaliter descendentes.
Et quum viderent omnes, quod Jesus ad Zachæum cum suis iret discipulis, murmurabant, dicentes quod ad hominem peccatorem divertisset: quasi dicant, Hoc indecens fuit. Isti fuerunt Pharisæi, et alii quidam in propriis oculis justi, multipliciterque indiscreti: Primo, temerarie judicando, tam de Zachæo qui jam per veram contritionem fuit conversus et justificatus, et de Christo qui quum animarum medicus esset, peccatores vitare non debuit, sed accedere, ut eos converteret; nec tali causa cum peccatoribus se miscere, fuit prohibitum in veteri lege. Zachæus quoque per suam pœnitentiam jam a Christo meruit visitari. Potissimum autem præsumptuosum periculosumque est, superiorum, et meliorum, ac sapientiorum facta faciliter dijudicare.
Stans autem Zachæus, ut cum debita reverentia loqueretur ad Christum, et bonum suum propositum publice protestando, ostenderet quod Salvator non indecenter ad ipsum divertisset, sicque malignorum reprimeret verba, dixit ad Dominum Jesum : Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus, pure propter Deum, et ut mihi mea dimittantur peccata, etiam quantum ad pœnam, atque gratiam consequar ampliorem : quoniam teste Scriptura, Sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna exstinguit peccatum.4 In his verbis patet magna et mira Zachæi conversio, ita quod de ea potuit dici : Hæc mutatio dexteræ Excelsi.5 Nam ille qui paulo ante tam avarus fuit in acquirendo et retinendo terrena, subito factus est tam promptus et liberalis in dando. Non enim dixit, Dabo, sed, Do, tanquam nunc paratus ad hoc.
Et si quid aliquem defraudavi, hoc est, per fraudem seu alio modo contra justitiam alicui quid subtraxi. Et per hoc quod ait, Si quid aliquem, etc., innuit quod sibi conscius non fuit se multos aut plurimos defraudasse. Reddo quadruplum, paratus plus reddere, si tu jubes. Non dixit, Reddam, aut, Restitui faciam : quia, secundum Augustinum, tenetur homo statim restituere bona injusta, si potest ; et semper judicandus est in mora, quousque restituatur res quæ reddi debet et potest, nec redditur ; neque ante hoc agitur pœnitentia, sed simulatur ; nec dimittitur peccatum, nisi restituatur ablatum. Sed sunt quidam, qui quamdiu vivunt, aut quamdiu vivere posse confidunt, restituere differunt ; sed letaliter infirmantes, aut senectute confecti, disponunt de restitutione : quorum vita et mors periculosissima exstat. Denique lex Moysis in aliquibus jussit reddi duplum, in aliquibus quadruplum, in quibusdam vero quintuplum, ut in Exodo habetur.6 Salomon quoque in Proverbiis ait de fure :7 Deprehensus reddet septuplum. Unde Zachæus videtur loqui de restitutione per erogationem, ita quod scivit se talem defraudationem non commisisse in qua plus quam duplum reddi jubetur ; vel per unam hanc mediam quam expressit, aliæ intelliguntur extremæ. Sed et pœna furti, secundum temporum varietatem et causæ exigentiam potuit apud Judæos esse diversa.
Ait autem Jesus ad eum : Quia hodie salus domui huic facta est : hoc est, in hoc die gratia conversionis et meritum veræ salutis, concessa sunt desuper patrifamilias hujus domus, et ejus domesticis, qui illius exemplo pœnituerunt ; fuitque in cordibus illorum factus dies spiritualis, lucente in eorum mente Sole justitiæ, qui tenebras vitiorum et noctem peccati inde fugavit ; eo quod et ipse Zachæus filius sit Abrahæ. Circa hoc dicunt Beda, Glossa et Gorra, quod Zachæus dicitur filius Abrahæ, non carnis propagatione, sed virtutum imitatione, ita quod natione fuit gentilis. Quod et Ambrosius sentire videtur, dicendo : Zachæus nulla ingenitæ dignitatis nobilitate sublimis, exiguus meritis, sicut populus nationum. Sed quibusdam magis apparet, quod fuerit natione Hebræus : alias Judæi murmurando potius dixissent contra Christum, quod ad hominem gentilem divertisset, quam quod ad hominem peccatorem. Detestabilius enim reputabant accedere gentiles, quam peccatores Judæos. Propter quod in Actibus loquitur Petrus : Vos scitis quomodo abominatum sit viro Judæo conjungi aut accedere ad alienigenam.8 Deinde, quia gentiles non tenebantur nisi ad restitutionem simpli, nisi forte in aliquo casu : et sic, si Zachæus fuisset gentilis, non dixisset de redditione in quadruplum. Quid horum sit verius, certum non reor, quanquam hoc certum sit, quod ista argumenta nihil concludant : quia et Judæi vocabant gentiles communiter peccatores. Nam et Paulus, Nos, inquit, natura Judæi, et non ex gentibus peccatores.910 Zachæus quoque, ut dictum est, ex devotionis fervore, per modum supererogationis mentionem fecit de restitutione in quadruplum.
Venit enim in hunc mundum, per incarnationis mysterium, Filius hominis, hoc est Christus Filius Virginis, quærere, docendo, et per diversa loca eundo ad homines, et salvum facere, hoc est a peccatis et pœnis æternis eripere, atque ad felicitatem cœlestem reducere, quod perierat, hoc est genus humanum in primo parente originaliter vitiatum, et ob originale peccatum gratia et gloria privatum, multis quoque actualibus et personalibus posterorum peccatis infectum ac perditum. Idcirco dicit Apostolus: Fidelis sermo, et omni acceptione dignus, quia Jesus Christus venit in hunc mundum peccatores salvos facere. Et per Isaiam de Christo prædictum est: Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit.11 Angelus quoque dixit ad Joseph: Ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum.
Ecce iste Zachæus omnibus nobis in exemplum est positus, ut ejus pœnitentiam, fervorem, liberalitatem et pietatem sectemur. Quod si quis paratus non est injuste habita in quadruplum reddere, saltem in simplum restituat; et si alter ex sua defraudatione damnum perpessus est, non in ablato dumtaxat, sed etiam in aliis quæ per licitum usum ablati quivit lucrari, studeat pro posse satisfacere atque refundere. Unde et mora in restituendo est periculosa ac vitiosa, quum alter damnum patiatur ex ea.
Hæc illis audientibus, hoc est, discipulis Christi, ceteris quoque qui aderant, audientibus quod Christus dixit se venisse ad quærendum atque salvandum quod periit, adjiciens quæ sequuntur, dixit parabolam quæ statim subjungitur; eo quod esset prope Jerusalem, hoc est, civitati illi propinquaret; et quia æstimarent discipuli ejus ac alii, quod confestim, hoc est, mox quum Jesus in Jerusalem advenisset, regnum Dei manifestaretur, hoc est, regnum quod Deus per Prophetas Christum habiturum prædixit, evidenter possideretur et haberetur a Christo: juxta illud Isaiæ, Super solium David et super regnum ejus sedebit.12 De quo et angelus dixit ad Virginem: Dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus, et regnabit in domo Jacob in æternum. Judæi quippe, imo et discipuli Christi ante ipsius ascensionem, credebant Christum in primo suo adventu temporaliter in hoc sæculo, cum maxima opulentia et magnificentia regnaturum, promissa Prophetarum de Christi regno loquentium ad litteram carnaliter intelligentes. Propter quod Apostoli in die ascensionis locuti sunt Christo: Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israel? Et quia Jerusalem fuit Judææ urbs metropolitana ac regia, putabant Christum in ea suum solium positurum, statim quum hac vice eam fuisset ingressus: præsertim quia jam tot ac tanta fecit miracula, ita quod a plurimis credebatur esse Messias rex Israel, multaque millia sequebantur eum, tanquam parata ipsum acceptare in regem. Unde et paulo post, scilicet in die Palmarum, occurrerunt ei cum mirabili reverentia quasi regi Mesiæ.13 — Dixit ergo sequentem parabolam, ad excludendum ab eis istum errorem.
Homo quidam nobilis, hoc est Christus secundum utramque suam naturam prænobilis, quia secundum divinitatem ex Patre æterno æternaliter natus, et secundum humanitatem ex Virgine regiæ ac Davidicæ stirpis ortus, abiit in regionem longinquam, hoc est de hoc mundo in cœlum empyreum, de quo fertur in Psalmo: Placebo Domino in regione vivorum; accipere sibi regnum super universos ordines angelorum: qui licet ab exordio mundi fuerint Christo subjecti secundum quod Deus est, tamen in sua ascensione cœpit speciali modo super eos regnare etiam secundum suam humanitatem ut Verbo unitam. Omnes enim angelici spiritus subduntur ac serviunt homini Christo, et purgantur, illuminantur ac perficiuntur ab eo, imo et ab ejus humanitate, seu anima, secundum divini Dionysii documenta. Et reverti in die judicii, ad dandum singulis quod merentur, quemadmodum in Apocalypsi fatetur: Ecce venio cito, et merces mea mecum est, dare unicuique secundum opera sua.14
Potest autem et ita exponi : Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam, hoc est, de summo cœlo venit in hunc mundum inferiorem, quemadmodum scriptum est :15 A summo cœlo egressio ejus. Propter quod Christus apud Joannem loquitur de se ipso :16 Nemo ascendit in cœlum, nisi qui descendit de cœlo, Filius hominis qui est in cœlo. Accipere sibi regnum, hoc est, ex electis Judæis et gentilibus colligere sibi populum, in quo regnaret per gratiam. Unde in Psalmo Pater loquitur Filio :17 Postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam, etc. Per Zachariam quoque de Christo prædictum est :18 Potestas ejus a mari usque ad mare, et a fluminibus usque ad terminos terræ. Et reverti in fine mundi, vel paulo ante, quando per ejus virtutem et gratiam Judæi generaliter convertentur ad fidem per prædicationem Eliæ, ut in Malachia legitur.19 De quo et Paulus ad Romanos testatur : Cæcitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret.20
Vocatis autem decem servis suis, hoc est cunctis credentibus : qui per decem signantur, propter Decalogi adimpletionem, per quam digni sunt servi Dei vocari ; vel, quia denarius est primus limes numerorum, sequentesque numeri sunt replicationes ipsius, ac partium ejus. Potest quoque per servos istos specialiter accipi ordo prælatorum, prædicatorum, sive doctorum. Dedit illis decem mnas, hoc est varia dona tam gratiæ gratum facientis, quam gratiæ gratis datæ; nec omnibus æque multum, sed unicuique secundum ipsius virtutem, seu capacitatem. Hinc ait Apostolus : Alii per Spiritum datur sermo sapientiæ, alii sermo scientiæ, alii gratia sanitatum, alii operatio virtutum, alii genera linguarum, alii discretio spirituum, alii interpretatio sermonum ;2122 itemque, Unusquisque proprium donum habet a Deo.
Porro, secundum Glossam, mna decem drachmas appendit seu valet.
Et ait ad illos : Negotiamini dum venio, hoc est, beneficiis donisque Dei vobis concessis fructuose utamini, crescendo in eis, et multiplicando ea per opera bona seu merita, sicque per bona vitæ præsentis mercando bona gloriæ vitæ futuræ : et hoc, per totum tempus vitæ istius, usque ad finem sæculi, in quo ad judicandum redibo. Interim namque est status merendi ac demerendi. Hæc est negotiatio spiritualis ac bona, qua regnum cœlorum emitur paupertate, quies æterna temporali labore, honor et gaudium regni cœlestis, confusione et dolore incolatus terrestris. Hinc apud Matthæum ait Salvator :23 Simile est regnum cœlorum homini negotiatori. Est autem et negotiatio sæcularis, quæ in loco sacro prohibetur, de qua dicit Christus : Nolite domum Patris mei facere domum negotiationis.24
Cives autem ejus, puta Judæi, de quorum terra et populo secundum carnem natus est Christus, oderant eum. Nam et Pilatus scivit quod per invidiam tradidissent eum.25 Et apud Joannem asserit Christus : Odio habuerunt me gratis. Imo, in tantum oderant eum, quod gravis fuit eis ad videndum.2627 Cujus causa in libro Sapientiæ clarissime aperitur, ubi in eorum persona asseritur : Tanquam nugaces æstimati sumus ab illo, et improperat in nos peccata legis ; et abstinet se a viis nostris tanquam ab immunditiis, et dissimilis est aliis vita illius.28 Impletumque fuit in eis, quod in Proverbiis Salomonis legitur :29 Non amat pestilens eum qui se corripit. Quorum perversitatem nunc multi sequuntur, qui ab animarum suarum respuunt curari vulneribus, et indesinenter vulnerant semetipsos. Et miserunt legationem post illum : hoc est, post Christi ascensionem conati sunt evangelicam fidem ac legem, regnumque Christi in terra destruere. Ad quod faciendum quosdam hinc inde miserunt : quorum ad tempus unus exstitit Paulus, transiens ad Damascum ad persequendum ibidem Christianos.30 Hinc in Jeremia dicitur : Eradamus eum de terra viventium, et nomen ejus non memoretur ultra.31 Dicentes : Nolumus hunc regnare super nos, hoc est, Jesus iste non est Messias in lege et Prophetis promissus. Unde apud Joannem dicitur :32 Non habemus regem nisi Cæsarem. De quibus a Daniele legitur prophetatum : Non erit ejus populus qui eum negaturus est.
Et factum est ut rediret ad generale judicium, ad quod in fine sæculi veniet Christus, accepto regno : quia ante finem33 sæculi pene totus mundus convertetur ad Christum, præcipue Judæi per Eliam, et ceteri, potissimum Antichristo occiso.34 Propter quod per Danielem scribitur : Dedit ei, scilicet Pater Christo, potestatem, et regnum, et honorem ; et omnes populi, tribus et linguæ servient ei.35 Et jussit vocari servos quibus dedit pecuniam, id est, credentes jubebit ad judicium suum adduci per angelos, dicente Apostolo : Omnes nos stare oportet ante tribunal Christi ;3637 ut scire, id est, per retributionis effectum, et judicialem suam sententiam, eos scire atque aliis sciri faceret (juxta quem modum scriptum est in Exodo : Dixit Dominus ad filios Israel :38 Jam nunc depone ornatum tuum, ut sciam quid faciam tibi), quantum quisque negotiatus esset, id est, quantum in bonis operibus fructificasset, spiritualeque lucrum de donis Dei sibi concessis fecisset.39 Cui enim plus datum est, plus requiretur ab eo ; et qui ad altiora se obligavit, ad perfectiora tenetur. Unde de prælatis et prædicatoribus hæc spiritualiter possunt exponi :40 de quibus tunc durissimum fiet judicium, quia commissæ sunt eis animæ, pro quarum salute Christus dignatus est crucifigi;41 tuncque potentes potenter patientur tormenta, et fortioribus fortior cruciatus instabit, ut dicitur in libro Sapientiæ.
Venit autem primus, dicens : Domine, mna tua decem mnas acquisivit. Per hunc primum servum divino tribunali in die judicii præsentandum, intelliguntur qui majora gratiæ dona sortiti sunt, atque eisdem fructuose sunt usi, sicut qui ultra præcepta servant consilia, vel pastorale officium digne adimplent. Itaque primus dixit : Domine, mna tua, id est gratia mihi a te præstita, decem mnas acquisivit, hoc est, copiosum fructum te cooperante produxit : sicut Apostolus protestatur, Gratia Dei in me vacua non fuit.42 Et ait illi Christus infallibilis judex : Euge, serve bone, id est, virtuose, qui bonitatem tibi concessam diffudisti, communicasti, auxisti. Bonum enim est sui diffusivum, ut S. Dionysius effatur. Euge, hoc loco, est interjectio designans affectum commendantis ; non insultantis, sicut in Psalmo quo fertur, Ferant confestim confusionem suam qui dicunt mihi, Euge, euge.43 Quia in modico fuisti fidelis, id est, bonis vitæ præsentis, quæ comparatione futurorum bonorum, parva et pauca sunt, laudabiliter usus es ad gloriam Dei, ædificationemque proximi, et tui ipsius salutem, eris potestatem habens super decem civitates, hoc est, abundantiorem felicitatem atque honorem sortieris in cœlis, et pro omnibus, ac ab omnibus, quibus fuisti cooperator salvationis, glorificaberis in supernis. Nam et post judicium manebit in Beatis ordo dignitatis, ac congruæ ad invicem honorationis. Unde dicit Apostolus : Quæ est spes nostra, aut gaudium, aut corona gloriæ?44 Nonne vos ante Dominum?
Et alter venit, dicens : Domine, mna tua, hoc est gratia tua mihi collata, fecit quinque mnas, hoc est, competentem et mediocrem fructum produxit. Per hunc intelliguntur, qui divina præcepta servare contenti sunt. Et huic ait : Et tu esto super quinque civitates, hoc est, proportionatum tibique debitum suscipe præmium et honorem in cœlo, ubi omnes sunt reges, utpote gloria et honore coronati.
Et alter venit, dicens : Domine, ecce mna tua, quam habui repositam in sudario, hoc est, donum quod a te suscepi, et quo fructuose usus non sum, illud multiplicando, tibi reporto. Porro sudarium dicitur vestis qua facies a sudore detergitur, vel mortuorum corpora involvuntur. Per hoc ergo quod dicit se mnam in sudario posuisse, signatur quod a bonis operibus mortua fuit, vel propter vitam carnalem nec sibi nec aliis profuit. Quo contra dicit Apostolus: Hortamur vos ne in vacuum gratiam Dei recipiatis;45 itemque, Noli negligere gratiam Dei quæ in te est.46
Timui enim te. Si vere timuisset timore filiali, vitasset peccata amore justitiæ, et ne Dei offensam incurreret; si vero timuisset Deum timore servili, vitasset saltem quodammodo quædam peccata timore pœnarum. Potest tamen hic timor intelligi pusillanimitas bene agendi, qua quidam retrahuntur a bonis operibus. Quia homo austerus es. Christus namque in judicio terribilis erit et rigorosus. Nunc quoque ipse, qui in se ipso pius et dulcis est, quibusdam perversis videtur austerus, in quantum præcipit quæ eis dura seu difficilia apparent ac displicent, eaque prohibet quæ eis delectabilia exstant et complacent. Tollis quod non posuisti, hoc est, plus requiris quam contulisti; et metis quod non seminasti, hoc est, tibi adscribis et adscribi requiris quod personaliter non effecisti. Hoc servus iniquus ideo dicit, quoniam Christus de donis gratiæ quæ donavit, spirituale lucrum, ut dictum est, exigit, totumque bonum quod operatur homo per gratiam ejus, sibi principaliter jubet adscribi, dicens:47 Sine me nihil potestis facere. Et per Osee: Perditio tua ex te; in me tantummodo auxilium tuum.48 Hæc autem Christus justissime facit, quia ad hoc nobis habitus donorum atque virtutum largitur, ut per eos procedamus in actum; nec sic totum sibi attribuit, quin opera bona imputet nobis ad meritum, et pro eis copiosissimum conferat præmium, remunerans ultra condignum.
Dicit ei Judex: De ore (vel secundum quosdam, Ex ore) tuo te judico, hoc est, ex propriis verbis tuis jam contra me dictis te reprobo, reumque comprobo: sicut ait Scriptura, Ex verbis tuis justificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis.49 Unde in Job legitur: Os tuum condemnabit te, et non ego;50 et labia tua respondebunt tibi. Serve nequam, quia fraudulentus in Dominum tuum, et ei calumniam irrogans, piger ad bene agendum, pronus ad impie accusandum, protervus ad emendandum. Itaque quod pro sui excusatione se apte dixisse putavit, vertitur ei ad culpæ augmentum. Ideo grandis fatuitas est propria excusare peccata, quia ut ait
Bernardus, in animam suam peccat, qui se ipsum excusat, tanquam a se indulgentiæ medicinam repellens, et vitam gratiæ sibi ore proprio intercludens. Quæ enim major nequitia, imo et major stultitia, quam contra propriam armari salutem, et linguæ mucrone semetipsum confodere? Ideo orat Psalmista: Non declines cor meum in verba malitiæ ad excusandas excusationes in peccatis.51 Agamus ergo quod sanctus Job ait:52 Vias meas in conspectu Dei arguam, et ipse erit salvator meus.
Sciebas quod ego homo austerus sum, tollens quod non posui, et metens quod non seminavi: hoc est, si durum et rigorosum me noveras, quare cognitio ista non induxit te ad timoratius fructuosiusque vivendum, attendendo quod mea diligentius essem exacturus? et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam? id est, cur donum gratiæ tibi concessum non expendisti ad aliorum spiritualem refectionem, instructionem, seu ædificationem? et ego veniens ad judicium universale vel particulare, id est, per actum judicialem te visitans, cum usuris utique, hoc est spiritualibus lucris, profectibus, seu meritis tui ipsius vel alterius qui ex te ædificatus est seu profecit, exegissem eam, id est, rationem de ea quæsissem, et præmium contulissem. Hoc enim exigit Christus, ut de bonis quæ præstitit, proficiamus nobis ipsis ac aliis. Per hunc servum intelliguntur negligentes rectores et infructuosi doctores, inutilesque fideles, qui nec sibi nec aliis sunt fideles ac utiles, imo magis nocivi : de quibus ait Apostolus, Mali homines proficient in pejus, errantes et in errorem mittentes.53
Et adstantibus, scilicet angelis, qui Deo ad obediendum, ministrandum, laudandum, contemplandum, atque fruendum indesinenter adsistunt seu adstant, juxta illud Danielis : Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia adsistebant ei;54 dixit : Auferte ab illo nequam servo mnam, hoc est donum gratiæ sibi collatum : quod dicitur auferri, quantum ad habitum, vel quantum ad usum seu fructum. Angeli vero hoc auferunt, suam administrationem non amplius impendendo hominibus post hanc vitam, vel ostendendo quod homo juste privetur gratia sibi data, vel exsecutioni divini judicii cooperando, secundum illud Matthæi : Mittet Filius hominis angelos suos;55 et eos qui faciunt iniquitatem mittent in caminum ignis. Et date illi qui decem mnas habet, hoc est, qui abundanti gratia sibi donata, cum abundanti fructu optime usus est. Quanto enim quis in spiritualibus bonis plus quotidie proficit, tanto amplius gratia ejus augetur, et cunctæ ejus virtutes perficiuntur. Nam gratia bono ipsius usu meretur augeri, ut aucta mereatur et perfici. Tullius quoque ait : Scientia est nobilis animæ thesaurus, quæ distributa recipit incrementum, et avarum dedignatur possessorem, et nisi publicetur, elabitur. Cui concordat illud Ecclesiastici : Sapientia abscondita, et thesaurus invisus, quæ utilitas in utrisque?56 Porro gratia ab uno auferri et alteri dari asseritur, non quod eadem numero sic tollatur et detur, quum accidens non migret de uno subjecto in aliud; sed quia in specie similis sic confertur, et fructum gratiæ, quem unus, si bene vixisset, consecutus fuisset, consequitur alter. Angeli vero dant gratiam talem alicui, disponendo et cooperando seu illuminando, vel impetrando.
Et dixerunt angeli ei : Domine, habet decem mnas, hoc est gratiarum charismata copiosa. Dico autem vobis ego Christus omnium judex, quia omni habenti dabitur, id est, habenti gratiam cum usu fructuoso ipsius, major gratia adjicietur, et abundabit in spiritualibus bonis; ab eo autem qui non habet usum seu actum gratiæ, ad quem gratia ordinatur, utpote a servo acedioso; vel, Qui non habet, hoc est, in comparatione quorumdam electorum, parum aut quasi nihil gratiæ habet, quia quod modicum est pro nihilo, secundum Philosophum, reputatur; etiam quod habet, id est ipsum habituale seu modicum gratiæ donum, auferetur ab eo. Ipse enim peccando illud amittit, se ipsumque illo privat, et sibi id aufert quodammodo effective, Deus vero seu angeli permissive.
Verumtamen inimicos meos, hoc est infideles, præcipue Judæos incredulos, qui noluerunt me regnare super se. Pilato quippe dicente, Regem vestrum crucifigam?57 responderunt indurati Judæi, Non habemus regem nisi Cæsarem. De quibus apud Jeremiam habetur : Prævaricatione prævaricata est in me domus Israel, et domus Juda, ait Dominus; negaverunt Dominum et dixerunt, Non est ipse.58 De quibus verificatur quod per Osee Dominus loquitur : Recesserunt a me; et ego erudivi eos, et roboravi brachia eorum, et in me cogitaverunt malitiam.59 Adducite huc, hoc est ad meum tribunal. In die namque judicii, angeli sancti deferent reprobos resuscitatos ad judicii locum, prout in Matthæo asserit Christus :60 In consummatione sæculi exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum. Et interficite ante me, hoc est, in conspectu meo in ignem æternum projicite, æternaque morte per approbationem dignos judicate. Hæc est mors æternæ pœnæ atque miseriæ, de qua in Apocalypsi inducitur : Timidis autem, et incredulis, et exsecratis, et omnibus mendacibus, pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulfure : quod est mors secunda.61 In quam infelicissimam, acerbissimam et indeficientissimam mortem angeli sancti pariter trudent atque projicient universum illum reproborum tristissimum cumulum, scilicet in infernum, ut dictum est.
Quidam exponunt hæc de interfectione Judæorum per Titum et exercitum Romanorum, quæ in ultionem sanguinis Christi facta est quadragesimo secundo anno post passionem ipsius: ad quam impiorum occisionem Deus instigavit Romanos, in quantum fiebat in sanguinis Christi vindictam, quamvis Romani hoc ignorarent, atque ob aliam causam id perpetrarent: quemadmodum per Jeremiam et Ezechielem asseruit se adducere Chaldæos contra Judæos pravissimos, prædictorum temporibus Prophetarum, ut patet in libris eorum.
Et his parabolice dictis, præcedebat discipulos, verbis et factis instruens eos ad animi fortitudinem atque constantiam, ut essent parati ad mortem pro fide seu justitia sustinendam, ascendens Jerosolymam, in qua se statim passurum præscivit et prænarravit: sicque facto monstravit quod verbis prædixit. In quo exemplum dedit prælatis voluntarie præeundi ad pœnam et mortem pro salute gregis eis commissi, aut etiam aliorum, quum fuerit opportunum, prout in libris Machabæorum de quodam sic scribitur: Eleazarus ætate provectus, gloriosissimam mortem magis quam odibilem vitam complectens, voluntarie præibat ad supplicium. Hinc in epistola Joannis scriptum est: In hoc cognovimus caritatem Dei, quoniam ille animam suam pro nobis posuit;6263 et nos debemus pro fratribus animas ponere.
Et factum est, quum appropinquasset Jesus ad Bethphage et Bethaniam, ad montem qui vocatur Oliveti. Secundum Glossam, Bethphage fuit villa seu viculus sacerdotum prope montem Oliveti. Habebant enim sacerdotes veteris Testamenti vicos extra civitatem ad alendum pecora sua. Bethania quoque villa fuit non longe a latere montis præfati. Sciendum vero quod Lucas non observat hic stricte ordinem rei gestæ. Primo etenim venit Christus in
Bethaniam, scilicet sabbato ante Ramos palmarum; et ibi tunc factum est convivium, de quo in Joanne legitur, in quo Lazarus unus fuit discumbentium, et Martha ministrabat.64 Die autem sequenti, veniens Jesus a Bethania ad Jerusalem transivit per Bethphage, quæ erat in medio, et sic venit ad montem Oliveti, qui ideo sic vocatur, quoniam multæ olivæ crescebant in eo.
Misit duos discipulos suos. Eisdem rationibus misit duos, quibus, ut in expositione decimi capituli dictum est, misit discipulos suos binos ad prædicandum.65 Dicuntque aliqui, quod secundum Chrysostomum, duo isti fuerunt Petrus et Philippus: quorum alter, scilicet Petrus, Cornelium quasi asinum, Philippus Samariam quasi asinam, per fidem adduxit ad Jesum, sive convertit. Sed juxta hoc, istud de Philippo apostolo non posset intelligi, quoniam ipse Samariam non convertit; sed de Philippo, uno de septem primis diaconibus, qui convertit Samariam, ut in
Actibus describitur, prout ibidem expositiones testantur.66 Verumtamen Chrysostomus illud non asserit, sed in expositione cujusdam perhibet se legisse. Et si rite recordor, legi quod Origenes hoc dixerit. Qui vero hi duo discipuli fuerint, Scriptura non exprimit, nec certum est.
Dicens: Ite in castellum, hoc est in civitatem Jerusalem: quæ vel despective vocatur castellum, quia non fuit in ea vera unio civium, sed magna dissensio atque invidia; vel propter situm loci, quia in montibus posita erat, et ob fortitudinem murorum munitionumque ejus. Potest quoque, ut aliqui putant, per castellum intelligi aliqua domus lapidea seu fortalityum juxta murum, in qua, vel prope quam asina fuit. Quod contra vos est, id est ex opposito vestri, secundum localem distantiam; vel, Contra vos, quia me vestrum Dominum ac magistrum habitatores ejus nituntur occidere, vosque dispergere. In quod introeuntes, invenietis pullum asinæ alligatum præsepi aut alteri rei, ne vagando discurrat, cui nemo unquam hominum sedit, hoc est, super quem nullus hucusque sedit ad viam agendam, ob pulli juventutem et teneritudinem. Solvite illum et adducite mihi. In Matthæo habetur, quod Jesus dixit:67 Invenietis asinam alligatam et pullum cum ea, solvite et adducite mihi. Unde elicitur, quod utrumque animal fuit ligatum et a Christo jussum adduci. Et si quis vos interrogaverit, Quare solvitis pullum? sic dicetis ei, Quia Dominus operam ejus, id est ministrationem, desiderat: non ob suam necessitatem absolutam, sed propter Scripturæ verificationem, et ad nostram informationem, ac mysticam rationem, quia per pulli sessionem figurabatur quod Christi imperio gentilitas esset subdenda, ita quod illud Apostoli adimpleret:68 Glorificate et portate Deum in corpore vestro. [Abierunt autem qui missi erant, et invenerunt sicut dixit illis, stantem pullum.]
Solventibus autem illis duobus Christi discipulis pullum, dixerunt domini ejus, scilicet pulli, id est custodes, vel eo frequenter utentes, si non ad sedendum, tamen ad aliqua alia. Ut enim communiter fertur, pullus et asina communibus hominum usibus deputabantur. Quid solvitis pullum, super quem nullus usque nunc sedit? At illi dixerunt: Quia Dominus eum necessarium habet: secundum modum prædictum, et propter causas jam tactas. Sed quid sciverunt illi quem discipuli Christi designarent nomine Domini? Ad quod respondetur, quod forte jam audierunt Jesum Nazarenum illuc venire, et ex habitu seu aliis signis notabant quod illi duo essent discipuli ejus, fuitque tunc rumor communis, quod Jesus esset rex Messias: unde per Dominum intelligebant Jesum. Et duxerunt illum, scilicet pullum simul cum asina, ad Jesum. Et jactantes vestimenta sua super pullum, imo et super asinam, secundum Matthæum, ut Jesus mollius decentiusque sederet, imposuerunt Jesum super pullum, reverentialiter ministrando.69 [Eunte autem illo, substernebant vestimenta sua in via.]
Circa hæc multa quæri possent ac dici, utpote de mystica significatione castelli et pulli ac asinæ, et an Christus successive super utrumque animal sedit. De quibus, quia super Matthæum hæc scripsi, nunc nihil dicam.
Et quum appropinquaret jam ad descensum montis Oliveti, cæperunt omnes turbæ descendentium cum Jesu de altioribus locis circa montem hunc. Vel, Descendentium, id est, de Jerusalem, quæ altius sita fuit, ei obviantium: quia sicut in Joanne legitur, turba multa quæ venerat ad diem festum, quum audisset quia venit Jesus Jerosolymam, acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam ei.70 Gaudentes spirituali jucunditate de omnipotentia Dei et mirabilibus ejus factis per Christum, laudare Deum voce magna, id est devota ac sonora, super omnibus quas viderant virtutibus, hoc est universis Christi miraculis divina virtute peractis, quæ corporalibus oculis fieri conspexerunt, dicentes: Benedictus, id est, omni bona dictione seu appellatione dignus, et sanctus, sive laudatus est et sit, qui venit rex in nomine Domini, id est in Deo, videlicet in virtute et secundum voluntatem ipsius atque ad gloriam ejus. Pax in cœlo, hoc est, in cœlesti regno est pax æternitatis, pax imperturbabilis et completa, hoc est sempiterna tranquillitas, deliciosissima, inconcussibilis et consummata quietatio mentis omnium Beatorum in Deo. Porro, per hoc quod dicunt, Pax in cœlo, designatur reconciliatio generis humani cum Deo et angelis sanctis facta per Christum, quemadmodum de Christo ait Apostolus: Pacificans per sanguinem crucis ejus, sive quæ in terris sunt, sive quæ in cœlis.71 Sicque exponi potest: Pax, id est pacificatio, est in cœlo Dei et angelorum ad homines. Præterea quæri potest, cur Christo nascente angeli cecinerunt, Pax in terra hominibus, nunc vero ipso ad passionem tendente, clamitant turbæ, Pax in cœlo.72
Luc. II, 14.
Ad quod dicitur, quia in Christi incarnatione et nativitate pax vera, scilicet Christus, de cœlo in terram descendit, sed per passionem ipsius, ascendit pax ista in cœlum. Et gloria in excelsis, id est, honor, glorificatio, beatitudo, lætitia sit Deo in cœlestibus habitanti, cui debetur omnis honor et gloria. Unde et supra angeli cantasse leguntur, Gloria in altissimis Deo : ubi hæc plenius exponuntur.
39
Et quidam Pharisæorum de turbis, id est, inter populos istos tunc exsistentes, dixerunt ad illum, scilicet Christum : Magister. Non audebant ei irreverenter loqui, timore plebis. Increpa discipulos tuos, id est istos qui te tam excellenter collaudant; vel, Discipulos tuos, qui istud præ ceteris faciunt, seu alios ad hæc inducunt. Hoc ex invidia protulerunt, quoniam Christum spernebant, nec regem Israel esse credebant, nec a Deo venisse.
40
Quibus ipse ait : Dico vobis, quia si hi tacuerint, lapides clamabunt*. Tanquam* dicat : Hanc diem præordinavi, ut in ea debitus mihi honor exhibeatur, et quis ac qualis sim ostendatur, ne per ignorantiam vos excusare possitis quod mihi non creditis. Idcirco si homines mea non loquerentur præconia, saxa aliquibus signis, scissuris, aut motionibus, majestatem meam mirabiliter declararent. Quod etiam in Christi constat passione completum, secundum Glossam. Nam ipso in cruce pendente petræ scissæ sunt, suisque scissionibus Creatori suo quasi compatiebantur, ejusque eminentiam ipso facto sunt protestatæ. Possunt quoque per lapides, dura gentilium corda intelligi, quorum quidam, puta centurio et ei consimiles, videntes mirabilia quæ in Christi passione fiebant, glorificaverunt Deum dicentes : Vere hic homo Filius Dei erat.
Matth. xxvii, 51.
Ibid. 54; Marc. xv, 39.
41
Et ut appropinquavit, videns civitatem, flevit super illam. Corporaliter urbi Jerusalem appropinquavit, a qua et corporis circumscriptione distabat, qui secundum suam divinitatem, universum incessabiliter mundum implet. Denique, quum eam corporalibus oculis adspexisset, signum præcipuæ compassionis monstravit, præsentem civitatis iniquitatem atque futuram ipsius calamitatem ac pœnam deflendo : qui non solum secundum quod Deus, sed etiam secundum scientiam suam creatam ac inditam, civitatem illam omnemque ejus proprietatem et qualitatem, ab incarnationis exordio infallibiliter vidit intellectuali intuitu ; sed hac vice sensibiliter ea visa, præcipuæ compassionis motum sponte assumpsit, quam et materialibus lacrimis tanquam signo certo ostendit. — Præterea, lacrimatus est Jesus : primo, in sua nativitate, secundum sanctos doctores ; secundo, in sua circumcisione, secundum Bernardum et alios ; tertio, in Lazari suscitatione, ut fertur apud Joannem ; quarto, in hac processione ; quinto, instante sua passione, quando et sudor ejus factus est sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram (unde ad Hebræos dicitur : Cum clamore valido et lacrimis preces offerens) ; sexto, in sua passione, in qua et sæpius præ acerbitate dolorum sponte ploravit.
Itaque, videns urbem præfatam, ejusque pulchritudinem exteriorem, deflevit ipsius culpam, et pœnam tam temporalem quam æternam. Nomine autem civitatis habitatores ejus intelliguntur. Dicens : Quia si cognovisses*, id est, si miseriam et eversionem* tibi imminentem cognosceres, et tu utique fleres, quæ modo infeliciter excæcata lætaris quum malefeceris, et exsultas in rebus pessimis, quia propriam perversitatem non pensas, et pœnas tibi debitas ac instantes non prævides. Hoc modo quotidie homines virtuosi, pravorrum excæcatorumque hominum obtenebrationem internam ac damnationem æternam deplorant, qui nesciunt cur deflentur: de quibus Salomon protestatur, Relinquunt iter rectum, et ambulant per vias tenebrosas. Hanc Christi pietatem sectari debemus, quia et ipse tanquam piissimus, etiam inimicæ civitatis calamitatem deflevit. Unde et nos, non solum amicorum,
Joann. XI, 35.
Luc. XXII, 44.
Hebr. V, 7.
42
Prov. II, 14.
Ibid. 13. sed etiam inimicorum mala deflere et pro ipsis orare debemus, dicente Apostolo : Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non scandalizor? Sic et sanctus Job ait : Flebam quondam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi. Induratis vero in vitiis et cunctis iniquis condolendum est jugiter. Propter quod in Ecclesiastico asseritur : Luctus mortui septem dies; fatui autem et impii, omnes dies vitæ illorum. — Refert Augustinus in libro de Civitate Dei, quemadmodum quidam princeps militiæ Romanorum, civitatem Syracusanam opulentissimam atque pulcherrimam mox capturus et oppressurus, primo in eminenti stans loco, ruinam illius deplanxit.
Et quidem in hac die tua, hoc est in tempore parvo et labili quo tuis vanitatibus, non Creatoris tui vivis honori et cultui, quæ ad pacem tibi, id est, ea habes quæ ad tuam carnalem fallacemque pertinent pacem. Hoc modo filii sæculi hujus, qui in concupiscentiis suis ac propriis voluntatibus ambulant, qui temporaliter prosperantur, hac carnali et deceptoria pace fruuntur : qui in transitoriis ac sensibilibus rebus sibi finem constituunt, atque in talibus mente utcumque quiescunt. De quibus ait Psalmista : Quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns. De quibus in Job habetur : Domus eorum securæ sunt et pacatæ, et non est virga Dei super illos ; ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad infernum descendunt. Est autem et alia pax vera, spiritualis, interna, quæ est tranquillitas mentis in Deo : qua carent iniqui, juxta illud Isaiæ, Non est pax impiis, dicit Dominus. De qua in Joanne ait Salvator : Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis. Quam inter fructus Spiritus ponit Apostolus ad Galatas, dicens : Fructus autem Spiritus est : caritas, gaudium, pax, patientia, longanimitas.73
Nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis, hoc est, adversa tibi imminentia nunc te latent, quia et mihi ea tibi prænuntianti credere aspernaris. Horum periculosissimam securitatem multi sectantur, qui ex longanimitate et patientia Dei audentius peccant et deteriores redduntur, in consuetudinem peccati ruentes. Propter quod in Ecclesiaste dicitur : Quia non cito profertur contra malos judicium, absque ullo timore filii hominum perpetrant mala;7475 itemque, Sunt impii, qui ita securi sunt, quasi justorum facta habeant. Istis competit illud Sapientiæ : Dixerunt impii, apud se cogitantes non recte : Venite, fruamur bonis quæ sunt, et utamur creatura tanquam in juventute celeriter.76
Quia venient dies in te, id est contra te; et circumdabunt te inimici tui, puta Romani, videlicet Titus et Vespasianus cum exercitu Romanorum, vallo, id est aggere : quia (ut legitur) tres aggeres circa Jerusalem ad eam capiendam fecerunt. Vel, Vallo, id est exercitu suo, instar valli per gyrum urbis disposito, secundum illud Isaiæ : Circumdabo quasi sphæram in circuitu tuo, et jaciam contra te aggerem.77 Et coangustabunt te undique, hoc est, sic obsidebunt, ut egredi nec possis nec audeas, sed fame et siti ac aliis modis gravissime affligaris. Ad tantam enim angustiam habitatores Jerusalem devenerunt, ut mulieres proprios pueros comederent, ut in libro de Bello Judaico Josephus refert.
43
Et ad terram prosternent te : quia tam homines quam ædificia Jerusalem prostraverunt Romani. Ideo subditur : Et filios tuos, id est cives, qui in te sunt. Civitas namque seu communitas, per modum matris se habet respectu particularium personarum contentarum in ea, quas fovet et protegit. Et non relinquent in te lapidem super lapidem, hoc est, funditus te subvertent. Hoc tamen per modum hyperbolicæ locutionis intelligi potest, quemadmodum in Judicum libro leguntur filii Benjamin ita ad certum fundis jecisse lapides, ut capillum tangere potuerint. Legitur quoque, quod Tito ac Vespasiano destructa Jerusalem, ad sua reversis, Judæi, qui timore Romanorum in speluncis et silvis se absconderunt, redeuntes, cœ-78
44
Nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis, hoc est, adversa tibi imminentia nunc te latent, quia et mihi ea tibi prænuntianti credere aspernaris.798081 Horum periculoperunt civitatem Jerusalem reparare, et sacra loca venerari. Quo cognito, miserunt Romani Ælium Adrianum, qui postea fuit imperator : a quo civitas Jerusalem fuit tunc omnino subversa, ita quod lapis super lapidem non remansit.
Denique, quoniam pœnam Deus infligit propter culpam, et pœnam graviorem propter culpam majorem, consequenter Christus subjungit causam et culpam propter quam tot mala pœnalia fuerant infligenda. Eo quod non cognoveris tempus visitationis tuæ, hoc est, non advertisti neque cognoscere voluisti istis diebus me regem Messiam esse missum ad te, nec credis me esse Christum, nec meum agnoscis adventum. Nam etsi ad tempus aliqualiter ista noverunt, tamen tempore procedente, et Christo eos acriter increpante, propria sunt invidia excæcati. Itaque visitatio Christi sumitur hic in bono, et fuit ejus in mundum hunc missio, incarnatio, et inter homines conversatio, prædicatio. De qua supra locutus est Zacharias : Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis suæ ; itemque, Per viscera misericordiæ Dei nostri, in quibus visitavit nos oriens ex alto. Ad hanc Judæorum excæcationem applicatur illud Isaiæ prophetæ : Cognovit bos possessorem suum, et asinus præsepe domini sui ; Israel autem me non cognovit, et populus meus non intellexit. Et illud Jeremiæ prophetæ : Milvus in cœlo cognovit tempus suum ; populus autem meus non intellexit judicium Domini.
Præterea, Christus Filius Dei, Deus et homo, visitavit genus humanum, sicut creator creaturam, sicut dominus servum, sicut medicus ægrum, sicut redemptor captivum, sicut salvator damnatum, sicut vita mortuum, sicut magister ignarum. Unde per Zachariam prophetam hortatur : Lauda et lætare, filia Sion, quia ecce ego venio et habitabo in medio tui.82 Sed, heu! reprobi et ingrati filii hominum non cognoverunt creatorem, salvatorem, doctorem, et medicum suum : imo, instar phreneticorum, et tanquam furiosi infirmi, insilierunt in eum, et manus sacrilegas injecerunt in ipsum, juxta illud Joannis : Lux in tenebris lucet, et tenebræ eam non cognoverunt; in propria venit, et sui eum non receperunt.83 In quibus impletum est quod per Osee Dominus protestatur : Ego redemi eos, et ipsi locuti sunt contra me mendacia ; et ego erudivi eos, ipsi autem recesserunt a me, et in me cogitaverunt malitiam.84
Et ingressus in templum. Quum enim intrasset civitatem Jerusalem, primo ingressus est templum : Primo, quia ut ipsemet dixit, in his quæ Patris sui erant, oportuit eum esse; hoc est in templo et actibus sacris quos in templo exercuit. Itaque primo hoc fecit propter Patris sui honorem, quemadmodum ait apud Joannem : Ego honorifico Patrem meum. Secundo, propter nostram ædificationem, ut scilicet civitatem quamcumque ingrediendo, primo intremus ecclesiam, adoremusque Dominum. Hinc ait Chrysostomus : Tu Christi imitator, quum ingressus fueris aliquam civitatem, ante omnem actum ad ecclesiam curras. Tertio, ut abusiones quæ erant in templo, corrigeret, et zelum Dei atque justitiæ nos habere doceret contra peccata. Nam subditur, cœpit ejicere vendentes in eo et ementes. Apud Joannem legitur, quod flagello de funiculis facto illos ejecit. Verumtamen Joannes loquitur ibi de alia ejectione, illa videlicet quæ contigit paschali solennitate primo sequenti post mutationem aquæ in vinum : ideo non videtur tam certum, an ista quoque ejectio per flagellum tale sit facta. Utraque tamen valde mirabilis fuit, atque (ut asserit Origenes) mirabilior mutatione aquæ in vinum, suscitationeque Lazari : quia tot hominum mentes compescere, vires ligare, ingenia immutare, mirabilissimum fuit. Egrediebatur quippe quidam divinus splendor ex vultu et oculis Unigeniti Dei, quo territi, non audebant neque valebant reniti. Ex quibus probatur, quod sæculares actus non debent in ecclesia exerceri.85868788899091
Fecerunt autem principes Judæorum in primo atrio templi ex avaritia tria loca venalibus : in quorum uno sedebant vendentes, in alio nummularii, in tertio alii : et hoc ideo, ut nullus se posset excusare ab oblatione. Si enim non detulerunt secum offerenda, invenerunt ea ibi venalia; et si pecuniam non habebant, invenerunt ibi nummularios ad mutuandum paratos : qui tamen in hoc commoda et emolumenta propria quæsierunt. Nam, quia sub manifesta usura concedere prohibiti erant fratribus suis Judæis, mutuabant eis propter quædam munuscula fructuum.
Deut. xxiii, 19.
Dicit hoc loco Gorra : Per istos vendentes et ementes, designantur septem genera hominum ab ecclesia expellenda. Primi sunt sæcularibus actibus dediti. Hinc placita non debent in ecclesia fieri. Secundi sunt tumultuosi, ne devotionem impediant divini Officii. Tertii sunt clerici negotiatores, quia non licet eis negotiari, dicente Apostolo : Nemo militans Deo implicat se negotiis sæcularibus. Quarti sunt simoniaci; quinti, excommunicati; sexti, interdicti; septimi, contentiosi. Ad quorum omnium ejectionem, jam vix sufficerent funes magni, quum multi sint vitiis his infecti. Dicit quoque Chrysostomus : Qui voluerit esse mercator, projiciatur de ecclesia, dicente Psalmista : Quoniam non cognovi negotiationes, introibo in potentias Domini. Et simile huic Cassiodorus ait. Ex quibus videtur negotiationis officium esse omnino illicitum : quod secundum Thomam in secunda secundæ, verum est de negotiatione quæ solum atque finaliter fit intuitu lucri, non propter finem licitum et honestum.
II Tim. II, 4.
Ps. lxx, 15, 16.
Itaque Christus ejecit de templo vendentes et ementes; et ne videretur hoc irrationabiliter agere, allegavit Scripturam, dicens : Scriptum est in Isaia, in persona Dei dicentis :92 Domus mea, hoc est templum, seu materialis ecclesia divino cultui consecrata, domus orationis vocabitur, id est locus divini Officii, non sæcularium illicitorumque actuum aut confabulatio-
Is. lvi, 7. num. Enormiter igitur peccant, qui sacris locis abutuntur, et eis irreverentiam irrogant : ut qui intrant ecclesiam ut inspiciant feminas, et feminæ intrantes ut videant viros; et qui ibi lascive hinc inde adspiciunt, aut libidinose ac sceleratissime concupiscunt, aut aliis se ostentant; et qui ibi fabulationibus, scurrilitatibus, jocis risibusque intenti sunt. Nec in cœmeteriis debent ludis aut aliis actibus vanis, sed Dei laudibus, orationibus, contemplationibus, prædicationibus et sacris oblationibus ibidem cum omni reverentia et devotione vacare, ne alia ibi fiant, nisi propter quæ constructus ac Deo dedicatus est locus, cui et propter dignitatem Sacramenti honor debetur præcipuus. Vos autem fecistis eam speluncam latronum, id est similem tali speluncæ, tot scelera exercendo in Dei domo, in qua et animas spiritualiter occidistis, aliquos forsitan corporaliter trucidastis, sicut in primo templo lapidatus fuit Zacharias filius Joiadæ. Unde per Jeremiam loquitur Dominus : Numquid spelunca latronum facta est domus ista?
Et erat quotidie docens in templo. Hoc verum est quantum ad certum tempus, quia in die Palmarum et duobus diebus sequentibus; non autem feria quarta, quia tunc mansit in Bethania, et proditor vendidit eum. Itaque Christus passione sua instante, a prædicationibus et sanctis increpationibus non cessavit : quo docemur, ne timore mortis aut cujuscumque incommodi cessemus a spiritualibus actibus debitis. Per quod etiam quorumdam increpatur pigritia, qui dum senescunt, exponunt se otio et corporali quieti, quum adhuc gregi sibi commisso, ac aliis multis possint prodesse, imo tunc cum majori reverentia audirentur. Advertant hi quod ait Salvator : Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
Principes autem sacerdotum, puta pontifices, et Scribæ, id est legis doctores, et principes plebis, videlicet inferiores rectores et seniores populi, quærebant illum perdere, id est Christum occidere; et non
II Par. xxiv, 21. Jer. vii, 11.
Matth. xxiv, 13. inveniebant quid facerent illi, hoc est, modum exsequendi suam malitiam non invenerunt, quoniam ex timore communitatis non audebant in Jesum mittere manum. Ideo subditur : Omnis enim populus suspensus erat, id est mente valde attentus ad doctrinam atque miracula Christi, audiens illum prædicantem, auribus mentis et corporis. Nempe, ut evangelista Matthæus testatur, Christus eadem hora multos cæcos aliosque curavit infirmos.93
Ecce qualiter invidia mentem excæcat, quomodo ambitio parit invidiam, qualiter passiones rationem subvertunt, et quanta est cordis humani malitia. Nam quanto Salvator præclariora egit miracula, quo gloriosius prædicavit, quo plures habuit audientes, quo magis honorabatur a populo; tanto infelicissimi principes, Scribæ, Pharisæi senioresque Judæorum vehementius torquebantur invidia, et accendebantur, non aliud cogitantes, nisi qualiter eum possent opprimere qui eos sapientia, eloquentia, fama, sanctitate, miraculis superavit. Erant namque valde ambitiosi, avari et vani : idcirco suum magisterium parvi pendi cernentes, et Christum magnificari ab omnibus, graviter affligebantur. Unde dixerunt :94 Videtis quia nihil proficimus? ecce totus mundus abiit post eum. Et, proh dolor ! horum perversitatem multi sequuntur, inter quos sunt zelus et contentio, detractio et infelicium suspicionum tumultus, dum unus veretur ne alius eum in honore præcedat : qui utinam mutuo in veris virtutibus superare studerent.
Quibus recte clamat Propheta : Filii hominum, usquequo gravi corde? ut quid diligitis vanitatem et quæritis mendacium?95 Verum, ut idem fatetur : Beatus vir cujus est nomen Domini spes ejus, et non respexit in vanitates et insanias falsas.96
Postremo, juxta tropologicum intellectum, quemadmodum Dominus Jesus videns civitatem Jerusalem, eam deflevit : sic unusquisque veraciter christifidelis considerans deformitatem ac ruinam militantis Ecclesiæ, seu cujuscumque ecclesiasticæ personæ aut animæ, ex caritatis fraternæ compassione eam deplorat, pro ipsa precatur, ei subvenire conatur; eique loquitur : Quia si cognovisses, id est, rite attenderes, quæ et quanta tibi instent pericula, quanta sustinebis (nisi pœniteas) supplicia; et tu fleres, te ipsum ac vitam tuam corrigeres, quæ modo non pensas, quoniam sæculari prosperitate et pace carnali perfrueris, et per eas ac ceteras tuas iniquitates sic obtenebraris ac falleris, quod ad salutem tuam spectantia non perpendis. Sed venient dies, in quibus hi ab invisibilibus hostibus suis circumdabuntur, impugnabuntur, angustiabuntur, vincentur, id est, ad æternalia pertrahentur tormenta. Quod totum in hora mortis præcipue agitur. Circumdant namque dæmones peccatorem, ad ejus dejectionem concorditer propinquando; vallumque ei parant, varias decipiendi calliditates ei ponendo; impugnant eum, vitia suggerendo; angustant eum, dire alliciendo, aut per adversa terrendo; vincunt et ad terram prostrant, ad consensum ac prava opera perducendo. Et non relinquunt in eo lapidem super lapidem, id est virtutem unam alteri innitentem : quia dum homo ad mortale ruit peccatum, mox gratiam et virtutes infusas amittit, quarum una corroborat aliam, et una innititur alteri, quemadmodum in exercitu bene disposito unus alteri præbet subsidium. Unde, secundum unam considerationem, fides dicitur fundamentum virtutum; secundum aliam, humilitas; secundum aliam, caritas, sine qua nullius virtutis actio exstat meritoria. —
At vero, quoniam domus Dei est anima vere devota, quæ est sedes et thronus Sapientiæ increatæ, videamus ne anima nostra fiat spelunca latronum, id est habitatio dæmonum, vitiis inhærendo, aut alicui detrahendo seu invidendo;97 ne etiam fiat domus negotiationum, ita ut pro bonis quæ agimus, laudes requiramus humanas aut commoditates carnales, sed soli Deo placere et semper adhærere, æternaliterque uniri quæramus.
Footnotes
-
Ephes. III, 17. ↩
-
I Cor. I, 24. ↩
-
Sap. VI, 13, 14. ↩
-
Eccli. III, 33. ↩
-
Ps. LXXVI, 11. ↩
-
Exod. XXII, 1, 4, 7, 9. ↩
-
Prov. VI, 31. ↩
-
Act. x, 28. ↩
-
Galat. u, 15. ↩
-
Galat. ii, 15. ↩
-
Act. 1, 6. ↩
-
Is. ix, 7. ↩
-
Joann. xii, 12, 13. 12 ↩
-
Apoc. xxii, 12. ↩
-
Ps. xviii, 7. ↩
-
Joann. iii, 13. ↩
-
Ps. ii, 8. ↩
-
Zach. ix, 10. ↩
-
Malach. iv, 5, 6. ↩
-
Rom. xi, 25, 26. ↩
-
Rom. vii, 7. ↩
-
I Cor. xii, 8-10. ↩
-
Matth. xiii, 45. ↩
-
Joann. ii, 16. ↩
-
Matth. xxvii, 18. ↩
-
Sap. ii, 15. ↩
-
Joann. xv, 25. ↩
-
Sap. ii, 16, 12, 16, 15. ↩
-
Prov. xv, 12. ↩
-
Act. ix, 1, 2. ↩
-
Jer. xi, 19. ↩
-
Joann. xix, 15. ↩
-
Dan. ix, 26. ↩
-
Malach. iv, 5, 6. ↩
-
Dan. vii, 14. ↩
-
Rom. xiv, 10; ↩
-
II Cor. v, 10. ↩
-
Exod. xxxiii, 5. ↩
-
Luc. xii, 48. ↩
-
Sap. vi, 6. ↩
-
Ibid. 7, 9. ↩
-
I Cor. xv, 10. ↩
-
Ps. xxxix, 16. ↩
-
I Thess. ii, 19. ↩
-
II Cor. vi, 1. ↩
-
I Tim. iv, 14. ↩
-
Joann. xv, 5. ↩
-
Osee xiii, 9. ↩
-
Matth. xii, 37. ↩
-
Job xv, 6. ↩
-
Ps. cxl, 4. ↩
-
Job xiii, 15, 16. ↩
-
II Tim. III, 13. ↩
-
Dan. VII, 10. ↩
-
Matth. XIII, 41, 42. ↩
-
Eccli. XLI, 17. ↩
-
Joann. XIX, 15. ↩
-
Jer. V, 11, 12. ↩
-
Osee VII, 13, 15. ↩
-
Matth. XIII, 49. ↩
-
Apoc. XXI, 8. ↩
-
II Mach. vi, 18, 19. ↩
-
I Joann. iii, 16. ↩
-
Joann. xii, 2, 12. ↩
-
Luc. x, 1. ↩
-
Act. vi, 5; viii, 5 et seq. ↩
-
Matth. xxi, 2. ↩
-
1 Cor. vi, 20. ↩
-
Matth. xxi, 7. ↩
-
Joann. xii, 12, 13. ↩
-
Coloss. i, 20. ↩
-
Luc. ii, 14. ↩
-
Galat. v, 22. ↩
-
Luc. ii, 14. ↩
-
Eccle. viii, 11. ↩
-
Sap. ii, 1, 6. ↩
-
Is. xxix, 3. ↩
-
Ps. lxxii, 3. ↩
-
Joann. xiv, 27. ↩
-
Is. lvii, 21. ↩
-
Job xxi, 9, 13. ↩
-
Zach. ii, 10. ↩
-
Joann. 1, 5, 11. ↩
-
Osee vii, 13, 15. ↩
-
Jer. viii, 7. ↩
-
Is. 1, 3. ↩
-
Ibid. 78. ↩
-
Luc. 1, 68. ↩
-
Ibid. 11, 15. ↩
-
Joann. viii, 49. ↩
-
Luc. 11, 49. ↩
-
46 Is. lvi, 7. ↩
-
Matth. xxi, 14. ↩
-
Joann. xii, 19. ↩
-
Ps. iv, 3. ↩
-
Ps. xxxix, 5. ↩
-
Sap. vii, 27. ↩
Chapter 43 of 51